De medicina libri octo ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria studiis Societatis Bipontinae

발행: 1786년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

MEDICIN E LIB. III. 343

lat. Habet enim plerumque frequentioreS accessio nes decessionesque , ut aliud morbi genus videri positi; porrigiturque febris in horas viginti quatuor, Sc triginta sex, ut, quod idem est, non idem esse videatur. Et magnopere necessarium est, neque dari cibum, nisi in ea remissione, quae Vera est & , ubi ea venit, protinus dari. Plurimique sub alterutro curantis errore subito moriuntur. Ac, nisi agnopere aliqua res prohibet, inter initia sanguis mitti debet; tum dari cibus, qui neque incitet febrem, & tamen longum ejus spatium sustineat.

CAPUT IX.

c ratio lentarum febrium.

69909 01M etiam lentae febres sine Ulla re

missione corpus tenent; ac neque cibo, neque ulli remedio locus est. In hoc casu medici cura esse debet, ut morbum mutet: fortasse enim curationi Opportunior siet. Saepe igitur ex aqua frigida, cui Oleum sit adjectum, corpus ejus pertractandum est, quoniam interdum sic evenit, ut horror oriatur,& fiat initium quoddam novi motUS eXqUe eo , cum magis corpus incaluit, sequatur etiam remissilio. In his frictio quoque ex oleo & sale salubris videtur. At, si diu frigus est. & torpor, di jactatio corporiS , non alienum est, in ipsa febre dare mulsi tres alit quatuor cyathos, vel cum cibo vinum bene dilutum. Intenditur enim saepe ex eo febris; &

172쪽

major ortus calor simul & priora mala tollit, &spem remissionis, inque ea curationis ostendit. Neque hercule ista curatio nova est, qua nunc quidam trad hos sibi aegros , qui sub cautioribus medicis trahebantur, interdum contrariis remediis lanant. Siquidem apud antiquOS quoque ante Herophilum & Eralistratum, maximeque post Hippocratem tuit Petron quidam, qui febricitantem hominem , ubi acceperat, multis Vestimentis operiebat , ut simul calorem ingentem, sitimque excitaret. Deinde, ubi paulum remitti coeperat febris , aquam frigidam potui dabat; ac, si moverat sudorem , explicuisse se aegrum iudicabat: si non moverat , plus etiam aquae frigidae ingerebat, & tum vo-were cogehat. Si alterutro modo febre liberaverat, protinus suillam assam, i vinum homini dabat. Si non liberaverat, decoquebat aquam sale adjecto, eamque bibere cogebar , ut mOVendo Ventrem pHrgaret. Et intra haec omnis ejus medicina erat. Eaque non minus grata fuit his , quos Hippocratis successores non refecerant, quam nunc est his , quo SHerophili vel Erasistrati aemuli diu tractos non expedierunt. Neque ideo tamen non est temeraria ista medicina , quia plures , ii protinus a principiis excepit, interemit. Sed, cum eadem omnibuS convenire non possint, fere, quos ratio non restituit, temeritas adjuvat. Ideoque ejusmodi medici melius alienos aegros, quam suo S, nutriunt. Sed est circumspecti quoque hominis , tu novare interdum , &augere morbum, de febres accendere; quia cura

173쪽

MEDICIN E LIB. III. S

tionem, ubi id , quod est, non recipit, potest recipere id, quod futurum est.

st ONSIDERANDUNI etiam est, febresne solae sint, an alia his quoque mala accedant; id est, nil in caput doleat, num lingua aspera, num praecordia intenta sint. Si capitis dolores sunt, rosam cum aceto miscere Oportet, & in id ingerere: deinde habere duo pittacia, quae latitudinem frontis, longitudinemque aequent: ex his invicem alterum in aceto & rosa habere, alterum in fronte; aut intinctam iisdem lanam succidam imponere. Si acetum offendit, pura rosa utendum est. Si rosa ipsa laedit, oleo acerbo. Si ista parum juvant, teri potest vel iris arida, vel nuces amarae, Vel quaelibet herba ex refrigerantibus. Quorum quidlibet ex aceto impositum , dolorem minuit; sed magis aliud in alio. Iuvat etiam panis cum papavere injectus, Vel cum rosa, cerussa, spumave argenti. Olfacere quoque vel serpilium , vel anethum , non alienum est At, si in praecordiis inflammatio & dolor est , primo superimponenda sunt cataphisinata reprimen tia ; ne , si calidiora fuerint, plus eo materiae concurrat. Deinde, ubi prima inflammatio se remisit, tunc demum ad calida ia hi uitida veniendum Corn. Cebus. K.

CAPUT X.

Remedia in febribus ad capitis dolorem , O pra7cor' diorum in flammationem, G ariditatem O scabritiem tinguar.

174쪽

r 6 A. CORN. CELSI

est , Ut ea , quae remanserint, discutiant. Notae vero inflammationis sunt quatitor, rubor, & tumor, cum calore , & dolore. Quo magis erravit Eranstratus, qui febrem nullam sine hac esse dixit. Ergo, si sine inflammatione dolor est, nihil imponendum est. hunc enim statim ipsa febris solvit., si neque inflammatio, neque febris, sed tantum praecordiorum dolor est ; pro' nus calidis &sccis fomentis uti licet. Si vero lingua sicca est scabra, detergenda primum penicillo est ex aqua calida: deinde ungenda mixtis inter se rosa & melle. Mel purgat, rosa reprimit, simulque siccescere non sinit. At si scabra non est, sed arida, ubi penicillo detersa est, ungi rosa debet, cui cerae sit paulum adjectum.

CAPUT XI.

Remedia contra frigus , quod febrem praecedit.

SOL r et ni febres frigus; id e vel

molestissimum morbi genus est. Ubi id exspectatur,

omni potione prohibendus aeger es : haec enim paulo ante data, multum malo adjicit. Item maturius veste multa tegendus est. Admovenda partibus his , pro quibus metuimus, sicca tu calida fomenta : sic , ut ne statim vehementissimi calores incipiant , sed paulatim increscant. Perfricandae quoque eae parteS manibu S uncti S ex Vetere oleo sunt, eique adjiciendum aliquid ex calefacientibus. Contentique medici quidam una frictione, etiam ex

175쪽

MEDICIN E LIB. III.

I 47 quolibet oleo, sunt. In harum febrium remisionibus nonnulli tres aut quatuor sorbitionis cyathos, etiamnum ultra manente febre , dant: deinde , ea bene finita , reficiunt stomachum cibo frigido leni. Ego tum hoc puto tentandum , c Um pdrum cibus, semel & post febrem datus, prodest. Sed curiose perspiciendum est, ne tempuS remissionis decipiat. Saepe enim in hoc quoque ge nere valetudinis jam minui febris videtur , Sc rursus intenditur. Itaque ei remissioni credendum est, quae etiam immoratur, & jactationem , foeto remque quendam oris, quem Graeci Vocant, mi nuit. Illud satis convenit, si quotidie pares accessessiones sunt, quotidie parvum cibum dandum: si impares, post graviorem , cibum ; post leviorem ,

aquam mulsam.

CAPUT XII.

Curatio horroris in febribus.

Hon non autem eas sere febres antecedit, quae

certum habent circuitum, & ex toto remittuntur: ideoque tutissimae sunt, maximeque curationes admittunt. Nam ubi incerta tempora sunt, neque alvi ductio, neque balneum , neque Vinum, neque medicamentum aliud recte datur. Incertum est enim,

quando febris ventura sit. ita fieri potest , ut, si subito venerit, summa in eo pernicies sit, quod auxilii causa fuit inventum. Nihilque aliud feri

176쪽

A. CORN. CELSII 48 aeger : deinde, sub decessu febris ejus , quae gravisestiana est, cibum sumat. At ubi certus circuitus est, facilius omnia illa tentantur; quia facilius proponere nobis & accessesionum & decessionum vices possiimus. In his autem , cum Vetera Verunt, Utilis fames non est. Primis tantummodo diebus ea pugnandum est: deinde dividenda curatio est, ante horror, tum se-hris discutienda. Igitur cum primum aliquis inhorruit, & ex horrore incaluit, dare ei oportet potui tepidam aquam subsalsam , & Vomere eum cogere : nam fere talis horror ab his oritur, quae biliosa in stomacho resederunt. Idem faciendum est, si proximo quoque circuitu aeque accessit : saepe

enim sic discutitur. Iamque , quod genus febris sit, scire licet. Itaque sub exspectatione proximae accessionis , quae inflare tertia potest, deducendus in balneum est; dandaque opera est, ut per tempus horroris in solio sit. Si ibi quoque senserit , nihilominus idem sub exspectatione accessionis quartae faciat: siquidem eo quoque modo saepe is discutitur. Si

nec balneum quidem profuit, ante accessionem allium edat, aut bibat calidam aquam cum pipere: si quidem ea quoque assumta calorem ino Vent, qui horrorem non admittit. Deinde eo modo, quo in frigore praeceptum est, antequam inhorrescere posia sit, operiatur. fomentisque protinus calidioribus

totum corpUS circumdare con Venit, maXimeque

involutis exstinctis testis & titioni hus. Si nihilominus horror perruperit, multo oleo

177쪽

MEDICINAE LIB. III. I 49

calefacto inter ipsa vestimenta perfundatur cui aeque ex calefacientibus aliquid sit adjectum : adhibeaturque frictio , quantam is sustinere poterit , maximeque in manibus Sc pedibus: & spiritum ipse contineat. Neque desistendum est, etiamsi horror est. saepe enim pertinacia juvantis malum corporis

Si quid evomuit, danda aqua tepida, iterumque Vomere cogendus est; utendumque eisdem est, donec horror finiatur. Sed praeter haec ducenda alvus est, si tardius horror quiescet: siquidem id quoque exonerato corpore prodest. Ultima post haec auxilia sunt, gestatio Sc ambulatio. Cibus autem in ejusmodi morbis maxime dandus est, qui mollem alvum praestet; caro glutinosa; vinum, cum dabitur, austerum.

CAPUT XIII.

Curatio quotidiana febris, Ilaec ad omnes circuitus febrium pertinem :discernendae tamen singulae sunt , sicut rationem habent dissimilem. Si quotidiana est , triduo primo magnopere abstinere oportet; tum cibis , altero quoque die uti. si res inveteraverit , post febrem experiri balneum , & vinum; magisque si, horrore sublato, haec superest.

178쪽

A. CORN. CELSI CAPUT XIV.

Curatio tertianae febris.

I tertiana Vero , quae eX toto intermittit, aut

quartana est; mediis diebus, Sc ambulationibus uti Oportet, aliisque exercitationibus, & unctionibusὸ Quidam ex antiquioribus medicis Cleophantus, in

hoc genere morborum, multo ante accessionem, caput aegri multa calida aqua perfundebat, deinde Vinum dabat. Quod , quamvis pleraque ejus viri praecepta secutus est Asclepiades, recte tamen praeteriit : est enim ance PS. Ipse, si tertiana febris est, tertio die post accessionem dicit alvum duci oportere : quinto , post horrorem vomitum elicere; deinde post febrem , sicut illi mos erat, adhuc calidis dare cibum & virum : sexto die, in lectulo detineri: sic enim fore, ne septimo die febris accedat. Id saepe fieri posse, verissimile est. Tutius tamen est, hoc ipso ordine tria remedia, vomitus , alvi ductionis, Vini potus, per triduum, id est, die tertio, & quinto, & septi- Ο tentare: nec vinum, nisi post accessionem, die septimo bibere. Si vero primis diebus discus ias morbus non est, incidit ue in vetustatem , quo die febris exspectabitur. in lectulo se contineat; post febrem perfricetur : tum . cibo assumto, bibat aquam ; postero die, qNo cibo vacat, SI ab exercitatione unctioneque , Zqua tantum contentus, conquiescat. Et id

179쪽

MEDICINT LIB. III. III quidem optimum est. Si vero imbecillitas urgebit,& post febrem vinum, & medio die paulum cibi

debebit assumere.

CAPUT XV.

Curatio quartanae febris.

EADEM in quartana facienda sunt. Sed cum haec

tarde admodum finiatur, nis1 primis diebus discussa est, diligentius ab initio praecipiendum est , quid

in ea debeat fieri. Igitur, si cui cum horrore febris accessit, eaque desiit, eodem die Sc postero terrioque continere se debet, & aquam tantummodo calidam primo die post febrem sumere ; biduo pro-Σimo, quantum feri potest, ne hanc quidem : quarto die, si cum horrore febris re Vertitur, Vomere, sicut ante praeceptum est: deinde post febrem , modicum cibum sumere , vini quadrantem. Postero tertioque die abstinere, aqua tantummodo calida , si sitis est, astinata. Septimo die balneo frigus prae- Venire, abstinere, continere se debet, & aqua tantummodo calida , si sitis est , uti: ac tum ita nono die balneo frigus praevenire, &, si febris redierit,

ducere alvum; ubi ex eo corpus conquie Verit, in- Unctione Vehementer perfricari, eodem modo sumere cibum & vinum, biduo proximo se abstinere, frictione servata. Decimo tertio die rursus balneum experiri; & , si postea febris accessat, aeque perfricari, vinum copiosius bibere. Ac sic proximum est, ut quies tot dierum, & abstinentia cum ceteris, quae praecipiuntur, febrem tollant.

180쪽

A. CORN. CELSISi vero nihilominus remanet , aliud ex toto sequendum est curationis genus; idque agendum, ut, quod diu sustinendum est, corpus facile sustineat. Quo minus etiam curatio probari Heraclidis Tarentini debet, qui primis diebus ducendam alVum, deinde abstinendum usque in septimum diem dixit. Quod ut sustinere aliquis possit, tamen etiam fe-hre liberatus vix refectioni valebit. adeo, si febris

saepius accesserit, concidet. Igitur, si tertio decimo die morbus remanebit, balneum neque ante febrem, neque post eam tentandum erit, nisi interdum jam horrore discusso. Horror ipse per eadem, quae siti Pra praescripta sunt, expugnandus. Deinde post febrem oportebit ungi, Vehementer perfricari; cibum G validum , & fortiter assumere; vino uti , quantum libebit: postero die, cum satis quieverit, ambulare , exerceri , ungi . perfricari fortiter; ci-hum accipere sine vino : tertio die abstinere. Quo die vero febrem exspectabit, ante surgere ,& eXerceri, dareque operam Oportet, ut in ipsam exercitationem tempus febris incurrat: sic enim saepe illa discutitur. At, si in opere occupaVit, tum demum se recipere. In ejusnodi valetudine medicamenta sunt, oleum, frictio , exercitatio, cibuS , vinum. Si venter adstrictus est, solvendus est.

Sed haec facile validiores faciunt. Si imbecillitas occupa Vis, pro eXercitatione gestatio est. Si ne hanc quidem sit stinet, adhibenda tamen frictio est. Si haec quoque vehemens onerat, intra quietem,& unctionem, cibum sistendum est; dandaque Opera est, ne qua cruditas in quotidianam id ma

SEARCH

MENU NAVIGATION