장음표시 사용
161쪽
Si vero febres vagae sunt: quia Verendum est, ne cibum statim subsequantur, quandocunque quis ex accessione levatus est, tunc debet assiimere. At, si plures accessiones eodem die veniunt, considerare oportet, paresne per omnia sint quod vix
fieri potest ) an impares. Si per omnia pares sunt:
post eam potius accessionem cibus dari debet, quae non inter meridiem & vesperem desinit. Si impares sunt: considerandum est, quo distent. Nam , si altera gravior, altera levior est, post graviorem dari debet: si altera longior, altera brevior , post longiorem : si altera gravior, altera longior est , considerandum est, utra magis amigat, illa Vi, an haec tempore, & post eam dandus est. Sed plane plurimum interest , quantae qualesque inter eaS remissiones sint. Nam, si post alteram febrem motio manet, post alteram integrum corpus est; integro
corpore, cibo tempus aptius est.
Si semper febricula manet, sed alterum tamen longius tempus remissionis est; id potius eligendum est , adeo ut, ubi accessioneS continUZntur ,
protinus, inclinata priore, dandus cibus sit. Etenim perpetuum est, ad quod omne consilium dirigi potest, cibum quam maxime semper ab accessione futura reducere : & , hoc salvo, dare quam integerrimo corpori. Quod non inter duas tantum, sed etiam inter plures accessiones servabitur. Sed, cum sit aptissimum , tertio quoque die cibum dare tamen , si corpus infirmum est , quotidie dandus est: multoque magis, si continentes febres sine remissione sunt; quantoque magis corpus affigunt
162쪽
aut si clupe pluresve accessiones eodem die veniunt. Quae res efiicit, ut & a primo die protinus cibus dari quotidie debeat, si protinus venae conciderunt: &fzepius eodem die, si inter plures accessiones subinde vis corpori deessi Illud tamen in his servandum est, ut post eas febres minus cibi detur, post quas, si per corpuS liceret, omnino non daretur. Cum vero febris instet, incipiat, augeatur, consistat, decedat, deinde in decessione consistat, aut finiatur; scire licet, optimum cibo tempus esse febre finita : deinde, cum decessio ejus consistit: tertium, si necesse est, quandocunque decedit: cetera omnia periculosa esse. Si tamen propter infirmitatem necessitas urget, satius esse, consistente jam incremento febris, aliquid offerre, quam increscente; satius esse, instante, quam incipiente: cum eo t3men, Ut nullo tempore is, qui deficit, non sit sustinendus. Neque hercule satis est , ipsas tantum febres medicum intueri, sed etiam totius corporis habitum ,& ad eum dirigere curationem; seu supersunt Vires , seu desunt, seu quidam mali asseditus interveniunt. Cum vero semper aegros securOS Bgere con-Veniat, ut corpore tantum, non etiam animo laborent: tum praecipue, ubi cibum sumserunt. Itaque, si qua sunt, quae exasperatura eorum animos sunt; optimum est, ea, dum aegrotant, eorum nomiitiae subtrahere : si1 id fieri non potest , sustinere tamen post cibum, postque somni tempus, & cum expetrecti sunt, tum e Xponere.
163쪽
MEDICINAE LIB. IIIIJ CAPUT VI.
Qitando potiones febricitantibus dari expediat. SED de cibo facilior quidem cum aegris ratio est quorum saepe stomachus hunc respuit, etiamsi mens concupiscit. De potione vero ingens pugna est; eoque magi S, quo major febris est. Haec enim sitim accendit, Sc tum ma Xime aquam exigit, cum illa periculosissima est. Sed docendus aeger est , ubi febris conquieverit, protinus sitim quoque quieturam longioremque accestionem fore , si quod ei datum fuerit alimentum : ita celerius eum desinere sitire, qui non bibit. Necesse est tamen , quanto facilius etiam sani famem , quam sitim sustinent, tanto magis aegris in potione, quam in cibo indulgere. Sed primo quidem die nullus humor dari debet: nisi subito si1c venae conciderunt, ut cibus quoque dari debeat. Secundo vero , ceterisque etiam , quibus cibus non dabitur, tamen, si magna
sitis urgebit, potio dari potest. Ac ne illud quidem , ab Heraclide Tarentino di-ehim, ratione caret: ubi aut biliS aegrum, aut cruditas male habet, expedire quoque, per modicas potiones misceri novam materiam corruptae. Illud Videndum est, ut, qualia tempora cibo leguntur ,
talia potioni quoque , ubi sine illo datur, deligant Ur, BUt cum aegrum dormire cupiemus: quod fere sitis prohibet. Satis autem convenit, cum Omnibus febricitantibus nimius humor alienti S sit, tum prae
164쪽
cipue esse seminis, quae ex partu in febres inci
Sed cum tempora cibo potionique febris & remissionis ratio det, non est expeditissimum scire , quando aeger febricitet, quando melior sit, quando deficiat: sine quibus dispensari illa non possunt. Venis enim maxime credimus , fallacissimae rei ;quia saepe istae lentiores celerioresve sunt, & petate , & sexu , & corporum natura. Et plerumque satis sano corpore, si stomachus infirmus est, nonnunquam etiam incipiente febre, subeunt & quiescunt: ut imbecillus is videri possit, cui facile laturo gravis instat accesso. Contra saepe ea S concitat & resolvit sol, balneum , Sc exercitatio , &metus, & ira, quilibet alius animi affectus. adeo Ut, cum primum medicus Venit, sollicitudo aegri dubitantis. quomodo illi se habere videatur , eas moveat. Ob quam causam , periti medici est, non protinus ut Venit, apprehendere manu brachium: sed primum residere hilari vultu , percontarique, quemadmodum se habeat; &, si quis ejus metus est, eum probabili sermone lenire ; tum deinde ejus
corpori manum admo Vere. Quas Vena S autem con
spectus medici movet, quam facile mille res turbant i Altera res est, cui credimus, calor, aeque fallax. Nam hic quoque excitatur aestu, labore, somno, metu, sollicitudine.
Igitur intueri quidem etiam ista oportet: sed histon omnia credere. Ac protinus quidem scire , non febricitare eum, cujus venae naturaliter ordinatae sunt, teporque talis est, qualis este sanis so-
165쪽
let. Non protinus autem sub calore motuque se-brem esse, concipere: sed ita, si summa quoque arida inaequaliter cutis est; si calor & in fronte est, dc ex imis praecordiis oritur; si spiritus ex naribus cum fervore prorumpit; si color , aut rubore , aut pallore novo mutatus est; si oculi graves ,& aut persicci, aut subhumidi sunt; si sudor, cum sit, inaequalis est ; si venae non aequis intervat ismo Ventur. Ob quam causam medicus neque in tenebris, neque a capite aegri debet residere; sed illustri loco adversus eum, ut omneS notaS CX Vul-
Iu quoque cubantis perspiciat. Ubi vero febris fuit, atque decrevit, spectare
Oportet, num tempora, partesve corporis aliae paulum madescant, quae sudorem venturum esse te
sentur. Ac si qua ejus nota est, tunc demum dare potui calidam aquam cujus salubris effectus est, si sudorem per omnia membra diffundit. Hujus autem rei causa, continere aeger sub veste satis multa manus debet, eademque crura pedesque contegere : qua mole plerique aegros in ipso impetu febris, potisssimeque ubi ardens ea est , male habent. dii sudare corpus coepit, linteum tepefiacere Oportet, paulatimque singula membra detergere. At ubi sudor omnis finitus est , aut , si is non venit, ubi quam maxime potuit, idoneus esse cibo aeger Videtur , sub veste leniter ungendus est, tum detergendus , deinde ei cibus dandus. Cibus autem febricitantibus humidus est aptissimus, aut humori certe quam proximuS: utique ex materia quam levissima; niaXimeque sorbitio: eaque,
166쪽
o si magnae febres fuerunt, quam tenuissima esse debet. Mel quoque despumatum huic recte adjicitur, quo corpus magis nutriatur: sed id, si1 stomachu in otia fendit, supervacuum est; sicut ipsa quoque sorbitio. Dari vero in vicem ejus potest, vel intrita ex aqua calida, Vel alica elota , si firmus est stomachus , & compressa alVus, ex aqua mulsa; si vel ille languet, Vel haec profluit, ex posca. Et primo quidem cibo ita satis est: secundo vero aliquid adjici potest, ex eodem tamen genere materiae, Vel Olus, vel conchylium, vel pomum. Ac, dum febres quidem increscunt, hic solus idoneus cibus est. Ubi vero aut desinunt, aut te Vantur, semper quidem incipiendum est ab aliquo ex materia levissima, adjiciendum vero aliquid ex media , ratione habita subinde virium hominis, & morbi. Apponendi vero aegro varii cibi sicut Asclepiades praecepit) tum demum sunt, ubi fastidio urgetur , neque satis Vires stificiunt; ut paulum ex singulis degustando , famem Vitet. At si neque ViS , neque cupiditas deest, nulla varietate sollicitandus
aeger est; ne plus assumat, quam concoquat. Neque Verum est, quod ab eo dicitur, facilius concoqui cibos Varios. eduntur quidem facilius : ad concoctionem autem materiae genu S & modus pertinent. Neque inter magnos dolores, neque increscente morbo , tutum est , aegrum cibo impleri; sed ubi inclinata jam in melius valetudo est.
Sunt aliae quC ue Observationes in febribus necessariae: atque i l quidem videndum est , quod quidam solum praecipiunt, an adstrictum corpus sit,
167쪽
an profluat. Quorum alterum strangulat, quod continet, alterum digerit. Nam, si adstrictum est, ducenda alvus est , movenda urina , eliciendus omnimodo sudor. In hoc genere morborum sanguinem etiam misisse , concussisse vehementibus gestationibus corpus, in lumine habuisse , imperasse famem , sitim , vigiliam prodest. Utile est etiam ducere in balneum , prius demittere in solium , tum ungere , iterum ad solium redire , multaque aqua fovere inguina; interdum etiam oleum in solio cum aqua calida miscere ; uti cibo rarius & serius , tenui , sunt sici, molli, calido , exiguo ; maximeque Cleribus , qualia sunt, lapathum, urtica, malva; vel jure etiam concharum, musculorum Ue, aut locustarum : neque danda caro , nisi eliXa , est. At potio
esse debet magis liberalis, & ante cibum, de post
hunc, & cum hoc, ultra quam sitis coget. Poteritque a balneo etiam pingue jus , aut dulcius dari vinum : poterit semel, aut bis interponi Graecum salsum. Contra vero, si corpus pros det, idor coercendus , quies adhibenda erit; tenebris , somnoque , quandocunque Volet, utendum; non nisi levi ge- satione corpus agitandum, &. pro genere mali subveniendum. Nam , si venter fluit, aut si stomachus non continet, ubi febris decrevit, liberaliter
Onortet aquam tepidam potui dare, & Vomere cogere ; nisi aut fauces , aut praecordia, aut latus dolet, aut Vetti S morbus est.
Si vero Q lor exercet, duranda cutis est, Vel nitro, Vel sale, quae cum oleo miscentur. At, si
168쪽
Ievius id vitium est, oleo corpus ungendum est: si Vehementius, rosa , Vel melino, vel myrteo , cui vinum austerum sit adjemim. Quisquis autem fluore aeger est, cum venit in balneum, prius ungendus , deinde in solium demittendus est. Si in cute vitium est, frigida quoque, qtiam calida aqua melius utetur. Ubi ad cibum ventum est, dari debet is valens, frigidus, siccus, simplex, qui quam minime corrumpi possit, paniS tOssus, caro assa , vinum asperum , vel certe subausterum; si venter profluit, calidum; si sudores nocent , Vomitusve sunt, frigidum.
Quomodo pestilentes febres curari debeant. Esi DERAT etiam propriam animadversionem in febribus pestilentiae casus. In hac minime utile est, aut fame, aut medicamentis titi, aut ducere alvum. Si vires sinunt, sanguinem mittere optimum est; praecipueque, si cum dolore febris est. Si id parum tutum est , ubi febris aut tenuata est, aut levata, Vomitu pectus purgare. Sed in hoc maturius, quam in aliis morbis, ducere in balneum opus est; vinum calidum, & meracius dare, & omnia glutinosa : inter quae quoque carnem , generiS ejus dem. Nam quo celerius ejusmodi tempestates corripiunt , eo maturius auxilia , etiam cum quadam temeritate, rapienda sunt. Quod si puer est , qui laborat, neque tantum robur ejus est, ut sanguis
169쪽
I 4 Imitti posit, siti ei utendum est; ducenda alvus vel aqua Vel ptisanae cremore; tum demum is levibus cibis nutriendus. Et ex toto non sic pueri, ut viri, curari debent. Ergo, ut in alio quoque genere morborum , parcius in his agendum est ; non facile sanguinem mittere, non facile ducere alVum, non cruciare vigilia, fameve, aut nimia siti, non vino Curare, satis convenit. Vomitus post febrem eliciendus est: deinde dandus cibus ex levissimis; tum is dormiat: postero quoque die, si febriS manet, abstineatur : tertio, ad similem cibum redeat. Dandaque opera est , quantum fieri potest , ut inter opportunam abstinentiam cibosque opportunos ,
omisiis ceteris, nutriatur. Curatio ardentis febris. Si vero ardens febris extorret, nulla medicamenti danda potio est; sed in ipsis accessionibus
Oleo & aqua refrigerandus est: quae miscenda manu sunt, donec albescant. Etiam amplo conclavi tenendus, quo multum & purum aerem trahere
Possit; neque multis vestimentis strangulandus, sed admodum levibus tantum velandus est. Possunt etiam super stomachum imponi folia vitis in aqua frigida tincta. Ac ne siti quidem nimia VexanduSest. Alendus maturius est, id est, a die tertio , dcante cibum iisdem perungendus. Si pituita in stomacho coiit, inclinata jam accessione, Vomere cogendus est ; & tunc dandum frigidum olus, aut pomum , ex his, quae stomacho conveniunt. Si siccus manet stomachus, protinus Vel ptisanae, vel
170쪽
alicae, vel oryzae cremor dandus est, cum quo re-Cens adeps cocta sit. Cum vero in stimino incremento morbus est, utique non ante diem quartum ,
magna si1ti antecedente, frigida aqua copiose prae standa est , ut bibat etiam ultra satietatem ; & , cum jam venter & praecordia ultra modum repleia , satisque refrigerata sunt, vomere debet. Quidam ne Vomitum quidem exigunt; sed ipsa aqua frigida , tantum ad satietatem data , pro medicamento utuntur. Ubi utrumlibet factum est, multa velle operiendus est, & collocandus, ut dormiat.
Fereque post longam sitim & vigiliam, post multam satietatem , post infractum calorem , plenu Ssomnus Venit; per quem ingens sudor effunditur, idque praesentissimum auxilium est : sed in his tamen , in quibus praeter ardorem , nulli dolores , nullus praecordiorum tumor, nihil prohibens , vel in thorace, vel in pulmone, vel in faucibus, non UlcuS, non defectio, non profluvium alvi fuit. Si quis autem in hujusmodi febre leviter tussit, is neque vehementi siti conflictari, neque bibere aquam frigidam debet; sed eo modo curandus est, quo in ceteris febribus praecipitur.
Curatro semitertianae febriS , qua 1 G τριτοριος dicitur.
LT , ubi id genus tertianae est, quod tu ιτριταῖον medici appellant, magna cura opus est, ne id fal-