Catechismus, ex decreto Concilii Tridentini, ad parochos, Pii 5. Pont. Max. iussu editus. Romae in aedibus Populi Romani, apud Paulum Manutium, 1566. 8, 650, 38 p

발행: 1566년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

teτtis, qsari generationi Deus , mistricordiam uero in millia impertit. In eo autem quod dictum est; Eorum, qui oderunt me; peccati magnituis ostenditur. Quid enim flagitiosius, ac detestabiliaus , quam siumma ipsam bonitatem ,summam veritatem odisse e Hoc uero ad omnes peccatores ictimco pertinet, quod quemadmodum, qui habet mandata Dei, O struat ea, Deum diligit; ita qui legem Io n.r . Domini contemnit ,σ mandata eius non struat, Deum odisse merito dicendus est. Φιod uero extre- Exod. x mum est; Et iis, qui diligunt me; seruandae legis modum, ac rationem docet. necesse est enim, eos, qui legem Dei struant,eadem charitate,atque amfre, quo in Deum sunt, ad eius obedientiam adducit quae deinceps in singulis praeceptis comemorabutuar

NON AssvΜES NOMEN DOMINI DEI TUI IN UAN v M.

Quamquam primo diuinae legis praecepto, quo Deum pie,sancteque colere iubemur, hoc, quod si eundo loco I equitur, necessario continetur ; nam qui sibi bonorem tribui uult, idem postulat , sie, ut summo verborum honore prosequamur,probibet q. contraria ; quod O illa Domini apud Malachia am uerba aperte indicant; Filius bonorat patrem , O struus dominum Rum: si ergo Pater ego um , 'ubi est honor meus λ) Deus tame pro rei magnitu dine hanc de suo ipsius diuino, O sanctitatis ρω- nissimo nomine honorando,legem separatim ferre, .

EE iiij idque

432쪽

et CATECHISMVs idque nobis disertis, O persticuis uerbis praescri-MTe uoluit. quod sane Parocho ipsi argumento inprimis esse debet, nequaquamsatis fore, se bac de regeneratim loquatur sed eiusmodi locum hunc esse ,

in quo ipsie diutius comorari, σ quaecumque ad hac traditationem pertinent, distincte, dilucide , accurateque apud fideles explicare necessest. Neque uero nimia bac diligentia censenda est; cum non desint, qui adeo errori; tenebris occaecati sint,ut, que angeli glorificant,et maledicere non uereantur. neque enim leges et lata deterrentur, quo minus Dei maiestitem quotidie imminuere, mimo singulis pene boris,ac momentis,impudentissime audeat. lauis enim non uideat,omnia iureiurando affrm ri Q omnia imprecationibus, O execrationibus r serta esse ζ usique adeo ut nemo fere uel ueniat alia quid, uel emat, uel negotium aliquod gerat, qui non iurisiurandi religionem interponat , Deique

sanctissimum nomen millies,uel in re leui ima , O

mani, temere non usurpet quo maior Parocho cu- i

ra es diligentia adhibenda est , ut epe fideles a

moneat, quamgraue hocscelus sit, O detestabile. Iam uero, in huius praecepti explicatione id primu constet, cum eo, quod lex fieri prolabet, earum etiam rerum praeceptionem coniunctam esse, quas praestare homines debent, utrumque autem separatim docendum est, primum quidem, ut ea, quae tradenda sunt, facilius exponantur, quid iubeat Iea, mox etiam quid vetet . nam quae imperat, illa

Iunt,

433쪽

AL PAR OCHOS 4rs funi, nomen Dei esse honorandum, ac per illud an-m iurandum . haec rursus, quae prohibet et nemo diuinum nomen contemnat, nemo illud in uanum assumat, ne ue per imum aut falsio, aut frustra, aut temere iuret. In ea itaqueparte, qua iubemur dianino nomini honorem tribuere, Parochus fidelibus praecipiat, Dei nomen, ipsius inquam litteras, Oollabas, aut omnino persee nudum uerbum tantu- modo attendendum non esse ;βd in eam cogitationem ueniendum, quid ualeat illa uox, quae omnipotentem , ac sempiternam maiestatem unius

trini numinis significat. Ex his autem facile colligitur, inanem esse nonnullorum Iudaeorum superstiationem, qui, quod scriberent Dei nomen, pronunciare non auderent, quasi in quattuor illis litteris , non in re,diuina uis esset. Sed quamuis singulari numero prolatum sit s Non assumes nomen Dei; id non de uno aliquo nominessed de omnibus , qua Deo tribui solent, intelligendum est. multa enim Deo impositasunt nomina, ut domini, omnipotentis , domini exercituum, regis regum, fortis, O alia id genus, quae inscripturis leguntur ; quae parem, eandemq. uenerationem habent omnia. Deinde docendum est, quo modo diuino nomini debitis honor adhibeatur . neque enim Christiano poplito , cuius ore Dei laudes a sidue celebrandae sunt, rem

utilissimam,qnmecessariam ad alutem, ignorarefas es.

434쪽

26 CATECHISMVs Deus qWi- si uamuis autem multiplex sit ratio laudandi

Iaudandus. diuini nomInis, tamen in f ,de quibus deinceps hie

dicetur, uis, O pondus omniu uidetur esse. Primά igitur laudatur Deus, cum in omnium conspectu Deum ac dominum nostrum fidenter confitemur, Christumque salutis nostrae auctorem quemam dum agnosiimus, ita etiam priaicamus. Itemque cum verbo Dei, quo uoluntas eius enuntiatur,sandite ,σ diligenter operam damus; in eius medit

tione assidue uersamur; studiose illud addiscimus ,

aut legendo, aut audiendo,perinde ut cui sique m fome muneri aptum, oe consentaneum est. D inde diuinum nomen ueneramur, oe colimus , cum oscii , O religionis causa diuinas laudes celebramus , ac de omnibus rebus tum prosperis, tum a uersis illi singulares gratias agimus : inquit enim Pal. io,. Propheta: Benedic anima mea Domino , O noli obliuisci omnes retributiones eius. Extantque plurimi David psalmi, quibus egregia quadam erga Deum pietate illius diuinas laudes Rauisyme decantat. Extat admirabile illud patientiae exemplum Iob; qui cum in maximas illas, horribilesque calamitates incidisset, Deum tamen excessio, o mum LIo animo laudare numqua intermisit. Nos itaque cum animi, corporisque doloribus cruciamur,cum miseerus, O aerumnis torquemur, statim ad Deum laudandum omne nudium , O animi nostri uires Iob i. conliertamus, illud Iob dicentes ; Sit nomen D uini benedictum. Neque uero minus Dei nomen

435쪽

ALI PAR OCHO S. Marhonoratur ,sisidenter opem eius imploramus, quo scilicet aut nos ab illis liberet, aut ad eadem fortia ter perferenda constantiam, O robur largiatur, hoc enim fieri uult Dominus: Inuoca , inquit, me in die tribulationis, oe eruam te, O honorificabis me. cuius implorationis cum multis alus in locis, tumpraecipue in psalmis, 16. 3.σ Ii 8. illustria reperiuntur exempla. Praeterea, Dei nomen honore prosequimur, cum fidei faciendae causa testamur Deum: qui modus a superioribus ualde dissert. Nam quae siupra enumerauimus, ita suapte natura bona sunt, atque expetenda, ut nilal beatius ,

nihil homini optabilius possi esse, quam si in illis

sedulo exequendisse ipsum dies,no Iesique exerceat. Benedicam, inquit David, Dominum in omnι tem Pin. i. pore et semper laus eius in ore meo. At iusiurandum licet bonum sit, eius tamen frequens usus m nime est laudabilis. Huius autem disicriminis ratio in eo posita est,quod iusiurandum ea tantum de causa institutum est, ut esset laquam remedium quoddam humanae imbecillitatis, O ad probandum, quod dicimur, necessarium instrumentum. Vt enim coNori medicamenta adbibere non expedit, nisi necesse sit; eorunde uero sequelatio perniciosa omnimo est: ita etiam, nisi cum grauis O iusta causa

suberi, iureiurando uti non est salutare: quod si sapius adhibeatur, tantum abest, ut prosit, ut m gnum detrimentum asserat . quamobrem praeci

re docet S. b fostomusinon nascente Ad la adulto

436쪽

mundo, cum mala longe lateque propagata uniuersum terrarum orbem occupassent, nihilquesuo locoo ordine consisteret, sed perturbata Opermissa

omnia , sursum, deorsum, magna rerum confusi ne, ferrentur, O, quod malorum omnium grauissimum est, mortales fere omnes in foedam idoloruseruitutemse ipsos abiecissent; tum denique longo sane interuallo iusiurandum in hominum consuetudinem irrepsisse . nam cum in tanta hominum perfia, O iniquitate nemo facile ad credendum adduceretur , Deum testem inuocabant. Iv R AR a, Verum cum in hac praecepti parte praecipua H.'ua' citi seratio docendi fideles, quo modo iusiurantam

tua,. '' pie, sancteque adhibere debeant; primum dicen dum est, IvRARE nihil aliud esse, nisi Deum te-sari, quacumque id uerborum forma, O concemptione fiat. nam oe, Testis est mihi Deus, O,Per Deum , idem sunt. Est etiam illud iusiurandum ,

eum ad faciendam fidem per res creatas iuramus, μ' ut, perfacra Dei Euangelia, per Crucem, persanctorum reliquias, O nomen, O cetera id genus. neque enim haec ipsa per se iureiurando auctoritatem, aut robur aliquod asserunt ,sied Deus ipse hoe praestat, cuius diuinae maiestatis*lendor illis in rebus elucescit. ex quostqisitur, ut per euangelium

iurantes , per Deum ipsum iurent, cuius veritas evangelio continetur, O declaratur . similiter O

per sanctos , qui templa Dei sunt, quique euan-zelica ueritati crediderunt , eamque omni obstruantia

437쪽

AD PAROCHOS et ς 'uantia coluerunt, oe per gentes, oe nationes latif-sme disseminarunt . Eadem ratio est illius iurisiurandi, quod per execrationem profertur: quale est illud ancti Pauli; Ego testem Deum inuoco in ani- a .ad Cor.I mam meam . etenim hoc pacto aliquis Dei iudicio tamquam mendacis ultori subiicitur. 2 eque propterea negamus nonnullas ex hisce formulis ita accipi posse, quasi iurisiurandi uim non habeant: seed tamen utile est, quae de iureiurando dicta sunt, stilas etiam struare, atque ad eandem prorsus nor ιmam o regulam dirigere. Duo autem sunt iuran di genera,primum quidem,quod assertorium appeta latur , nimirum cum aliquid de re praesenti, aut praeterita religiost Uirmamus, ut Apostolus in epistola ad Galatas; Ecce coram Deo, quia non me Ad GaI.r: tior. Alterum uero promisorium dicitur, ad quod etiam comminationes referuntur, futurum tempus

1 ectans, cum aliquid ita fore pro certo pollicemur, O confirmamus: cuiusmodi est illud Dauidis, qui Bersabeae coiugi,iuransper dominum Deum Rum, promisit Salomonem, eius filium, regni heredem fore , atque in ipsius locum successurum. Verum enimuero licet ad iusiurandum satis sit, Deum testem adhibere ; tamen , ut rectum, fractumque sit, multo plura requiruntur , quae sunt diligenter explicanda. ea uero breuiter, teste Dino Hieron mo , Hieremias enumerat, dum in S.Hic M.quit i Iurabis, uiuit Dominus in ueritate ,

in iudicio , O in iustitia . si uitas sane

uerbis c

438쪽

uerbis illa breuiter fiummatimq complexus est,quibus omnis iurisiurandi persedito continetur , uer talem, inquam, iudicium, oe iustitiam. Primsi itaque in iureiurando locum ueritas habet, nimi rum ut, quod asseritur, oe ipsium verumsit, in , qui iurat, id ita esse arbitretur , non quidem te me re, aut leui coniectura adductus ,sed certissimis argumentis. Alterum uero iurisiurandi genus, quo aliquid promittimus, eodem plane modo ueritate requirit. nam qui aliquid pollicetur, ita animatus esse debet, ut, cum tempus aduenerit , id re ipsa praestet promissum exolvat. neque enim uir

probus id umquam, facturum recipiet, quod sanctissimis Dei praeceptis, oe uoluntati aduersari putet, sita, quidquid promittere, oe iurare licuerit , id si et promissum numquam mutabit; nisi fortasse, commutata rerum codicione, tale esse inceperit ,

ut iam, si fidem struare,oe promissis stare uelit,

Dei odium oe offensionem subiret. Veritatem auterureiurando necessariam esse, Dauid quoque indi- eat illis uerbis: QPi iurat proximo suo, oe non decipit. Sequitur secundo loco iudicium: neque enim iusiurandum temere, O inconsiderate, sed conseiato, ct cogitato adbiberi debet. Itaque iuraturus , primum quidem consideret, utrum necesstate coga

tur, necne; remque totam accurate expendat, an

etumodisit , ut iureiurando indigere uideatur. Tempus praeterea spectet, lacu attendat, aliaque permulta, quae rebus adiunctasun circumsticiat,

439쪽

Non odis, non amore , aut animi perturbatione aliqua impellatur, bed ipsius rei ut, ct necessitate. etenim, nisi haec consideratio, o diliges animas uersio antecesserit ,sane iusiurandum praeceps, temerarium erit: cui modi est illorum irreligiosa Urmatio, qui in re leui ma, θ' manu, nulla ratione, aut consilia ,-dpraua quada consuetudine iurant. id uero passm quotidie a uenditoribus, Oemptoribus fieri videmus . nam illi, ut quεFur mo uetant, hi rursus, ut quamminimo emant, res uenales uel laudare, uel uituperare iureiurando non dubitant. Cum itaque iudicio, o prudentia opus sit; pueri uero ita acute pessicere , ac distinguere nondum per aetatem possint: iccirco costitutum est a S. Cornelio Pont. ne a pueris antepubertatem, hocs, ante X IIII. annum iusiurant

dum exigatur. Reliqua est iustitia, quae maxime in promiss requiritur . quare si quis iniustum aliquid θ' inhonestumpromittit, O iurando peccat, promisi faciendissicelus scelere cumulat. e

rat huius rei in euangelio exemplum Herodis re- Μ r. εgis; qui temerario iureiurando obstrictus , puellae saltatrici caput Ioannis Baptistae, tamquam sa rationis prsmium, dedit. tale enim fuit Iudaeorsi iusiurandum , qui se ipsios, ut est in Actis apostolorum,ea condicione deuouerunt,nihilgustaturos, donee Paulum occidissent. His ita explicatis, nulla plane dubitatis relinquitur, quin liti tuto iurare liceas, qui tac omnia feruauerit, quique hisce

440쪽

η31 CATEC HISM i scondicionibus, tamquam praesidiis quibusdam, tu

iurandum munierit. sed O multis argumentis id probare facile eri . nam lex Domini, quae immaculata est , O sancta, hoc praecepit. Dominum, inquit , Deum tuum timebis, O illi soli ferulas: ac per nomen illius iurabis. O a Dauidescriptum est ;P04- -- Laudabuntur omnes, qui iurant in eo. Praeterea sacrae litterae indicant, ipsa Ecclesiae lumina, sanctissimos apostolos , iureiurando nonnumquam in . esse: idque ex Apostoli epistolis apparet. Adde , quod er angeli ipsi interdum iurant. nam a sancto Apoe. to. Ioanne euangelista in Apocalypsi scriptum est , angelum iurasse per uiuentem in cula. quin etiao Deus ipse iurat, angelorum duminus roe inue teri tenamento multis in locis Deus promissiones l suas iureiurando confirmat, ut Abrahae , O' D uici , qui illud de Dei iureiurando prodidit: Iurauit, inquit, Dominus , O.nonpaenitebit eum: tu

. .es sacerdos in sternum siecundum ordinem Melchia

i Gen Q. sedec. Neque uero obscura es ratio ad explican-ΕΝ', dum, cur iusiurandum laudabile sit , si quis attentius totam rem consederet,et ipsius ortum, Iinem' intueatur. Etenim iusiurandum a fide originem ducit , qua homines credunt Deum totius ueritatis Α- Π h ' O auctorem , qui nec decipi umquam possit , nec alios deciperer cuius oculis nuda sunt omnia , O aperta, qui denique uniuersis rebus humanis admirabili prouidentia conctulit, mundumque admini-srat. Hac igitur de homines imbuti, Deum uerb

SEARCH

MENU NAVIGATION