장음표시 사용
111쪽
qu bus viscera continentur , frequenter spirare , signum malum est. Si sine causa longus dolor capitis est, & in cervices ac scapulas transit, rursu 1 que in caput revertitur, aut a capite ad cer ViceS scapulasque pervenit, perniciosus est : nisi vomicam aliquam excitavit, sic, ut pus extussiretur; aut
nisi sanguis ex aliqua parte prorupit; aut nisi in
capite multa porrigo, totove corpore pustulae Ortae sUnt. 2Eque magnum malum est, ubi torpor atque Prurigo pervagantur, modo per totum cZPUt,
modo in parte; aut sensiis alicujus ibi quasi frigoris est, eaque ad summam quoque linguam perVeniunt. Et, cum in iisdem ex abscessibus auxilium sit, difficilior sanitas est, quo minus saepe sub his malis illi subsequuntur. In coxae vero doloribu S ,
si vehemens torpor est , frigescitque crus Sc coXa , alvusque nisi coacta non reddit, idque, quod eX- cernit Ur, mucosum est, jamque aetas ejus hominis quadragesimum annum excessit, is morbus erit longissimus, minimeque annuus; neque siniri poterit, Tris aut vere, aut autumno. Disticilis aeque curatio est, in eadem aetate, ubi humerorum dolor vel ad manuS pervenit, vel ad scapulas tendit, torporemque & dolorem creat, neque bilis vomitu le-Vatur. Quacunque Vero parte corporiS membrum quod resolutum est, si neque movetur, & emacrescit, in pristinum habitum non re Uertitur; eΟ-que minus, quo vetustius id vitium est, & quo agis in corpore senili est. Omnique resolutioni nervorum ad medicinam non idonea tempora sunt
hiems & autumnus : aliquid sperari potest vere &F Σ
112쪽
aestate. Isque morbus mediocris Vix sanatur, vehemens sanari non potest. Omnis etiam dolor minus medicinae paret, qui sursum procedit. Mulieri gravidae si subito mammae emacuerunt, abortu S Periaculum est. Quae neque peperit, neque gravida est, si lac habet, a menstruis defecta est. Quartana aestia a, brevis: autumnalis fere longa est; maximeque, quae coepit hieme appropinquante. Si sanguis profluxit, deinde secuta est dementia cum distentione nervorum, periculum mortis est. Itemque, si medicamentis purgatum ,& adhuc inanem, ner Uorum distentio oppressit: aut si in mAgno dolore , extrema: partes frigent. Neque is ad vitam redit, qui ex suspendio , spumante ore, detractus est. Alvus nigra, sanguini atro similis, repentina, sive cum febre, sive etiam sine hac est , perniciosa est.
De morborum curiationibuS.Coostris indiciis, quae nos vel spe consolentur . Vel metu terreant , ad curationeS morborum
transeundum est. Ex hiS quaedam communes sunt, quaedam propriae. CommuneS , quae pluribus mori is opitulantur. Propriae, quae singulis. Ante de communibus dicam. Ex quibus tamen quaedam non aegros solum, sed sanos quoque sustinent, quaedam in adversa tantum valetudine adhibentur. Omne Vero auXilium corporis, aut demit aliquam materiam, aut adjicit, aut e Vocat, aut repri-
113쪽
mit, aut refrigerat, aut calefacit, simulque aut durat, aut mollit. Quaedam non uno modo tantum ,
sed etiam duobus inter se non contrariiS adjUVAnt. Demitur materia, sanguinis detractione, cucurbitula , dejectione, vomitu , frictione , gestatione , omnique eXercitatione corporis, abstinentia , sudore. De quibus protinus dicam.
De sanguinis detractione Per perias.
SANGUiNEM, incisa vena, mitti, novum non est: sed nullum paene morbum esse, in quo non mittatur, novum est. Item , mitti junioribus, & feminis uterum non gerentibus, Vetus est. In pueris Vero idem experiri, & in 1enioribus, & in gravidis quoque mulieribus , Vetus non est. Siquidem antiqui, primam Ultimamque aetatem sustinere non posse hoc auxilii genus, judicabant; persuaserantque sibi, mulierem gravidam , quae ita curata esset, abortum esse facturam. Postea vero usus ostendit, nihil ex his esse perpetuum, aliasque potiores Observationes adhibendas esse , ad quas dirigi curantis consilium debeat. Interest enim, non quae aetAS sit, neque quid in corpore intus geratur , sed quae Vires sint. Ergo, si juvenis imbecillus est, aut si mulier, quae graVida non est, parum Valet, male sanguis mittitur. emoritur enim vis , si , quae his supererat, hoc modo erepta est. At firmus puer, & robustus senex, & gravida mulier ValenS, tuto sic curantur.
114쪽
Maxime tamen in his medicus imperitus falli po, est: quia fere minus roboris illis aetatibus subest Mulierique praegnanti post curationem quoque Viribus opus est , non tantum ad se , sed etiam ad partum sustinendum. Non, quidquid aut intentionem Animi , aut prudentiam exigit, protinus ejiciendum est; cum praecipua in hoc ars sit , qua
non annOS numeret, neque conceptionem solam
videat, sed vires aestimet, & ex eo colligat, possit necne superesse , quod Vel puerum , Vel senem, vel in una muliere duo corpora simul sustineat. Interest etiam inter Valens corpus , & obesum ς inter tenue, Sc infirmum. Tenuioribus magis sanguis, plenioribus magis caro abundat. Facilius itaque illi detractionem ejusmodi sustinent: celeriusque ea , si nimium est pinguis aliquis, assi igitur. Ideoque Vis corporis meliuS ex VeniS , quam ex ipsa specie aestimatur. Neque solum haec consideranda sunt, sed etiam morbi genus quod sit: utrum superans, an deficiens materia laeserit : corruptum corpus sit , an integrum. Nam si materia vel deest, Vel integra est ,
istud alienum est. At si vel copia sui male habet .
vel corrupta est, nullo modo meliuS succurritur Ergo vehemens febris, ubi rubet corpus , plenaeque Venae tument, sanguinis detractionem requirit: item viscerum morbi, nervorumque resolutio,
de rigor , dc distentio : quidquid denique fauces diis cultate spiritus strangulat; quidquid subito sup- Primit vocem ; quisquis intolerabilis dolor est;&quacunque de causa ruptum aliquid intus atque
115쪽
collisum est: item malus corporis habitus; omnesiaque acuti morbi, qui modo , ut supra dixi, non
infirmitate, sed onere nocent.
Fieri tamen potest , ut morbus quidem id desideret, corpus autem vix pati posse videatur: sed . si nullum tamen appareat aliud auxilium, periturusque sit, qui laborat, nisi temeraria quoque Via fuerit adjutus, in hoc statu boni medici est ostendere , quam nulla spes sine sanguinis detractione sit; faterique, quantus in hac ipsa re metus sit: tutum demum, si exigatur, sanguinem mittere. DOquo dubitari in ejusnodi re non oportet: satius est enim ancepS auXilium experiri, quam nullum. Id que maxime fieri debet, ubi nervi resoluti sunt; ubi subito aliquis obmutuit; ubi angina strangulatur; ubi prioris febris accessio paene confecit, P3τemque subsequi verisimile est, neque eandem Videntur sustinere aegri vires posse. Cum sit autem minime crudo sanguis mittendus, tamen ne id quidem perpetuum est : neque enim semper concoctionem res exspectat. Ergo, si ex superiore parte aliquis decidit., si contusus est, si ex aliquo sit bito casu sanguinem vomit, quam ViSpaulo ante sumsit cibum , tamen protinus ei de menda materia est, ne, si subsederit, corpus affli gat. Idemque etiam in aliis casibus repentinis, qui strangulabunt, dictum erit. At, si morbi ratio patietur , tum demum, nulla cruditatis suspicione r manente , id fiet. Ideoque ei rei videtur aptissimus adversae valetudinis dies secundus, aut tertius. Sed ut aliquando etiam primo die sanguinem mittere F ε
116쪽
necesse est, sic nunquam utile post diem quartum est , cum jam spatio ipso materia & exhausta est,& corpus corrumpit; ut detractio imbecillum id facere possit, non possit integrum. Quod si vehemens febris urget, in ipso impetu ejus sanguinem mittere, hominem jugulare est. Exspectanda ergo remissio est. Si non decrescit, sed crescere desiit, si neque remissio speratur, tunc quoque, quam Vis pejor, sola tamen occaso non omittenda est. Fere etiam ista medicina, ubi necessaria est, in biduum dividenda est. Satius est enim, primum le-Vare aegrum, deinde perpurgare, quam simul omni vi effusa fortasse praecipitare. Quod si in cura quoque aquae, quae inter cutem est , ita respondet ;quanto magis necesse est in sanguine respondeat Mitti vero is debet, si totius corporis causa fit, ex brachio: si partis alicujus, ex ea ipsa parte, aut certe qUam pro X ima : quia non ubique mitti potest , sed in temporibus , in brachiis , juXta talo S. Neque ignoro, quosdam dicere, quam longissime sanguinem inde, ubi laedit, esse mittendum ; sic enim a Verti materiae cursum; at illo modo in id ipsum , quod gravatur, evocari. Sed id ipsum falsum est. proximum enim locum primo exhaurite ex ulterioribus autem eatenus sangui S sequitur , quatenus emittitur : ubi is suppressus est, quia non trahitur, ne Venit quidem. Videtur tamen usus ipse
docuisse, si caput fractum est, ex brachio potius sanguinem mittendum esse: si quod in humero vitium est ex altero brachio. credo , quia , si quid Parum cesserit, opportuniores hae partes injuriae
117쪽
sunt, quae jam male habent. Avertitur quoque interdum sanguis , ubi alia parte prorumpens , alia emittitur. desinit enim fluere, qua nolumus, inde objectis quae prohibeant, alio dato itinere. Mittere autem sanguinem cum sit expeditissimum , usum habenti; tamen ignaro dissicillimum est. Juncta enim est vena arteriis, his nervi. Ita, si nervum scalpellus attigit, sequitur nervorum distentio , eaque hominem crudeliter consumit. At arteria incisa neque coit , neque sanescit: interdum etiam, ut sanguis vehementer erumpat, essicit. Ipsius quoque Venae, si forte praecisa est, capita comprimuntur, neque sanguinem emittunt. At si timide scalpellus demittitur, summam cutem lacerat, neque Venam incidit. Nonnunquam etiam ea latet, neque facile reperitur. ita multae res id dissicile inscio faciunt, quod perito facillimum est.
Incidenda ad medium vena est. Ex qua cum sanguiS erumpit, colorem ejus habitumque oportet attendere. Nam si is crassus & niger est, vitiosus
est; ideoque utiliter effunditur: si rubet & pellucet, integer est; eaque missio sanguinis adeo non prodest, ut etiam noceat, protinusque is supprimendus est. Sed id evenire non potest sub eo medico, qui scit, ex quali corpore sanguis mittendus sit. Illud magis fieri solet, ut aeque niger assidue ac primo die prosust. quod quamvis ita est, tamen si jam satis fluxit, supprimendus est: semperque ante sinis faciendus est, quam anima deficiat. Deligandumque brachium superimposito expresso ex aqua frigida penicillo ; dc postero die ad-
118쪽
verso medio digito vena ferienda , ut recens Cortus ejus resolvatur , iterumque sanguinem fundat. Sive autem primo, sive secundo die sanguis, qui crassus Sc niger initio fluxerat, & rubere, & pellucere coepit, satis materiae detractum est , atque quod superest, sincerum est: ideoque protinuS brachium deligandum , habendumque ita est, donec valens cicatricula sit; quae celerrime in vena confirmatur.
De sanguinis detractione per cucurbitulaS. UCURBITULARUΜ Vero duo genera sunt: aeneum , & corneum. AEned, altera parte patet; Altera, clausa est. Cornea, altera Parte aeque patenS, altera foramen habet eXiguum. In aeneam linamentum ardens conjicitur, ac sic os ejus corpori aptatur , imprimiturque, donec inhaereat. Cornea , per se. corpori imponitur; deinde, ubi ea parte, qua exiguum foramen est , ore spiritus adductus est , superque cera cavum id clausum est, aeque inhaerescit. Utraque non ex his tantum materiae generibus, sed etiam ex quolibet alio recte sit. Ac 1i cetera defecerunt, caliculus quoque aut pultarius , oris compressioris, ei rei commode aptatur.
Ubi inhaesit, si concisa ante scalpello cutis est, sanguinem extrahit: si integra est, spiritum. Ergo ubi materia, quae intus est, laedit, illo modo: ubi insatio, hoc imponi solet.
119쪽
'IUsus autem cucurbitulae praecipuus est, ubi non in toto corpore , sed in parte aliqua Vitium est , quam exhauriri ad confirmandam valetudinem satis est. Idque ipsum testimonium est, etiam scalpello sanguinem, ubi membro succurritur, ab ea potissimum parte, quae jam laesa est, esse mittendum : quod nemo concurbitulam diversae parti imponit, nisi cum profusionem sanguinis eo avertit; sed ei ipsi, quae dolet, qua aue liberanda est. Opus etiam esse cucurbitula potest in morbis
longis quamvis & iis jam spatium aliquod accessit) sive corrupta materia , sive spiritu male habente. In acutis quoque quibusdam , si levari corpus debet, & ex vena sanguinem mitti, Vires non patiuntur. Idque auxilium ut minUS VehemenS , ita magis tutum; neque unquam Periculosum est, etiamsi in medio febris impetu, etiamsi in cruditate adhibetur. Ideoque ubi sanguinem mitti opusust, si incisa vena praeceps periculum est, aut si in parte corporis etiam Vitium est, huc potius confugiendum est, cum eo tamen , ut sciamus hic, ut nullum periculum, ita levius praesidium esse ; nec posse vehementi malo, nisi aeque VehemenS auXilium succurrere.
Db dejectione. EJECTIΟΝΕΜ autem antiqui variis medicamenti S, crebraque alvi ductione in omnibus fere
120쪽
morbis moliebantur: dabantque aut nigrum Veratrum , aut filiculam , aut squamam aeriS , quam λεπίδα Graeci vocant; aut lassii cae marinae
lac, cujus gutta pani adjecta abunde purgat; aut lac vel asininum, vel bubulum, Vel caprinum, eique salis paulum adjiciebant, decoquebantque id,&, sublatis his, quae coierant, quod quasi serum
supererat, hibere cogebant. Sed medicamenta stomachum fere laedunt. Ideoque omnibus catharticis aloe miscenda est. Alvus si vehementius fluit, aut saepius ducitur , hominem infirmat. Ergo nunquam in adversa valetudine medicamentum ejus rei causa recte datur, nisi ubi is morbus sine febre est. Ut cum Veratrum nigriam, aut atra bile vexatis, aut cum tristitia insanientibus, aut iis, quorum nervi parte aliqua resoluti sunt, datur. At, ubi febres sunt, satius est ejus rei causa cibos potionesque assumere , qui simul ScBlant, Sc Ventrem molliant. Suntque valetudinis genera, quibus ex lacte purgatio con Venit. De ali i tactione. Plerumque vero alvus potius ducenda est. quod, ab Asclepiade quoque sic temperdium , Ut tamen servatum sit, video plerumque seculo nostro praeteriri. Est autem ea moderatio, quam is secutus videtur, aptissima, ut neque saepe ea medicina tentetur, & tamen semel, Vel summum bis, non omittatur, si caput grave est; si Oculi caligant; si1 morbus majoris intestini est, quod Graeci κῶλον nominant ; si in imo ventre, aut in coxa dolores sunt;