장음표시 사용
191쪽
tia, & stomacho aptus. Nisi autem necesse est, ad vinum festinare non oportet. Si verendum est, ne deficiat, tum & intrita ex hoc , & hoc ipsum austerum quidem , sed tamen tenue , meracum , egelidum subinde & liberaliter dandum est; adjecta polenta, si modo is aeger parum cibi assumit. Idque vinum esse debet, neque nullarum Virium , neque ingentium : recteque tota die ac nocte, vel tres heminas aeger bibet; si vastius corpus est, plus etiam: si cibum non accipit, perunctum ante Perfundere aqua frigida convenit, tum dare. Quod si stomachus resolutus parum continet, de ante cibum, & post eum sponte Vomere oportet ; rursusque pos: Vomitum cibum sumere. Si ne id quidem manserit, sorbere Vini cyathum, interpositaque hora, sumere alterum. Si id quoque stomachus reddiderit, totum corpus bulbis contritis superillinendum est: qui, ubi inaruerunt, essiciunt, ut vinum in stomacho contineatur, exque eo toti corpori calor venisque Vis redear. Ultimum auxilium est, in alvum ptisanae Vel alicae cremorem ex inferioribus partibus indere , siquidem id quoque vires tuetur. Neque alienum est, naribus quoque aestuantis admovere, quod re sciat; ut est rosa vinum : & , si qua in extremis partibus frigent, unctis & calidis manibus f Vere. Per quae si consequi potuimus, ut sudoris impetus minuatur, Sc Vita prorogetur, incipit 'am tempus ipsum esse praesidio. Ubi in tuto esse videtur, Verendum tamen est, ne ad eandem imbecillitatem cito recidat. Itaque, Vino tantum remoto,
192쪽
quotidie validiorem cibum debe t assumere , donec satis virium corpori redeat. . t CAPUT XX. De lethargiciS.
A LTER quoque morbus est, aliter phrenetico
contrarius. In illo difficilior sornnus , promta ad Omnem audaciam mens est: at in hoc marcor, Scinexpugnabilis paene dormiendi necessitaS. ληθαργον Graeci nominant. Atque id quoque genus acutumost, &, nisi succurritur, celeriter jugulat. Hos aegros quidam subinde eae citare nituntur, admotis his , per quae siernutamenta eVocantur, &his, quae Odore foedo movent, qualis est pix cruda , lana succida, piper, Veratrum, cZstoreum, Acerum , allium, cepa. JUXta etiam galbanum incendunt , aut pilos, But cornu cervinum: si id non est, quodlibet aliud. Haec enim cum comburuntur,
Tharrias Vero quidam , accessionis esse id malum dixit, levarique, cum ea decessit. Itaque eos, qui subinde excitant, sine usu male habere. Inter, est autem , in decessione eX pergiscatur aeger , an , cum febris non leVetur , aut, te Vala quoquelea , somnus urgeat. Νam si expergiscitur, adhibere ei, iat sopito, supervacuum est. ne Cue enim Vigilando
melior sit; sed per se , si melior est, vigilat. Si vero continens ei somnus est, Utique excitandus est;
sed his temporibus , quibus subris levissima est, ut
193쪽
excernat aliquid, & sumat. Excitat autem validissime repente aqua frigida superinfusa. Post 1 emissionem itaque, perunctum Oleo multo corpUS, iii-bus aut quatuor amphoris totum per caput Per fundendum est. Sed hoc utemur, si aequaliS aegro spiritus erit , si mollia praecordia. Sin alitet haec erunt, ea potiora , quae supra comprehensa sunt. Et , quod ad somnum quidem pertinet, commodissima haec ratio est. Medendi autem causa, caput radendum ; deinde postea fovendum est aqua, in qua lauruS, Aut ruta decocta sit. Altero die imponendum castoreum ,
EUt ruta eX aceto contrita, aut lauri baccae , aut
hedera cum rosa & aceto. Praecipueque proficit,& ad excitandum hominem , naribuS admotum , dc ad morbum ipsum depellendum, capiti tronii Veimpositum sinapi. Gestatio etiam in hoc morbo Prodest : maXimeque opportune cibus datus, id es, in remissione , quanta maxima inveniri poterit.
Aptissima autem sorbitio est, donec morbuS decrescere incipiat, sic ut, si1 quotidie gravis accessio est, haec quotidie detur : si alternis , post gra-Vioxena , sorbitio , post leviorem, mulsa aqua. Vinum quoque cum tempestivo cibo datum non me diocriter adjuVat.
Quod si post longas febres ejusmodi torpor corpori accessit, cetera eadem servanda sunt. Ante Zccessionem autem, tribus quatuorve horis castoreum, si venter adstrictus est, cum scammonea miX-
tum , si non est, per se ipsum cum aqua dandum est. Si praecordia mollia sunt, cibis utendum est
194쪽
I66A. CORN. CELSI plenioribus: si dura, in iisdem sorbitionibus sit,s-
stendum ; 1 inponendumque est praecordiis, quod simul & reprimat & emolliat.
De bdropicis, . SED hic quidem acutus est morbuS. LongUS Vero fieri potest eorum , quos aqua inter cutem male habet, nisi primis diebus succurritur; υδρωπα Graeci vocant. Atque ejus tres species sunt. Nam modo, ventre Vehementer intento, creber in tu S, ex motu spiritus , sonus est : modo corpus inaequale est, tumoribus aliter aliterque per totum id orientibus : modo intuS in uterum aqua contrahitur ;& , moto corpore, ita movetur , ut impetus ejus conspici possit. Primum τυμπαν ην: secUndum, λευ
nomi uant. Communis tamen omnium est humoris nimia abundantia; ob quam ne ulcera quidem in his aegris facile sanescunt. Saepe vero hoc malum per se incipit: saepe alteri Vetusto morbo, maXimeque quartanae, super Uenit.
Facilius in servis, quam in liberis tollitur. quia, cum desideret famem, sitim , mille alia taedia, longamque patientiam, promtius iis succurritur, qui facile coguntur, quam quibus inutilis libertas est. Sed ne hi quidem, qui sub alio sunt, si ex toto sibi
temperare non possunt, ad salutem perducuntur.
Ideoque non ignobilis medicus, Chrysippi discipu-
195쪽
lus, apud Antigonum regem , amicum quendam ejus, notae intemperantiae, mediocriter eo morbo implicitum, negavit posse sanari. Cumque Rher medicus Epirotes Philippus se sanaturum polliceretUr, respondit, illum ad morbum aegri respicere, se, ad Enimum. Neque eum res fefellit. Ille enim, cum summa diligentia non medici tantummodo, sed etiam regis custodiretur, tamen malagmata sua de- Vorando, bibendoque suam urinam , in eXItium ie- se praecipitavit. Inter initia tamen , non dissicillima curatio est, si imperata sunt corpori, quies, sitis, inedia. At si malum inveteraverit, non sine magna molestia discutitur. Metrodorum tamen, Epicuri disseipulum,
reserunt, cum hoc morbo tentaretur, neque aequo
animo ferret necessariam sitim, ubi diu abstimi erat, solitum bibere, deinde evomere. Quod , si redditur , quidquid receptum est, multum taedio demit: si a stomacho retentum est, morbum ZUget. ideoque in quolibet tentandum non est.
Sed si febris quoque est, ii aec in primis submovenda est per eas rationes, per quas huic succurri posse propositum est. Si sine febre aeger est, tum demum ad ea veniendum est, quae ipsi morbo mederi solent. Atque hic quoque, quaecunque species est , si nondum nimis occupavit , iisdem auxiliis
Opus est. Multum ambulandum , currendum aliquando , Sc superiores maxime partes sic perfricandae, ut calorem in cutem evocet: inter quae, spiritum ipse continear. Evocandus est sudor, non eXercitatione tantummodo, sed etiam in arena calida,
196쪽
vel laconico, vel clibano, similibusque aliis: maximeque utiles sunt naturaleS, & siccae sudationes, quales super Bajas habemus in myrtetis. Balneum atque omnis humor alienus est. Jejuno recte catapotia dantur, facta ex duabus absinthii, rnyrrhae tertia Parte. Cibus esse debet ex media quidem materia, sed tamen generis durioris. Potio non ultra danda est, quam ut vitam si stineat: optimaque est, quze urinam movet. Sed id ipsum moliri cibo, quam medicamento melius est. Si tamen res coget, ex his aliquid, quae id praestent, erit decoquendum, eaque aqua potui danda. Videntur autem hanc facultatem habere , iris, nardum, crocum, cinnZmO-mum, Zmomum , casii Z , myrrha , balsamum, galbanum , ladanum, Cenanthe, PBnaceS, CardAmO-mum , hebenus, cupressi semen, UVa taminia, quam σταφιδα ωγρίαν Graeci nominant, Bbrotanum , rosae folia , B corum , amarae nuces , tragoriganum , styrax, costum , junci quadrati rotundi semen; il
ties posuero , non quae hic nascuntur, sed, quae inter aromata asseruntur, significabo. Primo tamen , quae lenissima ex his sunt, id est, rosae folia, vel nardi spica, tentanda sunt. Vinum quoque utile est austerum, sed quam tenuissimum. Commodum est etiam , lino quotidie ventrem metiri, & , qua comprehendit alvum, notam imponere : postero quoque die Videre, si plenius cor-PUS sit, an extenuetur. id enim, quod tenuatur ,
medicinam sentit. Neque alienum est, metiri & pQ-
197쪽
tionem ejus, & urinam . nam si plus humoris excernitur, quam assumitur , ita demum secundae valetudinis spes est. Asclepiades in eo, qui ex quZrtana in hydropa deciderat, se abstinentia bidui, frictione usum; tertio die, jam di febre, & aqua
liberato, cibum & vinum dedisse, memoriae prodidit. Hactenus communiter de omni specie dici potest: si vehementius malum est, diducenda ratio curandi est. Ergo , si instatio , & ex ea dolor creber est, utilis quotidianus , aut alterno quoque die post cibum , vomitus est. Fomentis siccis calidisque utendum est. Si per haec dolor non finitur, necessariaestini sine ferro cucurbitulae. Si ne per has quidem tormentum tollitur , incidenda cutis est , & tum his utendum. Ultimum auxilium est, si cucurbitulae nihil profuerunt, per alvum infundere copiose aquam calidam , eam que recipere. Quin etiam quotidie ter quaterve opus est uti frictione vehementi, cum oleo & quibusdam calefacientibus. Sed in hac
frictione a ventre abstinendum est. Imponendum vero in eum crebrius sinapi, donec cutem erodat ferramentisque candentibus pluribus locis venter exulcerandus est, & servanda ulcera diutius. Utiliter etiam scilla cocta delinitur cutis. Sed diu post has insationes abstinendum est ab omnibus inflantibus.
At, si id vitium est, cui λευκοφλεγμα τια nomen
est, eas partes , qtrae tument, subjicere soli oporret ; sed non nimium , ne febricula incidat: si is
vehementior est, caput Velandum est, utendumque
frictione, madefactis tantum manibus aqua, cui sal
198쪽
pueriles aut muliebres manus adhibeantur , quo mollior earum tactus sit. Idque si vires patiuntur, ante meridiem , tota hora; post meridiem , semihora fieri oportet. Utilia sunt etiam cataplasmata, Quae reprimunt; maximeqUe , si corpora teneriora sunt. Incidendum quoque est super talum , quatuor fere digitis, ex parte interiore; qua per aliquot dies frequens humor feratur: atque ipsos tumores incidere altis plagis oportet: concutiendumque corpUS est multa gestatione , atque , ubi inductae vulneribus cicatrices sunt, adjiciendum & exercitationibus est & cibis, donec corpus ad pristinum habitum revertatur. Cibus valens esse debet, & glutinosuS, maXimeque caro. Vinum, si per stomachum licet, dulcius; sed ita, ut invicem biduo triduove, modo aqua, modo id bibatur. Prodest etiam lactucae marinae, quae grBndis juXta mare nascitur, semen, cum Bqua potui datum. Si valens est, qui id
accipit, ei scilla cocta, sicut supra dixi, delinitur. Auctoresque multi sunt, inflatis vesicis pulsandos
Si vero id morbi genus est, quo in uterum multa aqua contrahitur, ambulare, sed magis modice oportet; malagma, quod digerat, impossitnm habere; idque ipsum superimposito triplici panno, fascia , non nimium tamen Vehementer, adstringere,
quod a Tharria profectum , servatum esse a pluribus video. Si jecur, aut lienem affectum esse, manifestum est , ficum pinguem contusam, adjecto melle, superponere. Si per talia auxilia venter non
199쪽
s ccatur, sed humor nihilominus abundat, celeri Ori Via succurrere, ut is per ventrem ipsum emittatur. Neque ignoro , Erasistrato displicuisse hanc curandi viam ; morbum enim hunc jocinoris putavit : ideoque non ita illum esse sanandum ; frustraque aquam emitti, quae, vitiato illo, subinde nascatur. Sed primum, non hujus visceris unius hoc vitium est. Nam & splene affecto, & in totius corporis malo habitu fit. Deinde , ut inde coeperit,
tamen aqua nisi emittitur, Quae contra naturam ibi
substitit, & jocinori,& ceteris interioribus parti-hUS nocet. Convenitque , corpus nihilominus esse curandum. Neque enim sanat emissus humor, sed medicinae locum facit, quam intus inclusus impedit. Ac ne illud quidem in controVersiam Venit, quin non omnes in hoc morbo sic curari possint; sed juvenes robusti, qui vel ex toto carent febre , vel certe satis liberales intermissiones habent. Nam quorum stomachus corruptus est , quive ex atrabile huc deciderunt, quique malum corporis habitum habent, idonei huic curationi non sunt. Cibus autem, quo die primum humor emissus est , su nervacuus est, nisi 1i vires desunt. Inseouentibus diebus, his vinum meracius quidem, sed non ita multum dari debet, paulatimque reVocandus aeger est ad exercitationes, frictiones, solem, sudationes , navigationes , & idoneos cibos, donec ex
toto convalescat. Balneum rarum res amat, & frequentiorem in jejuno vomitum. Si aestas est, in mari natare commodum est. Ubi convaluit aliquis , diu tamen alienus ei Veneris usus est.
200쪽
De tabe , O ejus specubus O curationibus. D 1υT1υs saepe & periculosius tabes eos in Ble habet, quos invasit. Atque hujus quoque plures
species sunt. Una est, qua corpUS non Alitur, naturaliter semper aliquibus decedentibus, nullis vero in eorum locum subeuntibus, summa macies oritur; & , nisi Occurritur, tollit. ατ ιαν hZnc Graeci vocant. Ea duabus fere de causis incidere consuevit. Aut enim nimio timore aliquis minus , aut aviditate nimia plus, quam debet, assumit: ita vel, quod deest, infirmat; vel, quod superat, corrumpitur. Altera species est, quam Graeci καχεξ αν ΘPPel lant: ubi malus corporis habitus est; ideoque omnia alimenta corrumpuntur. Quod fere sit, cum longo morbo Vitiata corpora, etiamsi illo Vacant, refectionem tamen non accipiunt; aut cum maliS medicamentis corpus a Dinim est; aut, cum diu necessaria defuerunt; aut, cum inussitatos inutiles cibos aliquis assumsit, aliquidve simile incidit. Huic, praeter tabem, illud quoque nonnunquam accidere solet, ut per assiduas pustulas, aut ulcera, summa cutis eXasperetur, Vel aliquae corporis parteS intumescant.
Tertia est , longeque periculosissima species, quam Grae ei nominaverunt. Oritur fere a capite : inde in pulmonem destillat. Huic exulce-