Catechismus, ex decreto Concilii Tridentini, ad parochos, Pii 5. Pont. Max. iussu editus. Romae in aedibus Populi Romani, apud Paulum Manutium, 1566. 8, 650, 38 p

발행: 1566년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

of D PAROCHO S. as I quod ritus, aut caerimonia plus dignitatis, sed quod minus nece statis, quas cramentum, habeat.' eque uero, hoc munus ita omnibus promiscue permissum esse, fideles arbitretur, quin ordine aliquem miniserorum stat uere maxime deceat. mulier. n. si mares ad ml,laicus item praesente clerico,tum clericus coram acerdote, baptismi administrationem sibi sumere non debent. in zmquam obstetrices, quάba- ptiςare consueuerunt, improbandae non sunt, si interdum, praesente aliquo uiro, ut huius sacramenti conficiendi minime peritus sit, quod alias:uiri magis proprium ossicium uideretur, ipse exequantur.' Accedit autem ad eos ministros, qui, ut hactenus Dς p x inis declaratum est, baptismu consiciut,aliud etiam mi- dolum ' nistrorumgenus,qui ad sacram, et salutare ablutione celebranda ex uetustissima catholicae Ecclesiae co suetudine adhiberi siolent. j nunc patrini, olim si ceptores ponsores, seu fideiussores,comuni uocabulo, a rem diuinarum scriptoribus uocabatur. De quorum numero, quonia ad omnes fere laicospertinet, accurate a Pastoribus agendu erit; ut fideles intelligant,quae potissimum ad illud recteperficiendum necessariasint. In primis uero explicare oportet, qua - causa fuerit, cur ad baptimum praeter sacramenti ministros patrini etia , et susceptores ata rigeretur. quod quidem optimo iure factu esse, omnibus uidebit .

tur, si meminerint,taptitimum esse spiritualem rege

nerationem,per quam filii Dei nascimur. de ea enim ita loquitur D . Petrus: Sicut modo geniti infantes r.Pet.

202쪽

. ii,

rationabiles, sine dolo lac concupiscite. Vt igitur , postquam aliquis in hanc lucem editus est, nutrice, et paedagogo indiget, quorum ope, atque opera educetur, ac doctrina, et artibus erudiatur: ita

etiam necesse est , ut, qui ex baptimi fonte uitam stiritualem uiuere incipiunt, alicuius fidei, O prudentiae committantur, a quo Chrinianae religionis praecepta haurire, ad omnemquepietatis rata eminstitui possint, atque itapaulatim in Christo adolescere, donec tandem viri perfecti, iuuante Domino, euadant; praesertim Pastoribus, qui publica parochiarum curationi praepositi sunt, tantum temporis non supersit, ut priuatam illam curam pueros in fide erudiendis cipere possint. Huius autem uetusis ima consuetudinis praeclarum testimonium s. Dionysia a D. Dionysio habemus, cum inquit: Diuinis no-sris ducibus sic enim apostolos uocat in mentem uenit, o uisum est suscipere infantes, fecundum istum sanctum modum , quod naturales parentes pueri eum cuidam docto in diuinis, ueluti paedagogo, traderent , sub quo , sicut sub diuino patre, O saluationis sancta se ceptore, reliquum uita puer

Hyginius degeret. Eandem vero sententiam confirmat Hei-ν nil auctoritas. a Jamobrem apientissime a sancta Ecclesia constitutum est, ut non sollimis, qui ba-lpti at, cum ba2tigato, sied etiam susceptor cum eo, quem fulcipit, O cum eius ueris parentitas affini- tρte deuinciantur: ita ut legitima nuptiarum foed ira inter hos omnes iniri non possint , atque inita

203쪽

AD PCHOS. I93 dirimantur. Praeterea docere oportet fideles, quae sent susceptoris partes. etenim hoc munus adeo ne gligenter in Ecclesia traditatur, ut nudum tantum Duius functionis nomen relictum sit; quid autem sancti in eo contineatur, ne suspicari quidem homines uideantur. Hoc igitur uniuersi susceptores semper cogitent , sebac potissimum lege obstrictos esse, ut spirituales filios perpetuo commetatos habeant , dique in iis , quae ad Christianae uitae institutionem vectant, curent diligenter, ut illi tales se in omni uita praebeant, quales eos futuros esse ollemni caerimonia spoponderunt. Audiamus quid ea de re auctus Dio siusscribat, uerba stonsioris exprimens:

Spondeo puerum inducturum, cum ad sacram intelligentiam uenerit ,sedulis adhortationibus meis, ut abrenunciet contrarijs omnino,profiteatur,pe Matque diuina, quaepollicetur. Item diuus Au- P- Augusti gustinus, Vos, inquit, ante omnia tam uiros, qua

mulieres, qui filios in baptismate fusic istis, moneo, ut cognostatis, si iussores apud Deum exti- asse pro illis, quos uisi estis de sacro fonte fuscipere. αρ Acprofecto decet maxime, eum, qui aliquod Q-cium Ucepit, in eo diligenter exequedo numquam

i defatigari; et qui se alterius paedagogum, O custoa sem professus est, minime pati illum esse desertum, i v 'cliue fidem, oe clientelam suam recepit, 'i: i d G illam opera, ct praesidio suo egere intellexe- autem filiis stiritualibus tradenda sint, p 'glisinus comprehendit, cum de hue ' 'μῖμsti

m O ipso

204쪽

ino susceptorum vicio loqueretur: inquit enim ;

Debent eos admonere , ut castitatem custodiant, iu- sitiam diligant, charitatem teneant, et ante omnia Dmbolum, O orationem Dominicam eos doceant:

Decalogum etiam, quae sint prima Christianae religionis rudimenta. iurae cum ita sie habeant; facile intelligimus, cuinam hominum generi sanctae huius tutela admininratio committenda non si, nimirum vjs, qui eam gerere aut fideliter nolint, aut sedulo, o accurate non queant. Quocirca, prater naturales parentes , quibus non licet eam curationem suscipere, ut ex eo magis appareat , quantum haec liritualis educatio a carnali distet , haeret ici inprimis, Iudaei, infideles ab hoc munere omnino prohibendisunt , ut qui in ea cogitatione, O cura semper uersentur, ut fidei ueritatem mendaciis obscurent, atque omnem Christianampietatem euertat. Tlures quoque ne baptiRatum de baptismo suscipiant ,sed ut unus tantum .siue uir, siue mulier , uel ad siummum unus, ct una, Tridentino Concia

lio statutum est; tum quila dijsciplinae, atque insti

tutionis ordo a multitudine magistrorum pertu bari poterat; tu quia prouidere oportebat, ne inter plures eius odi asnitates coniungerentur, quae imQuam n4. pedirent , quo minus legitimo matrimonii uinculo cessaria ba hominu inter homines societas latius dissunderetur. phzio a Sed cum ceterarum rerum cognitio, quae ha-

Rdvixis, ctenus exposita sunt, fidelibus utilissima habenda sit 3 tum uero nitit magis necessarium uideri

potest,

205쪽

P RO C H O S. 191 potest, quam ut doceantur, omnibus hominibus baptismi legem a Dominoprascriptam esse, ita ut, nisiper baptimi gratiam Deo renasicantur, in sempiternam miseriam, O interitum a parentibus, siue illi fideles , siue infideles sint, procreentur. Igitur sepius a Pastoribus explicandum erit, quod apud Euangelistam legitur: us auis renatus De I Ru. 3.rit ex aqua, O liritu, non pote se introire in regnum Dei. Quam legem non solum de iis, qui adulta aetate sunt , sed etiam de pueris infantibus intelligendam esse, idque ab apostolica traditione Ecclesiam accepisse, communis Patrum siententia,

O auctoritas confirmat. Praeterea, credendum

est, noluisse Christum dominum baptimis cramentum, oe gratiam pueris denegari, de quibus dicebat : Sinite paruulos, O noliteprohibere ad me ue Matth. rs. nire: talium est enim regnum calarum . quos sim Mar. 9 plexabatur , super quos manus imponebat, quos henedicebat. Deinde, cum legimus , totam aliquam familiam a Paulo bapti atam esse, satis v - 4 C r.3 paret, pueros etiam, qui in illorum numero erant, salutari fonte ablutos esse. Deinde circumcisio, Gen. xl. quae figura fuit baptitimi, eum morem maxime commendat. Pueros enim octauo die circumci- Αd Colos. di solitos, nemo est , qui ignoret. Ac quibus cimcumcisio manufacta in expoliatione corporis carnis proderat , isdem baptismum , qui est circumcisio Christi non manufasta, prodesse perspicuum es. Postremo , ut Apostolus docet , si unius 64R' s

206쪽

delicto mors regnauit, per unum multo magis abundantiam gratiae, O donationis, O iustitiae acci pientes , in uitam regnabunt per unum Iesum Chrixium. Cum itaque per Adae peccatum pueri ex origine noxam contraxerint; multo magis per Chriasium dominum possunt gratiam, O iustitiam consequi, ut regnent in uitam: quod quidem sine baptismo fieri nullo modo potest. Quare docebunt Passores, infantes omnino baptiζandos , O deinde paulatim teneram aetatem Cbristiana religionis praeceptis ad ueram pietatem informandam esse . nam, ut a sapiente praeclare dictum est; Adolescens iuxta uiam suam, etiam cum sienuerit, non recedet ab ea. eque enim dubitare licet, quin fidei sacramenta , cum abluuntur , accipiant; non quia mentis suae assensione credant; sied quia parentum fide , si paretes fideles fuerint,sin minus, fide cui D. . D. Augusti pustini uerbis loquamur uniueis societatis sanctorum muniuntur. etenim ab iis omnibus recte dicimus eos baptismo offerri, quibus placet, ut σμrantur , et quorum charitate ad communionem san. cti stiritus adiunguntur. Hortandi autem sunt m

gnopere fideles, ut liberos suos, quamprimum id, sine periculo facere liceat, ad ecclesiam deferendos, et sollemnibus caerimonijs bapti andos curent. nam cum pueris infantibus nulla alia salutis comparandae ratio, nisi eis baptismus praebeatur, relicta sit; facile intelligitur, quam graui culpa illisese obstringant, qui eos sacramenti gratia diutius , quam

207쪽

AD P OCHOS Is necessitas pollulet , carere patiantur; cum praesem tim , propter aetatis imbecillitatem, infinita pene uitae pericula illis impendeant . Diuersam uero rationem in jsseruandam esse, qui adulta aetate sunt, O perfectum rationis usum habent, quiscilicet ab infidelibus oriuntur, antiquae Ecclesia consuetudo declarat . nam Christiana quidem fides illis proponenda est, atque omni studio ad eam suscipiendam cohortandi , allicient i, inuitandi sunt. quod si ad dominum Deum conuertatur; tum uero monere oportet, ne ultra tempus, ab Ecclesia praescriptum, baptismi facramentum disserant. nam cum siriptum D; P on tardes conuerti ad Dominum , O ne disseras de die in diem: docendi sunt, perfectam conuersonem in noua per baptimum generatione positam esse: praeterea, quo serius ad baptismum ueniunt , eo diutius sibi carendum esse ceterorum sacramentorum usu, O gratia, quibus Christiana religio colitur, cum ad ea sine baptismo nulli aditus patere possit: deinde etiam maximo fiuctu priuari, quem ex baptismo percipimus: si quidem no solum omniuscelerum, quae antea admissa sunt , maculam sordes baptismi aqua prorsus eluit, ac tollit,sita d

1 ina gratia nos ornat; cuius ope,stauxilio in posterum etiam peccata uitarepossumus , iustitiamq. O innocentiam tueri: qua in re summam Christianae uitae constare facile omnes intelligunt . Sed quamuis haec stasint; non consueuit tamen Ecclesia

bapti l sacrametum huic hominum generi statim

o iij tria

208쪽

I98 C A TEC HISM Vstribuere, sed ad certum tempus digerendum esse

constituit. neque enim ea dilatio periculum, quod quidem pueris imminere seupra dinum est, coniunctum habet cum illis, qui rationis Uupraeditisunt.baptismi suscipiendi propositum, atque consilium, O male acta uita paenitentia satis futura sit ad gratiam, O iustitiam, si repentinus aliquis casius impediat, quo minus salutari aqua ablui possint .

Contra uero haec dilatio aliqu3s uidetur utilitates aferre. Primum enim, quoniam ab Ecclesia diligenter prouidendum est , nequis ad hoc sacramentum ficto, simulato animo accedat, eorum uoluntas, qui baptismum petunt, magis exploratur, atque perlicitur . cuius rei causa in antiquis Conciliis decretum legimus, ut qui ex Iudaeis ad fidem catholicam ueniunt, antequam baptismus illis administretur , aliquot menses inter catechumenos

essent: deinde, in fidei doctrina, quam profiteri debent , O Christianae uita institutionibus erudiuntur perfectius. Praeterea, maior religionis cultus sacramento tribuitur, si constitutis tantum Paschae , oe Pentecostes diebus , sollemni caerimonia baptismum susscipiant. Sed interdum tamen baptismi tempus iusta aliqua O necessaria de causa disserendum non est, uelutisi uita periculum instare uideatur, ac praesertim si illi abluendi sint, qui iam Act.8.3e io fidei mysteria plene perceperint . quod quidem Philippum, et apostolorum Principem fecisse alis conflat , cum alter Candacis regina Eunuchum , alter Cornelium

209쪽

AD PAROCHOS rps Cornelium nulla interposita mora ,stdstatim ut Ie

sidem amplecti profes sunt , bapti aust.

Docendum praeterea,et populo explicandum erit,

quomodo lecti esse debent, qui baptirandi siunt.

In primis itaque opus est, ut uelint ,propositumq. illis sit, baptisimum siuscipere . nam cum unusiquisque in baptismo, peccato moriatur, et noliam uitae rationem, oe disiciplinam susipiat, aequum est, non inuito cuiquam,aut recusanti, sed illis tantum, qui sponte sua, in libenti animo accipiunt, baptismum praeberi. Quare ex sancta traditione siem- per struatum animaduertimus, ut nemini baptiasmus ministretur, nisi prius interrogatus fuerit, an uelit baptiRari. Nec uero in pueris quoque infantibus eam uoluntatem deesse existimandum est, cum Ecclesiae uoluntas, quae pro illis londet, obsecuraesenon possit. Praeterea, amentes, O furiosos, qui cum aliquando compotes mentis essent, in insaniam deinde inciderunt, ut qui eo tempore nutulam baptimi suscipiendi uoluntatem habeant, nisi uitae periculum immineat, bapti andos non esse et cum autem in uita disicrimine uersantur, si antequam furere inciperent, eius uoluntatis signiβω- tionem dederunt, abluendisunt; sin minus, a b ρtifimi administratione abstinendum est. Idemque

iudicium de dormientibus fieri debet. Quod se iumentis potestate numquam fuerunt, ita ut nullum rationis usum habuerint, eos in De Eces siue non secus, ac pseros, qui ratione carent ,

210쪽

baptirandos esse, Ecclesitis auctoritas , O consu tudo satis declarat. Verum, praeter baptimi u luntatem , fides etiam ea ratione , qua de - luntate dicitum est, ad consequendam s acramenti

Mar. 1 . gratiam maxime necessaria est. Etenim Dominus,

O Saluator noster docuit: qui crediderit, O M-pt atus fuerit, fatuus erit. Deinde ut quemlibet admissorum scelerum, oe male antis uitae psniteat, atque ut idem inposterum a peccatis omnibus abstinere statuat, opus est . aliter enim, qui ita baptismum peteret, ut tamen peccandi consilietudinem nollet emendare, omnino repellendus esset . nihil enim baptismi gratis , oe uirtuti adeo repugnat , quam eorum mens, σ consilium, qui nullum umquam peccandi finem sibi constituunt. Cum itaque baptismus ob eam rem expetendus sit, ut Christum induamus, O cum eo coniungamur; plane confiat, merito a sacra ablutione reiiciendum esssie, cui tu uitiis, O peccatis perstuerare propositum est; praesiertim uero, quia nihil eorum, quae ad Christum, et Ecclesiam pertinent, frustras cipiendum est: inanemque baptismum ,si iustitiae, oe salutis gratiam Jectemus, in eo futurum esse, satis intelligimus , qui siecunsim carnem ambulare, non secun Aὰ Rom. s. dum spiritum, cogitat: etsi, quod ad sacramentum pertinet, perfectam eius rationem sine ulla dubitatione consequitur ,si modo, cum rite baptietatur,

in animo habeat id accipere, quod a sancta Ecclesia administratur. Quamobrem Princeps apostoloru

SEARCH

MENU NAVIGATION