Catechismus, ex decreto Concilii Tridentini, ad parochos, Pii 5. Pont. Max. iussu editus. Romae in aedibus Populi Romani, apud Paulum Manutium, 1566. 8, 650, 38 p

발행: 1566년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

AD PAROCHO S. mpi cinae admirabilem vim, O alia id genus multa, in quibus huius mstem Aymbolum inesse facile apparet . De praedictionibus aut dubitare nemo potest, quin aquae illae, ad quas tam liberaliter Isaias propheta omnes sitientes inuitat, uel quas e templo egrediens E echiel in seritu uidit, tum praete- βης- rea fons ille, quem domui Dauid habitantibus Hierusalem paratum in ablutionem peccatoris, et men β βαα Zactarias praenunciauit, adsalutarem ba η ς 33 ptismi aquam indicandam, atque exprimedam pertineant . Quantum uero tantseminaturae, ct uirtuti consentaneum fuerit, ut eius propria materia aqua institueretur , pluribus quidem rationibus D. Hieronymus ad Oceanum scribens demon ra- mu 'Vuit. Sed quod ad hunc locum attinet, Pastores doce fre in primis poterunt, quoniam hoc sacramentum omnibus sine ulla exceptione ad consequendam uia

tam necessarium erat, iccirco aquae materiam,qua

numquam non prUo est, atque ab omnibus facile parari potest, maxime idoneam fuisse. Deinde aqua effectu baptismi maxime significat . ut enim aqua fordes abluit, ita etiam baptisimi uis, atque ess-

rientiam, quo peccatorum maculae eluuntur, optime demonstrat . . ocedit illud , quod quemadmodum aqua refrigerandis corporibus aptissimas, sic baptismo cupiditatum ardor magna ex parte restinguitur. Illud uero animaduertedum est, quamuis aqua simplex, qua nihil aliud admixtum habet , materia aptast ad boc sacramentum conficien

192쪽

tas incidat, tamen ex apostolorum traditione semper in cattalica Ecclesia obstruatum esse, ut, cum sollemnibus caerimoniis baptismus conficitur, sacris etiam chrisma addatur, quo baptis ni esse tum ma- gis declarari perlicuum est. Docendus quoque erit popalus, etsi aliquando incertum esse potest, utrum haec an illa uera aqua sit, qualem ac menti perse- ὶ ctio requirat, hoc tamen pro certo babendum esse,

Mumquam ex alia materia, qua ex aquae natura

lis liquore,baptismi sacramentum ulla ratione con

fici posse.

Quam sic Sed duarum partium, ex quibus baptismus con- hi bip stim debet, postquam altera, hocs materia, dili-xisimi cogni genter explicata fuerit ,ssudebunt Pastores eadem '' diligentia formam etiam tradere, quae est altera eius pars maxime necessaria. In huius autem sacra menti explicatione, eo maiori cura, oe studio ela- 'borandum putabunt, quod tam anctim erit noritia non solum filia φοnte fideles uehementer dele- ctare poten, quod quidem in omni diuinarum reruscientia communiter euenit, uerum etiam ad usus fiere quotidianos summopere expeteda est. Cum enim

saepe incidant tempora, quemadmodum suo loco planius dicetur, in quibus tum ab aliis de populo, tum saepisyme a mulierculis baptihmum ministrari oporteat; ita fit, ut promiscue omnibus sidelibus ea , quae ad huius sacramenti substantiam pertinent, cognita, etperbecta esse debeant. Quare dilucidis,

193쪽

AD P AROCHOS 183 apertis uerbis, quae facile percipi ab omnibuspo sint , Pastores docebunt, hanc esse per se tam et absolutam baptismi formam, Ego te baptiRo in nomine patris, O filii, Ol iritus sancti. Ita enim a

Domino, O Saluatore nostro traditum est, cum, vostolis apud Matthaeum praecepit et Euntes doc te omnes gentes, baptiRantes eos in nomine patris,

O filii , ct spiritus sancti. Ex illo autem uerbo ,

RaptiRantes, catholica Ecclesia, diuinitus edocta, optime intellexit, inbutus sacramenti forma actionem ministri exprimendam esse: quod quidem sit , cum dicitur, Ego te baptiU . Ac quoniam, propter ministros, tum illius personam, qui baptiratur, tum principalem causam, quae baptismum es scit , significare oportebat, iccirco illud pronomen, TE, O distincta diuinarum personarum nomina adduntur, ut ab oluta acramenti forma his uerbis concludatur, quae modo expositaseunt, uolebaptiqo in nomine patris, lj, O stiritus sancti. 2 eque enim sola silii persona, de quo a Ioannesicribitur; Hic est, qui baptiηat; sed simul omnes san-

Trinitatis personae ad baptismi sacramentum erantur. Quod autem, In nomine, non, in nominibus , dictum est ; hoc plane declarat unam Trinitatis naturam, oe diuinitatem . Etenim hoc loco, nomen, ad personas non refertur, sed diui- nam substantiam, uirtutem, O potestatem, quis una σ eadem est in tribus personis , significat.

Sed in hac forma , quam integram, O per

iiij fe Iam

194쪽

Is CATECHISMVsfectam esse ostendimus, obstruandum en, quaedam prorsus necessaria esse, quae si omittantur , - - mentum confici non potest; quaedam uero non ita necessaria , ut , si doni, sacramenti ratio non constet ; cuiusmodi est uox illa, Ego: ruis in verbo

BADTIZO cotinetur: immo uero in ecclesiis Graecorum uariata dicendi rationepraetermitti consu

vit: propterea quod nullam fieri oportere ministrio . iamentionem iudicarunt: ex quo factum est, ut in ba ptismo hac forma passim utantur, Baptistatur str- tuus Christi in nomine patris,. iij, o spiritus sancti. a quibus tamen perfecte sacramentum ministrari,' Concili3 Florentini sententia ,.de nitione apparet; cum ijs uerbis satis explicetur id , ad baptismi ueritatem attinet, nimirum ablutio , quae tunc re ipsa peragitur. QPod si etiam aliquando tempus fuisse dicendum est, cum apostoli in Act. ,. nominx tantum domini Iesu Christi bapti arent; id , , quidem stiritus sancti afflatu eos fecisse, exploratum nobis esse debet; ut initio nascentis Ecclesiae Iesu Christi nomine praedicatio illunrior fieret, diuinaque , ct immensa eius potestas magis celebrar tur . Deinde uero rem penitus intros icientes, facile intelligemus, nullam earum partium in ea fomma des rari , qua ab ipso Saluatore prascripta sunt. qui enim Iesum Christum dicit , simul etiam patris personam , a quo unctus, O spiritum san-LIam, quo unctus en , significat. ut amquam du

195쪽

Basilii, sanctismorum, et grauissimoru Patrum, si tu,

auctoritatem sequi uolumus, qui ita baptismum in nomine Iesu Christi interpretati sunt, ut dixerint, iis uerbis significari baptismum, non quia Ioanne, sed qui a Christo domino traditus esset,lametsi a comuni, O usitata forma, quae distincta trium pem

sonarum nomina continet, apostoli non discederent. Atque hoc loquendi genere Paulus etiam in episto la ad Galatas usius uidetur, cum inquit: Quicum' Ad Galqμ in Christo bapti uti estis , Christum induistisi '' δ' ut significaret,in fide Christi,nec alia tamen forma,

quam idem Saluator et Dominus noster seruandam praeceperat, baptiRatos esse. Hactenus igitur de materia, O forma, quae ad

baptismi substantiam maxime pertinent, fideles docere satis fuerit. Quoniam uero in hoc sacramento conficiendo legitimae etiam ablutionis rationem struari oportet ; iccirco eius quoque partis doctrina a Pastoribus tradenda est, atque ab eis breuiter explicandum, communi Ecclesiae more O consuetudia ne receptum esse, ut baptismus uno aliquo ex triabus modis confici posset. nam qui hoc sacramento 'initiari debent, uel in aquam merguntur, uel aqua in eos infunditur, uel aquae aspersione tinguntur. Ex his autem ritibus quicumque struetur, baptimum uere perfici credendum est . aqua enim in baptismo adhibetur ad significandam anima ablutionem , quam escit: quare baptismus ab Apostolo Ad Eph. s.

lauacrum

196쪽

lauacrum appellatus est. Ablutio autem non m segis it , cum aliquis aqua mergitur, quod diu a primis temporibus in Ecclesia obseruatum animaduertimus ; quam uel aquae effusione, quod nunc infrequenti usu positum videmus, uel a 'ersione, quem- Aa , admodum a Petro factum esse colligitur, cum uno die tria millia hominum ad fidei ueritatem tradu ait , ct baptietavit. Vtrum uero unica, an trina ablutio fiat , nihil referre existimandum est . utrouis enim modo et antea in Ecclesia baptimum uere B. Gregori confectum esse, et nunc confici pospe, ex D. Gregorii μ- ' Magni epistola, ad Leandrum scripta , satis apparet. Retinendus est tamen a fidelibus is ritus, quem unusquisque in sua ecclesia seruari animaduerterit. Atque illud praecipue monere oportet, non quamlibet corporis partem ,stdpoti s rem caput, in quo omnes tum interiores, tum externi sensus uigent, abluendum, simulque ab eo, qui baptizat, non ante, aut post ablutionem uerba sacramenti, quae fommam continet, sed eodem tempore, quo ablutio ipsa peragitur, pronuncianda esse. His expositis, conueniet praeterea docere, atque in memoriam fidelium Teducere, baptiymum, quemadmodum O reliqua sacramenta, a Christo domino institutum esse. Hoc igitur Pastores stequenter docebunt; explicabuiq. duo diuersa tempora baptismi notanda esse; alterum , cum Saluator etim insiluit; alterum, cum lex de eo fustipiendosancita est. Ac, quod ad pri-. mum attinet, tunc a Domiho hoc sacramentum

. instituti m

197쪽

.ED PAROCHOS a 8 institutum esse perseritur, cum ipse a Ioanne bapti

Ratus sanctifcandi uirtutem aqua tribuit. testatur enim sancti Gregorius A aVnRenus, O Au- v g igustinus, eo tempore aquae uimgenerandi in seri- & s.Augu-tualem scilicet uitam datam esse. Et alio loco ita stri inμ 1ptum reliquit: Ex quo Christus in aqua mergitur, ex eo omnia peccata abluit aqua. Et alibi: Baptis atur Dominus, no mundari indigens, sed tactu mun carnis aquas mundans, ut uim abluendi habeant . Atque ad eam rem illud maximo argumento

esse potuit, quod tunc sanctissima Trinitas, in cu- ius nomine baptismus conficitur, numen sium praesens declarauit. Vox enim patris audita es: filii Μ xxh. 3. persona aderat : O stiritus sanctus in columbas ecie desicendit: praeterea caeli aperti siunt, quo nobis iam per baptismum licet ascendere. ad odsi quis scire cupiat, quanam ratione tanta, O tam diuina uirtus a Domino aquis tributa sit; id quidem humanam intelligentiam superat. Hoc uero satis percipia nobis potes, baptismo a Domino fuscepto, san itissimi, O puri simi eius corporis tactu aquam ad baptismi alutarem usi in consecratam esse,ita tameritit hac sacramentum, oesi ante passionem institutum fuerit, a passione tamen, quae omnium Chr si actionum tamquam finis erat, vim, O efficientiam duxi se, credendum sit. Sed de altero etiam, quo scilicet tempore lex de baptismo lata fuerit,nullus dubitandi locus relinquitur . nam inter sacros scriptores conueni post Domini resurrectionem, cu Mu. ic. . apostolis

198쪽

Ad Eph. I

188 C A TECIRISMUS apostolis praecepit; Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris, O lj, O spiriatus sancti; ex eo tempore omnes homines , qui salutem aeternam consecuturι erant, lege de baptismo teneri coepisse. Φηod quidem ex apostolorum Trincipis austoritate colligitur, cum inquit: Regener uit nos instem uiuam per resurrectionem Iesu Chri'sti ex mortuis. Idemq. ex illo Pauli loco; Se ipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, cum de Ecclesia loqueretur mundans eam lauacro aquae in verbo; licet cogno cere. uterque enim baptismi obligationem ad tempus, quod morte Domini consecutum est, videtur retulisse: ut dubitandum nullo

modo sit ,uerba etiam illa Saluatoris; 2 isi quis renatus fuerit ex aqua, o spiritu, non potest introiare in regnum Dei; id ipsum tempus syectase, quod post pulsionem futurum erat. Ex ijs igitur ,s accurate a Pastoribus tractentur, haud dubium esse potest, quin fideles maximam in hoc sacramento dignitatem agnostant, ac summa animi pietate ueneretur: praesiertim vero cu cogitarint, praeclara illa, et amplissima munera ,quae, cum Christus dominus baptinaretur, miraculorum significationibus declarata sunt , singulis, cum baptiRantur, intima spiritus sancti virtute donari, atque impertiri. Vt enim si, quemadmodum Elisei puero contigit, nobis oculi ita aperirentur, ut callestes res intueri possemus, nemo adeo communi sensu carere putandus

esset , quem diuina baptismi Sseria in maximam

199쪽

Udmirationem non traduceret: cur idem etiam euenturum non existimemus, cum a Pa toribus huiusfacramenti diuitiae ita expositae fuerint, ut eas side-ἐes si non corporis oculis, at mentis acie, fideissilendore illuminatae , contemptari queant ZIam uero, a quibus ministris hoc sacramentum 'ξ condiciatur non utiliter modo, sed necessario, traden stridu uidetur; tum ut i , quibus praecipue hoc munus si qeommissum est, illud ancte, et religiose curare studeant; tum ut ne quis, taquam sines si os egressos, in alienam posset ionem intempestiue ingrediatur, uel

superbe irrumpat: cum in omnibus ordinem seruandum esse Apostolus admoneat. Doceantur igitur si deles, triplicem esse eorum ordiuem: ac in primo quidem visicopos, ct sacerdotes collocandos esse ;quibus datum est, ut iure suo, non extraordinaria iasiqua potestate, hoc munus exerceant. Vs enim in apostolis praeceptum est a Domino; Euntes bapti zate : quamuis Episcopi, ne grauiorem illam docendi populi curam deserere cogerentur, baptismi ministerium sacerdotibus relinquere soliti essent. Quod uero sacerdotes iure suo hanc funditionem e erceant , ita ut praesente etiam Episcopo ministrare baptis um possint, ex doctrina Patrum, O GuEcclesilae constat. nam cum ad Eucbaristiam conse .crandam instituti sint; quae est pacis σ unitatis sacramentum: confientaneum fuit, potestatem iis dari omnia illa administrandi, per quae necessario

huius pacis , O unitatis quilibet particeps fieri

200쪽

rso CATECHISM V sposset uod si aliquando Patres sacerdotibus, sine ε Epicopi uenia, bapti'andi ius permissum non esse dixerunt; id de eobaptisimo, certis diebus follemni cierimonia administrari conssueuerat, intelligendum videtur. Secundum ministroru locum obtru t nent Diaconi; quibus, sine Episcopi, aut sacerdotis concessu, non licere hoc sacramentum administrare, plurima sanctorum Patrum decreta testatur.Extremus ordo illorum est, qui, cogente necessitate, sine

sollemnibus cicrimoniis baptiRari possunt: quo innumero sunt omnes, etia de populo, siue mares, sue feminae, quacumque illi se iam profiteantur . nam et Iudaeis quoque, in delibus t haereticis, cum nece sitas cogit, hoc munus permisum est; si tamen id cere propositu eis fuerit, quod Ecclesia catholica

in eo administrationis genere essest. Haec aut e cum multa ueterum Patrum, O Conciliorum decreta Con. Trid. confirmarunt, tum vero a sacra Tridentina Synodo

anathema in eos sancitumest, qui dicere audeat, bai . ptismu, qui etia datur ab haereticis in nomine patris, et filii, et Jiritus sancti, cu intentione faciendi quod facit Ecclesia, non esse uerum bapti u. In quo profectosumma Domini nostri bonitatem, et apietiam

licet admirari. nam cum hoc acrametum necessario

ab omnibus percipiedum sit; quemadmodu aquam eius materiam insiluit, qua nihil magis commune esse potest ;sic etiam neminem ab eius administratione excludi uoluit: quamuis,ut dictu est,no omnibus liceat follemnes cierimonias adhibere: non quidem

SEARCH

MENU NAVIGATION