Catechismus, ex decreto Concilii Tridentini, ad parochos, Pii 5. Pont. Max. iussu editus. Romae in aedibus Populi Romani, apud Paulum Manutium, 1566. 8, 650, 38 p

발행: 1566년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

PAR OCHO S. σ33tur loquendi formula; Desiderium pauperum ex au Pisi' p.

divit Dominus . intimis enim, oe tacitis egentium studiis, ne expectata quidem eoru uoce, Deus Occmrrit. Accedit eo etiam ille ructus, quod orando aniami uirtutes oe exercemus, O augemus, maxime uero fidem. ut enim rite illi non orant, qui sidem Deo non habent: uJo modo enim, inquit, inuoca- ad Rom.

bunt , in quem non crediderunt λ sic fideles , quo studiosius orant , eo maiorem, ac certiorem fidem habent diuinae curae, prouidentiae; qua potismuid requirit a nobis , ut adsede iis, quae nobis opus sunt, referentes , omnia postulemus. Posset uera Deus non petentibus , ne cogitantibus quidem, abunde nobis omnia dilargiri, quo modo O an mantibus rationis expertibus cuncta suppeditat ad us uitae necessarios; sied beneficentiismusparens uult a filiis inuocari: uult nos quotidie rite petendoserere fidentius: uult mpetratis iis,quaepollulamus, in dies magis testificari, ac praedicare suam in nos i os benignitatem . Amplificatur etiam

charitas: nam illum auctorem Vnostentes omnium bonorum utilitatumque nostrarum, quantaeum possumus maxima charitate amplectimur: et, rnt amantes colloquio O congressu magis ad am rem incenduntur; sic pii homines , quosvius Deo facientes preces, O eius implorantes benignit tem , quasi cum ipso colloquuntur, eo maiori in singulas precationes assecti utilia, ad eum amandam , O colendum incitantur ardentius. Propi

542쪽

rea nos hac uti uult exercitatione precationis , ut flagrantes petendi studio quod optamus , tantum ea assiduitate, σ cupiditate proficiamus, ut digni ymus,in quos illa constrantur beneficia,quae antea sieiunus,oe angustus animus noster capere non po- iterat. Vult praeterea nos id, quod est, intelligere , it -- - ac prae nobis ferre, si gratiae caelestis auxilio desero imur, nostra opera nibit consiequipossie, propterea- ique toto animo ad orandum incumbere . Valent i

autem maxime haec tamquam orationis arma con

tra naturae nostrae hostes acerrimos: inquit enim lsanctus Hilarius: Aduersus Diabolum, armaque ieius, orationum nostrarum ρnitu certandum est. iTraeclarum praeterea illum orationis fructum asses iquimur , quod,cum procliues simus ad malum, O ad libidinis uarios appetitus uitio infirmitatis ingenitae, patitur, β nostris cogitationibus concipi;

ut, dum illum oramus, O mereri eius contendimus munera, accipiamus innocentia uoluntatem ,

O ab omni labe, delictorum omnium amputatione, purgemus. Postremo ex sancti Hieronymim-tentia, ira diuinae resistit oratio. itaque sic ad Mo- Exod.; i. siem locutus est Deus; Dimitte me: cum quidem poenas eum ab illo populo petere uolentem, precibus impediret: nihil enim est, quod aeque Deum loniat iratum , aut etiam paratum ad plagas sies

ratis inferendas, sque retardet, Oreuocet afu- .rore, ac preces piorum hominum. '.

543쪽

AD PAROCHO S. 13s

Exposita necesstate , utilitate Christiana precationis, scire praeterea oportet fidelem populum , quot , O quibus partibus ea constet oratio: id enim ad huius oscij perfectionem pertinere t

statur Apostolus a qui in epistola ad Timotheum a .ad Tim.1 cohortans ad pie, sancteque orandum, orationis partes diligenter enumerat. Obsecro, inquit , pri- r .adram. amum omnium fieri obsecrationes , orationes , postulationes , gratiarum, actiones pro omnibus hominibus . Quod uerosubtilis quaedam est harum disserentia partium s si eius explicationem auditoribusTarochi conducere existimabunt, consulent inter ceteros S. Hilarium, o Augustinum. Sed quo niam duaesunt praecipue partes orationis, postulatio, o gratiarum actio; a quibus , tamquam a

capite, manant reliquae I minime eas praetermittendas duximus . Nam ad Detim accedimus , ut , cultum ei, ac uenerationem adhibentes , vel

ab eo aliquid impetremus, uel ipsi de beneficiis ,

quibus assidue.ab eius benignitate ornamtir , O augemur, gratias agamus. Utramque hanc, maxime necessariam , partem orationis , Deus ipse pronunciauit ore Dauidis, illis uerbis ; In- Pal. ο, Boca me in die tribulationis ; eruam te , O honorificabis me. Quantum autem egeamus diuianae liberalitatis , ac bonitatis , quis ignorat, modo summam hominum egestatem , O miseriam MM. iiij intuea

544쪽

336 CATEC HISMVs intueatur ἰ Quam uero sit propensa Dei voluntas in genus humanum, quam effusa in nos benignitas, omnes intelligunt, qui siensu oculorum, O mente

praeditisint . Nam quocumque oculos conjcimus, quocumque nos cogitatione conuertimus , nobis

admirabilis lux diuina benescentia, ac benignitatis oboritur. Quid enim habent homines, quod a Dei largitate profectum non sit Q et si omnia sunt eius dona, ac munera bonitatis, quid est, quod non omnes pro uiribus beneficentissimum Deum laudibus celebrent, gratiarum actione prostquanture Sed utriusque ossicii, O petendi aliquid a Deo, ei gratias agendi,multi sunt gradus: quorum alius alio est altior, atque perfectior. Vt igitur fidelis populus non solum oret ,sed etiam optime fungatur illo munere orationis, proponent ei Pastores sium-mam , perfectamque orandi rationem ad eam quam diligetissime poterunt hortabuntur. Sed quinam est optimus orandi modus, oesummus precationis gradus λ nempe is, quo pii, O iusti homines utunturi; qui freti uera fidei stabili fundamento , quibusdam optima mentis , orationisque gradibus in illum locum perueniunt, ex quo infinitam Dei potentiam, immensam benignitatem, ac sapientia contemplaripossunt: ubi etiam instem cerissimam ueniunt e o quidquid petierint in praesentia, O illam inexplicabilium bonorum vim consecuturos esse, quae possicitus est Deus largiturum se ijs, qui diuinum auxilium pie, O ex animo implorarint . Miss

545쪽

D PAR OCHO S. 737His, quasi duabus alis, elata in caelum anima, amdenti studio peruenit ad Deum; quem omni grati rem O laudum honore prosequitur, quod summis ab eo beneficiis assecta sit; tum uero singulari adhibita pietate , ac uencratione , quasi filius unicusebarissimo parenti, quid sibi sit opus,non dubitanter exponit. Quem precandi modum, effundendi uoce , exprimunt diuinae litterae. inquit enim Pro pheta; Efundo in cons ectu eius orationem meam, O tribulationem meam ante ipsum pronucio. Qua uox eam uim habet, ut nιhil reticeat, nihil occultet , sed effundat omnia is, qui ad orandum uenit, fidenter confugiens in pinum amantissimi parentis Dei. ad id enim nos doctrina caelestis hortatur itilis uerbis; undite coram illo corda uenra: oe s lxx.

Iacta super Dominum curam tuam. Hunc autem

precationis gradu significat sanctus Augustinus , cum inquit in eo libro, qui insicriptus e t Enchiriadlan , Quod fides credit,spes O charitas orat. glius est eorum gradus, qui mortiferis peccatis oppres,

Me tamen ea, quae mortua dicitur, nituntur festerigere , O ad Deum ascendere,fed,propter intem mortuas uires,summamque fidei imbecillitatem, e altius a terra tollere non possunt: uerumtamen sua peccata recognoscentes, O eorum conscientia, ac dolore cruciati, humiliter, ac demisse, ex illo maxime longinquo loco paenitentes, scelerum a Deo ueniam,et pacem implorant. horum oratio suum obtinet locum apud Deum. nam eorum preces audiύ-

546쪽

s 38 CATECHISMVs itur, immo uero huiusmodi homines liberalissime

Matth. i. misericors Deus inuitat: Venite, inquit,ad me omnes, qui laboratis, O onerati esis; O ego reficiam vos . ex horum hominum numero fuit ille publicanus , qui cum oculos ad crium rollere non auderet , exiit tamen, inquit, e templo magis insisi Luc.18. catus, quam phariseus. Est praterea eorum gradus, qui nondum fidei lucem acceperunt, vertini men, diuina benignitate exiguum illorum natura

lumen accendente, uehementer excitantur adstudium, cupiditatemque veritatis; quam ut doceantur, summis precibus petunt. qui ct manent in uoluntate, a Dei clementia eorum studium non re-Act lio. pudiatur. uJod exemplo Cornelii Centurionis comprobatum uidemus. nemini enim, id ex animo petenti,clausε sunt fores diuinae benignitatis. To-yremus en gradus eorum, quos non modo facinorum , ac flagitiorum non paenitentes , sied etiam sceleribus scelera cumulantes, tamen non pudet spe a Deo petere peccatorum ueniam, in quibus

uolunt perseuerare; qui tali statu ne ab hominibus quidem audere deberent, ut sibi nosterent , postulare . horum oratio a Deo non auditur . sic enim

,.Mieh ,. Antiocho scriptum est; orabat autem hic sice-' lectus Dominum,a quo non esset mictericordiam consecuturus. Quare vehementer hortandi sunt, qui ingraui illa miseria uersantur, ut, abieIIa peccandi uoluntate, uere o exanimo sie conuertant ad

Deum a. D E

547쪽

Sed quoniam in singulis petitionibus quid postu

landum, quid non ,suo loco dicetur; satis hic erit fideles uniuersie illud admonere, ut,qua iusta, quaue honecta sint, a Deo petant homines; ne, si,contra quam deceat, aliquid postularint, illo res On- Μ Wh-αο.so repellantur scitis, quid petatis. uidquid autem recte optari potes,petere licet.quod illa Do Ioan.rs. mini uberrima promissa testantur; quodcumq. uolueritis,petetis, O fiet vobis. omnia enim se concessurum pollicetur.quare primum optatum,ac desiderium nostrum ad eam regulam dirigemus, ut ad Deum,quisummum est bonum, summum studium,

desideriumq. referatur. Deinde cupiemus ea , quae cum Deo nos maxime colungant:qua uero nos inde

seiungant, aut causam aliquam asserant disiunctionis,ab omnistudio, o cupiditate nostra remoueda sunt. Hinc licet colligere siecundum illud summum, O perfectum bonum, quo modo reliqua, quae dicuntur bona, O optanda simi, O a parente Deo postulanda. 2 lam haec corporis quae uocant , O externa bona, ut sanitas, robur, pulchritudo, diuitiae, honores , gloria, quia facultatem ,ac materiam sae pe dant peccato, qua re sit , ut non omnino pie, aut salutariter petantur) erit illa petitio bis praescribenda finibus , ut haec vita commoda postulentur necessitatis causa. qua praecandi ratio refertur.ad Deum. Licet enim nobis ea precibus

B: .. petere

548쪽

petere,qure oe Iacob, ct Salomonpostularunt. ille G Π χῖ, enim in hunc modum, Si dederis mihi panem ad u siendum, O uestimentum ad induendum, erit mihi

Prouer. 3o. dominus in Deum: Salomon his verbis ; Tribuetantum victui meo necessaria. Cum uero nobis Dei

benignitate seuppeditetur ad uictum, ad cultum, par est, nos illius postoli cohortationis recordari; a .Cor. . Qui emunt tumquam nonpossidentes, O qui utuntur hoc mundo , tamquam non utantur: prate-Psu ε - rit enim figura huius mundi. Πιm ; Diuitiae si a fluant, nolite cor apponere. quarum fructum , usum tantummodo nostrum esse, sed ita, ut cum ceteris communicemus , ab ipso doctore Deo didicimus . si valemus; si reliquis externis , O corporis bonis abundamus ; eo illa nobis tributa es-fr meminerimus , ut O facilius Deo inseruire possimus, O proximo omnia eius generis commodare. Ingenii autem bona, O ornamenta, cuius generis sunt artes, atque doctrina , petere non licet, sed ea tantum condicione, se nobis ad Dei gloriam , est ad salutem profutura sunt. Quod autem omniano, O ne adiunctione, aut condicione optandum, quaerendum ,postulandum est, quemadmodum antea diximus, id Dei gloria est, O deinceps omnia , qua summo illi bono coniungere nos queant, ut Mdes , timor Dei, amor, de quibus plenius dicemus

in explicatione petitionum. PRO cLVIBUS ORANDUM SIT.

His autem cognitis, qua petenda sint, docendus

549쪽

AD AMOCHO S. sqIest fidelis populus pro quibus orare debeat. Continet autem oratio petitionem, O gratiarum acti . aiem: quare priusde petitione dicamus. Orandum

igitur est pro omnibus sine ulla exceptione uel in micitiarum, uel gentis,uel religionis . nam siue --fiis sit, siue alienus, siue infidelis, proximus esse quem quia Dei iussu amare debemus ,sequitur, ut preces quoque, quod amoris oscium est, pro eo facere oporteat . nam eo pertinet illa Apostoli cobomtatio ; OUecrosteri orationespro omnibus hominia r .ad Tim.2.6us. Quam oratione primum petenda fiunt, qu salutem animae complectuntur, deinde qua corporis. Debemus autem hoc precationis oscium primum Pastoribus animam tribuere,quod ab Apostolo eius exemplo monemur .sicribit enim is ad C Ad coibiissensita, ut orent prost , ut sibi Deus aperiat osti si sermonis, quod item facit ad Thessalonicensita. Est

praetereatu Adtis apostolorum ; Oratio fiebat sine Asta . intermisone ab Ecclesia pro Petro. Cuius etia os ej a D. Basilio in libris de moribus admonemur: pro iis enim orandum esse, inquit, quipraesunt uem boueritatis. Secundo loco pro principibus nos pre- eari oportet, ex eiusdem postolisententia. quanto enim publico bonoprincipibus is, O iustis ut

mur , nemo ignorat . itaque rogandus est Deus , ut

tales sint, quales esse oportet, qui reliquis bominiabus praesint. Extant exemplasanctorum hominu , quibus monem r , ut pro bonis etiam, piisque deprecemur. Egent enim O illi precibus alorum:' quod

550쪽

CATECHISMVs' quod diuinitus factum est,nesuperbia esseruis, ta intelligunt se inferiorum suffragiis indigere. Iussit

Matth.s praeterea Dominus precari pro persequetibus, et calumniantibus nos. Illud etia S. August. testimonio celebratum est,hanc esse acceptam consuetudine ab

apostolis pro iis, qui ab Ecclesia sunt alieni, preces, et uota factedi, ut in delibus donetur fides: ut idolarum cultores ab impietatis errore uberetur: ut Iudaei,disicusa animorum caligine Mem ueritatis ac

.: - ἰά iii, Upiant: ut haeretici redeuntes ad anitate,catholicae

doctrinae praeceptis erudiantum ut Abimatici,a qua desciuerunt sanctissimae parentis Ecclesiae comunione,cum ea iterum uerae charitatis nodo iuncti copuletur. iugantam aut e uim habeant preces pro huius. olei LI. modi hominibus factae ex animo, constat, tam multis exemplis omnis hominum generis, quos quotia die, ereptos a potestate tenebrarum,traffert Deus

in regnum silui charitatis suae; ex vasis irae.

cit uasa misericordia. in quo plurimum ualereptorum obsiecrationem, nemo, qui rectesentiat, dubia tare potest. Preces autem, quae pro mortuis fiunt, ut ab igne Purgatorij liberentur, ex apostolorum doctrina uxerunt. qua de re satis dictum est,cum de sacrificio Missae loqueremur. 'In iis autem, qui peccare dicuntur ad mortem, uix quidquam precibus, uotisq proficitur. Veruntame est Christiamecharitatis,et precari pro illis, et lacrymis contiae re, an eis possint reddere pacatu De . Execrati nes uero sanctoru hominu, quibus in impios visetur

SEARCH

MENU NAVIGATION