장음표시 사용
91쪽
pervenit: aut ubi aeger pro spatio pariam emacre-1cit. Item, si urina modo liquida & pura est , modo habet quaedam subsidentia; si laevia atque alba rubrave sunt, quae in ea subsidunt; aut si quasdam quasi miculas repraesentat; aut si bullulas eXcitat.
De indiciis mortiS. SED inter haec quidem, proposito metu , spes tam 'men superest. Ad ultima Vero jam Ventum esse testantur, nareS acutae, collapsa tempora, oculi concavi , frigidae languidaeque aures & imis partibus leniter versae, cutis circa frontem dura & intenta , color aut niger aut perpallidus ; multoque magis , si ita haec sunt, ut neque vigilia praecesserit, nequCVentris resolutio , neque inedia. Ex quibus causis interdum haec species oritur , sed uno die finitur, Itaque diutius durans, mortis index est. Si vero in morbo vetere jam triduo talis est, in propinquo mors est : magisque , si praeter haec oculi quoque lumen refugiunt, & illacrimant; quaeque in iis alba esse debent, rubescunt; atque in iisdem venulae pallent; pituitaque in iis innatans , novissime angulis inhaerescit; alterque ex his minor est ; iique aut vehementer subsederunt, aut facti tumidiores sunt ;perque somnum palpebrae non committuntur , sed inter has ex albo oculorum aliquid apparet; neque id fluens alvus expressit : e pedemque palpebrae pallent , & idem pallor labra & nares decolorat ea-
92쪽
demque labra, & nares, oculique, & palpebrae.& supercilia , aliquave ex his pervertuntur; isque propter imbecillitatem jam non audit, aut non
videt. Eadem mors denuntiatur, ubi aeger supinus cubat, eique gentia contracla sunt: ubi deorsum ad
pedes subinde delabitur: ubi brachia S crura nudat , & inaequabiliter dispergit, neque iis calor subest: ubi hiat: ubi assidue dormit: ubi is, qui mentis sitae non est, neque id facere sanus solet, dentibus stridet: ubi ulcus , quod aut ante , aut in ipso morbo natum est , aridum , aut pallidum , aut lividum factum est. Illa quoque mortis indicia
sunt, ungues , digitique pallidi; frigidus spiritus :ci ut si manibus quis in febre, SI acuto morbo, Vel insania, pulmonisve dolore, vel capitis, in veste floccos legit, fimbriasve diducit, vel in adjuncto
Pariete , si qua minuta eminent, carpit. Dolores etiam circa coxas & inferiores parteS orti, si ad viscera transierunt, subitoque desierunt, mortem 1 ubesse testantur ; magisque, si alia quoque signa accesserunt. Neque is ser vari potest, qui sine ullo tumore febricitans, subito strangulatur, aut de Volare 1 alivam sitam non potest: cuive in eodem febris corporisque habitu cervix convertitur, sic ut devorare aeque nihil possit: aut cui simul continua febris & ultima corporis infirmitas est : aut cui, febre non quiescente , exterior pars friget, interior sic calet, ut etiam sitim faciat: aut qui,
sebre aeque non quiescente , simul & delirio de spirandi disticultate vexatur. Aut qui, epoto Vera
93쪽
tro, exceptus distentione nervorum est: aut qui ebrius obmutuit; is enim fere adjecta nervorum distentione consumitur, nisi aut febris accessit. Sut eo tempore, quo ebrietas solvi debet, loqui coepit. Mulier quoque gravida acuto morbo facile consumitur: & is , cui somnus dolorem auget : cui protinus , in recenti morbo, bilis atra vel infra vel supra se ostendit : cui ve alter-Utro modo se prona sit, cum jam longo morbo corpus ejus esset extenuatum & assectum. Sputum etiam hiliosum , dc purulentum , sive separatim ista, sive mixta proveniunt, interitus periculum Ostendunt. Ac, si circa septimum diem tale esse coepit, proXimum est, ut is circa quartum decimum diem decedat, ni1i alia signa meliora pejorave accesserint: quae quo leviora graviorave subsecuta sunt, eo Vel seriorem mortem , Vel nanturiorem denuntiant. Sudor quoque frigidus in acuta febre pestiferus est : atque in omni morbo Vomitus, qui varius, & multorum colorum est; praecipueque . si malus in hoc odor est. Ac sanguinem quoque in febre vomuisse, pestiferum est. Urina
vero rubra & tenuis in magna cruditate esse consuevit; & saepe , antequam spatio maturescat, hominem rapit. Itaque si1 talis diutiuS permanet, periculum mortis ostendit. Pessima tamen est, prae- Cipueque mortifera , nigra , crassa , mali odoris. Atque in vitas quidem & mulieribus talis deterrima est. In pueris Vero, quae tenuis & diluta est. Alvus quoque Varia , pestifera est; quae strigmentum,
sanguinem , bilem , viride aliquid , modo diversis
94쪽
temporibus, modo simul & in mixtura quadam .discreta tamen, repraesentat. Sed haec quidem potest paulo diutius trahere. In praecipiti vero jam esse denuntiat, quae liquida , eademque Vel nigra ,
vel pallida, vel pinguis est utique si magna foedi
Illud interrogari me posse ab aliquo scio : si certa futurae mortiS indicia sunt, quomodo interdum deserti a medicis convalescant, quosdamque fama prodiderit in ipsas funeribus revixisse Θ Quin etiam vir jure magni nominis Democritus, ne finitae quidem vitae satis certas notas esse , proposuit, quibus medici credidissent : adeo illud non reliquit , ut certa aliqua signa futurae mortis essent. Adversus quos ne illud quidem dicam , quod in vicino saepe quaedam notae positae . non honos, sed imperito S medicos decipiunt, quod Asclepiades funeri obvius intellexit, eum Vivere, qui efferebatur : ne ProtinuS crimen artis esset, si quod professoris sit. Illa tamen moderatius subjiciam, Conjecturalem artem esse medicinam , rationemque conjecturae talem esse , ut cum saepius aliquando responderit, interdum tamen fallat nos. Si quid itaque vix in millesimo corpore aliquando decipit , id notam non habet, cum per innumerabiles homines respondeat. Idque non in his tantum, quae pestifera sunt, dico : sed in his quoque, quae salutaria. Siquidem etiam spes interdum frustratur, di moritur aliquis, de quo medicus securus primo fuit. Quaeque medendi causa reperta sunt, non-
Lamquam in pejus aliquid convertunt. Neque id
95쪽
ovitare humana imbecillitas in tanta varietate corporum potest. Sed est tamen medicinae fides, quae multo saepius, perque multo plures aegro S prodest. Neque. tamen ignorare oportet, in acutis morbis fallaces magis notas esse salutis, & mortis.
De notis , quas aliquis in sangulis morborum generibus habere possit.
SEB cum proposuerim signa, quae in omni ad
versa valetudine communia esse consueverunt; ad ea quoque transibo , ut, quas aliquis in singulis morborum generibus habere possit notas, indicem. Quaedam autem sunt, quae ante febres, quaedam , quae inter eas, quid aut intus sit, aut venturum sit, ostendunt. Ante febres , si caput grave est, aut ex somno oculi caligant, aut frequentia sternutamenta sunt, circa caput aliquis pituitae impetus timeri potest. Si sanguis , aut calor abundat, proximum est , ut aliqua parte profluvium sanguinis fiat. Si sine causa quis emacrescit, ne in malum habitum corpuS ejUS recidat, metus est. Si praecordia dolent, aut inflatio gravis est, aut toto die non conincocta fertur urina, cruditatem esse manifestum est. Quibus diu color sine morbo regio malus est, hi vel capitis doloribus conflictantur, vel terram edunt. Qui diu habent faciem pallidam & tumidam , aut capite , aut visceribiis, aut alvo laborant.
96쪽
A. CORN. CELSItaturque ei color, nec mnus accedit, ploratque is assidue, metuenda nervorum distentio est. Frequens autem destillatio in corpore tenui longoque, tabem timendam esse testatur. Ubi pluribus
diebus non descendit alvus , docet, aut subitam clajectionem , aut febriculam instare. Ubi pedes tur gerit, longae dejectiones sunt, ubi dolor in imo ventre tu coxis est, aqua inter cutem instat : sed hoc morbi genus ab ilibus oriri solet. Idem propositum periculum est his, quibus voluntas delidendi est , venter nihil reddit, nisi & aegre & durum , tumor in pedibus est, idemque modo dextra , modo sinistra parte Ventris , invicem oritur
atque finitur : sed a jecinore id malum proficisci
videtur. Ejusdem morbi nota est, ubi circa umbilicum intestina torquentur στροφον Graeci nominant) coxaeque dolores manent , qui neque tempore, neque remediis solvuntur. Dolor autem aristiculorum , prout in pedibus, manibusve , aut alia qualibet parte sic est, ut eo loco nervi contrahantur; aut si id membrum, ex levi causa fatigatum , aeque frigido, calidoque offenditur , ποδαγραν χ ι-
ρὰρ Ve, Vel ejus articuli, in quo id sentitur. morbum futurum esse denuntiat. Quibus in pueritia sanguis ex naribus fluxit, dein fluere desiit, hi
vel capitis doloribus conflictentur necesie est, vel in articulis aliquas eXulcerationes graves habeant, vel aliquo morbo etiam debilitentur. Quibus seminis menstrua non proveniunt, necesse est capitis acerbissimi dolores sint, vel quaelibet alia pars morbo infestetur. Eademque his pericula sunt, qui-
97쪽
hus articulorum vitia , ut dolores , tumoresque , sine podagra similibusque morbis , Oriuntur, dc desinunt. Utique, si saepe tempora iisdem dolent , noctuque corpora insudant, frons prurit, lippitu dinis metus est. Si ulter a partu vehementes dolores habet, seque alia praeterea signa mala sunt , circa vigesimum diem aut sanguis per nareS erum Pet, aut in inferioribus partibus aliquid abscedet, Quicunque etiam dolorem ingentem circa tempora& frontem habebit, is alterutra ratione eum finiet: magisque, si juvenis erit, per sanguinis prosus Onem; si senior, per suppurationem. Febri S autem, qaae subito sine ratione, sine bonis signis finita est, fere revertitur. Cui fauces sanguine & intemdiu & noctu replentur, sic , ut neque capitis dolores , neque praecordiorum , neque tussi S , neque Vomitus, neque febricula praecesserit, hujus aut in Taribus, aut in faucibus ulcus reperietur. Si mulieri ex inguinti febricula orta est, neque causa BP- paret , ulcus in vulva est. Urina autem crassa , ex qua quod desidit, album est, significat, circa articulos aut circa Viscera dolorem, metumque IMO hi esse. Eadem viridis, aut viscerum dolorem, tUmoremque cum aliquo periculo si h esse, aut cor-PUS certe integrum non esse, testatur. At si sanguis aut pus in urina est, vel Vesica , vel reneS eXUlce rati sunt. Si haec crassa, carunculas quasdam eXipuas aut quasi capillos habet, aut si bullat, & mala olet, & interdum quasi arenam , interdum quasi sanguinem trahit, dolent autem coXae, quzeque in ter has superque pubem sunt, & accedunt frequen-
98쪽
tes ructus, interdum vomitus hiliosus, extremaeque ParteS frigescunt, harinae crebra cupiditas, sed magna dissicultas est, quod inde excretum est, aquae simile, vel rutum , Vel pallidum est, paulum tamen in eo levamenti est, alvus vero cum multo spiritu redditur, utique in renibus vitium est. At si paulatim destillat, vel si sanguis per hanc editur,& in eo quaedam cruenta concreta surit, idque ipsum cum dissicultate redditur, & circa pubem interiores partes dolent, in eadem Vesica vitium est. Calculossi vero his indiciis cognoscuntur. Dissiculter urina redditur; paulatimquς , interdum etiam
sine voluntate, destillat. Eadem arenosa est nonnunquam aut sangui S, aut cruentum , aut purulentum aliquid cum ea excernitur. Eamque quidam
Pronatius recti, quidam resupinati, maximeque hi, qui grandes calculos habent, quidam etiam inclinati reddunt, colemque extendendo, dolorem le-Vant. Gravitatis quoque cujusdam in ea parte sensus est. Atque ea cursit, omnique motu Bugent Ur. Quidam etiam , cum torquentur, pedes inter se , subinde mutatis vicibus, implicant. Feminae Vero Cras naturalium suorum manibus admotis scabere crebro coguntur. Nonnunquam , si digitum admo-Verunt , ubi vesicae cer Vicem iS Urget, calculum sentiunt. At, qui si mantem sanguinem exscreant,
his in pulmone vitium est. Mulieri gravidae sine modo fusa alvus elidere partum potest. Eidem si laceX mammis profluit, imbecillum est, quod intus
gerit. Durae mammae, sanum illud esse, testantur. Frequens singultus, & praeter consuetudinem con-
99쪽
tinuus, iecur inflammatum esse, significat. Si tu in mores super ulcera subito esse desierunt, idque a tergo incidit, vel distentio nervorum, Vel rigo itineri potest: at, si a priore parte id evenit, Vel lateris acutus dolor, vel insania exspectanda est. Interdum etiam hujusmodi casum, quae tutilii mainter haec est, profusio alvi 1equitur. Si ora Venarum , sanguinem solita fundere, subito suppressa
sunt, aut aqua inter cutem, aut tabes sequitur. Eadem tabes subit, si in lateris dolore orta suppuratio intra quadraginta dies purgari non potuit. At, si longa tristitia cum longo timore & vigilia est, atrae bilis morbus subest. Quibus saepe ex naribus fuit sanguis, his aut lienis tumet, aut capitis dolores sunt: quos sequitur, ut quaedam ante oculoStanquam imagines obversentur. At, quibus magni lienes sunt, his gingivae malae sunt, & os olet, aut sanguis aliqua parte prorumpit. Quorum si nihil evenit, necesse est in cruribus mala ulcera , & ex his nigrae cicatrices fiant. Quibus causa doloris, neque senstis ejus est, his mens labat. Si in ventrem sanguis confluxit, ibi in pus vertitur. Si a coxis, & ab inferioribus partibus dolor in peetiis transit, neque ullum signum malum accessit, suppurationis eo loco periculum est. Quibus sine febre , aliqua parte dolor, aut prurigo, cum rubore aut calore est, ibi aliquid suppurat. Urina quoque , quae in homine parum sano liquida est, circa aures futuram aliquam suppurationem esse de
Haec vero, cum sine febre quoque vel latem
100쪽
etium, Vel futurarum rerum notas habeant, multo certiora sunt, ubi febris accessit; atque etiam alio Tum morborum tum signa nascuntur. Ergo protinnus insania timenda est , ubi expeditior alicujus , quam sani fuit, sermo est, subitaque loquacitas orta est , & haec ipsa solito audacior : aut ubi raro quis Cc vehementer spirat, venasque concitatas habet, praecordiis duris Sc tumentibus. Oculorum quoque frequens motus, & in capit s dolore ostiis ae oculis tenebrae ; vel, nullo dolore substante , somnUS ereptus, continuataque nocte & die vigilia ; vel prostratum contra consiletudinem corpus in Ventrem, sic, ut ipsius alvi dolor id non coe-ys: rit; item , robusto adhuc corpore, insolitus dentium stridor, insaniae signa sunt. Si quid etiam abs cestit, & , antequam suppuraret, manente adhuc corpore in solita febre, subsedit, periculum affert primum furoris, deinde interitus. Auris quoque
dolor acutus, cum febre continua Vehementique , saepe mentem turbat : & ex eo casu juniores interdum intra septimum diem moriuntur; seniores tardius : quoniam neque seque magnaS febres eYPeritin tur , neque deque insaniunt. ita sustinent, dum is affectus in pus vertatur. Suffus de quoque sanguine mulieris mammae, furorem Venturum esse , testantur. Quibus autem longae febres sunt, his aut abscessus aliqui, aut articulorum dolores erunt.
Quorum faucibus in febre illiditur spiritus, instat his nervorum distentio. Si angina subito finita est, in pulmonem id malum tran sit; idque saepe intra septimum diem occidit : quod ni11 incidat, sequi-