장음표시 사용
121쪽
s in stomachum quaedam biliosa concurrunt, Vel etiam pituita eo se, humorve aliquis aquae similis
confert; si spiritus dissicilius redditur; si nihil per
se Venter excernit; utique, si juxta quoque stercus est, & intus remanet; aut si stercoris odorem nihil dejiciens aeger ex spiritu suo sentit; aut si corruptum est, quod excernitur; aut si prima inedia febrem non sustulit; aut si sanguinem mitti, cum
OPUS sit, VireS non patiuntur, tempusve ejus rei Praeteriit; aut si multum ante morbum aliquis po-ravit ; aut si is , qui saepe , Vel sponte, Vel casu purgatus est, subito habet alvum suppressam. Servanda vero illa sunt, ne ante diem tertium ducatur ; ne ulla cruditate substante; ne in corpore infirmo , diuque in adversa valetudine eXhausto neve in eo , cui satis alvus reddit quotidie , quive eam liquidam habebit; ne in ipso accessionis impetu , quia , quod tum infusum est, alvo continetur , regestumque in caput, multo graViu S periculum essicit. Pridie vero abstinere debet aeger, ut aptus tali curationi sit. Eodem die ante aliquot horas aquam calidam bibere, ut superiores ejuS partes madescant: tum injicienda alvus est , si levi medicina contenti sumus, pura aqua; si paulo Ualentiori, mulsa; si leni, ex aqua , in qua foenum graecum , Vel ptisana, vel malva decocta sit: si reprimendi causa, ex Verbenis. Acris autem est marina aqua, vel alia sale adjecto: atque utraque decocta commodior est. Acrior fit, adjecto Vel oleo , vel nitro, vel melle quoque. Si acrior est, eo plus
extrahit, sed minus facile sustinetur. Id quod in-
122쪽
s inclitur, neque frigidum esse oportet, neque cam I dum, ne alterutro mocio laedat. Cum infusum est, quantum fieri potest, continere se in lectulo debet Zgel , nec Prianae cupiditati delectionis protinus cedere; ubi necesse est, tum demum desidere. Fereque eo modo demta materia, superioribus par-rduis levariS, morbum ipsum mollit. Cum vero, quoties res coegit, desidendo aliquis se exhausit, paulisper debet conquiescere ; & , ne vires deficiant. Utique eo die cibum assumere. qui plenior, an exiguus sit dandus, ex ratione ejus accessionis , quae e spectabitur, aut in metu non erit, aestimari Oportebit.
Α T vomitus, ut in secundia quoque valetudine
Lepe necessarius biliosis est; sic etiam in his morbis, quos bilis concitavit. Ergo omnibus, qui ante febres horrore Sc tremore Vexantur Omnibus , qui cholera laborant; omnibus etiam cum quadam hilaritate insanientibus, & comitiali quoque morbo oppressis, necessarius est. Sed, si acutus morbus est, sicut in cholera; si febris est , inter horrores, asperioribus medicamentis opus non est; sicut in dejectionibus quoque supra dictum est. Satisque est, ea vomitus causa sumi, quae saniS quoque sumen- la esse proposui. At ubi longi valentesque morbisne febre sunt, ut comitialis aut insania, veratro
123쪽
quoque albo utendum est. Id neque hieme , neque aestate recte datur: optime, Vere: tolerabiliter, aurum no . Quisquis daturus erit, id agere ante debet, ut accepturi corpus humidius 1it. Illud scire oportet, omne ejusmodi medicamentum, quod potui datur , non semper aegris prodesse, semper sanis
De frictione. Dp frictione vero & gestatione adeo multa in selepiades , tanquam inVentor ejus , posuit in eo Volumine , quod Communium Auxiliorum inscripsit, ut, cum trium tantum faceret mentionem, hujus & vini & gestationis , tamen maXimam par tem in hoc consumserit. Oportet autem neque recentiores viros in his fraudare, quae vel repererunt, vel recte secuti sunt; Sc tamen ea , quae apud
antiquiores aliquos posita sunt, auctoribus suis reddere. Neque dubitari potest, quin latius quidem,& dilucidius, ubi & quomodo frictione utendum esset, Asclepiades praeceperit; nihil tamen reperit, quod non a vetustissimo auctore Hippocrate paucis verbis comprehensum sit : qui dixit, frictione, si vehemens sit, durari corpus; si lenis , molliri; simulta, minui; si modica, impleri. Sequitur ergo ,
ut tum utendum sit, cum aut adstringendum corpus sit, quod fluens est; aut molliendum, quod induruit ; aut digerendum in eo , quod copia nocet; aut alendum id , quod tenue & infirmum est.
124쪽
Quas tamen species , si quis curio sitis aestimet, quod jam ad medicum non pertinet , facile intelliget, OmneS ex Una causa pendere, quae demit. Nam & adstringitur aliquid, eo demto, quod interpositum , ut id laxaretur, effecerat : & mollitur , eo detr3cto, quod duritiem creabat: impletur , non ipsa frictione, sed eo cibo, qui postea usque ad cutem , digestione quadam relaXatam, penetrat. Diversarum vero rerum in modo causa est. Inter unctionern autem frictionem multum interest. Ungi enim , leniterque pertractari corpus, etiam in acutis recentibus morbis oportet; in remissione tamen, dc ante cibum. Longa vero frictione uti, neque in acutis morbiS, neque increscentibus convenit; praeterquam cum phreneticis somnuS ea quaeritur. Amat autem hoc auxilium Valetudo longa , de jam a primo impetu inclinata. Neque ignoro , quosdam dicere, omne auxilium necessarium esse increscentibus morbiS, non cum jam per se finiuntur. Quod non ita se habet. Potest enim morbus, etiam qui per se finem habiturus est, citius tamen adhibito auxilio tolli. quod duabus de causis necessarium est : ut Sc quam primum bona valetudo contingat; & ne morbus , qui remanet, iterum , quam Vis levi de causa, eXasperetur. Potest enim morbuS minus graVis esse, quam fuerit; neque ideo tamen solvi; sed reliquiis quibusdam inhaerere, quas admotum aliquod auxilium discutir. Sed ut, levata quoque adversa Valetudine, recte
frictio adhibetur; sic nunquam adhibenda est febru
125쪽
increscente : verum , si fieri poterit, cum ex toto corpus ea Vacabit; sin minus, certe cum ea remiserit. Eadem autem modo in totis corporibus esse debet, ut cum infirmus aliquis implendus est, modo in partibus; aut quia ipsa ejus membri imbecillitas id requirit, aut quia alterius. Nam & capitis Iongos dolores ipsius frictio levat; non in impetu
tamen doloris : & membrum aliquod resolutum ipsius frictione confirmatur. Longe tamen saepius aliud perfricandum est, cum aliud dolet: maxime que cum a summiS, aut a mediis partibus corporis evocare materiam Volum US; ideoque e X tremas partes perfricamus. Neque audiendi 1unt, qui numero finiunt, quoties aliquis perfricandus sit. Id enim ex viribus hominis colligendum est. Ut si quis perinfirmus est, potest fatis esse quinquagies: si robustior, potest ducenties esse faciendum : interutrumque deinde , prout Vires sunt. Quo fit, ut etiam minus saepe in muliere, Quam in Viro; minus saepe in puero, vel sene, quam in juVene, manus dimovendae sint. Denique, si certa membra perfricantur, multa Valentique frictione Opus est. Nam neque totum corpus infirmari cito per par- rem potest, dc opus est quam plurimum materiae
digeri, sive id ipsum membrum, sive per id aliud
levamus. At ubi totius corporis imbecillitas hanc curationem per totum id exigit, brevior esse debet& lenior, ut tantummodo summam cutem emolliat , quo facilius capax ex recenti cibo novae materiae fiat. In malis jam aegrum esse testatur, ubi exterior pars corporis friget , interior cum siti ca- Cotta. C Jus. G
126쪽
let, ut supra posui. Sed tunc quoque unicum in frictione praesidium est. quae si calorem in cutem evocavit, potest alicui medicinae locum facere.
FEsTATIO quoque longis etiam & inclinatis
morbis aptissima est. utilisque est & his corporibus, quae jam ex toto febre carent, sed adhuc exerceri per se non possunt; & his, quibus lentae morborum reliquiae remanent, neque aliter eliduntur.
Asclepiades etiam in recenti vehementique febre , praecipueque ardente, ad discutiendam eam, gestatione dixit utendum esse. Sed id periculose sit; meliusque quiete ejusmodi impetus sustinetur. Si quis tamen experiri Volet, sic experiatur, si lingua non erit aspera , si nullus tumor, nulla durities, nullus dolor Visceribus , aut capiti, aut praecordiis suberit. Et ex toto , nunquam gestari corpus dolens debet, sive id in toto , sive in parte est; nisi tamen solis nervis dolentibuS: neque unquam increscente febre, sed in remissione ejus. Genera autem gestationis plura sunt: quae adhibenda sunt & pro viribus cujusque , dc pro opibus, ne aut imbecillum hominem nimis digerant, aut humili obsint. Gestationum lenissima est navi, vel in portu, Vel in flumine; Vehementior in alto mari; vel lectica , aut scamno : acrior, Vehiculo.
Atque haec ipsa & intendi, & leniri possunt. Si ni-
127쪽
hil horum est, suspendi lectus debet, & moveri. Si ne id quidem est, at certe uni pedi lecti funiculus subjἰciendus est, atque ita lectus huc & illuc
manu impellendus. Et levia quidem genera exercitationis infirmissimis conveniunt: Valentiora vero his, qui jam pluribus diebus febre liberati sunt; aut his, qui gravium morborum initia sic sentiunt, ut adhuc febre vacent quod Sc in tabe, & in stomachi vitiis , & cum aqua cutem subiit, & interdum in morbo regio fit aut ubi quidam mor-hi , qualis comitialis , qualis insania est, sine febre,
quamvis diu, manent. In quibuS affectibus ea quoque genera eXercitationum necessaria sunt, quae comprehendimuS eo loco, quo, quemadmodum sani, neque firmi homines se gererent, praece
De abstinentia. 94 psΤ1NENTI E Vero duo genera sunt. Alterum . ubi nihil assumit ager: alterum , ubi non nisi quod oportet. Initia morborum primum famem sitimque desiderant: ipsi deinde morbi, moderationem, ut neque aliud quam expedit, neque ejus ipsius nimium sumatur. neque enim convenit juxta inediam protinus satietatem esse. Quod si sanis quo que corporibus inutile est, ubi aliqua necessitas famem fecit; quanto inutilius est in corpore etiam aegro Θ Neque ulla res magis adjuvat laborantem ,
128쪽
quam tempestiva abstinentia. Intemperantes h mines apud nos, sibi cibi tempora, modum cumrantibus dant. Rursus alii , tempora medicis pro dono remittunt, sibi ipsis modum vindicant. Liberaliter agere se credunt, qui cetera illorum ar-hitrio relinquunt, in genere cibi liberi sunt; quasi Uzeratur, quid medico liceat, non quid aegro salutare sit. Cui vehementer nocet, quoties in ejus, quod assumitur, Vel tempore, vel modo, Vel ge
Sunon etiam duobus modis elicitur; aut soco
calore, aut balneo. Siccus calor est, & arenae calidie, & laconici, & clibani, & qtinundam naturalium sudationum , ubi e terra proflisus calidus vapor aedificio includitur, sicut super Bajas in my tetis habemus. Praeter haec, sole quoque & exercitatione is movetur. Utiliaque haec genera sunt, quoties humor intus nocet, isque digerendus est. Ac nervorum quoque quaedam Vitia sic optime curantur. Sed cetera infirmis possunt convenire: sol,& exercitatio tantum robustioribus; qui tamen sine febre, vel initio morbi , vel etiam non gravibus morbis tenentur. Cavendum autem est , ne quid horum vel in febre, vel in cruditate lentetur. At balnei duplex usus est. Nam modo, discussis
febribus, initium cibi plenioris, vinique firmioris,
129쪽
valetudini facit; modo febrem ipsam tollit. Fereque adhibetur, ubi sitim mam cutem relaXari, eUO- carique corruptum humorem, & habitum corporis mutari expedit. Antiqui timidius eo utebantur: Asclepiades audacius. Neque terrere autem ea re S, si tempestiva est, debet: & ante tempus, nocet. Quisquis febre liberatus est, simulatque ea uno die non accessit, eo, qui proximus est, post tempus accessionis, tuto lavari potest. At si1 circuitum habere ea febris solita est , sic ut tertio, quartove die revertatUr, quandocunque non accessit, balneum tutum est. Manentibus vero adhuc febribus, si haesunt lentae, lienesque jamdiu male habent, recte medicina ista tentatur: cum eo tamen, ne Praecordia dura sint, neve ea tumeant, neve lingua aspera sit, neve aut in medio corpore , aut in capite dolor ullus sit, neve tum febris increscat. Et in his quidem febribus, quae certum circuitum habent, duo balnei tempora sunt: alterum, ante horrorem δalterum , febre sinita. In his vero, qui lentis febri culis diu detinentur, cum aut eX toto reces1t accessio ; aut si id non solet, certe lenita est, jamqtie eorpus tam integrum est, quam maΣime esse in eo genere Valetudinis solet Imbecillus homo , iturus in balneum, Vitare debet , ne ante frigus aliquod experiatur: ubi in bal neum Venit, paulisper residere, eX peririque , nurintempora adstringantur, &an sudor aliquis oriatur et
illud si incidit, hoc non secutum est, inutile eo dict balneum est : & perungendus est is leniter, & au ferendus, Vitandumque omni modo frigus,
130쪽
sinentia utendum. At si temporibus integris, pr mum ibi, deinde alibi sudor incipit, fovendum os aqua calida; tum in solio desidendum est ; atque ibi quoque videndum , num sub primo contactu
aquae calidae summa cutis inhorrescat, quod vix tamen fieri potest, si priora recte accesserunt. certum autem id si1gnum inutilis balnei est. Ante vero , quam in aquam calidam se demittat, an postea, aliquis perungi debeat, eX ratione Valetudinis suae cognoscat. Fere tamen nisi ubi nominatim, ut postea fiat, id praecipietur) moto sudore leniter corpus perungendum ; deinde in
aquam calidam demittendum est. Atque hic quoque habenda virium ratio est : neque committendum , Ut per aestit m anima deficiat; sed maturius is auferendus est, curioseque in vestimentis involvendus
est, ut neque ad eum frigus aspiret: & ibi quoque, antequam aliquid assumat, insudet. Fomenta quoque calida sunt, milium , sal, arena , quodlibet eorum calefactum , dc in linteum conjectum. Si minore vi opus est , etiam solum linteum. At si majore, exstincti titiones , involutique panniculis, & sic circumdati. Quin etiam calido oleo replentur utriculi: & in vasa fictilia quas a similitudine lenticulas vocant) aqua conjicitur ; & sal sicco linteo excipitur, demittiturque in aquam bene calidam, tum super id membrum, quod fovendum est, collocatur. Iuxtaque ignem , ferramenta duo ignita sunt, capitibus paulo latioribus et alterum ex his demittitur in eum salem , & aqua super leviter aspergitur; ubi trigere coepit, ad