De medicina libri octo ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria studiis Societatis Bipontinae

발행: 1786년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

MEDICINAE LIB. II. Iolignem refertur : idem & in. altero fit; deinde invicem in utroque : inter quae descendit salsus & calidus succus , qui contractis aliquo morbo nervis opitulatur. His omnibus commune est , digerere id, quod vel praecordia onerat, vel fauces strangulat, Vel in aliquo membro nocet. Quando autem quoque utendum sit, in ipsis morborum generibus

dicetur.

CAPUT XVIII.

Qui cibi, potionesve , aut valentis aut media, aut imbecilla materia sint.

υΜ de his dictum sit, quae detrahendo juvante

Bd ea Veniendum est, quae nos alunt, id est, cibum& potionem. Haec autem non omnium tantum morborum , sed etiam secundae valetudinis communia praesidia sunt. Pertinetque ad rem, omnium Proprietates nosse: primum, ut sani sciant, quomodo his utantur: deinde, ut exsequentibus nobis morborum curationes, liceat species rerum , quae assidue necessariae erunt, subjicere: neque necesse sit subinde si1ngulas eaS nominBre. Scire igitur oportet, omnia legumina, quaeque ex frumentis panificia sunt, generis valentissimi esse. Valentissimum voco , in quo plurimum ali menti est. Item omne animal quadrupes domi natum omnem grandem seram, quales sunt caprea, Cervus , Aper , onager omnem grandem aVem ,

quales suat anser, & pavo, & grus; omnes heu

132쪽

JUaS marinas, ex quibus cetus est, quaeque his pares .sunt: item mel, & caseum. Quo minus mirum est, opus pistorium valentis 1 mum esse, quod ex frumento , adipe , melle , caseo constat. In media vero materia numerari eX oleribu S debere ea, quorum radices, vel bulbos assumimus : ex quadrupedibus, leporem : aves Omnes a minimis ad phoenicopterum : item pisces omnes, qui salem non patiuntur , solidive saliuntur. Imbecillissimam vero materi Zm esse, Omne olus , & quidquid in cauliculo nascitur, qualis est cucurbita , & cucumis ,& capparis Omnia poma , Oleas, cochlea S, itemque conchylia. Sed quamvis haec ita discreta sunt, tamen etiam , quae sub eadem specie sunt, magna discrimina re cipiunt; aliaque res alia vel valentior est , vel infirmior. Si quidem plus alimenti est in carne, quam in ullo alio. Firmius est triticum, quam milium:

id ipsiim , quam hordeum : & ex tritico firmi sitima siligo, deinde simila, deinde cui nihil ademtum est,

quod αυτοπυρον Graeci vocant : infirmior est , ex

polline, infirmissimus , cibarius panis. EX leguminibus vero valentior faba , vel lenticula, quam pisum. Ex oleribus Valentior rapa , napique , di

omnes bulbi in quibus cepam quoque, & allium numero quam pastinaca , vel quae specialiter radicula appellatur. Item firmior brassica, & beta, &Porrum , quam lactuca, Vel cucurbita, vel aspar gus. At ex fructibus surculorum valentioreS UVaeo sicus, nuceS, Palmulae , quam quae poma proprie nominantur. Atque ex his ipsis firmiora, quae suc-

133쪽

MEDICINT LIB. IL

cosa, quam quae fragilia sunt. Item ex his avibus, quae in media specie sunt, Valentior ea , quae pedibus, quam quae Volatu magis nititur: & ex his, quae volatu fidunt, firmiores sunt, quae grandiOres ZVe S, qU3m quae minutae sunt, ut ficedula Scturdus. Atque eae quoque, quae in aqua degunt, leViorem cibum praestant, quam quae natandi scietitiam non habent. Inter domesticas vero quadril pedes , levistima suilla est; gravissima, bubula. Itemque ex feris, quo majus quodque animal, eo robustior ex eo cibus est. Piscium ire eorum, qui ex media materia sunt, quibus maxime Utimur , tamen gravissimi sunt, ex quibus salsamenta quoque fieri possunt, qualis lacertus est; deinde hi, qui,

quamvis tenerioreS, tamen duri sunt, Ut Burara,

Cor VUS, sparus, Oculata tum plani : post quos etiam leviores lupi, mullique & post hos, omnes

saxatileS. Neque Vero in generibus rerum tantummodo

discrimen est, sed etiam in ipsis: quod & aetate sit,& membro, di solo, & coelo, & habitu. Nam

quadrupes vel omne animal, si lactens est , minus alimenti praestat: item que quo tenerior pulluS cohortalis est. In piscibus quoque media aetaS, qUM nondum summam magnitudinem implevit. Deinde ex eodem sue , ungulae, rostrum , aures , cerebellum. Ex agno , hoedove, cum petiolis totum caput Bliquanto , quam cetera membra , te Viora sunt; adeo ut in media materia poni possint. EX aVibus, colla , alaeve recte infirmis annumerantur. Quod ad solum vero pertinet, frumentum quoqUe Va-

134쪽

A. CORN. CELSI

tentius est collinum, quam campestre. LeVior piscis inter saxa editus , quam in arena ; levior in arena , quam in limo. Quo fit, ut ex stagno, vel lacu, vel flumine eadem genera graviora sint. Leviorque, qui in alto, quam qui in Vado vixit. Omne etiam serum animal domestico levius; & quodcunque humido coelo , quam quod sicco natum est. Deinde eadem Omnia pinguia, quam in Acra recenetia , quam salsa n OVA , quam Vetusta , plus alimenti habent. Tum res eadem magis alit jurulenta , quam assa magis asia, quam elixa. Ovum durum valentissimae materiae est; molle, vel sorbile .imbecillissimae. Cumque panificia omnia firmissima 1int, elota tamen quaedam genera frumenti, ut alica , oryza, ptisana, Vel ex iisdem facta sorbitio , vel pulticula, aqua quoque madens paniS, imbecillissimis annumerari potest. Ex potionibus Vero, quaecunque ex frumentosacta est, itemque lac, mulsum, defrutum , passum, inum aut dulce , aut VehemenS, aut mustum, But magnae vetus fatis, valentissimi generis est. At acetum , & id vinum , quod paucorum annorum, Vel austerum , vel lene est, in media materia est. ideoque infirmis nunquam generis alterius dari debet. Aqua omnium imbecillissima est. Firmiorque ex frumento potio est , quo firmius fuit ipsum frumentum : srmior eae eo Vino , quod bono 1 olo, quam quod tenui; quodque temperato coelo, quam quod aut nimis humido , aut nimiS sicco, nimiumque aut frigido , aut calido natum est. Mulsum ,

quo plus mellis habet; defrutum, quo magis in-

135쪽

coctum; passum, quo ex sicciore UVa est, eo Valentius est. Aqua levissima pluvialis est; deinde fontana, tum ex flumine, tum ex puteo post haec ex nive, aut glacie; gravior his, ex lacu; gravissima , ex palude. Facilis etiam , S neces aria cognitio est naturam ejus requirentibus. Nam te ViS, pondere apparet; & ex his, quae pondere pares sunt , eo melior quaeque est, quo celerius & calefit &frigescit; quoque celerius ex ea legumina per c

Fere vero sequitur, ut, quo Valentior quaeque materia est , eo minus facile concoquatur ; sed si concocta est, plus alat. Itaque utendum est materiae genere pro Viribus; modusque omnibus progenere sumendus. Ergo imbecillis hominibus, rebus infirmissimis opus est : mediocriter firmos, media materia optime sustinet: & robustis apta validissima est. Plus deinde aliquis assumere ex levioribus potest : in his magis, quae valentissima sunt . temperare sibi debet.

CAPUT XIX.

Quia natura ac proprietas cujusque rei sis , quaxe scimur. EQUE haec sola discrimina sunt; sed etiam aliae res boni succi, aliae mali sunt, quae Mυχρομα, &καύχυμα Graeci vocant: aliae lenes, aliae acres ealiae crassiorem pituitam in nobis faciunt, aliae tenuiorem: aliae idoneae sunt stomacho, aliae alienae

136쪽

A. CORN. CELSI

sunt : itemque aliae inflant, aliae ab hoc absunt: aliae calefaciunt, aliae refrigerant: aliae facile in stomacho acescunt, aliae non facile intus corrumpun-rur aliae movent alvum , aliae . supprimunt: aliae citant urinam , Bllae t3rdant: quaedam somnum mo-Vent, quaedam sensus excitant. Quae omnia ideo noscenda sunt, quoniam aliud alii, vel corpori , vel valetudini, convenit.

, CAPUT XX. De his , quae boni succi sunt. 3 osi sue ei sunt, triticum , siligo, alica, oryza ν

amylum. Item dc lenes sunt & stomacho aptae Sccalefaciunt , tragum , ptisana, lac , caseus mollis , omni S Venatio , omneS AVeS, quae ex media materia sunt: ex majoribus quoque hae, quas supra nominavimus e medii inter teneros durosque pisces, ut mullus , & lupus verna lactuca , urtica, mal-Va, cucumis, cucurbita, ovum sorbile, portulaca, cochleae, palmulae: ex pomi S quodcunque neque acerbum , neque acidum est: Vinum dulce, vel lene , passum, defrutum, oleae, quae ex his duobus in alterutro servatae sunt: Vulvae , rostra , trunculique suum, omnis pinguis caro, Omnis glutinosa, omne jecur.

137쪽

MEDICIN AE LIB. II. CAPUT XXI.

De his , quae mali succi sunt.

ALI vero succi sunt, milium, panicum, hor deum , legumina, caro domestica permacra, omnisque caro salsa , Omne salsamentum, garum , Vetus CZseUS, cicer , radicula, rapa, napi, bulbi, brassi Ca, magisque etiam cyma ejus , asparagus, beta , CucumiS , porrum , eruca , naiturtium , thymum , nepeta, satureja, hyssopum , ruta, anethum, feni Culum , cuminum , anisum, lapathum, sinapi, allium , cepa, lienes, renes, intestina, pomum quodcunque acidum Vel acerbum est, acetum , omnia Acria, acida , acerba , oleum, pisceS quoque faXatiles , omnesque , qui ex tenerrimo genere sunt , aut hi, qui rursus nimium duri virosique sunt, ursere quos stagna , lacus, limo sive riVi ferunt, quive in nimiam magnitudinem excesserunt.

CAPUT XXII.

Qua res lenes, quaeve acres sint ENES autem sunt, sorbitio, pulticula, laganum , amylum , Ptisana, PinguiS cdro, qudecunque glutinosa est. quod fere quidem in omni, quae domestica, sit, praecipue tamen in UnguliS, trunculis ite suum , in petiolis capitulisque hoedorum di vitulorum & agnorum, omnibusque cerebellis.

138쪽

I IO

A. C O R N. C E L S IItem hi, qui proprie bulbi nominantur; lac ; defru

tum , passum; nuclei pinei. Acria sunt, omnia nimis austera, omnia acida, omnia salsa; & mel quidem , quo meliuS est, eo magis. Item allium , cepa, eruca, ruta, nasturtium, cucumis, beta, brassica , asparagus , sinapi, radicula, intubus, ocimum, lactuca, maximaque Olerum Pars.

CAPUT XXIII.

RASSI REII autem pituitam faciunt, ova sorbilia, alica, oryZa, amylum, ptisana, lac, bulbi, Omniaque fere glutinosa. Extenuant eandem, omnia salsa, atque acria, & acida.

CAPUT XXIV.

De his, qua stimacho idonea sunt. STOMACHO autem aptissima sunt, quaecunque austera iunt, etiam quae acida sunt, quaeque contacta sale modico sunt. Item panis sine fermento, dc elota alica, vel oryZa, Vel ptisana; Omnis aVi S, OmniS Venatio; atque utraque Vel asia, vel elixa: ex domesticis animalibus bubula : si quid ex ceteris sumitur, macrum Potius, quam Pingue: ex sue, ungulae, rostra, aures, Vul Vaeque steriles': eX Oleribus, intubus, lactuca, pastinaca, cucurbita elixa,

139쪽

MEDICINAE LIB. II.

sser : eX pomiS, cerasium, morum, sorbum, Pirum fragile, quale crustuminum vel Naevianum est: item Pira, quae reponuntur, Tarentina, atque Signina; malum orbiculatum, aut Scandianum, Vel Ameri num , Vel cotoneum , vel Punicum , uvae e X Olla , Olle OVum, palmulae, nuclei pinei, oleae albae ex dura muria, eaedem aceto intinctae , Vel nigrae, quae in arbore bene permaturuerunt, Vel quae in passo, defruto ve servatae sunt: vinum austerum, licet jam asperum sit, item resinatum : duri ex media materia Pisces, ostrea, pectineS, murices, Purpurὀd , CO

chleae : cibi, potionesque vel frigidae, vel serventes, absinthium.

CAPUT XXV.

Quae res alienae somacho simi.

ALIENA vero stomacho sunt, Omnia tepida,

Omnia salsa, omnia jurulenta, omnia praedulcia, Omnia pinguia, sorbitio , panis fermentatus, idem que Vel ex milio, Vel ex hordeo, oleum, radices olerum, & quodcunque olus ex oleo garo Ve estur, mel, mulsum , defrutum, passiim , lac , omni S ca se US, Uva recens, ficus & viridis & arida, legumina Omnia, quaeque inflare consueverunt: item thymum, nepeta, satureja, hyssopum, nasturtium , lapathum, lapsana, juglandes. Ex his autem intelligi potest, non, quidquid boni succi est, protinus stomacho convenire , neque quidquid stomacho convenit, protinus boni succi esse.

140쪽

A. CORN. CELSI

CAPUT XXVI.

De his , quae infant. IN LΛNΤ autem, oirmia fere legumina, omnia pinguia, Omnia dulcia, Omnia jurulenta, mustum, atque etiam id vinum, cui nihil adhuc aetatis accessit: ex oleribus, allium, cepa, brassica, Omnesque radices, excepto sisere 3c pastinaca, bulbi, ficus etiam aridae, sed magis viri deS, UUae recenteS, DuceS OmneS, e X ceptiS nucleis pineis, lac, omnisque caseus, quidquid deinde stibcrustum aliquis asium sit. De his, quae minime insani.

Minima inflatio sit ex venatione, aucupio, Piscibus, pomis, oleis, conchiliis, ovis vel mollibus vel sorbilibus, vino vetere. Feniculum vero, &anethum, inflationes etiam levant.

De his, qua calefaciunt, aut refrigdraCt.

A T calefaciunt, piper, sal, caro omniS j Uru

lenta, Allium, cepa, ficus arida, salsamentum, vinum , & quo meracita S esst, eo magi S. Refrigerant, Olera, quorum crudi caules assiimuntur, ut intubus , & lactuca; item coriandrum, cucumis, elixa cucurbita , bera, mora, cerasia

SEARCH

MENU NAVIGATION