Catechismus, ex decreto Concilii Tridentini, ad parochos, Pii 5. Pont. Max. iussu editus. Romae in aedibus Populi Romani, apud Paulum Manutium, 1566. 8, 650, 38 p

발행: 1566년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

i PAR OCHOS.. 183 Qua re demiss)tum, O abiecto animo simus opor- eet. Nostra etiam erit plena Christianae humilitatis oratio: omnino nobis ipsi dimentes, illius more publicam confugiemus in Dei misericordiam; torumq. eius benignitati tribuentes, ipsi gratias agemus immortales, qui nobis Duras iritum sit elargitus , quo steti clamare audeamus, Abba pater. susicipiemus etiam illam curam, O cogitationem, quid agendum, quid contra uitandum sit, ut ad caeleste regnum peruenire posmus . no enim a Deo ad otium, O ad inertiam vocati sumus: quinimmo inquit; Regnum caelorum uim patitur, O uio denti rapiunt illud: O, Si uis ad uitam ingredi, str-tia mandata. Itaque non est satis, petere regnum

Dei, nisi suum ipsi etiam studium, O operam adlu

leant homines. nam adiutores sint oportet, O ad- amnistri Dei gratia eo tenendo cursu , quo peru nitur in calum. umquam nos deserit Deus; qui nobiseu se futuru perpetuo pollicitus est : unu ut nobis videndumsit, ne Deum,et nos ipsos deseramus . Ac Dei quidem sunt in hoc Ecclesia regno omnia , quibus et uita tuetur hominu,et salutepescit siem pιternam,e quaesub as ectum no cadunt,angeloro copiae, O plenismum uirtutis caelestis uisibile hoc munus facramentorum. In his tantum nobis pra dii est diuinitus constitutum, ut non modo ab acer rimorum hostium regno tuti esse,sied ipsum etiam Urannum, eiusque nefarios fatellites pronerne re conculcare posimus. iugare vehemente

ad Rom. s

592쪽

384 CATECHISMUS

ad extremum petamus a Deispiritu, nos ut omnia - iubeat e sua uoluntate facere; Satanae ut tollat immperium, nullam ut in nobis siummo illo die potestatem habeat; ut uincat, ct triumphet Christus; ut vigeant eius leges toto orbe terrarum; ut decreta ferventur; nullus ut proditor,aut destrior eius sit; la: sed tale siepraebeant omnes, ut in regis Dei conspe- .ctum non dubitanter veniant, O constitutam illis ex omni aeternitate possessionem adeant regni caelopis, ubi beati cum Christobempiterno aevo stuatur.

.. Matth. cum a Christo domino di tum sit; Non omnis ,.t ε. qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnucaelorum; sita, qui facit uoluntatem patris mei,qui in caelis est,ine intrabit in regnu caeloru: quicum. in illud caeleste regnum peruenire cupiunt, id a Deo petere debent, ut fiat uoluntas eius. Q tamobrem

haec loco posita petitio est statim post regni caelestis

postulationem. Vt aAtem intelligant fideles , quam necessariis id nobis sit, quod hac prece postulamus ,

quantamque uim salutarium munerrem ex eius impetratione consequamur; demonstrabunt Parochi,

quibus misi's, O αrumnis oppressum fuerit hominum genus propter peccatum primi parentis . Nam a principio Deus proprj boni appetitionem, creatis rebus ingenerauit, ut naturali quadam propensionectuum quaererent expeterent finem, a quo illae numquam, nisi obiecto extrinsecus impedia mento, declinant. Haec autem initio fuit in homine

593쪽

AD PAROCHO S. 38

expetendi Deum , suae beatitudinis auctorem, parentemque,eo praeclarior, O p stantior vis,quod is compos esset rationis, atque consilii. Sed hunc amorem ,sila naturaliter ingenitum, cum reliqua natura rationis expertes conseruassent,quae ut in tio procreatae fuerunt natura bonae, sic in eostatu, O condicione mansierunt, hodieque manent; m rum hominum genus curseum nou tenuit: non enim solum bona iustitiae originalis amisit, quibus a Deo supra naturae tuae facultatem arectum, ornatumque fuerat ,sed etiam insitum in animopraecipuum uim tutisfluctum obsecurauit. Omnes, inquit, declina Hil. ysuerunt, simul inutiles facti seunt. non est, qui fac at bonum, non est usique ad unum. Nam siensus cogitatio humani cordis in malu prona sunt ab ata se*R Τ' testentia sua; ut inde facile intelligi possit, nem nem persesalutariter sapere ,sed omnes ad malum esse propensis, innumerabilesque esse hominum pra uas cupiditates, dum procliues seunt, O starranti studio feruntur ad iram, ad odium, adseuperbram, i ad ambitionem, ad omne fere malor u genus. Quia 'UR' bus in malis quamquam assidue uersiemur; tameu , quaesumma est nostri generis miseria, permulta ex

illis sunt, quae nobis minime mala uideantur. quae res insignem'arguit hominum calamitatem, quit cupiditatibus ac libidinibus obcaecati non uideant,qus alutaria opinantur,plerumque esse pestifera , immo uero ad illa perniciosa mala, tamquam adoptabile oe expete vitam bonum , rapiavtur praecia

594쪽

quam a contraiis rebus, abhorreant. Hanc opinionem , corruptumque iudicium detestatur Deus illis uerbis; Vae, Pi dicitis malum bonum, est bonum malum, ponentes tenebras lucem, O lucem tenebras , ponentes amarum in dulce, O dulce in amarum. Itaque,nostris ut subiiciant oculis nostras miserias, comparant nos diuinae urterae iis, qui uerum gustandi sensum a serunt: qua re sit , ut a salubri uictu alieni sint, appetantque contrarium.

Cum aegrotis prater ea nos conferunt. ut enim illi , nise morbum depulerint , sanorum, O integro rum hominum ossicia ac munera obire non possunt :sic nos actiones, qua Deo grata sint ,suscipere sine diuina gratiae adiumento nequimus. Quod se quae

dam sic assectι assequimur ; leuia illa sunt, O quae

ad consequendam caelestem beatitudinem parum uel nihil momenti habent. At Deum , ut par est , amare, ct colere , quod maius quiddam oe altius est , quam ut nos humi strati id humanis uiribus assequamur, numquam poterimus, nisi adminiculo diuinagratia subleuemur. Quamquam aptissima est etiam illa comparatio ad significandam miseram humani generis condicionem, quod similes esse dicimur puerorum, qui suo relicti arbitrio temere mouentur ad omnia: pueri, inquam, sumus, O im prudentes , ludicris sermonibus, est' inanibus actio

hibus dediti, si a diuino praesidio deseramur. Henim nos obiurgat Sapientia: Usquequo paruuli. diligi-

595쪽

AD PAROCHO S. 387 diligitis infantiam, O stulti ea , quae sibi fiunt noxia, cupient ζ Et in hunc modum hortatur Iesus: Nolite pueri esci sensibus. Et si maiori in t .adcor.io inanitate errore uersamur, quam illa puerilis aetas: cui tantum abest humana prudentia, ad quam tamen per sie tempore potest peruenire , cum ad diuinam prudentiam , quae ad salutem necessaria est, nos nisi Deo auctore, O adiutore assi ira- Ire non missimus . nisi enim praesto nobis sit Dei auxilium , reiectis iis, quae uere siunt bona, ad interiatum ruimus uoluntarium. Ac si quis, disicussa diuinitus animi caligine, has uideat hominum mise- . . tia it lerias, O ,sublatostupore Gentiat legem membrorum , acliensis cupiditates, stiritui repugnates ,re cognostat , omnemque dis iciat naturae nostrae pro- '' Rpensionem ad malum; qui poterit non ardenti su dis opportunum tanto huic malo . quo natura uiatio premimur, remedium quaerere, salutaremque illam regulam expetere, ad quam Christiani hominis uita dirigenda conformanda sit ψ Hoc igitur illud est,quod imploramus,cum ita precamur Deu,

Fiat uoluntas tua. Cum enim,abIecta obedientia,et Dei uolutate neglecta n has miserias inciderimus , unum illud tantoru malorum remedium nobis diuinitus propositu est; ut ex Dei uoluntate, qua peccando contempsimus, aliquando uiuamus, Omnesque cogitationes O actiones nostras ea regula metiamur : quod ut assequi po1smus, seuppliciter illud a Deo petimus, Fiat uoluntas tua Id vero illis, etiam

596쪽

etiam uehementer petendum est, in quorum animis i- regnat Deus, quique iam uisi radiis diuia. i.r ni luminis illustrati; cuius gratiae beneficio, Dei obtemperent uoluntati. Tribus licet ita comparatis. propriae tamen cupiditates aduersantur propter procliuitatem ad malum , insitam in iaminum sensibus; ut, etiam se tales simus, magnum tamen hoc 7-ς, 4, loco nobis periculum sit a nobis ipsis, ne abnracti, O illecti a concupistentiis, quae militant in m bris nostris, iterum de salutis uia deflectamus. de quo nos periculo Christus dominus admonuit illis

Matth. 26. verbis: Vigilate, O orate, ut non intretis in tentationem :θiritus quidem promptus est , caro autem infirma. Pon enim est in hominis potestate, 4 R'N' 7 ne in eius quidem, qui per Dei gratiam δὶ iustifica tus, ita domitos habere carnis assectus, ut num quam illi postea excitentur: quippe cum eorum P qui iustificati sunt, mentem sanet Dei gratia, nouetiam carnem: de qua illudfcripsit . oriolus: Scio

enim, quia non habitat in me , iacest in carne mea bonum. 2 am ut semel primus homo iustitiam originalem , quo tamquam steno quodam cupiditates regebantur, amisit, minime eas postea ratio ita continere potuit in oscio, ut ea non appeterent, qua etiam rationi repugnant. Itaque in ea homianis parte peccatum, idest peccati fomitem habitare scribit Apostolus, ut intelligamus eum non ad tempus, quasi holstitem, diuersari apud nos , sed, quamdiu uiuimus, tamquam incolam nostri corporis in domis

597쪽

ta n

ν AD PAROCHO S. 189 domicilio membrorum haerere perpetuo. Ergo do mesticis o intestinis hostibus assidue oppugnati, facile intelligimus, confugiendum esse ad Dei auxialium,petendumque, ut ji.u in nobis uoluntas eius. Iam uero faciendum est, ut sciant fideles, quaesit huius petitionis uis. quo loco, multis omi sis, quae a doctoribus scholasticis de Dei voluntate utiliter, O copiost disputantur, uoluntatem bis accipi dicimus pro ea, quam signi appellare solent, bocest, pro eo quod Deus a nobis fieri, aut caueri iusserit, aut monuerit. Q Jare uoluntatis nomine hoc loco comprehensa sunt uniuersa, quae nobis ad cilestem beatitudinem comparandam proponuntur, siue i ad fidem, siue ad mores pertineant ; omnia denι-que, quaecumque nos Christus dominus per se, uel per Ecclesiam uam facere aut imperarit, aut prohibuerit: de qua uoluntate ita sicribit ApoHolus: Nolite fieri imprudentes: sed intelligentes, quaesit Ad Eph. s. voluntas Dei. Cum igitur illud precamur, Fiat uo as tua; petimus in primis nobis , ut Pater caelestis facultatem concedat obtemperandi diuinis iussi , O instruiendi ei insanctitate O iustitia omniabus diebus nostris; ut ad nutum O uoluntatem eius omnia faciamus; ut ea colamus ostia , de quibus in sacris litteris admonemur , ut ipso duceo auctore reliqua omnia praestemus , quae eos decent , qui non ex uoluntate carnis ,sita ex Deo nati sunt , exemplum Christi domini secuti , qui factus est obediens usique ad mortem, mortem autem crucis et i

598쪽

39Ο . C. εTEC HISM V scis; ut parati simus omnia perpeti potius , quam

viet minimum ab eius uoluntate discedere. 'Nec u

ro quisquam est, qui huius studio, . amore petiationis flagret ardentius, quam is, cui concessum sit, ut siummam eorum dignitatem intueatur, qui Deo obediunt. Idem enim illud uerissime dici intelligit, Seruire Deo, oi illi obedire, regnare esse. Q icumque , inquit Dominus, fecerit uoluntatem patris mei, qui in caelis est , ine meus si ter , soror , O mater est; hocs, cum illosium omnibus amoris. beneuolentiae uinculis coniunctissimus. Nemo fere est ex uiris sanctis, quin proecipuum huius petitionis munus a Deo ueheme ter postularit: ac praeclara quidem omnes , sed uaria persaepe oratione Gi sunt: in quibus mirificum G Rauissimum Dauidem videmus illud u

rie postulantem . modo enim inquit: Vtinam dirigantur uia meae ad custodiendas iustificationes tuas. Interdum: Deduc me in siemitam mand torum tuorum . Nynnumquam et Gressus meos dirige siecundum eloquium tuum, O non dominetur mei omnis iniustitia. Huc pertinent illa: Da mihi intellectum, ut discam mandata tua. Iudiacia tua doce me : da mihi intellectum, ut sitiam testimonia tua . Saepe aluis uerbis eandem tractat suersatquesentetiam . qui loci diligenter animaduertendi sunt, O fidelibus explicandi; ut, quanta sit in prima huius petitionis parte uis, O copia salutarium rerum , omnes intelligant. Secundo loco,

599쪽

eum illud precamur, Fiat uoluntas tua; detesta-- mur opera carnιs: de quibus scribit Apostolus: Manifesta sunt autem opera carnis; qμα sunt for- Aa o iv nicatio, immunditia, impudicιtia, luxuria, G c. ad Rom. s. Si fecundum carnem uixeritis, moriemini. pe-timusque ne sinat Deus ea nos perficere, Iensus , cupiditas, quae imbecillitas nostra seu serit, sed ut nostram uoluntatem sua uoluntate moderetur. Alieni siunt ab hac uoluntate uoluptuarui homines , qui in terrenarum rerum cura , ct cogitatione defixi sunt. Feruntur enim libidine praecipites ad potiundum , quod concupierunt , O in illo stuctu prauae cupiditatis felicitatem ponunt, ut beatum etiam esse dicant, qui,

quodcumque optarit,conssequatur. Nos contra petimus a Deo, ut ait Apostolus,ne carnis curam fa- 4 Rom. 3riamus in desiderijs ,sied ut fiat uoluntas eius. etsi non facile adducimur,ut precemur Deum,ut cupiditatibus nostris non satisfaciat. habet enim discuia . tate haec animi inductio: quod ipsi quodam modo, id petentes, nos videmur odisse: quod etiam stultitiae tribuunt ii, qui toti haerent in corpore .sed nos stultitiae famam subeamus libenter Christi causa. cuius est illa sententia: Si quis uult post me uenire , abneget semet ipsum, praesiertim cum siciamus, mul Lue. ν. topraestare, id optare, quod rectum, iunumquest, quam illud assequi, quod a ratione, a uirtute , a Dei legibus sit alienum. O certe deteriore loco is es , quicumque ad id peruenit, quod

600쪽

C A TECHISMUS quod temere ac libidinis impulsu cupiebat , quam

qui, optime quod optauit, non assequitur . quamquam non id modo petimus, ne concedatur nobis a

Deo, quod ipsi nostras onte cupimus ; cum studium nostrum deprauatum esse constat; Aed ne id etiam detur, quod ,suasiore, O impulsore Damone, mmulato lucis angelo, tamquam bonum interdumpo sulamus. rectissimum illud Principis aponolorustudium uidebatur , pietatisqueplenissimum , cum

Dominum a consilioproficistendi ad mortem avoca .re conabatur: ct tamen eum, qui humanis sensibus, non diuina ratione ducebatur, Dominus acria ter obiurgauit. Quid amantius in Dominum videtur eo postularipotuisse, quod sancti uiri Iacobus, O Ioannes, illis irati Samaritanis, qui magistrubostitio accipere noluissent, ab eo petierunt, utri beret ignem e caelo descendere, qui duros illos, O inhumanos absitimeret ψ At a Christo domino repreue. s. hensi sunt illis uerbis: P escitis,cuius spiritus estis:

Filius enim hominis non uenit animas perdere, sed saluare. 2 deque uerosolum, cum, quod cupimus, malum en, aut mali s eciem habet, Deum precari debemus, ut fiat uoluntas eius ,sed etiam, cum re uera malum non est; veluti cum uoluntas siequitur primam illam natura inclinationem, ut appetat ea, quae naturam conseruant, O rehciat, quae ei contraria uideantur. QPocirca, cum in eum locum uentum est, ut aliquid petere uelimus huius generis: tum uero dicamus ex animo, Fiat volun-- las

SEARCH

MENU NAVIGATION