Catechismus, ex decreto Concilii Tridentini, ad parochos, Pii 5. Pont. Max. iussu editus. Romae in aedibus Populi Romani, apud Paulum Manutium, 1566. 8, 650, 38 p

발행: 1566년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

P AROC HO S. 613ficiis aucti simus: ut quid ἰ ut abalienati a patre Deo, qui summum bonum est, turpissima peccati

mercede, Diabolo nos addicamus in miserrimam eruitutem. neque enim dicipotest, quam crudeliter ille dominetur in eorum animis, qui, repulso uani iugo Dei, ruptoque claritatis amabilissimo nodo , quo parenti Deospiritus noster adfringitur, ad hostem acerrimum desiluerunt; qui eo nomineprinceps, O rector mundi, oe princeps tenebrarum,

O rex stuper uniuersos filios superbiae, dicitur in diuinis litteris. In eos autem, qui Damonis tyranni- Α de opprimuntur, uere conuenit illa uox Isaiae; Do Π . a mine Deus noster , possederunt nos domini a quete. Haec si nos minus mouent rupta foedera charitatis, moueant certe calamitates, O aerumnae, tu quas per peccatum incidimus. molatur enim san-LIitas animae, quam Christo desponsam essestimus. profanum sit illud idem templum Domini,quod qui

contaminant, in eos dicit Apostolus , Si quis au- 1.ad cons.

tem templum Dei uiolauerit,disperdet illum Deus. Innumerabilia sunt mala, quae peccatum invehit in bominem: quam pene infinitam pestem Dauid Pse his uerbis exprest; Non est anitas in carne mea , a facie irae tuae: non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum . , mirum norat hanc plaganis,cum nullam sui partem pestifero peccato intactam fateretur. peruastrat enim in ossa peccati via rus, idest, rationem, O uoluntatem, qua maxia me solida liunt animaepartes, disiecerat . hanc late

622쪽

si CATECHISMUS patentem pestem indicant sacrae litterae, cum peccatores, claudos , siurdos, mutos, omni- membris captos appellant. Adpraeter dolore, quem ex peccatorum quasi scelere sientiebat , magis etiam angebatur Dauid ex ira Dei, quam in se propter peccatum comotam intelligebat. Bellum.n. est siceleratis cum Deo, quorum sceleribus incred ad Rom. 1. biliter offenditur: inquit enim Apostolus : Ira, O indignatio, tribulatio, o angustia in omnem animam hominis operantis malum. nam etsi transierit actio peccati, tamen peccatum macula O reain. , tu permanet ; cui semper imminens ira Dei illud in sequitur, tamquam umbra corpus. Cum igitur David his uulneraretur aculeis, ad petendam delictorum ueniam excitabatur: cuius exemplum doloris, O doctrina rationem, ex quinquagesimo eius psalmo depromptam ,proponent Parochi fidolibus auditoribus, ut Prophetae imitatione O ad .: . a. i dolorissensium, idest ad uer paenitentiam, O adueniastem erudiri possint. Quantam habeat utiliatatem haec docendi ratio, ut ex peccatis dolere dici scamus, illa Dei apud Hieremiam declarat oratio, qui cum Israelem ad paenitentiam hortaretur, a monebat eum, ut malorumsiensium perciperet, qua Hier.,. peccatum consequuntur: Vide enim, inquit , quia malum, O amarum est, reliquise te dominum Deum tuum, non esse timorem mei apud te, diacit dominus Deus exercituum. Qui carent neces

rio hoc recognitionis, ac doloris ben*,8 apud pro-

623쪽

AD PAM CHOS. 6Iyphetas,Isaiam, ERecbiclem, O Zachariam,cor duram, lapideum, O adamantinum habere dicuntur. sunt enim, instar lapidis, nullo dolore molliti, nullum uita, idest salutaris recognitionis sensium

habentes. Sed ne peccatorumgrauitate deterritus ,

se populus ueniam impetrare posse desteret; ipsum -ad spem uocare Parochi debebunt his rationibus; quod Ecclesius Christus dominus potestatem dedit remittendi peccata, quemadmodum sacrosancti Symboli articulo declaratur, O hac petitione do cuit , quanta esset Dei bonitas, ac liberalitas in genus humanum . nisi enim promptus esset, ac para' tus Deus ad condonandum peccata paenitentibus , Mumquam nobis hanc precandi formulam praescripsisset; Dimitte nobis debita nostra. Quamobrem .llud fixum in animis tenere debemus , fore, ut is paternam misericordiam nobis impertiat,qui ipsam his precibus iussit exposcere . nam omnino sub hac petitione, illa est subiecta sententia ,sic esse in nos affectum Deum , ut uere paenitentibus libenter uno cat. est enim Deus is, in quem, abiecta obedientia, peccamus; cuius ordinem sapientiae perturbamus ; quantum es tum in nobis, quem offendimus ; quem factis, diotisque uiolamus. V rum idem est ille beneficentissimus parens, qMi, cum pollit omnia condonare , non modo se id ueruis declarauit, sed etiam impulit homines , ut a se ueniam peterent, O, quibus uerbis id fac rent, docuit. Quare ncmini dubium esse potest, - 4 L m i R i j quis

624쪽

6i 6 CATEC HISMUS ' Mi cuin, illo auctore, in nostra potestate sit, nobis Dei gratiam reconciliare. Et quoniam haec testimatio propense ad ignosicendum diuinde uoluntatis fidem, auget, stem alit, charitatem inflammat; operae pretium est, ornare hunc locum nonnullis diuinis testimongs, oe hominum exemplis; quibus max morum celeru paenitentibus Deus ueniam concesserit. quam sententiam quoniam persecuti selimus , quantum res ferebat, in prooemio huius precationis , O in ea Symboli parte, quae est de remittendis peccatis; inde assument Parochi, quae ad hunc I cum instruendum pertinere uidebuntur , reliqua haurient ex diuinarum litterarum fontibus: tum uero eodem utantur instituto, quo in ceteris petitionibus utendum duximus; ut intelligant fideles,

quid hic, Debita, significent; ne forte decepti ambiguo , aliud ab eo, quam quod petendam sit, populent. Primum autem scire oportet, minime petere nos, nobis ut remittatur amor ex toto corde , ex tota anima, in ex tota mente nostra, quem omnino Deo debemus, ct cuius debiti solutis est ad salutem necessaria. Neque uero, quia, debiti nom, .ne, etiam obedientia, cultus, ueneratis, in cetera huius generis officia continentur, postulamus , ut non amplius ea debeamus , fedprecamur , ut libe-Luear. Tet a peccatis :sic enim S. Lucas est interpretatus:

qui peccat apro debitis posuit,ob eam cawam, quod illis comittendis rei scimur Deo , O debitis pin

inii propositi, quas uel satisfaciendo, vel patiendo

625쪽

AD PAROCHO S. 61 pendimus. Huius generis debitum fuit, quod Christus dominus locutus enore Prophetae; tuae non rapui, tunc exolvebam. Qua Dei uerbi sententia licet intelligere, non solum nos debitores esse, sed etiam non esse oluendo; cum peccator per se satisfacere nullo modo possit. Quare confugiendum nobis est ad Dei instricordiam: cui quia par iustitia restondet,cuius est retinentissimus Deus, utendum erit deprecatione, oe patrocinio passionis domini nostri Iesu Christi , sine qua nemo umquam ueniam dclictorum impetrauit; a qua omnis O fatis faciendi uis ratio tamquam ex fonte profluxit. nam pretium illud in ι rure a Christo domino persolutum, O nobiscum persacramenta , re, uel studio, ac desiderio adlabita, communicatum, tanties, ut nobis impetret, O conficiat , quod hac petitione postulamus, ut peccata nostra remittantur. Quo loco non id modo pro leuibus erratis, faciutimis ad impetrandam ueniam, sed prograuibus , O mortiferis peccatis deprecamar. quaeprecatio insicelerumgravitate pondus non habebit, nisi id apanitentia sacramento , re, uel certe desiderio suscepto , ut iam dictum est, assum erit. Dicimus

autem, Debita nostra, longe aliter, atque, P nem nostrum , antea diximus . noster enim ille est panis, quia nobis Dei muneretribuitur: at peccata nostrasunt, quia illorum culpa residet in nobis: nam nostra uoluntate fusici utar ; quae peccati uim non haberent, nisi essent uoluntaria. P os igitur ,

626쪽

6i8 CATEC HISMUS , eam culpam siustinentes,'confitentes, edandumpeccata necessariam Dei clementiam imploramus . In quo non utimur excusatione cuiusqua , nec causam in quemquam transferimus, ut primi. ς' homines Adam, in Eua fecerunt ; ipsi nos indicamus, illam, si sapimus, Prophetae precationem ad Psal. x o. hibentes, Puton declines cor meum in uerba malitia ad excusandas excusationes in peccatis. 1 ecuero dicimus, dimitte mihi, sied nobis; quod statemna necessitudo, σ charitas, quae inter omnes homines intercedit, a nobis singulis postulat, ut de communi proximorum salute uelliciti, cum pro nobis preces facimus , pro illis etiam deprecemur. Hunc orandi morem, a Christo domino traditum , deinceps ab Ecclesia Dei acceptum, perpetuoque seruatum, i si O maxime tenuerunt iapostoli, O, ut ceteri adbiberent, auctores fuerunt. Huius autem flagrantis studii, oe cupiditatis in deprecando pro salute proximorum, habemus in utroque testamento sanctorum Mosis, O Pauli praeclarum exem um: quorum altersic Deum precabatur Aut dimitte eis hanc noxam, aut, si noufacis, dele me de libro tuo: alter in bunc modum; d Rum ' Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro si

tribus meis. SICvT ET NOS DIMITTIMUS

Illud, Sicut, dupliciter intelliginis: nam O militudinis uim habet, cum uidelicet a Deo pet

muss

627쪽

mus , ut, quemadmodum nos iniurias, O contumelias remittamus iis, a quibus laesi sumus, sic ipse nobis peccata condonet. en praeterea condicionis nota: in quam sententiam Christus dominus eam formulam interpretatur: Si enim dimiseritis, inquit , homini us peccata eorum, dimittet O uobis pater ueBer caelestis delicta uestra; si autem non dimiseritis hominibus, nec pater uester dimittet uois bis peccata uestra. Verum habet uterquesiensis eandem ignoscendi necessitatem: ut,si uolumus Deum nobis ueniam concedere delictorum, parcamus illis ipsis necesse sit, a quibus iniuriam accepimus . sic enim Deus obliuionem iniuriarum, mutuumque studium, O amorem requirit a nobis, ut eorum , qui ingratiam nonsiunt reconciliati, dona,ac acrisicia reiiciat, O as' emetur. Est etiam natura lege sancitum, ut tales nos aliis praebeamus, quales eos in nor esse cupimus: vere ut impudenti musisse sit, qui postulet a Deo, ut liui sceleris poenam

praetermittat , cum irae in proximum animum retineat armatum. Quare parati, O prompti ad

ignosicendum esse debent ij, quibus impolitae sunt i

iuria; cum o urgeantur hac precandi formula; O apud sanctum Lucam id iubeat Deus; Sipe cauerit in te frater tuus,increpa illum ; O si paenitentiam egerit, dimitte illi , O si siepties in die peccauerit in te, O septies in die conuersus D rit ad te,dicens,paenitet me, dimitte illi. Et in euage

628쪽

Matth. s

62o CATECHISM V stapostolus, eum Salomon siri ere; Si e siurierit inimicus tuus , ciba illum ; si sitit, potum da isti: O sit apud sanctum Marcum euangelistam ;Cum flabitis ad orandum, dimittite si quid habetis

aduersus alique; ut et pater uester, qui in caelis est, dimittat uobis peccata uestra. Sed qUniam, deprauata naturae uitis,nihil aegrius sit ab homine, quam ut inferenti condonet iniurias; omηem conferant Parochi animi, O ingenii uim ad commutandos , O flectendos animos fidelium ad hanc lenitatem , O mistricordiam , Christiano homini necessariam . Commorentur in tra Iatione diuinorum oracul rum ; in quibus audire licet imperantem Deum , inimicis ignoscendum. Praedicent id, quod uerisimus, magno esse argumento hominibus , eos se Dei filios, si facile remittant iniurias, G inimicos diligant ex animo. Elucet enim in eo, quod inimicos diligimus , militudo quaedam cum parente Deo ,

qui sibi inimici ssimum, O infestissimumgenus ho

minum , fili sui morte ab aeterno exitio redemptu , reconciliauit. Sit autem huius cohortationis , O

praecepti clausula illud imperit; Christi domini,quod recusare non possumus sine summo dedecore , pernicie; Orate pro persiequentibus, calumniantibus uos , ut sitis filii patris uestri, qui in caelis G. Verum hoc loco non uulgaris Pastorum prudentia requiritur , ne quis, cognita huius di scultate, ac necessitate praecepti , salutem desteret. Sunt enim, qui, cum se debere intelligant conte-

629쪽

o D PAR OCHO S. 6 in rere murias obliuione uoluntaria, oe eos diligere , qui laserunt, id cupiunt, O pro uiribus faciaunt , fed uniuersam memoriam iniuriarum sibi exhauriri non posse sientiunt. nam resident in animo quaedam reliquiae simultatis: quamobrem magnis agitantur conficientiae fluctibus, uerentes, ne , parum simpliciter , O candi positis inimicitiis, Dei iusso non obediant. Hic igitur Pastores contraria nudia carnis, O spiritus explicabunt, quod illius sensus sit ad uindicationem procliuis, huius ratio propensa ad ignostendum, binc inter ipsis perpetuam turbam, ac rixam existere.: quare saluti min me di fidendum esse demonstrabunt, reclamitantiabus aduersantibus rationi, corruptae natura

appetitionibus, modo spiritus perstet in oscio oeuoluntate remittendi iniurias, proximumque diligendi . a Jod autem aliqui fortasse fuerint, qui,

cum nondum animum inducere posnt , obliti iniurias , ament inimicos , propterea deterriti ea, qua diximus , condicione huius petitionis , Dominica precatione non utantur; duas has rationes afferent Parochi, quibus exitiosum hunc errorem illis eripi ant. 2 am quiuis unus e fidelium numero preces

has facit totius Ecclesia nomine; in qua pios esse aliquot necesse est, qui debitoribus ea , quae hic commemorantur, debita remiserunt. Accedit eo, quod id a Deo petentes, una etiam petimus, quidquid ad illud impetrandis in eam petitionem a nobis necessario conferendum est. petimus enim o ueniam

630쪽

611 CATECHISM US peccatorum, donum uerae paenitentia: petimus facultatem intimi doloris: postulamus, ut a peccatis abhorrere, O illa sacerdoti uere ac pie confiteripo simus. Itaque cum necesse etiam nobis sit pare re iis, qui damnum, aut malum aliquod dederint,

cum . ut nobis Deus ignincat,precamur,simul oramus , ut facultatem largiatur reconciliandi nos illis,quos odimus. Viare deterrendi sunt ab ea opia nione, qui inani prauo illo timore commouentur , ne sibi Deum reddant offensiorem hac precatione; contraque etiam cohortandi ad sequentem precationis usum, quo a parente Deo postulent, ut si . bi det eam mentem, ut iis, qui laesierint, ignoscant, O inimicos diligant. Sed, ut precatio omnino stuctuosa sit primum haec in ea est cura,meditatioque adhibenda, nos Deosiupplices esseo ab eo ueniam petere, quae non datur, nisi paenitenti: itaque nos ea charitate, oe pietate praeditos esse oportere,qua

paenitentibus conueniat; conuenire autem maxime

ijs , subiecta quasi oculis propria flagitia, atque fa

cinora lac mis expiare. Cum hac cogitatione coniungenda est cautio in posterum earum rerum, in

quibus fuit aliqua occasio peccandi, quaeque nobis ansam dare po sint ad offendendum parentem Deu.

Psal. s.. In his curis uersabatur David, cum diceret; Et peccatum meum contra me est semper. D alio loco; Pal. c. Lavabo per singulas noctes lectum meum; lacrymis meis Iratum meum rigabo . Proponat sibi' praterea unusquisque ardentissimum orandi studium

SEARCH

MENU NAVIGATION