Catechismus, ex decreto Concilii Tridentini, ad parochos, Pii 5. Pont. Max. iussu editus. Romae in aedibus Populi Romani, apud Paulum Manutium, 1566. 8, 650, 38 p

발행: 1566년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

latis Fra

t st

A DIT M. RO CHOS. Σ-ambigendi locum. Verum alter praeterea locus a vastoratus enucleandus est; ex quo aperte licet c Inosicere, uerum Domini corpus, O sanguinem in Eucharistia contineri. nam Apostolus posteaquam commemorauit panem, O uinum a Domino consecratum, Osacra mysteria apostolis uis adminiistrata esse , subiungit: Probet autem se ipsum homo, t .ad Cor.re ac sic de pane illo edat, O de calice bibat: qui enim manducat, O bibit indigne, iudicium sibi mandu- aeat, O bibit, non dijudicans corpus Domini. Quods, ut haeretici dictitant, nihil aliud in sacramento uenerandum esset praeter memoriam et lignum passionis Christi; quid opus erat tam grauibus verbis fideles tartari , ut sie ipsos probarent e Graui enim illa, I UDICII , uoce declarauit Apostolus, nefarium aliquodsielus ab eo admitti, qui impure su-- .emens corpus Domini, quod in Eucharistia occulte latet, ab alio ciborum genere non distinguit . quod etiam supra in eadem epistola uberius explicauit Apostolus his uerbis: Calix benedictionis, cui be ζ. - ς' Nescimus,non ne comunicatio anguinis Cissi esseo panis, quem frangimus, non ne participiatio corporis Domini est ἰ quae quide uerba uera corporis, et anguinis Christi dominissubstantia demonstrant. Haec igitur sicriptura loca Pastoribus explicanda erunt, atque in primis docendum, nihil in eis du- . i is bii, aut incerti relictum esse; praesertim cum hae Ecclesia Dei sacrosancta auctoritas, interpretatast: ad cujus siententia cognitionem duplici uia Oratione

262쪽

2ς . CATEC HIm Vs ratιone possumusperuenire. Prima est , tum P tres, qui ab initio Ecclesia, atque omni deinceps aetate floruerunt,et ecclesiastica doctrinae optimi te pessunt, coulimus. hi uerosummo confiensu omnesi huius dogmatis ueritatem apertissime tradiderunta quorum singula testimonia agerre, quoniam op et i et raro laboris esset, satis erit pauca notare, uel indicare potius, ex quibus iudicium de ceteris facile D-D.Ambros. poterit. Primus igitur D. Ambrosius fidem

suam proferat, qui in libro de iis , qui initian

tur osteriis , tectatus est, uerum Christi corpus in hoc sacramento sumi, sicut uerum ex virguine sumptum es , idque certissima fide tenendum esse. O alio loco docet, ante consiecrationem paene tibi esse , pin consecrationem autem carnem s. Chrys christi. Accedat alter testis D. Chrssostomus , μψ μδ non minoris dei, O grauitatis: qui quidem cum multis aliis in locis hanc ipsam ueritatem profitetur , O docet, tum uero praecipue homilia 6 o. de iis, quisacramsteria impuresiumunt, itemque homilia ψ . s. in sanctum Ioannem: inquit

enim: Pareamus Deo, neque contradicamus; licet uel cogitationibus, uel oculis nostris uideatur a

uersari, quod dicitur: Ipsius enim fermo infallibialis est ; sensus noster facile sieducitum. His uero omni

4. August. ex parte consientiunt, quae D. Augustinus, acerri

mus catholica fidei propugnator ,semper docuit, atque in primis titulum psalmi 3 3.exponens :scribit enim : Portare se in mantibus suis , homini imposse

263쪽

rebatur enim ille in manibus suis, quando commemdans ipsum corpus suum ait, Hoc scorpus meu... Ac orassus praeterea , Iustinus , oe Irensus adeo

aperte lib. . in Ioannem ueram Domini carnem Irenaeus

. in hoc sacramento esse virmat, ut eius uerba nullis .posnt fallacibus, ct captiosis interpretationibus oblicurari. a Jodsi Pastores alia etiam Patrum t stimonia requirent, facile erit sanotos Disi situm , . Hilarium, Hieronymum, Damascenum addere , innumerabilesque alios, quorum de bac regrauiFsimas siententias, doctorum, O piorum hominum industria, oe labore in unum congestas,pabsim l gimus . Altera restat uia, qua san tis Ecclesiae i dicium in iis, quae ad fidem pertinent, inuestigare liceat, contraria sicilicet doctrina , in opinionis damnatio. At uero constat ,siemper corporis Christi ueritatem in sancto Eucharistis sacramento, ita per uniuersam Ecclesiam difusam, O disseminatam esse, O consentienti uoluntate ab omnibus Ddelibus receptam , ut, cum ante quingentos annos Berengarius id negare ausus esset, ibique signum tantsi odo esse assereret,statim in Vercellensi Co cisio , quod Leonis I X. auctoritate conuocatum fuerat, omnium sententiis condemnatus, ine haeresim fua anathemati addixerit . quipostea cu ad eandem - , . impietatis in aniam redisset, tribus aliis Concitiis, Turonensi,et duobus Resmanis, quorum altem 2 U colaus II .altem Gr ortus v M .Pontidices μεx.

264쪽

conuocartit, damnatus est. Eam ponea siententiam ebriathi ' Innocentivi III . Concilio Lateranensi magno cone. Flor. cs Irmauit: ac deinceps a Florentina, et Tridetina. 7 4ς Synodis eiusdem ueritatis fides apertius declarata,

.P. acstabilita est. Haec igitur se Pastores diligentor exposuerint ; ut nihil dicamus de iis, qui erroribus υbcaecati, nihil magis, quam ueritatis lucem , oderunt ct infirmos confirmare, o piorum meutes summa quadam utilia, et uoluptate ascere poterunt; cum praesiertim fidelibus dubitare no liceat,

quin anter ceteros fidei articiatos huius etiam dogma tis fides comprehendatur . nam cum Dei summam omnιum rerum potestatem credunt, et confitentur; credant etiam necesse est, potestatem ei non defuisse maximi huius operis efficiendi, quod in Euchariasius stacramento admiramur, o colimus. Deinde cum credunt sanctam Ecclesam catholicam; necessario siequitur, ut simul credant eam esse, quam e plicauimus, huius sacramenti ueritatem. Sed nihil estprofecto, quod ad piorum iucunditatem, infructum addi post , cum huius altissimi sacramentι dignitatem contemplantur. Primum enim

intelligunt, quanta set euangelica legis perfectio, cui datum est, id re ipsa habere, quod signis tantum figuris Mosaica legis tempore adumbra- S. Dionysi- tum fuerat. Quare diuinitus dictum est a Diony- o, Ecclesium nostram mediam e se inter nagogam, O supremam Hierusalem, ac propterea utriatisque participem. Ac profecto satis mirari fideles

. numquam

265쪽

γD P G O NOS. 31 Inumquam poterunt sanctae Ecclesiae perfectionem .

eiusque gloriae altitudinem; cum inter eam in ca-DLtem beatitudinem unus tantum gratas interes uideatur. Hoc enim nobis cum caelitibus commune

est, ut utrique Christum Deum, in hominem pr sentem habeamus :sita, quo uno gradu ab eis dissamus , illi praefientes beata uisione perstuuntur; nos praesentem, et tamen ab oculorum sentiu remotum, sacrorum mi steriorum admirabili integumento se occultantem, firma, ct constanti fide ueneramur. Praeterea, fideles hocsacramento Christi Saluatoris nostri perfidissimam charitatem experiuntur. eius enim bonita rem maxime decuit, naturam, quam a nobis sumpserat, a nobis numquam siubtra

here , sita, quantum fieri posset, esse, uersarique

nobiscum uelle; ut illud omni tempore uere , in proprie diotum uideretur; Deliciis meae esse cum m Prouerb. . liis hominum. Iam uero hoc loco a Pastoribus explicatam est, P ς0ς0mi

nonsolam, uerum Christi corpus, O quidquid ad 2: Iz

ueram corporis rationem pertinet, ueluti ossa, O fi* . Chyistineruos, sied etiam totum Christum in hocsacramen eramentcia tocontineri. Docere autem oportet, Christum nomen esse Dei oe hominis, unius scilicet personae, in

quo diuina, O humana natura coniuncita sit . quare utramque subistantiam , oe quae utriusque substantiae consequentia sunt, diuinitatem, O totam humanam naturam , quae ex anima O omnibus corporis partibus ,-sanguine etiam constat, S comple

266쪽

complectitur: quae omnia in sacramento esse creden dum est. nam cum in caelo tota humanitas diuinitati in una persona oe spostasi coniuncta'; nefas est susticari, corpus , quod in sacramento iness, ab eadem diuinitatesieiunctum esse. In quo tamera

Fastores animaduertant, necesse est , non omnia eadem ratione, aut uirtute in hoc sacramento contineri . Q usdam enim sunt , qμα exui, cientia consecrationis in sacraVento esse dicimus. nam cum uerba illa esciant, quidquid significant; id esse in sacramento ex uisacramenti, diuinarum rerumscriptores appellarunt, quod uerborum forma exprimitur. ita si contingeret, ut aliquid ab alissrebus omnino sieiun tum esset, id stolum , quod for manu caret, insacramento e Fe, ceterirnon stet a

esse docuerunt . quaedam uero in sacramento conti- Qui et a nentur, quod illis rebus coniunctasint, qua forma exprimuntur . nam cum forma, quae ad panem cor

' secrandum adhibetur, corpus Domini significet ;

cum dicitur; Hoc est corpus meum; ipsum Christi domini corpus ex uisacramenti in Eucharistia erit. At quia corpori sanguis, anima, ct diuinitas coniungitur , haec quoque in sacramento erunt omnia , non quidem ex consecrationis uirtute,sed ut ea,quae corpori coniuncta sunt. Atque haec ex concomitan- tia in sacramento esse dicuntur : qua ratione totum Christum insacramento esse pecticuum est.si enim . . duo aliqua inter se re ipsa coniungantur; ubi unumst, ibi alterum etia esse necessse est. Sequitur itaque,

267쪽

b iis PAROC O S. asytotum Christum usqueadeo tam in pauis , quam in vini specie contineri, ut, quemadmodum in panis specie non corpus modo ,sita etiam sanguis, O totus Christus uere inest ,sic contra in uini specie non solum sanguis Ged corpus, σ totus Christus uere in sit. Sed quamquam haec ita sie habere, omnibus fidelibus certum σ persuasi simum esse debet: optimo tamen iure institutum est, ut si aratim duae consecrationes fierent. Primo enim, ut passo Dominicin qua sanguis a corpore diuisus est, magis restratur: cuius rei causa in consiecratione sanguinem effusum esse meminimus. Deinde maxime consientaneum fuit,ut, quonia sacrameto ad alendam anima utendum nobis erat, tamquam cibus O potus institueretur, ex quibus perfectum corporis alimentum constare persticuum est. Neque uero illudpra termittendum, non solum in utraque specie ,sed tu quavis utriusquespeciei particula totum Christum contineri. sic enim Augustinus striptum reliquiit S August. Singuli accipiunt Chrissum dominum, O insingulis portionibus totus est , nec per singulos minuitur ,sed integrum se praebet in singulis. Atque id praeterea ex euangelistis facile colligi potest. neque R lenim credendum est, singula panis stina propria 'uerborum forma a Domino consecrata esse , sied ea- τdem simul omnem panem, qui ad sacra mysteria conficienda, atque apostolis distribuenda satis futurus esset. id quod de calice factum esse apparet, eum i edixit: Accipite, O diuidite tuter vos. . Lue. H. . η . Q S ij Hacte

268쪽

Hactenus quae explicata sunt,eo pertinent,ut ostrudant Pastores, uerum Christi corpus, O sanguine in Eucharinissacramento contineri . Nunc, quod alterum erat propositu, docebunt etia panis et uini substantiam in sacramento post consterationem nou

remanere. Hoc uero quamuis maximam admira

tionem merito tabere possit, tamen cum eo, quod prius demonctratum est, necessario coniungitur .

Etenim si est uerum Christi corpus sub panis, inuinis'ecie post consecrationem ; omnino necesse est,

cum ibi antea non esset, hoc uel loci mutatione, uel creatione, uet alterius rei in ipsium conuersione fa-Ltum esse. At uero fieri non pose constat, ut compus Christi in sacramento sit, quod ex uno in alium locum uenerit. ita enim fieret, ut a caeli stribus

abesset: quoniam nibil mouetur, nisi locum destrat,

a quo mouetur. Creari autem corpus Christi minus credibile est, ac ne in cogitatio nem quidem cadere hoc potest . relinquitur ergo, ut in sacramento sit corpus Domini, quod panis in ipsium conuertatur. quare nulla panis substantia remaneat, necesse est. Hac ratione adducti Patres oe maiores nostri, Later. ςος- in Conciliis, Lateranensi magno, O Florentino, k's huius articuli ueritatem apertis decretis confirma Trid. vii. runt. a Tridentina uero Synodo explicatius ita desinitum est: Si quis dixerit in sacro ancto Euchari stiae sacramento remanere substantiam panis, Ouini, una cum corpore, O sanguine domini nostri b Iesu Christi i anathema sit . bsc uero ex testimonijs

269쪽

AD PAROcΠΟs et stscripturarum facile fuit colligere; primum, quod

in eius sacramenti institutione ipsie Dominus dixit;

Hoc est corpus meum. uocis enim, Hoc , ea uis

est, ut omnem rei praesieritis substantiam demostra. Lur H quod si panis substantia remaneret, nullo modo ue- in cor.rare dici videretur; Hoc est corpus meum. Deinde roth.c Christus dominus apud Ioannem, Panis, inquit , quem ego dabo, caro mea est pro mundi uita; pa nem uidelicet carnem suam uocans. Ac paulo post

subiecit; Thisi manducaueritis carnem filii homianis , O biberitis eius sanguinem , non habebitis

uitam in uobis. et rursus: Caro mea uere est cibus, a Osanguis eus uere est potus. Cum ergo tam claris , O perspicuis uerbis carnem suam panem , Ocibum uerum, sanguinem item uerum potum nominauerit; fatis uidetur declarasse, nullam in sacramento subnantiam panis, O uini remanere. Atque hanc perpetuo sanctorum Patrum consentien

tem fuisse doctriuam, qui eos euoluerit , facile intelliget. D.quidem Ambrosius irascribit: Tu forte D. Ambridicis : meus panis est usitatus : sita panis iste, panis est ante uerba sacramentorum : ubi accesserit consecratio , de pane sit caro Christi. quod quidem ut facilius probare posset, uaria deinde assert exempla , similitudines. Alibi uero , cum uerba illa intem

pretaretur:Omnia , quaecumque Dominus uoluit,

fecit in caelo, oe in terra; Licet, inquit, figura panis, O uini uideatur, nihil tamen aliud, quam caro cbrim , anguis ,post confiecrationem creden

S iij dum

270쪽

1 Hil tiamsanctus Hilarius exponens, docuit, quamuisl extrinsecus panis, oe uinum uideatur, uere tamen corpus , oe sanguinem Domini esse. Sed moneant Pastores hoc loco, mirandum non esse, si post con sic rationem panis etiam uocetur. hoc enim nomin

Eucharistia appellari consueuit; tum quia panis hyσciem habeat; tum quia naturalem alendi, O nutriendi corporis ium, quae panis propria est, adhuc retineri. Eam autem esse sacrarum litterarum cousuetudinem, ut res ita appellet, cuiusmodi esse ui- Gen. t. deantur, satis ostendit, quod in Genesi dictum est . ''' ' tres uiros Abrahae apparuisse, qui tamen tres angeli erant. Et duo illi, qui apostolis ascendentem in trium Christo domino a paruerunt, cum essent angeIi, uiri dicuntur. Discillima est omnino huius mysterus explicatio ; sita tamen conabuntur Pastores, js, qui magis in diuinarum rerum cognitione profecerunt, nam qui adhuc imbecilliores sunt,

.i m . t uerendum esset, ne rei magnitudine opprimerentur conabuntur , inquam, tradere huius admirabilis conuersionis modum: quae ita fit, ut tota panis substantia diuina uirtute in totam corporis Chricti substantiam, totaque uini substantia in totam sanguinis Christi substantiam, sine ulla Domini nostri mutatione, conuertatur . neque enim Chri tus aut generatur, aut mutatur, aut augescit ,sed in

sua siubstantia totus permanet. quod mysterium P Ambr. cu D. brosius declararet, Vides, inquit, qu m

SEARCH

MENU NAVIGATION