장음표시 사용
181쪽
ium Vertat. Nam quartana neminem jugulat: seci, fi ex ea facta quotidiana est , in malis aeger est , quod tamen, nisi culpa vel aegri vel curantis, nunq
' T , si duae quartanae sunt, neque hae, quas pro
posui, exercitationes adhiberi possunt: aut eX toto
quiescere opus est, aut, si id difficile est, leviter ambulare, hinc considere, diligenter involutis pedibus & capite. Quoties febris accessit tu desiit , cibum modicum sumere , & Vinum ; reliquo tem pore , nisi imbecillitas urget, abstinere. Aut, si duae febres paene junguntur, post utramque cibum summere : deinde vacuo tempore , Sc moveri aliquid ,& post unitionem cibo uti. Cum vero VetuS quar tana raro, nisi vere, solvatur; utique eo tempore attendendum est, ne quid fiat, quod Valetudinem impediat. Prodestque in vetere quartana, mutare subinde victus gentis, a vino ad aquam, ab aqua ad vinum , a lenibus cibis ad acres, ab acribus ad lenes transire: esse radicem , deinde vomere: jureve pulli gallinacei ventrem resolvere : oleum ad frictioneSadjicere, calefacientia ante accessionem sorbere , et aceti cyathos duos, vel unum sinapiS, cum tri lius Graeci vini falsi; vel mixta paribuS portioni bus , tu in aqua diluta, piper, castoreum, laser , myrrham. Per haec enim similiaque corpus agitandum est, ut moveatur ex eo statu, quo detinetur.
182쪽
aJ4 A. COR N. C E L SI Si febris quievit, diu meminisse ejus diei con-
Venit : eoque Vitare frigus, calorem , cruditatem , lassitudinem. Facile enim revertitur, nisi a sano quoque aliquamdiu timetur.
Curatio quotidiana febris , qua ex quartana facta sit.
A T, sex quartana, 'uotidiana iacta est: cum
id vitio inciderit, per biduum abstinere oportet, vespere frictione uti, & aquam tantummodo PO- tui dare; tertio die saepe fit, ne febris accedat. Sed sive fuit, sive non fuit, cibus post accessioni S tempus est dandus &, si manet, per biduum abstinent id , quanta maxima imperari corpori potest, defricatione quotidie utendum est.
De tribus insaniae generibus : O primo de ejus cura
tione, qua a Graecis φρεν ις dicitur.
V i febrium quidem ratio exposita est. Supersunt vero alii corporis asseruis, qui huic superveniunt. e X quibus eos, qui certis partibus assignari non possunt, protinus jungam. Incipiam ab insania , primamque hujus ipsius partem aggrediar, quae Scacuta, Sc in febre est. Graeci φρσνίτιν appellBnt. Illud ante omnia scire oportet, interdum in ac-
183쪽
cessione aegros despere, & loqui aliena. Quod non quidem leve est ; neque incidere potest , nisi in
febre Vehementi, non tamen aeque pestiferum est. nam plerumque .hreve esse consuevit, levatoque accessionis impetu, protinus mens rectit. Neque id genus morbi remedium aliud desiderat, quam quod in curanda febre praeceptum est. Phrenitis vero tum demum est , cum continua clementia esse incipit; aut cum aeger, quamVi S adhuc sapiat, tamen quasdam vanas imagines accipit: perfecta est, ubi mens illis imaginibus addicta est. Ejus autem plura genera sunt : si quidem ex phreneticis alii hilares , alii tristes sunt: alii facilius continentur, & intra verba desipiunt; alii consurgunt, & violenter quaedam manu faciunt: atque
ex his ipsis, alii nihil nisi impetu peccant; alii etiam
Brtes adhibent, summamque speciem sanitatis in captandis majorum Operum Occasionibus praebent sed exitu deprehenduntur. Ex his autem eos, qui intra Verba desipiunt, aut te Viter etiam manu peccant, onerare asperioribus coercitionibus supervacuum est. EOS V ero , qui violentius se gerunt, Vincire convenit, ne vel 1; hi Vel alteri noceant. Neque credendum est, si vinctus
aliquis, dum levari vinculis cupit, sanum jam se fingat; quamvis prudenter & miserabiliter loquatur, quoniam is dolus insanientis est. Fere vero antiqui tales aegros in tenebris habebant, eo quod eis contrarium esset, exterreri; &ad quietem animi tenebras ipsas conferre aliquid
iudicabant. At Asclepiades, tanquam tenebris ipsis
184쪽
terrentibus, in lumine habendos esse dixit. Neutrum tamen perpetuum est. Alium enim lux, alium tenebrae magis turbant. reperiunturque, in quibus nullum discrimen deprehendi, vel hoc, vel illo modo possit. Optimum itaque est, Utrumque experiri , & habere eum, qui tenebras horret, in luce eum, qui lucem , in tenehris. At ubi nullum tale discrimen est, aeger, si vires habet, loco luciado ; si non habet, obscuro continenduS est.
Remedia vero adhibere, ubi maxime furor Urget , supervacuum est : simul enim febris quoque increscit. Itaque tum nihil nisi continendus aeger est. Ubi vero res patitur, festinanter subveniendum est. Asclepiades perinde esse dixit, his sanguinem mitti , ac si trucidentur : rationem hanc secutus , quod neque insania esset, nisi febre intenta ; neque sanguis, nisi in remissione ejus , recte mitteretur. Ipse in his somnum multa frictione quaesivit. Sed cum S intentio febris somnum impediat, & frictio non , nisi in remissione ejus , utilis sit: hoc quoque auxilium debuit praeterire. Quid igitur est λ Multa in praecipiti periculo recte fiunt, alias omittenda. Et continua quoque febris habet tempora, quibus,
etsi non remittit, non tamen crescit. Estque hoc, ut non optimum, sic satis tamen secundum remediis tempus. Quod si Vires aegri patiuntur, sanguis
quoque mitti debet. Nec minus deliberari potest, an alvus ducenda sit. Tum , interposito die , convenit caput ad cutem Iondere: deinde aqua fovere, in qua verbenae aliquae decoctae sint, Vel ex reprimentibus: aut prius
185쪽
fovere, deinde tondere, & iterum fovere: ac novissime rosa caput naresque implere, osterre etiam
naribuS rutam, ex aceto contritam,& movere stermitamenta medicamentis in id essicacibus. Quae tamen facienda sunt in his, quibus vires non desunt. Si vero imbecillitas est, rosa tantum caput , adje- serpyllo , similive aliquo, madefaciendum est. Utiles etiam in quibuscunque viribus herbae duae sunt, solanum Sc muralis, si simul ex utraque, succo eXpresso, caput impleatur. Cum se febris rei nisserit, frictione utendum est : parcius tamen in his,
qui nimis hilares, quam in his, qui nimis tristes
Adversus omnium autem s1c insanientium animos gerere se pro cujusque natura nece starium est. Quorundam enim vani metus levandi sunt: sicut in homine praedivite famem timente incidit, cui subinde falsis hereditates nuntiabantur. Quorundam audacia coercenda est: sicut in his fit, in quibus continendis plagae quoque adhibentur. Quorundam etiam intempestivus risus objurgatione SI minis prohibendus est. Quorundam discutiendae tristes cogitationes: ad quod symphoniae, Sc cymbala , strepitusque proficiunt. Saepius tamen assentiendum, quam repugnandum es : paulatimque, & non evidenter, ab his, quae stulte dicuntur, ad meliora mens ejus abducenda est. Interdum etiam elicienda ipsius intentio: ut sit in hominibus studiosis literarum, quibus liber legitur, aut recte, si delectantur, aut perperam, si id ipsum eos offendit. Emendando enim convertere animum incipiunt. Quin
186쪽
etiam recitare , si qua meminerunt, cogendi sunt. Ad cibum quoque quosdam non desiderantes reduxerunt hi, qui inter epillantes eos collocaverunt. Omnibus vero sic affectis somnus 6c dissicilis ,& praecipue necessarius est. sub hoc enim plerique sanescunt. Prodesst ad id , atque etiam ad mentem
ipsam componendam , crocinum Unguentum cum
irino in caput datum. Si nihilominus vigilant, quidam somnum moliuntur potui dando aquam , in qua papa Ver aut hyoscyamus decocta sit: alii mandragorae mala pulvino subjiciunt: alii vel amomum. vel sycamini lacrimam fronti inducunt. Hoc nomen ppud Medicos reperio. Sed cur Graeci morum συκα λινον BPPeli Ant , cum mori nulla lacrima sit 3 Sic vero significatur lacrima artioris in AEgypto ian scentis, quam ibi συ ορον appellant. Plurimi, dedecoctis papaveris corticibus , ex ea aqua subinde spongia os & caput i Vent. Asclepiades ea supervacua esse dixit, quoniam in lethargum saepe converterent. Praecepit Butem, ut primo die, a cibo, potione, somno abstineretur: Vespere ei daretur potui aqua: tum frictio admo Veretur lenis, ita ut ne manum quidem, qui fricaret, Vehementer imprimeret: postero deinde die, iisdem omnibus factis, vespere ei daretur sorbitio& aqua , rursusque frictio adhiberetur. Per hanc
enim nos consecuturos, ut somnus accedat. id interdum sit, δc quidem adeo, ut, illo confitente , nimia fricatio etiam lethargi periculum afferat. Sed si sic somnus non accessit, tum demum illis medicamentis arcesiendus est: habita scilicet eadem mo-
187쪽
deratione, quae hic quoque necessaria est; ne, quem Obdormire Volumus, excitare postea non possimus.
Confert etiam aliquid ad somnum silanus juxta cadens ; vel gestatio post cibum, & noctu; maXimeque lecti suspensi motu S. Νeque alienum est , si neque sanguis ante missus
est, neque mens constat, neque somnuS accedit, occipitio inciso cucurbitulam admoVere : quae , quia levat morbum, potest etiam somnum facere. Moderatio autem in cibo quoque adhibenda est :nam neque aeger implendus, ne insaniat; neque jejunio utique vexandus est, ne imbecillitate in cardiacum incidat. Opus est autem cibo infirmo , maximeque sorbitione, & potione aquae mulsae, cu-jUS ternos cyathos bis hieme, quater aestate dedisse satis est. Alterum genus insaniae est , quod spatium longius recipit, quia fere sine febre incipit, leves deinde febriculas excitat: & consistit in tristitia, quam videtur bilis atra contrahere. In hac utilis detractio sanguinis est. Si quid hanc prohibet, prima est abstinentia : secunda , per album VerZtrum Vomitumque purgatio : post utrumlibet, adhibenda bis die frictio est. Si magis valet, frequens etiam e Xer citatio; in jejuno vomitus; cibus, sine vino. dandus ex media materia est. Quam quoties posuero , scire licet, etiam ex infirntissima dari posse; dum
ne ea sola quis utatur : valentissima tantummodo esse removenda. Praeter haec , servanda alvus est quAm tenerrima : removendi terrores , & potius
bona spes afferenda : quaerenda delectatio ex fabu-
188쪽
A. CORN. CELSII 6 olis ludisque , quibus maxime capi sanus assueVerat: laudanda, si qua sunt, ipsius opera, & ante Oculos ejus ponenda: leviter objurganda vana tristitia : subinde admonendus, in his ipsis rebus, quae sollicitant, cur non potius laetitiae, Quam sollicitudinis causa sit. Si febris quoque accessit, sicut
Tertium insaniae genus est ex his longissimum , adeo ut vitam ipsam non impediat: quod robusti
corporis esse consuevit. Ηujus autem ipsius specios duae sunt. Nam quidam imaginibus, non mente falluntur ; qualem insanientem Ajacem vel Orestem poetarum fabulae ferunt: quidam animo desipiunt. Si imagines fallunt , ante omnia videndum est, tristes, an hilares sint. In tristitia, nigrum Veratrum
dejectionis causa, in hilaritate, album , ad Vomitum excitandum , dari debet. Idque, si in potione non accepit, pani adjiciendum est, quo facilius
fallat. Nam, si bene se purgaverit, ex magna parte morbum levabit. Ergo etiam , si1 semel datum Veratrum parum profecerit, interposito tempore iterum dari debet. Neque ignorare oportet, leViorem esse morbum cum risu, quam serio, insanientium. Illud quoque perpetuum est in Omnibus morbi S, ubi ab inferiore parte purgandus aliquis est, Ventrem ejus ante solvendum esse: ubi a superiore ,
Si vero consilium insanientem fallit, tormentis quibusdam optime curatur. Ubi perperam aliquid dixit, aut fecit; fame, vinculis , plagis coercendus
est. Cogendus est & attendere, & ediscere aliquid,
189쪽
161 Sc meminisse. Sic enim siet, ut paulatim metu cogatur considerare, quid faciat. Subito etiam terreri , eXpaVescere, in hoc morbo prodest ; & fere , quidquid animum Vehementer perturbat. Potest enim quaedam seri mutatio , cum ab eo statumens, in quo fuerat, abducta est. Interest etiam, si ipse sine causa subinde rideat, an moestus demisias usque sit. Nam demens hilaritas terroribus his , de quibus supra dixi, melius curatur. Si nimia tristitia est, prodest lenis, sed multa bis die frictio :item super caput aqua frigida infusa, demisitimque
corpus in aquam de oleum. Illa communia surit: insanientes Vehementer exerceri deberi; multa frictione uti; neque pingvlem carnem , neque Vinum assumere; cibis uti post purgationem, ex media materia, quam levissimis; non oportere esse vel solos, vel inter igno-tOS , Vel inter eOS, quOS aut contemnant, But negligant; mutare debere regiones, &, si menS redit, annua peregrinatione esse jactandos. Raro, sed aliquando tamen , eae metu delirium nascitur. Quod genus insanientium, specie, similique Victus genere curandum est : praeterquam quod in hoc insaniae genere solo recte vinum datur.
De cardiacis.1 Ut C morbo praecipue contrarium est id geonus, quod καρδι εον a Graecis nominatur, quamvis Corn. Celsus. L
190쪽
saepe ad eum phrenetici transeunt: siquidem mens in illis labat, in hoc constat. Id autem nihil aliud est, quam nimia imbecillitas corporis; quod, stomacho languente, immodico sudore digeritur. Licetque protinus scire id esse, ubi venarum exigui imbecillique pulsus sunt; sudor autem supra con-1uetudinem , & modo, Sc tempore , eX toto thorace, & cervicibus, atque etiam capite prorumpit, pedibus tantummodo & cruribus siccioribus , atque frigentibu S. Acuti id morbi genus est. Curatio prima est, supra praecordia imponere , quae reprim Biat, cAtR- plasmata : secunda, sudorem prohibere. Id praestat
acerbum oleum , vel rosa, Vel melinum , aut myrteum. Quorum aliquo corpus leniter perungendum ; ceratumque ex aliquo horum tum imponendum est.
Si sudor vincit, delinendus homo est vel gypso,
vel argenti spuma , Vel cimolia creta , vel etiam subinde horum pulvere respergenduS. Idem praestat pulvis ex contritis aridae myrti vel rubi foliis, aut ex austeri & boni vini arida sece. Pluraque similia sunt, quae si desunt, satis utilis est quilibet ex via pulvis iiijectus. Super haec Vero , quo minuScorpus insudet, levi veste debet esse contectus, loco non calido , senestris patentibus, sic ut perflatus quoque aliquiS accedat. Tertium auxilium est, imbecillitati jacentis cibo vinoque succurrere. Cibus non multus quidem, sed saepe tamen nocte ac die dandus est, ut nutriat, neque oneret. Is esie debet ex infirmissima mate-