Catechismus, ex decreto Concilii Tridentini, ad parochos, Pii 5. Pont. Max. iussu editus. Romae in aedibus Populi Romani, apud Paulum Manutium, 1566. 8, 650, 38 p

발행: 1566년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

P AI OCHO S. 633corum confirmatur exemplis: quorum peccata non nisi Abraham, O Iob precibus condonauit. Si uero etiam afferatur, fieri inopia, O imbecillitate fiacti, ut san os internuncios, O patronos adhibeamus i quid ad illud respondebunt Centurionis exemplum, qui uel in singulari illo fidei praeconio, quod dominus Deus impertiuit Geniores tamen Iudaeoru h ad Saluatorem misit, ut laboranti puero salutem impetrarent ζ Quare si fatendum est, unum nobis mediatorem propositum Christum dominum . qui scilicet unus nos per sanguinem Patri caelesti

reconciliauit, O qui, aeterna redemptione inuenta, Ad Heb. s.

semel in Sancita ingress s, pro nobis interpellare nocessat: ex eo tamen nullo modo sequipotest, quo minus ad sanctorum gratiam confugere liceat. 23 amsi propterea ubsidiis sanctorum uti non liceat,quod uniε patronum habemus I A sv M Christum , numquam id commisisset Apostolus, ut e Deo tanto stadio fratrum uiuentium precibus adiuuari uellet.

neque enim minus uiuorum preces , quam eorum,

qui in calis sunt , anctorum deprecatio, Christi mediatoris gloriam, dignitatem imminuerent. Sed cui fidem non faciant O honoris, qui sanctis debetur , O patrocinii, quod nostri fusicipiunt , mirabiles effectae res ad eorum sepulcra, oe oculis manibus, membrisque omnibus captis, in pristinum natum restitutis, mortuis ad uitam reuoca- .

tis, ex corporibus hominum eiectis daemoniis ἰ quae

non audisse, ut multi, non legisse, utplurimi grauf

422쪽

- CATECHISMUS 3 A- φ- simi uiri sed uidisse,testes locupletissmi sancti AmR 'μεμ ' brosius , et Augustinus litteris prodiderunt. Quid multa ἰ si uestes, sudaria ,si umbrasanctoruwriusquam e uita migrarent, depulit morbos, uiresque restituit: quis tandem negare audeat, Deum per stcros cineres, ossa, ceterasque sanctorum reliquias .Reg.r 3. eadem mirabiliter escere ἰ Declarauit id cadauerra α δ'' i , quod forte illatum in siepulcrum Lisci , eius tacto corpore , subito reuixit. Φιod uerosequitur; Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudia nem,quae est in caelo, O quae in terra deorsum, nee . b d eorum,qus sunt in aquis stub terra ; Non ador bis ea, neque coles: quidam hoc alterum praeceptu existimantes, duo postrema ipsa unius praecepti ui August. contineri uoluerunt; ut sanctus Augustinus illa extrema diuidens, haec ipsa uerba ad primum praeceptum pertinere uoluit. qsam sententiam, quia in

Ecclesia celebris est, libenter sequimur .'Etsi in promptu ratio est illa uerissima, constentaneum fuissse, praemum, oe poenam cuiusqMe cum primo prae rapto coniungi. Nec uero quis existimet, omnino

pingendi, fingendi, aut situ endi artem hoc praecepto prohiberi. nam in scripturis, iussu Dei ,sim

3.Reg. . lacra, O imagines essectas tegimus, Cherubim. R ' serpentis aenei. superest igitur, ut imagines ob eam rem uetitas interpretemur, ne quid simulacris, quasi diis, colendis,de uero Dei cultu detraheretur. Duplici autem potissmum ratione, quod ad hoc praeceptum astinet, Dei maiestatem uehementer

423쪽

AD PAROCHO S. 4 sladi persecuum est; altera, si idola, O imagines,

tamquam Deus, colantur, aut credatur inesse aliqua in his diuinitas, uel uirtus, propter quam sex colendae, uel quod ab eis sit aliquid petendum, uel quod fiducia in imaginibus sit figenda, ueluti olim fiebat a gentibus, quae in idolis spem suam collocabant , quod pQm sacrae litterae reprehendunt: altera , si quis conetur diuinitatis formam aliquo a tisicio ongere, quasi corporeis oculis conspici, uel coloribus aut figuris exprimi possi. abiis enim Deum, ut inquit Damascenus, qui sub aspestum non cadit , qui corporis expers est, qui nullis terminis circumscribi, nec ulla figura describi queat, possiexprimere qua res in altera Nicena Synodo ub vius explicatur. Praeclare igitur Apostolus, eos mutasse Dei incorruptibilis gloriam in similitudine A iRomuolucrum, quadrupedum, ac sierpentum, dixit. haec enim omnia tamquam Deum uenerabantur, ii acum illi harum rerum imagines ponerent. quocim ea Israelitae, qui ante uituli simulacrum clamabant , hi sunt Dii tui Istaei, qui te eduxerunt de Ex λ i. 3δ.

terra Aegypti; idololatrae sunt appellari, quia mutarunt gloriam suam in similitudinem uituli comedentis fenum. Cum igitur Dominus deos ' 'μ η' alienos coli prolabuisset , ut penitus idolola- 'triam tolleret, imaginem diuinitatis ex aere duci , aut alia quavis materia fieri prohibuit: quod Isaias declarans inquit: Cui similem fecistis De- ita. odum, μης quam imgginem ponetis ei t Atque in hoc 'st 7

424쪽

i 6 C A TECHISMUS

praecepto hanc siententiam contineri, praeter sanctorum Patrum sicripta, qui eam, quemadmodum in septima Synodo expositum est, sic interpretantur , De uxςr ψ. illa etiam Deuteronomii uerba satis declarant, ubi Mosis , populum auertere ab idololatria cu uellet, aiebat: 'n uidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est uobis Dominus in Horeb de medio ignis. Quod sapientissimus legislator ideo dixit,ne quo errore ducti, diuinitatis imaginem fingerent, Deoque debitum honorem rei creatae tribuerent. Nemo tamen propterea contra religionem,Deique legem quidquam committi putet, cumsanctissima Trinitriis aliqua persona quibusdam signis exprimitur , quae tam in ueteri, quam in nouo testame to apparuerunt. nemo enim tam rudis est, ut illa imagine diuinitatem credat exprimi: sed illis deci irari doceat Pastor proprietater aliquas , aut actio D niel-7- nes, quae Deo tribuuntur; ueluti cum ex Daniele pingitur antiquus dierum in throno siedere, ante quem libri aperti sunt ; Dei aeternitas,. insinua sapientia significatur, qua omnes hominum O c gitationes ,stactiones , ut de iis iudicium ferat, ,: intuetur . Angelis etiam tum humana species,

. tum alae amguntur; ut intelligant fideles, quam propensi sint in humanum genus, O tamquam paM A.b., . rati ad ministeria Domini exequenda: omnes enim administratorii spiritus sunt propter eos , qui her in ditatem capiunt salutis. Columbae uerseries, O Lue , lingua tamquam ignis in euangelio , in Actis

425쪽

AD FAI OCHOS. - apostolarsi quas spiritus sancti proprietates signi--

fcent, multo notius est, quam ut oporteat pluribus uerbis explicari. At uero cum Christus dominus, eiusq; sanctissima, m puri ma mater, ceteriq. Omnes sancti,bumana praediti natura,humana speciem geserint, eorum imagines pingi, atque honorari,

non modo hoc praecepto interdidium non fuit, sed etiam sanctum, O grati animi certissimum argumentum siemper habitum est: quod oe apostolic

rum temporum monumenta, O secumenicie Synodi, O tot sanctillimorum , doctissimorumque

Patrum intersie confientientium scripta confirmat. Von solam autem licere in ecclesia imagines habere , O illis honorem, cultum adbibere, ostendet Parochus , cum honos, qui eis exhibetur, re- feratur ad protoupa, uerum etiam maximo side-tium bono ad hanc usique diem factum declarabit; ut ex Damasiceni libro, quem de imaginibus edidit , O septima Synodo, quae G secunda Hic na , intelligitur. Verum quia sancti simum quod- Ni . D sque institutum hostis humani generis suis staudibus , O fallaciis deprauare contendit; si quid

forte populo bac in re peccatum fuerit, Parochus, Tridentini Concilii decretum secutus, quoad eius Trid. n seri poterit ,studebit corrigere. ac decretum quidem ipsum, cum res tulerit, populo interpretabitur ; tum rudes, O qui imaginum ipsarum institu- . tum ignorant, docebit, imagines factas ad utrius'. . 'mi tamenti cognoscendam historiam , atque eius

426쪽

memoriam identidem renouandam: qua rerum diamnarum memoria excitati, ad colendum, atque

amadum ipsum Deum uehementius inflammemur sanctorum quoque imagines in templis positas d monstrabit, ut O colantur exemplo moniti, ad

eorum uitam, ac mores nos inos confirmemus . .

Duo sunt in extrema parte huius praecepti dilia genter explicanda. Primum est, quod eis obsummum sceluspraeuaricationis primipraecepti, atque hominum ad id committendum propensionen, apte hoc loco poenaproponitur, commuis tamen est omnium appendix praeceptorum. Omnis enim lex ad praecepta seruanda bomines poena, O praemio i ducit . hinc illae tam frequentes in sacris litteris, crebra Dei promissiones. ut enim innumerabilia pene testameti ueteris testimonia praetermittamus,

in euangelio scriptum est: Si uis ad uitam ingredi, serua mandata. Et alibi: a ui facit uoluntatem patris mei, qui in calis est, ipse intrabit in regnum calorum. Tum illud: Omnis arbor, qua non facit stu

427쪽

ii hylli tili

tium bonum,excidetur, ct in ignem mittetur. Et: Omnis, qui irascitur statrisuo, reus erit iudicio Atque alibi: Si non dimiseritis hominibus, nec pater uester dimittet uobis peccata uestra. Alterum est, quod longe alia ratione perfecti, alia carnales homines hanc appendicem docendi sunt. Perfectis enim, quispiritu Dei aguntur , eique prompto O RQ alacri animo parent, instar est cuiusdam latissimi nuncii, O magnum argumentum propensi in eos diuina uoluntatis. agnosiunt enim sivi amantissimi Dei curam, qui nunc praemiis, nunc poenis ad sui cultum, O uenerationem homines prope compeia lat. et sicunt eius immensiam inse beneuolentiam, quisibi imperare, suaque opera ad diuini nominis gloriam uti uelit. neque solum agno cunt, sed magnalectunt, illum, cum, quod uult, iubeat, etiam daturum uires, quibus legi ipsius parere possint. At carnalibus, qui nondum spiritu struitutis tib rati fiunt , magisque metu parnarum, quam amore virtutis abstinent a peccatis, eius appendicis siensius gratus oe acerbus est . quamobrem sunt piis e hortationibus subleuandi, et,quo lex spei tat,quasi manu deducendi. Parochus autem, quoties alicuius ex standi praecepi occasio inciderit, eadem esibi habeat proposita'. Carnalibus perinde tamen , ac spiritualibus, duo in primis quasi aculei sunt admouendi, qui ad legem obstruandam hac ipsa in appendicepositi, homines maxime incitent.

Ham quod Deus fortis dicitur, ideo diligentius est EE ij expli-

428쪽

4ao CATECHISM V sexplicandum, quo carosepe, quae terroribus diuranae comminationis minus commouetur, uarias sibi ipsa rationes singit, quibus iram Dei effugere, ac propositam poenam uitare possit: cui autem certo

persuasum δὶ, Deum fortem esse, illud magni Dauidis usurpat; a Joibo al iritu tuo, quo a facie tua fugiam Z Eadem quoque, diuinis interdum dis a promiss, tantas hostium uires esse cressit,ut ad Allinendum minime parem sese esse existimet, At firma , O stabilis fides nihil titubans, cum divina ui ac uirtute nitatur, homines contra recreat,

atque confirmat : inquit enim: Dominus illuminatio mea, Oolus mea, quem timebo λ Alter uero aculeus, et elus ipse diuinus est . nonnumquam enim homines putant Deum humana non curare,ne illud quidem, legem ipsius struemus, an negligamus rex quo sequitur magna vita confusio. cum autem Deum Relatem credimus, eius rei meditatio facile nos in vicio continet.YZelus uero, qui Deo tribuitur , nullam animi significat perturbationem , sita diuinum illum amorem, Ocharitatem, qua D tis nullam a se animam patitur impune fornicari r quotquot autem ab eo fornicantur, perdit. Esrtaque etelus Dei , tranquillisma eius , sincerissimaque iustitia , qua anima, fassSopinionibus , prauisque cupiditatibus corrupta, repudiatur, a Dei coniugio tamquam adultera remouetur. At uero Uum hune Dei suauissimum , ac dulcissimum experimur , cum summa eius, atque im

credibilis

429쪽

AD PAROCHO S. gaziredibilis in nos uoluntas Reso ino demonstratur.

Mee enim aut amor ardent or inter homines , aut maior , arctiorq e coniunctio, quam eorum, qui coniugis copulati sunt, reperitur. Igitur, quam nos ualde diligat, ostendit Deus, cum crebro se , Mel sponsio , uel marito comparans, Telatem uocat. t. Guamobrem doceat Parochus, hoc loco sic diuini

cultus, atque honoris cupidos bomines esse debere , t Ut asstes poti s , quam amantes . re dici posse sint , illius exemplo, qui se irae, Zelo, inquit,etelatus sum pro domino Deo exercituum. immo 3R Dymsero Christwm ipsum imitentur , cuius illud est raelus domus tuae comedit me . Est autem inmmi pnii ιε. nationis explicauda sententia, non inultos pecca- Ioas.. a. Wores passuram Deum, sed eos uel tamquam parentem canea tu rum, uel tamquam iudicem acri er , ac seuere in eos animaduersurum. Quod

alio in loco significans Moses, Et scies, inquit, P μ' γ' quia dorinus Deus tuus ipsie est Deus fortis, O fidelis , custodiens pacitum , O mistricordiam diailentibus se , oe i s qui custodivi praecepta eius ,

in mille generationes , reddens odientibus se statim. oe Iosue, Non poteritis, inquit ,siem rot is vire Domino : Deus enim sanctus, O fortis aemu- dator est , nec ignoscet sceleribus uestris, atque me catis : si damiseritis Dominum, O struieritis diis alienis, conuertetse, O affliget uos, atque suta

Nertet .d Docendus autem populus est, commina-ιionis poenam ad tertiam, quartamque impiorum ,

430쪽

O facinorosiorum generatione pertinere; non quod posteriores maiorum sicelerum poenas semper luant; sed licet illi , liberique eorum impune tulerint, non omnis tamen eorum posteritas iram Dei, poenampuitabit: quod Iosiae Regi accidit: huic enim, pro- , pares.i . ptersingularem pietatem, cum pepercisset Deus ,3 1 - dedissetque, ut in pace in sepulcrum maiorum suorum inferretur, ne uideret consequentium tempo- Α'R δ' rum mala, quGpropter Mana sis aut impietatem, Iudae, ct Hierusalem erant euentura, eo mortuo,

. posteros eius est ultio Dei consecuta, sic, ut ne filiis quidem Iosiae pepercerit. Qua autem ratione haec legis uerba siententia illi, quae est apud Prophetam, ξης h' ' his aduersentur; Anima , quae peccauerit, in morietur; sancti Gregorii auctoritas, cum reliquis omnibus antiquis, Patribus colienties,aperte ostendit: inquit enim: Quisquis praui paretis iniquitas.Gregori- tem imitatur, etiam ex eius delicto constringitur: μμ quisquis autem parentis iniquitatem no imitatur , nequaquam deus Io illius grauatur. unde sti, ut iniquus filius iniqui patris non solumsua, quae addidit , sed etiam patris peccata persoluat; cum uitiis

. patris, quibus iratum Dominum non ignorat, etiasuam adhuc malitiam adiungere non formidat: O

iustum est, ut qui sub districto iudice uias parentis

iniqui non timet imitari, cogatur in uita praesenti, etiam culpas parentis iniqui persoluere. Commemorabit deinde Parochus, quantum Dei iustitiam superet eiusdem bonitas, ac misericordia. irascitur tertia

SEARCH

MENU NAVIGATION