장음표시 사용
141쪽
Iis mala austera, pira fragilia , caro elixa, praecipueque acetum, siVe cibus ex eo, sive potio assumitur.
De his , quae intus facile corrumpuΠtur. IAC1LE autem intus corrumpuntur, paniS fermentatus , & quisquis alius quam ex tritico est ;lac , mel, ideoque lactaria atque omne pistorium opus; teneri pisces, Ostrea, Olera, caseus & recens & vetus, crassa vel tenera caro, Vinum dulce, mulsum, defrutum, pasium; quidquid deinde vel jurulentum est, vel nimis dulce, vel nimis tenue. De his, quae intus minime vitiantur. At minime intus vitiantur, panis sine fermento , AVes, & eae potius duriores; aurati pisces , neque solum, aurata pura , aut scarus , sed etiam lolligo , locusta , polypus: item bubula , omnisque dura caro; eadem quo aptior est , si macra, si salsa est; omniaque satramenta : cochleae, muriceS, purpurae : Vinum austerum, Vel resinatum.
A T alvum movent, panis sermentatus , magi seque si cibarius vel hordeaceus est ; brassica , si subcruda est , lactuca, anethum, nasturtium , oci- Corn. Celsus. H
142쪽
um, urtica, portulaca, r2dicula , capparis , 3l lium , cepa , malva, lapathium , beta, asparagus , Cucurbita, cerasia, mora, poma Omnia mitia, ficus etiam arida, sed magis Viridis , uvae recentes, Pingues minutae aveS , cochleae , garum , salsamenta , Ostrea, pelorides , echini, musculi, & omnes fere conchulae , maximeque jus earum ; saxatiles , dc Omnes teneri pisces, sepiarum atramentum; si qua caro assumitur, pinguis eadem, vel jurulenta, Vel elixa aves, quae natant; mel crudum, lac, lactaria Omnia, mulsum , vinum dulce Vel salsum, aqua
tenera , Omnia tepida, dulcia , pinguia , elixa , jumrulenta, salsa, diluta.
De his , quae alpum adstringunt.
simila; magis , si sine sermento est; magis etiam si ustus est; intenditurque vis ejus etiam , si bis coquitur; pulticula Vel ex alica, vel ex panico , vel ex milio; itemque ex iisdem scibitio; & magis, si haec ante fricta sunt: lenticula, cui vel beta , vel intubus, Vel ambubeja, Vel plantago adiecta est; magisque etiam , si illa ante fricta est rper se etiam intubus, Vel ex Plantagine, Vel Embubeja fricta; minuta olera, brassica bis decocta ;dura ova; magisque, si assa sunt: minutae a VeS, merula, palumbes; magisque, si in posca decoctus est : grus, omnesque aves, quae magis currunt a
143쪽
Quam volant; lepus, caprea ; jecur ex his , quae sevum habent, maximeque bubulum, ac sevum ipsum: caseus, qui vehementior vetustate sit, vel ea mutatione, quam in eo transmarino VidemuS aut si recens est , ex melle, mulsove decoctus et item mel coctum , pira immatura , sorba, magiique ea, quae torminalia Vocantur, mala cydonea, &Punica , oleae Vel albae Vel Praematurae , myrta , Palmulae , purpurae, muriceS, Vinum resinatum Veldsperum, item meracum , acetum , mulsum quod inserbuit, asperum item defrutum , passum , aqua
vel tepida vel praefrigida , dura , id est, ea quae tarde putrescit, ideoque pluvia potissimum, omnia
dura, mAcra, austera, aspera, tosta, & in eadem carne, assa potius, quam elixa. RΙΝΑΜ autem movent, quaecunque in horto nascentia boni odoris sunt, ut apium, ruta, anethum , Ocimum, meiatha, hyssopum, anisum , coriandrum , nasturtium , eruca, feniculum . praeter haec, asparagus, cappariS, nepeta, thymum , satu- reja, lapsanum, pastinaca , magisque agrestis, radicula, si ser, cepa. Ex Venatione, maxime lepuSVinum tenue, piper & rotundum & longum . sina-
Pi, absinthium , nuclei pinei. CAPUT XXXI.
144쪽
De his, qua ad somnum apta sunt. SoΜNo vero aptum est papaver, lactuca, maXI meque aestiva, cujus cauliculus jam lacte repletus est, morum , porrum. De his , quae sensum excitant Sensus excitant , nepeta , thymum , satureia , hyssopum, praecipueque pulegium, ruta, & cepa.
De his , que materiam evocaΠt.
VOCARE Vero materiam multa admodum possunt. Sed ea, quae ex peregriniS medicamentis maxime constant, aliisque magiS, quam quibus ratione vidius succurritur, Opitulantur, in praesentia differam: ponam Vero ea, quae promta, & hiS morbis , de quibus protinus dicturus sum, apta, corpuSerodunt, & sic ex eo , quod mali est, extrahunt. Habent autem hanc facultatem, semina erucae, nasturtii, radiculae; praecipue tamen omnium sinapi. Salis quoque & fici eadem vis est.
Leniter vero si nihil & reprimunt & molliunt, lana succida, ex aceto Vel vino, cui Oleum adje-
145쪽
ctum est; contritae palmulae, furfures in salsa aqua vel aceto decocti. At limul reprimunt & refrigerant, herba mUralis παρθένιον vel orσρδίκιον appellant serpilium , pulegium, ocimum, herba sanguinalis quam Graeci πολυγονον Vocant portulaca , papaveris folia , capreolique vitium, coriandri folia , hyoscyam Im, muscus , siser , apium , solanum quam Grρυχρο ν Graeci vocant) brassicae folia, intubus, plantago, feniculi semen , contrita pira Vel mala, prsecipue que cydonea, lenticula, aqua frigida, maximequePlu Vialis , Vinum , acetum, Sc ex horum aliquo magiS, madens Vel panis, vel farina vel spongia , Vel cinis, vel lana succida , vel etiam linteolum creta cimolia, gypsum, melinum, myrteum, rosis,
acerbum oleum, Verbenarum contusa cum teneris
caulibus folia; cujus generis sunt olea, cupressus, myrtus , lentiscus , tamaris , ligustrum , rosa , rit bus, laurus, hedera, punicum malum. Sine frigore autem reprimunt, cocta m3la cy donea, malicorium , aqua calida, in qua Verbenae
coctae sunt, quas supra proposui , pulvis Vel exsece vini, vel ex myrti foliis, amarae nuce S. De his, quae calefaciunt.
Calefacit Vero , ex qualibet farina cataplasma ,sive ex tritici, sive ex farris , sive hordei, sive ervi, vel lolii, vel milii, vel panici, vel lenticulae , vel fabae, vel lupini, Vel lini, vel foeni graeci, ubi ea deferbuit, calidaque i inposita est. Valentior tamen ad id omnis farina esst ex mulso, quam e X
146쪽
'118 A. CORN. CELSI MEDICINAE L. IL
Aqua cocta. Praeterea cyprinum, irinum , medulla adeps ex fele juncta oleo , magisque, si vetus est, sal, nitrum , git, piper, quinquefolium.
De his, quae durant, aut emolliunt.
Fereque, quae Vehementer & reprimunt & refrigerant, durant: quae autem calefaciunt & digerunt , ea emolliunt: praecipueque ad emolliendum
potest cataplasma ex lini vel sceni graeci semine. His autem omnibus , & simplicibus, & permixtis , Varie medici utuntur; ut magis, quid quisque persuaserit sibi, appareat, quam quid evidenter
147쪽
I'novasis omnibus , quae pertinent ad Un1Uersa
genera morborum, ad singulorum curationeS Veniam. Hos autem in duas species Graeci diviserunt; aliosque ex his acutos, alios. longos esse dixerunt. Ideoque, quoniam non semper eodem modo respondebant, eosdem alii inter ac mos, alii inter longos retulerunt. Ex quo plura eorum generR esse, manifestum est. Quidam enim breves acutique
sunt, qui cito vel tollunt hominem, vel ipsi cito finiuntur. Quidam longi, sub quibus neque sanitas in propinquo, neque exitium est: Tertiumque ge-nUS eorum est , qui modo acuti, modo longi sunt, idque non in febribus tantummodo, in quibus frequentissimum est ; sed in aliis quoque fit. Atque etiam , praeter hos, quartum est quod neque acu' tum dici potest, quia non perimit ; neque utiu e
148쪽
longum, quia, si occurritur, facile sanatur. Ego , cum de singulis dicam, cujus quisque generis sit,
indicabo. Dividam autem omnes in eos, qui in totis corporibus consistere videntur , & eos, qui oriuntur in partibus. Incipiam a prioribus, pauca de omnibus praefatus. In nullo quidem morbo minus fortuna sibi vindicare, quam ars, potest : utpote cum , repugnante natura , nihil medicina proficiat. Magis tamen ignoscendum medico est parum proficienti in acutis morbis, quam in longis . Hic enim breve spatium est, intra quod, si quod auxilium non proluit , aeger exstinguitur : ibi deliberationi, &mutationi remediorum tempus patet; adeo ut raro , si inter initia medicus accessit, obsequens aeger sine illius vitio pereat. Longus tamen morbUS cum penitus insedit, quod ad dissicultatem pertinet , acuto par est. Et acutus quidem, quo vetustior est; longus autem , quo recentior , eo faciliuS curatur. Alterum illud ignorari non oportet, quod non omnibus aegris eadem auxilia conveniunt. Ex quo incidit , ut alia atque alia summi auctores, quasi sola, Venditaverint, prout cuique cesserant. Oportet itaque, ubi aliquid non respondet, non tanti P Utδre auctorem , quanti aegrum, & experiri aliud atque aliud. Sic tamen , ut in acutis morbiS cito mutetur, quod nihil prodest : in longis, quos tempus, ut facit, sic etiam solvit, non statim condemnetur, si quid non statim prosuit: minus Vero removeatur, si quid paulum saltem juvat; quia profectus tempore expletur.
149쪽
Quomodo morbi cognoscantur, O an increscant, an consillant , an minuantur; O qua ratione ab initio , qui languere incipit , curari debeat.
'nori sus autem inter initia scire facile est,
quiS acutus morbus, quis longus sit: non in his solis, in quibus semper ita se habet; sed in his quoque, in quibus variat. Nam ubi sine intermissioni
hiis accessiones tu dolores graVes urgent, acutus morbus est. Ubi lenti dolores, lentaeve febres sunt,& spatia inter accessiones porriguntur, accedit atque ea signa, quae in priore volumine exposita sunt, longum hunc futurum esse, manifestum est. Videndum etiam est, morbus an increscat, an consistat, an minuatur: quia quaedam remedia increscentibus morbis , plura inclinantibus conveniunt. Eaque, quae crescentibus apta sunt, ubi acutus increscens urget, in remissionibus potius experienda sunt. Increscit autem morbus, dum gra Viores dolores, accessionesque Veniunt; haeque & an-re , quam pro imae, revertuntur , & postea desinunt. Atque in longis quoque morbis, etiam tales notas non habentibus, scire licet, increscere, sasomnus incertus est, si deterior concoctio, si s eridiores dejectiones, si tardior sensus, si pigrior mens, si percurrit corpus frisus aut calor , si id magis pallet. Ea Vero, quae contraria his sunt, decedentis ejuS notae sunt.
150쪽
Praeter haec, in acutis morbis serius aeger alen dus est, nec nisi jam inclinatis; ut primo demta materia impetum frangat. In longiS maturius , ut sustinere spatium affecturi mali posit. Ac, si quando is non in toto corpore , sed in parte est; magis tamen ad rem pertinet, Vim totius corporis molliri, quam proprie partes aegrae sanentur. Multum etiam interest, ab initio quis recte curatus sit, BIPerper3m : quia curatio minus his prodest, in quibus assidue frustra fuit. Si quis temere habitus,
adhuc integris viribus vivit, admota curatione momento restituitur. Sed cum ab his coeperim, quae notas quasdam futurae adversae valetudinis exhibent, curationum
quoque principium ab animadversione ejusdem temporis faciam. Igitur, si quid ex his, quae proposita sunt, incidit, omnium optima sunt, quies Scabili nentia : 11 quid bibendum, aqua; idque intercam uno die feri satis est; interdum, si terrentia manent, biduo : proximeqUe abstinentiam sumendus est cibus exiguus, bibenda aqua, postero die etiam vinum, deinde invicem alternis diebus, modo
aqua , modo Vintlm , donec omniS causa metus finiatur. per haec enim saepe instans gravis morbus
discutitur. Plurimique falluntur , dum se primo die
protinus sublaturos languorem, aut eXercitatione, aut balneo , aut coacta dejectione, aut Vomitu, aut sudationibus , aut vino sperant. non quo non interdum id incidat, aut non decipiat, sed quo saepius fallat; solaque abstinentia sine ullo periculo me deatur. Cum praesertim etiam pro modo terroris