장음표시 사용
201쪽
ratio accedit, & febricula levis fit; quae etiam, cum quie Vit, tamen 6c repetit. Frequens tussis est, Pu S exscreatur ; interdum cruentum aliquid. Quidquid exscreatum es, si in ignem impolitum est, mali odoris est. Itaque, qui de morbo dubitant, hac
Cum haec genera tabis sint, animadvertere primi in Oportet, quid sit, in quo laboratur. Deinde, si tantummodo non ali corpus apparet , causam ejus attendere ; &, si cibi minus aliquis, quam debet , assumit, adjicere : sed paulatim, ne si corpus insuetum subita multitudine oneraverit, concoctionem impediat. Si vero plus justo quis assumere solitus est, abstinere uno die ; deinde ab exiguo cibo incipere; quotidie adjicere , donec ad justum modum perveniat. Praeter haec convenit ambulare locis quam maxime frigidis, sole Vitato: per manus quoque exerceri. Si infirmior est, gestari, ungi , perfricari, si potest, maxime per se ipsum, saepius eodem die , & ante cibum , post eum , sicut interdum oleo quaedam adjiciantur calefacientia , donec insudet. Prodestuue jejuno prehendere per multas partes cutem, Sc attrahere, Ut rei BYetur; aut, imposita resina , & abducta hibinde idem facere. Utile est etiam interdum balneum, sed post cibum exiguum. Atque in ipso solio recte cibi aliquid assumitur : aut si sine hoc frictio fuit, post eZm protinus. Cibi vero esse debent ex his , qui facile concoquuntur , qui maxime alunt. Ergo vini quoque, sed austeri, necessarius usus; movenda
202쪽
nendum est ; deinde alvus ducenda ; tum paulatim cibi dandi, adjectis exercitationibus, unctionibu S , frictionibus. Utilius his frequens balneum est, sed jejunis; etiam usque ad sudorem. Cibis vero opus est copiolis , Variis , boni succi, quique etiam minus facile corrumpantur, vino austero. Si nihil reliqua proficiunt, sanguis mittendus est ; sed paulatim, quotidieque pluribus diebuS, cum eo , Ut cetera quoque eodem modo serventur.
Quod si mali plus est, & vera phthisis est, inter
initia protinus occurrere necessarium est : neque enim facile is morbus, cum in Veteraverit, evincitur. Opus est , si vires patiuntur , longa na Vigatione; coeli mutatione sic, ut densius, quam i l est, ex quo discedit aeger , petatur. Ideoque aptissime Alexandriam ex Italia itur. Fereque id posse interi a incipia corpus pati debet, cum hic morbus petate firmillima maxime oriatur, id est, ab anno duodevigesimo ad annum quintum Sc trigesim una. Si id imbecillitas non sinit, nave tamen non longe gestari commodissimum est. Si navigationem aliqua res prohibet, lectica, vel alio modo corpuS movendum est : tum a negotiis abstinendum est, omnibusque rebus , quae sollicitare animum possunt: somno indulgendum : cavendae destillationes, ne, si
quid cura levarit , exasperent; Sc ob id vitanda cruditas, simulque sol dc frigus: os obtegendum, latices Velandae , tussicula suis remediis finienda :&, quamdiu quidem febricula incursat, huic interdum abstinentia, interdum etiam tempestivis cibis
203쪽
medendum: eoque tempore bibenda aqua. Lac quoque, quod in capitis doloribus, & in acutis febribus, Sc per eas facta nimia siti, ac sive praecordia tument, sive biliosa urina est, sive sanguis fluxit, pro Veneno est ; in phthisi tamen , sicut in omnibus longis dissicilibusque febriculis, recte dari potest. Quod si febris aut nondum incursat, aut jam
remisit, recurrendum est ad modicas exercitationes, maXimeque ambulationes, item lenes fractioneS. Balneum alienum est. Cibus esse debet primo B cer, ut allium , porrum, idque ipsum ex aceto , Vel ex eodem intubus, ocimum, lamica: dein lenis , ut sorbitio ex ptisana, Vel ex alica, vel ex amylo, lacte adjecto. Idem oryza quoque, & , unihil aliud est, far praestat. Tum invicem modo his cibis , modo illis utendum est : adjiciendaque
quaedam ex media materia , praecipueque Vel ex aprugna cerebellum, vel pisciculus, his similia. Farina etiam cum sevo ovillo caprinove mixta , deinde incocta, pro medicamento est. Vinum assumi debet lene austerum. Hactenus non magna mole pugnatur. Si vehementior noXa est , ac neque febricula, neque tussis quiescit, tenuarique corpus apparet, validioribus auYiliis opus est. Exulcerandus est ferro candenti, uno loco sub mento, altero in gutture, duobus ad In Ammam utramque; item sub imis ostibus scapu
nescere ulcera sinamus, nisi tussi finita : cui per se Quo Que medendum esse, manifestum est. Tunc terquaterque die Vehementer extremae partes perfri-
204쪽
candae: thorax levi manu pertractandus : post cibum intermittenda hora , dc perfricanda crura , brachiaque. Interpositis denis diebus, demittendus aeger in solium est, in quo sit aqua calida Sc oleum. Ceteris diebus bibenda aqua : tum Sc vinum , si tussis non est, potui frigidum dandum: si vero est, egelidum. Utile est etiam in remissionibus quotidie cibos dari: frictiones gestationesque similiter adhiberi : itemque acria quarto, aut quinto die sumere, interdum herbam sanguinalem eae aceto , Vel plantaginem esse. Medicamentum est etiam vel plantaginis succus per se , vel marrubium ex melle concocttim ; ita ut illius cyathus sorbeatur, hujus cochleare plenum paulatim delingatur ; vel inter se mixta, Sc incocta resinae terebinthinae pars dimidia , butyri dc mellis pars altera. Praecipua tamen ex his omnibus sunt victus, vehiculum, Sc na Vis,lc sorbitio. Alvus cita utique vitanda est. Vomitus in hoc morbo si frequens est, perniciosuS est, maximeque sanguinis. Qui meliusculus esse coepit, adjicere debet exercitationes , frictiones , cibos :deinde ipse se, suppresso spiritu, perfricare; diu
abstinere a vino , balneo , Venere.
De comitialis morbi curationibus.
INTER notissimos morbos est etiam is, qui comitialis, vel major nominatur. Homo subito concidit, ex ore spum se moventur, deinde interpolito
205쪽
genus saepius viros , quam feminaS, Occupat; ac solet quidem etiam longum esse , usque ad mortis diem , & vitae non periculosum. Interdum tamen cum recens est, hominem consumit; & saepe eum. 1i remedia non sustulerunt, in pueris Veneris, in puellis menstruorum initium tollit. Modo cum distentione membrorum aut nervorum prolabitur aliquis : modo sine illa.
Quidam hos quoque iisdem , quibus lethargicos ,eXcitare conantur : quod admodum supervacuum
est : &, quia ne lethargicus quidem his sanatur; quia, cum possit ille nunquam expergisci atque ita fame interire, hic ad se utique revertitur. Ubi concidit aliquis, si nulla nervorum distentio accessit, utique sanguis mitti debet: si accessit,
non utique mittendus est, nisi alia quoque hortantur. Necessarium autem est, ducere alvum , Vel nigro Veratro purgare, Vel utrumque facere , si vires patiuntur: tunc caput tondere, oleoque & aceto
perungere ; cibum post diem tertium , simul cum transiit hora, qua concidit, dare. Neque sorbitiones autem his, aliique molles & faciles cibi, neque caro , minimeque suilla convenit; sed mediae
materiae: nam & Viribus opus est, & cruditates cavendae sunt. Cum quibus fugere Oportet solem , balneum , ignem , omniaque calefacientia : item , friguS, Vinum , Venerem, loci praecipitis conspe-inim , omniumque terrentium , Vomitum , lassitudinem, sollicitudines, negotia omnia. Ubi tertio die cibus datus est, intermittere quartum , & invi- Corn. Celsus. M
206쪽
cem alterum quemque; eademque hora cibi servara, donec quatuordecim dies transeant. Quos ubi morbus excesiit, acuti vim deposuit: ac si manet, curandus jam ut longus est. Quod si non , quo die primum id incidit, medicus accestit ; sed is, qui cadere consue Vit, ei traditus est; protinus eo genere victus habito, qui supra comprehensiis est , exspectandus est dies, quo prolabatur; utendumque tum vel sanguinis missione, vel ductione alvi, Vel nigro Veratro , sicut praeceptum est. Insequentibus deinde diebus , per eos cibos , quos proposui, Vitatis Omnibus . quae
cavenda dixi, nutriendus est. Si per haec morbus initus non fuerit, confugiendum erit ad album veratrum; ac ter quoque Atliquater eo Utendum , non ita multis interpossitis diebus ; sic tamen, ne iterum unquam sumat, ni 1i conciderit. Vediis autem diebus Vires ejuS erunt nutriendae ; quibusdam , praeter ea , quae supra scripta 1lint, adjectis. Ubi mane experrectus est, corpus ejus leviter ex oleo vetere cum capite , eXcepto entre, permulceZtur: tum ambulatione quam maxime longa & recta utatur: post ambulationem loco tepido vehementer ἴc diu, ac non minus ducenties, nisi infirmus erit, perfricetur: deinde per caput multa aqua frigida perfundatur : paulum cibi
astimat; conquiescat; rursuS ante noctem ambulatione utatur; iterum Vehementer perfricetur, sicut neque Venter, neqUe capUt contingatur : post haec coenet, interpositisque tribus aut quatuor die-bUS, URO aut altero Acria assumat.
207쪽
Si ne per haec quidem fuerit liberatus , caput radatur; Ungatur oleo vetere, adjecto aceto & nitro; perfundatur aqua salsa; bibat jejunus ex aqua castoreum ; nulla aqua nisi decocta , potionis causa utatur. Quidam, jugulati gladiatoris calido sanguine epoto, tali morbo se liberarunt. Apud quos miserum auxilium tolerabile miserius malum secit. Quod ad medicum vero pertinet , ultimum est ,
jUXta talum , eX utroque crure paulum sanguinis mittere: occipitium incidere , cucurbitulas admovere : ferro candente in occipitio quoque Sc infra, qua silmina Vertebra cum capite committitur, adurere duobus locis, ut per ea perniciosus humor evadat. Quibus si sinitum malum non fuerit, prope est, ut perpetuum sit. Ad levandum id, tantummodo utendum erit exercitatione multa , frictione , cibisque his, qui supra comprehensi sunt: praecipueque Vitanda omnia , quae ne fierent, eX- cepimUS.
De regii morbi curatione. QUE notus est morbus, quem interdum arquatum, interdum regium nominant. Quem Hippocrates ait, si post septimum diem febricitante aegro supervenit, tutum esse , mollibus tantummodo praecordiis substantibus. Diocles ex toto, si post febrem oritur, etiam prodesse; si post hunc febris, occidere. Color autem eum morbum detegit, maxime oculorum, in quibus, quod album esse de-
208쪽
Ibo A. CORN. CELSIbet, fit luteum. Soletque accedere & sitis, & dolor capitis, eu frequens singultus, & praecordiorum dextra parte durities; & , ubi corporis vehemens motus est , spiritus difficultas, membrorumque resolutio : atque, ubi diutius manet morbus, totum corpuS cum pallore quodam inalbescit. Primo die abstinere aegrum oportet: secundo ducere alvum : tum, si febris est , eam victus genere discutere: si non est, scammoneam potui dare, vel cum aqua betam albam contritam , Vel cum aqua mulsa nuceS amaras , absinthium, anisum , sic, ut
pars hujus minima sit. Asclepiades aquam quoque salsam,& quidem per biduum, purgationis causa
bibere cogebat, iis, quae urinam movent, rejectiS.
Quidam , superioribus omissis, per haec, & per eos cibos, qui extenuant, idem se consequi dicunt. Ego utique , si satis virium est, validiora; si parum , imbecilli Ora auxilia praesero. Si purgatio fuit,
post eam triduo primo modice cibum oportet assit mere ex media materia , tu vinum bibere Graecum salsum , ut resolutio Ventris maneat: tum altero triduo validiores cibos , tu carnis quoque aliquid esse , intraque aquam manere : deinde ad superius genuS Victus reverti, cum eo , ut magis satietur; omisso Graeco vino bibere nigrum austerum atque ita per haec variare, ut interdum B creS quoque cibos interponat, interdum ad salsum vinum
redeat. Per Omne Vero tempuS utendum est exercitatione, frictione , tu , si hiems est, balneo; si
aestas, frigidis natationibus: lecto etiam, & conclavi cultiore , clauso loco , ut tu ludis , lascivia,
209쪽
per quae mens exhilaretur: ob quae regius morbus dictus videtur. Malagma quoque, quod digerat, super praecordia datum prodest; vel arida ibi ficus imposita, si jecur aut lienis affectus est.
IGNOTUS autem paene in Italia, frequentissimus in quibusdam regionibus is morbus est, quam ἐλεφαντιασιν Graeci vocant; isque longi S annumeratur. Totum corpus assicitur ita, ut ossa quoque vitiari dicantur. Summa pars corporiS crebraS maculas crebrosque tumores habet. Rubor earum paulatim in atrum colorem convertitur. Summa cutis inaequaliter crassa , tenuis, dura, mollisque , quasi squamis quibusdam exasperatur, corpuS emacrescit, os, surae, pedes intumescunt. Ubi vetus morbus est, digiti in manibus pedibusque sub tumore conduntur ; febricula oritur, quae facile tot malis obrutum hominem consumit. Protinus ergo inter initia sanguis per biduum mitti debet; aut nigro Veratro venter solvi. Adhibenda tum, quanta sustineri potest, inedia est : paulum deinde vires reficiendae , di ducenda alvus :post haec, ubi corpus levatum est, utendum est exercitatione, praecipueque cursu : sudor primum labore ipsius corporis, deinde etiam siccis su dationibus evocandus : frictio adhibenda : moderandum. que inter haec, ut Vires conserventur : balneum
210쪽
181 rarum esse debet: cibus sine pinguibus, sine glutinosis, sine instantibus. Vinum, praeterquam primi S diebus, recte datur. Corpus contrita plantago &illita optime tueri videtur.
' TTONITOS quoque raro videmus, quorum lacorpus Sc mens stupet. Fit interdum ictu fulminis , interdum morbo. απο τ ιαν hunc Graeci appellant. His sanguis mittendus est. Veratro quoque albo , vel alvi ductione utendum. Tum adhibendae frictiones; SI ex media materia minime pingues cibi; quidam etiam acres : & a vino abstinendum.
De resolutione nervorum, qua apoplexia Mel paradisita dicitur. AT resolutio nervorum frequenS ubique morbus est. Sed interdum tota corpora , interdum partes infestat. Veteres auctores illud αποπληροαν , hoc
appellari video. Solent autem, qui per Omnia membra Vehementer resoluti sunt, celeriter rapi. ac si correpti non sunt, diutius quidem vivunt; sed raro tamen ad sanitatem perveniunt; & plerumque miserum spiritum trahunt, memoria quoque amissa.