Catechismus, ex decreto Concilii Tridentini, ad parochos, Pii 5. Pont. Max. iussu editus. Romae in aedibus Populi Romani, apud Paulum Manutium, 1566. 8, 650, 38 p

발행: 1566년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

mentum enim consecratione perficitur: omnis uero

sacrificii uis in eo est, ut geratur. QPare sacra Eucharistia,dum in 'xide continetur,uel ad agr tum defertur, sacramenti, non sacrificii rationem habet: deinde etiam, ut sacramentum est, iis, qui diuinam hostiam sumunt, meriti causam asteri, O omnes illius utilitates , quae supra commemorata sunt: ut autem sacrificium est, non merendi solum, sed satisfaciendi quoque escientiam continet . nam tit Christus dominus in pasione sua pro nobis meruit , ac satisfecit: sic qui hoc sacrificium offerunt,

quo nobi cum communicant, Dominica phsonis fructus merentur, ac satisfaciunt. Iam, de hu- e tius sacrificii institutione nullum ambigendi locum sandia Tridetina Synodus reliquit: declarauit enim, Trido. '. in extrema cena a Christo domino institutum esse ;smulque anathemate eos damnauit, qui asserant, uerum in proprium sacrisicium Deo non Uerri, Eiussi. So. aut, erre, nihil aliud esse, quam Christum ad manducandum dari. 23 ec uero illud praetermisit. quin diligenter explicaret, uni Deo sacrificium sis IR ri. nam et si Ecclesia interdum Missas in memoriam , O bonorem sanctorum celebrare consueuit; non tamen illis sacrificium, sed uni Deo, qui '

Sanctos immortali gloria coronauit, erri do- i cuit. Quare nec sacerdos umquam dicere solet

ero tibi sacrificium Petra , vel Paule ; sed, dum uni soli Deo immolat, gratias illi agit pro beatissimorum maryrii insigni uictoria s eorumque

292쪽

28 .cATECHISMUS. . patrocinium ita implorat, ut ipsipro nobis interis dere dignentur in is, quorum memoriam faciamus in terris. Haec autem, quae de huius facrificii ueritate a catholica Ecclesia tradita sunt, ex Domini uerbis accepit; cum extrema illa nocte hae ipsa Lue ι6. sacra mysteria apostolis commendans, Hoc facile ,

'Rd ς' ' 'nqu t, in meam commemorationem. Eos enim,

Cos. Trid. quemadmodum a sancta Synodo definitum est, tunc sacerdotes instituit , praecepitque , ut ipsi, O qui' eis in sacerdotali munere successuri essent, corpus eius immolaret , oe offerrent. atque id etiam Aposoli uerba ad Corinthios scripta satis demonstrant,

ad Cor. cum ait: ' on potestis calicem Domini bibere, Oςv- 0- ealicem daemoniorum: non potestis mensae Domini .r participes esse , O mense demoniorum . Vt enim pro daemoniorum mensa altare, in quo eis tam labatur , intelligendum est : ita etiam ut, quod . .E Apostolus proponit probabili argumentatione concludatur 9 mensa Domini nihil aliud, nisi altare, in quo sacrificium Domino fiebat,significare potest.

y'vuehar;- a Jod si ex ueteri testamento huius sacrificii si-niae sacrδ' guras oracula requiramus: primum quidem guris& pro de eo Malachias aperti ime vaticinatus est,his ueri hi, ἡ bis: Ab ortusiosis inlue occasium magnu est nomenti prae- men mei; in gentibus set in omni loco sacrificatur; h μ ofertur nomini meo oblatio munda: quia magnum est nomen meum in gentibus , dicit Dominus exercituum. Praeterea, haec hoIlia tam ante, quam

post latam legem , uariis sacrificiorum generibns

293쪽

praenunciata est. Etenim bona omnia, quae iis sacrimus significabantur, haec una uictima, tamquam Gmnium perfectio, oe absolutio, complexa est. Verumtamen nulla in re eius imaginem magis expressam licet uidere, qua in Melchisedec sacrificio. irae enim Saluator sacerdotem secundu ordine Melchise AEd Hςb Ddec sie in aeternum constitutu declarans, corpus, o sanguinem seuu in extrema cena sub speciebus panis, O uini Deo patri obtulit. Vnum itaq. et idem sacri 'cii Lamia esse fatemur, σ taberi debet, quod in Missa

peragitur,et quod in cruce oblatu est: quemadmoduuna est, o eadem hostia Christus, uidelicet dom nus no ter, quisie ipsum in ara crucis emel tantum

modo cruentum immolauit. Neque enim cruenta,

in incruenta bestia, duae sunt holitiae ,sita una tantum: cuius sacrificium, postquam Dominus itaprae

cepit; Hoc facite in meam comm orationem; in Luc. a. . .

Eucharistia quotidie instauratur. Sed unus etiam, ζ acoriotque idem sacerdos est Christus dominus . nam ministri, qui sacrificium faciunt, non suam , sed Chria si personam uscipiunt, cum eius corpus Osanguinem conficiunt. id quod O ipsius confiecrationis uerbis ostenditur . neque enim sacerdos inquit; Hoc esscorpus Christi; sed, Hoc est corpus meum: pers nam uidelicet Christi domini gerens ,panis, O u ni Abstantiam, in ueram eius corporis , oe sanguinis, O uini substantiam, in ueram eius corporis , O sanguinis substantiam conuertit. ab de cum ita

sints sine ulla dubitatione docendum est, id quod

etiam

294쪽

c ATECHISM V S. etiam sancta Synodus explicauit , sacrosanctum Missae sacrificium esse non olum laudis, O grati

rum actionis, aut nudam commemorationem sacrificii, quod in cruce factum est ,sed uere etiam propitiatorium sacrificium, quo Deus nobis placatus, O propitius redditur. Quare si puro corde , accensa fide, oe intimo nostrorum scelerum dolore lecti banc fan Issi am hostiam immolemus, m. offeramus; dubitandum non est, quin mistricordia a Domino consecuturi simus, O gratiam in auxilio opportuno. huius enim uictimae odore ita delectatur Dominus, ut gratiae, O paenitentia donum nobis impertiens peccata condonet. Quamobrem O

sollemnis est illa Ecclesiae precatio ; a uoties huius

hostiae commemoratio celebratur, toties opus no- Ll salutis exercetur: nimirum uberrimi illi cruentae boniae stuctus per hoc incruentum sacrificium ad nos manat. Deinde uero huius sacrificis eam uimi esse, Parochi docebunt, ut non solum immolanti, oesumenti prosit ,sed omnibus etiam fidelibus , sive illi nobiscum in terris uiuant, siue dam in Domino mortui,nondum plane expiati sint., eque enim minus ex apostolorum certissima traditione pro bis utiliter ofertur, quam pro uiuorum peccatis, poenis, satis iactionibus,ac quibusvis calamitatibus,et angustiis. Ex quo facile pers icitur, omnes Missas comunesetensendas esse, ut qua ad commune omniusi lium utilitatem, et salutem pertineant. Habra autem hoc acrisciu multos ομ. maxime insignes,

295쪽

. . POLI OCHO S. et S ac sollemnes ritus,quom nullus superuacaneus, aut

inanis existimandus est; verum omnes eo spectant, ut oe tanti sacrificis maiestas magis eluceat,et falatiribus mysterijs intuendis ad reru diuinarum,qua in eo acrificio occultae sunt, cotemplationem fideles excitentur. Sed de bis nihil est ut plura dicamus; tum quia hoc argumentsi longiorem explicationem postulare uidetur, qua propositae institutioni come-miat itum quia innumerabiles pene libellos,et comentarios,qui de hac re apiis et doctissimis uiris conscripti sunt,sacerdotes in promptu habetat. Hactenus igitur satis fuerit, earum rem, quae adEuctarisia, tum quia sacramentsi,tum quia acrificium sit, pertinent, potiora capita, iuuante Domino,exposuisse.

DE PAENITENTIAE SACRAMENTO.

IN Uemadmodum humanae natura fragilitas,

et imbecillitas omnibus nota est, eamq. iustino quisque facite experitur: ita,quanta habeat necessitatem paenitentiae sacramentum, ignorare nemo potest. Φι si diligentiam, quae a Parochis in unoquoq.argumero adbibeta est, ex rei, qua tractant, magnitudine, et pondere metiri oportet et omnino fatebimur,eos numqua in huius loci explicatione adeo diligentes futuros esse,ut satis uideripossit:quin etia de hoc sacramento,qua de baptisimo, eo accuratius agendis est, quod baptismus semel tantis .administratur,nec iterari potest; paenitentiae uero toties locus datur, elusique repetendae toties necessitas

imposita est,quoties post bapti sepeccare cotingat.

296쪽

288 .cATE c AISMVs Trid. syn. ita enim a Tridentina Synodo distum est, sacramen tum paenitentiae nonsiecus la spost bapti um,ae baptimum nondum regeneratis, adsalutem necessarium esse: uulgataq. illa sandii Hieronymi βω-

H ' tentia ab omnibus, qui deinceps re sacras tradid runt, magnopere comprobatur , paenitentiam esse secundam tabulam . Vt Gnim , confra ita naui ,

unum uitae struanda perfugium reliquum est, si forte tabulam aliquam de naufragio liceat arripere: ita , post amissam baptimi innocentiam , nisi quis ad paenitentiae tabulam confugiat, sine dubio de eiussalute desperandum est. Haec autem non ad Pastores solum ,sed ad reliquos etiam fideles excitaax- .dos di ita sint ; ne forte in eis rei maxime necessariae

incuria reprehendatur. Primum enim communis

fragilitatis me mores omni studio optare debent, ut diuina ope adiuti,sine casu, aut prolapsione aliqua

ς in uia Domini progredi pos lat. quod si nonumqua

enderint, tum uero summam Dei benignitatem intuentes, qui tamquam bonus pactor ovium βι τum uulnera obligare , e que mederi solet , hocs iuberrimum paenitentia medicamentum numquam in aliud tempus disserendum esse cogitabunt. De propria Vt autem rem ipsam aggrediamur, prius expli enisie, - canda est uaria huius nominis potestas, O notio ;

i00ς- ne aliquis ambiguitate uocis in errorem inducatur.

2 connulli enim paenitentiam pro satisfiatione accipiunt. Alii, a catholicae fidei doctrina longis me re

297쪽

AD PAROCHO S. 28spraeteriti rationem habere, nibit aliud , quam nouauitam, esse definiunt. Docendum est igitur, multiplicem se huius nominis significationem. Primum enim paenitentia de iis dicitur,quibus aliquid di*licet, quod ante placuerit, nulla habita ratione huius cogitationis, bonum ne an malum fuerit. Sic omnes 3 e' 'paenitet, quorum tristitia fecundum saeculum est, non secundum Deum e cui modi paenitentia non salutem assera ,sed mortem. Altera en paenitetia , cum quis ex scelere admisso, quod quidem antea placebat, dolorem non Dei ,sed sui ipsius causa concipit . Tertia est, cum non solum admis celeris causa

intimo animi sensu dolemus, uel eius doloris externum etiam aliquod signum damus, verum unius Dei causa in eo maerore sumus. Ac mgulis quidem paenitentia generibus, quae commemorata fiunt, penitentia uox proprie conuenit. nam cum in sacris Gen. s. litteris Deum paenitere legimus, id per translatis 'η δ nem dici per cuum est. eo enim loquendi genere, Ps in x0s quod ad hominum mores accommodatum est, sacrae Hieron. c. litterae utuntur, cum Deum mutare aliquid constituisse declarant : quod non aliter facere uideatur, quam homines, quos si alicuius rei paeniteat, eam com utare omni studio laborant. Sic ergoscriptum est, Paenituisse eum, quod hominem fecisset. O Gen. s. olio loco; quod Saul regem constituisset. Verum in- Rςg s ter has paenitentiae significationes magnum discriamen obseruare oportet. Prima enim in uitioponenda est: altera in quadam commoti, O perturbati a V animi

298쪽

animi affectio: tertiam tum ad uirtutem pertinere, tum sacra entum esse dicimus. quae significatio huius loci propria est. ac primum qsidem de ipsa, ut uirtutis parte, agendum est ; nonsiolum, quia D lis populus ad omne uirtutis genus institui a Pasto

ribus debet; βed etiam, quia huius uirtutis actiones tamquam materiam praebent, in qua paenitentia sacramentum uersatur; ac nisi prius, quae sit

paenitentis virtus, redie intelligitur, sacramenti etiam uim ignorari necesse est. Quare in primis monendi, hortandiquesunt fideles, ut omni contentione , oe studio in intima animi paenitentia, quam uirtutem dicimus, elaborent; sine qua ea, quae extris secws adhibetur, parum admodum profutura est. Intima autem paenitentia est illa, cum ad Deum nos ex animo conuertimus, ct commilia a nobis sicele- . ra detest ur, O odio habemus; simulque illud no' bis certum, O deliberatum est, malam uits cou- suetudinem, corruptosique mores emendare,non se. e. neste uenis a Dei misericordia consequendae. Hanc uero dolor, O tristitia, quae perturbatio, nilo est, oe passo a multis uocatur, conssequitur , veluti comes peccatorum, detestationi adiuncta. quamobrem apud complures ex sanctis Patribus paenitentiae desinitio huiusmodi animi cruciatu de- υ claratur. Verum in eo, quem paenitet, fides paenitentiam antecedat, necesse est. neque enim potest quisquam sie ad Deum conuertere , qui fide careata

ex quo sit, ut nulla modo paenitentia pars recte dici

299쪽

possit suod autem intima haec paenitentia, ut antea diximus, ad uirtutem pertineat, aperte ostendunt multa, qua de paenitentia tradita sunt, praecepta. Lex enim de ijs tantum actionibus , quae su- pipiuntur cum uirtute, praecipit.' Vegare praeterea nemo potest, quin dolere quando, quo modo, O quatenus oportet, uirtutis sit. hoc autem ut recte fiat, paenitentiae uirtus praestat. Interdum enim euenit, ut ex admisis sceleribus minorem , quam par est, dolorem homines capiant. quin etiam, ut a Salomone sicriptum est, nonnulli sunt, qui, cum Ualefecerint , latantur. rursus uero alij itacte mae- Tori animi, aegritudini dedunt, ut de salute etiaprorsus desterent: qualis fortasse Caim uideri potest , qui ait; Maior est iniquitas mea,quam ut v niam merear: O qualis certe Iudas fuit , qui paenitentia ductus , si pendio uitam, θ' animam amisit. Vt igitur modum in dolore tenere possimus , paeniatentiae uirtute adiuuamur. Sed idem etiam ex iis

rebus colligi potest , quas sibi tamquam finem proponit is, quem uere peccati p sitet. Primum aut e hoc ei propositum est, ut peccatu aboleat, omnems animae eulpam, O maculam abstergat. Alterum

est , ut pro sceleribus admissis Deo satisfaciat: sita quidem ad iustitiam referri perspicuo s. nam es inter Deum et homines propria iustitia ratio intem cedere non potest, cum tam longo interuallo inter βdissent: aliquam tamen esse iustitiam constat,cuisse Nodi es inter patrem , O filios , inter dominum ,

Prouersa. Gen. 4. Matth. 27.

300쪽

α92 c. A ECHISMVsσβeruos. Tertium est, ut homo in Dei gratiam redeat, in cuius ofensionem, oe odiμm propter peccati foeditatem incurrit. Haec uero omnia satis de sigrant, panitentiam ad uirtutem lectare. Quibus vi- Sed docendum est etiam, quibus gradibus ad

ranc diuinam uirtutem liceat ascendere. Primum xiη pς μ 'i itaque Dei mistricordia nos praeuenit, cordaque πο- ' ' ' stra adsie conuertit. Quod cum precaretur Pro-Hier. e .s phetat Conlierte, inquit, nos Domine ad te, sin conuertemur, Deinde hoc lumine illustrati, perdem ad Deum animo tendimus. Credere enim oporAd.Heb. ι--accedentem ad Deum, ut fpostolus testatur ,

quia est,ct inquirentibus ste remunerator sit. P - terea motus timoris conssequitur; O, seuppliciorum. - acerbitate proposita, animus a peccatis reuocatur.

atque buc uidentur spectare illa Isaiae uerba ; Sicut Ise. αε. quae concipit , cum appropinqua erit ad partum , doles clamat in doloribus suis ;*factisumus. Huc deinde accedit stes impetrandae a Deo misericordiae,' qua erecti mi ,σ morer emendare constituimus. Postremo charitate corda nostra accenduntur, ex

qua liberalis isse timor, probis, O ingenuis siliis

dignus, oritur; atque ita unum illud ueriti, ne qua in re Dei maiestatem laedamus, peccandi consuetudinem omnino deserimus. Hisce igitur quasi grassisebus ad hanc praestantissimam paenitentiae uirtutem peruenitur: qua prorsus diuina oe caelestis uirtus ex Utvmanda est; cuiscilicet regnum cstorum sacra MMxb, 4. litterae pollicentur . nam apudsanctum Matthaeum

SEARCH

MENU NAVIGATION