장음표시 사용
151쪽
moderari liceat: & , si leviora indicia fuerunt, satis si a vino tantum abstinere , quod subtractum plus , quam sit cibo aliquid dematur, adjuvat : si paulo graViora, satis sit, non aquam tantum bibere, se letiam cibo carnem subtrahere: interdum panis quoque minuS, quam pro consuetudine assumere, humidoque cibo esse contentum, & olere potissimum. Satisque sit, tum ex toto a cibo , a vino , ab omni motu corporis abstinere, cum VehementeS notae terruerunt. Neque dubium est, quin vix quisquam, qui non dissimulavit, sed per haec mature morbo occurrit, aegrotet.
De febrium generibuS. A. TQUE haec quidem sanis facienda sunt, tantum causam metuentibus. sequitur vero curatio febrium, quod & in toto corpore, & vulgare maxime morbi genus est. Ex his una quotidiana, altera tertiana, altera quartana est. Interdum etiam longiore circuitu quaedam redeunt, sed id raro evenit. In prioribus , & morbi sunt, tu medicina. Ac quartanae quidem simpliciores sunt. Incipiunt fere ab horrore: deinde calor erumpit; sinitaque febre biduum integrum est. ita quarto die revertitur. Tertianarum vero duo genera sunt. Alterum e )dem modo, quo quartana, & incipiens, & desinens; illo tantum interposito discrimine, quod unum diem praestat integrum. tertio redit. Alterum
152쪽
longe perniciosius, quod tertio quidem die revertitur , ex octo autem & quadraginta horis fere sex& triginta per accessionem occupat interdum etiam Vel minus, vel plus) neque ex toto in remissione desistit; sed tantum levius est. Id genus plerique
medici ἡμιτριταῖον appellant. Quotidianae vero variae sunt, & multiplices. Aliae enim protinus a calore incipiunt, aliae a frigore, aliae ab horrore. Frigus voco, ubi extremae Partes membrorum inalgescunt: horrorem, ubi totum corpus intremit. Rursus aliae sic desinunt, ut ex toto sequatur integritas : aliae sic, ut aliquantum quidem minuatur ex febre, nihilominus tamen quaedam reliquiae remaneant, donec altera accessio accedat: ac saepe aliae vix quidquam aut nihil remittunt, sed ita, ut coepere, cCntinuant. Deinde, aliae fervorem ingentem habent, aliae tolerabilem : aliae quotidie Pares sunt, aliae impares; atque invicem altero die leniores, altero Vehementiores : aliae tempore eodem postridie revertuntur, aliae Vel serius vel celerius : aliae diem noctemque accessione & decessione implent, aliae minus, aliae plus; aliae, cum decedunt, sudorein movent, aliae non movent atque alias per sudorein ad integritatem venitur ,
alias corpus tantum imbecillius redditur. Accessiones etiam, modo singulae singulis diebus fiunt, modo binae pluresve concurrunt. Ex quo saepe evenit, ut quotidie plures accessiones remissionesque sint; sic tamen, ut unaquaeque alicui priori respondeat.
Interdum vero accessiones quoque confunduntur, sic ut notari neque tempora earum, neque
153쪽
MEDl CINAE LIB, III. . I 2 spatia possint. Neque verum est, quod dicitur a quibusdam, nullam febrem inordinatam esse, nisi
aut ex Vomica, aut ex inflammatione, aut eX ulcere. Facilior enim semper curatio foret, si hoc Verum esset. Sed, quod evidentes cauta faciunt, facere etiam abditae possunt. Neque de re, sed de verbo contro Versam moVent, qui, cum aliter aliterque in eodem morbo febres accedant, non easdem inordinate redire, sed alias aliasque subinde oriri dicunt. Quod tamen ad curandi rationem nihil pertineret, etiamsi vere diceretur. Tempora quoque remissionum modo liberalia, modo vix ulla sunt.
De curationum dixersis generibus.
T febrium qu1dem ratio maxime talis est. Grationum Vero diversa genera sunt, prout auctores aliquos habent. Asclepiades ossicium esse medici dicit, ut tuto, ut celeriter, ut jucunde curet. Id votum est : sed fere periculosa esse nimia & festinatio& voluptas solet. Qua Vero moderatione utendum sit, ut, quantum fieri potest, omnia ista contingant, prima semper habita salute, in ipsis partibuS curationum considerandum erit. Et ante Omnia quaeritur, primis diebus aeger qua fatione continendus sit. Antiqui, medicamentis quihusdam datis , concoctionem moliebantur, eo quod cruditatem maxime horrebant: deinde eam materiam, quae laedere Videbatur, ducendo saepius al-
154쪽
I 16vum subtrahebant. Asclepiades medicamenta se stit-lit; alvum non toties , sed fere tamen in omni morbo, subduxit. Febre vero ipsa praecipue se ad remedium uti professus est. Convellendas etiam vires aegri putavit, luce, vigilia, siti ingenti, sic, ut ne os quidem primis diebus elui suaeret. Quo magis falluntur, qui per omnia jucundam ejus disciplinam
esse contendunt. Is enim ulterioribus quidem diebus cubantis etiam luxuriae subscripsit, primis Vero tortoris Vicem exhibuit. Ego autem , medicamentorum dari potiones , alvum duci non nisi raro debere, concedo. Et id non ideo tamen agendum, ut aegri Vires conVellanetur , existimo; quoniam ex imbecillitate summum Periculum est. Minui ergo tantum materiam super intem Oportet; quae naturaliter digeritur, ubi nihil novi accedit. itaque abstinendus a cibo primis diebus est, Sc in luce habendus aeger nili infirmus interdiu est, quoniam corpus ista quoque digerit;
isque cubare quam maximo conclavi debet. Quod ad sitim vero somnumque pertinet, mode a pndum est, ut interdiu vigilet; noctu, si feri potest, conquiescat: ac neque potet, neque nimium siti crucietur. Os etiam ejus elui potest, ubi & siccum est, & ipsi foetet : quamvis id tempus aptum potioni non est. Commodeque Erasistratus dixit, saepe inferiore parte humorem non requirente, OS di fauceS requirere; neque ad rem, male haberi aegrum, pertinere. Ac primo quidem sic tenendus
Optimum vero medicamentum est, opportune
155쪽
cibus datus. qui quando primum dari debeat, quae ritur. Plerique ex antiquis tarde dabant, saepe quinto die, saepe sexto: SI id fortasse vel in Asia, vel in AEgypto , coeli ratio patitur. Asclepiades, ubi aegrum triduo per omnia fatigaverat, quarto die cibo desinabat. At Themison nuper, non , quando coepisses et sebris, sed quando desisset, aut certe levata esset, considerabat, &, ab illo tempore exspectato die tertio, si1 non accesserat febris, statim; si accesserat, ubi ea vel desierat, vel, si assidue inhaerebat ,
certe se inclinaverat, cibum dabat. Nihil autem horum utique perpetuum est. Nam
potest primo die primus cibus dandus esse, potest secundo, potest tertio, potest non nisi qu3rto, aut quinto; potest post unam accessionem, potest post duas, potest post plures. Refert enim qualiS morbus sit, quale corpuS, quale coelum, quae detdS, quod tempus anni. Minimeque, in rebus multum inter se differentibus , quod intermittendum non est, perpetuum esse praeceptum tempori S potest.
In morbo, qui plus virium aufert, celerius cibus dandus est : itemque eo coelo , quod magis digerit. Ob quam causam in Africa nullo die aeger abstineri recte videtur. Maturius etiam puero, quam ju Veni ; aestate quam hieme, dari debet. Unum illud,& semper, & ubique servandum est, ut aegri VireS subinde assidens medicus inspiciat, di quamdiu supererunt, abstinentia pugnet; si imbecillitatem vereri coeperit , cibo subveniat. Id enim ejus ollicium
est, ut aegrum nec e superVacua materia oneret,
neque imbecilliorcin fame perdat. Idque apud Era-
156쪽
A. COR N. CELSII 18s19tratum quoque invenio : qui, quam Vis parum docuit, quando Venter , quando corpus ipsum exinaniretur , dicendo tamen, haec esse visenda, & tum cibum dandum, cum corpori deberetur, satis ostendit, dum vires superessent, dari non oportere; ne descerent, consulendum esse. Ex his autem intelligi potest, ab uno medico multoS non posse curari: eumque, si artisex est, idoneum esse, qui non multum ab aegro recedit. Sed, qui quaestui serviunt, quoniam is major ex populo est, libenter amplectuntur ea praecepta, quae sedulitatem non exigunt, ut in hac ipsa re. Facile est enim dies vel accessiones numerare his quoque, qui aegrum raro vident: ille assideat necesse est, qui, quod solum Opus est, Visurus est, quando nimis imbecillus futurus sit, nisi cibum acceperit. In pluribus tamen ad initium cibi dies quartus aptissimus esse consuevit. Est autem alia etiam de diebus ipsis dubitatio, quoniam antiqui potissimum impares sequebantur,
easque, tanquam tunc de aegriS judicaretur, κρισίμους nominabant. Hi erant dieS tertius, quintus, septimus, nonUS, Undecimus, qUArtu S declinUS,
unus & vigesimus ita ut summa potentia septimo, deinde quartodecimo , deinde uni & vigesimo daretur. Igitur sic aegro S nutriebant, iis dierum imparium accessiones exspectarent: deinde postea cibum , quasi levioribus accessionibus instantibus, darent: adeo ut Hippocrates, si alio die febris de . si siet, recidivam timere sit solidus.
Id Asclepiades jure ut vanum repudiavit; neque
157쪽
I 29 in ullo die, quia par imparve esset, aegris Vel majus vel minus periculum esse dixit. Interdum enim pejores dies pares fiunt, & opportunius post eorum accessiones cibus datur. Nonnunquam etiam
in ipso morbo, dierum ratio mutatur; fitque gra-Vior , qui remissior esse consueverat. Atque i psequartus decimus par est , in quo esse magnam Vim antiqui fatebantur. Qui cum octavum primi naturam habere contenderent, ut ab eo secundus septenarius numerus inciperet, ipsi sibi repugnabant, non Octavum , neque decimum , neque duodecimum diem sumendo, quasi potentiorem : plus enim tribuebant nono, & undecimo. Quod cum fecissent 1ine ulla probabili ratione, ab undecimo , non ad tertium decimum , sed ad quartum decimum transibant. Est etiam apud Hippocratem, ei, quem septimus dies liberaturus sit, quartum esse gravissimum. Ita , illo quoque auctore, in die pari & gravior febris esse potest , dc certa futuri nota. Atque idem alio loco quartum quemque diem , ut in utrumque esticacisinium apprehendit ; id est, quartum , septimum , undecimum, quartum decimum ,
decimum septimum. in quo ab impari ad paristarii meri rationem transit: & ne hoc quidem propositum conservavit, cum a septimo die undee unus, non quartus , sed quintus sit. Adeo apparet, Uacunque ratione ad numerum respeximus nihil rationis , sub illo quidem auctore , reperiri. Verum in his quidem antiquos tunc celebres admodum
Pythagorici numeri fefellerunt: cum hic quoque medicus non numerare dies debeat, sed ipsas acces- Corn. C sus. I
158쪽
sones intueri, & ex his conjectare, quando dandus cibus sit. Illud autem magis ad rem pertinet, scire, tum ne
Oporteat clari, cum jam bene Venae conquieverunt, aut etiamnum manentibus reliquiis febris. Antiqui enim quam integerrimis corporibus alimentum os
serebant. Asclepiades, inclinata quidem febre, sed
dii hic tamen inhaerente. In quo Vanam rationem secutus est: non quo non sit interdum maturius cibus dandus , si mature timetur altera accessio e
sed quo scilicet quam sanissimo clari debeat. minus
enim corrumpitur, quod integro corpori insertur. Neque tamen Verum est, quod Themisoni videbatur , si duabus horis integer futurus esset aeger, satius esse tunc clare; ut ab integro corpore potis inum diduceretur. Nam si diduci tam celeriter posset, id esset optimum. Sed cum hoc breve tempus non praestet, satius est, principia cibi a decedente febre , quam reliquias ab incipiente excipi. Ita , si longius tempus secundum est, quam integerrimo dandus est : si breVs, etiam antequam ex toto integer fat. Quo loco vero integritas est , eodem est remisito, quae maxime in febre continua potest esse. Atque hic quoque quaeritUr, utrum rot horae exspectandae sint, quot febrei habuerunt: an satis sit, primam partem earum praeteriri, ut te eris jucundius insidat, quibus interdum non Vacat. Tutissimum est autem, ante totius accessionis temDUS praeterire : quamvis , ubi longa febris fuit. potest indulgeri aegro maturius , dum t8men ante minime pars dimidia praetereatur. Idque non in ea
159쪽
MEDICINAE LIB. lII. IJ Isola febre , de qua proxime dictum est, sed in
De febrium speciebus , 6 singularum curationibus :S primo , quando cibus febricitantibus dandus sit. Η EC magis per omnia genera febrium perpetua sunt: nunc ad singulas earum species descendam. Igitur si se inel tantum accessit, deinde desiit, eaque vel ex inguine, vel ex lassitudine , vel exaestu aliave simili re fuit, sic , ut interior nulla causa metum fecerit, potiero die , cum tempus acce filo nis ita transiit, ut nihil moveret, cibus dari potest. At, si ex alto calor Venit, & gravitas vel capitis vel praecordiorum secuta est; neque apparet, quid corpus confuderit; quamViS Unam accessionem secuta integritas est : tamen , . quia tertiana
timeri potest, exspectandus est dies tertius; &, ubi accessionis tempus praeteriit, cibus dandus est, sed exiguus; quia quartana quoque timeri potest. Et die quarto demum, si corpus integrum est, eo cimi fiducia utendum. Si vero postero , tertiove , aut quarto die secuta febris est; scire licet, morbum esse. Sed tertianarum , quarta narum que quarum lacertus circuitus est, di finis integer, & quia liberaliter quieta tempora sunt) expeditior ratio est. de quibus suo loco dicam. Nunc vero eaS explicat, O , quae quotidie urgent. Igitur tertio quoque die cibus aegro commodissime
160쪽
I 32 datur, ut alter fel rem minuat, alter Viribus subveniat. Sed is dari debet, si quotidiana febris est, quae ex toto desinat, simulatque corpus integrum factum est : sin , quam Vis non accessiones , febres tamen
junguntur , & quotidie quidem increscunt, sed sine
integritate tamen remittunt, cum corpus ita se habet, ut major remissio non exspectetur: si1 altero die gra Vior, altero levior accessio est, post graviorem. Fere Vero graviorem accessionem levior nox sequitur: quo fit, ut graviorem accessionem nox quoque tristior antecedat. At, si continuatur febris, neque levior unquam
fit, Sc dari cibum necesse est , quando dari debeat , magna disiensio est. Quidam , quia fere remissius
matutinum tempuS aegris est, tunc putant dandum.
Quod si respondet, non quia mane est, sed quia remissio est aegris, dari debet. Si vero ne tunc quidem ulla requies aegris est, hoc ipso pejus id tempus est, quod, cum sua natura melius esse debeat, morbi vitio non est, simulque insequitur tempus meridianum a quo cum Omnis aeger fere pejor fiat, timeri potest , ne ille magis etiam , quam ex consuetudine, urgeatur. Igitur alii vespere tali aegro cibum dant. Sed, cum eo tempore fere pessimi sint, qui aegrotant, Verendum est , ne , si quid tunc moverimus , fiat aliquid asperius. Ob haec ad mediam noctem decurro, id est , finito jam gravissimo tempore, eodemque longissime distante , secuturis vero antelucanis hori S, quibus OmneS fere maxime dormiunt: deinde matutino tempore, quod natura sua levissimum est.