장음표시 사용
211쪽
In partibus Vero nunquam acutus, i .epe longus , fere insanabilis morbus. est Si omnia membra vehementer resoluta sunt, sanguinis detractio vel occidit, vel liberat. Aliud curationis gensts vix unquam sanitatem restituit saepe mortem tantum differt; vitam interim infestat. Post sanguinis missionem, si non redit Sc motus di mens, nihil spei superest: si redit, sanitas
quoque prospicitur. At, ubi pars resoluta est, providet malo corporis . vel sanguis misi iis, vel alvus ducta. Cetera eadem in utroque casu facienda sunt. Siquidem vitare praecipue convenit frigus; paulatimque adeXercitationes revertendum est, sic, ut ingrediatur
ipse protinus, si potest. Si id crurum imbecillitas prohibet, vel gestetur, vel motu lecti concutiatur: tum id membrum , quod deficit, si potest, per se;
si minus, per alium moveatur , & Vi quadam ad consuetudinem suam redeat. Prodest etiam torpentis membri summam cutem exasperasse, vel urticis caesam, vel imposito sinapi, sic, ut, ubi rubere coeperit corpus, haec removeantur. Scilla quoque contrita, bulbique contriti cum ture recte impo-Γuntur. Neque alienum est , resina cutem tertio quoque die diutius vellere; pluribus etiam locis aliquando sine ferro, cucurbitulas admovere. UnctiO- ni Vero aptissimum est vetus oleum , Vel nitrum aceto & oleo mixtum. Quin etiam fovere aqua calida marina ; vel, si ea non est, tamen salsa , magnopere necessarium est. At, si quo loco vel naturales , Vel etiam manufactae tales natationes sunt ,
212쪽
A. CORN. CELSII 8 iis potissimum utendum est ; praecipueque in his
agitanda membra, quae maxime deficiunt. si id non est, balneum tamen prodest. Cibus esse debet ex media materia , maximeque ex Venatione: potio , sine vino , aquae calidae. Si tamen Vetus morbuSest , interponi quarto Vel quinto die purgationis causa vinum Graecum falsum prodest. Post coenam utilis vomituS est.
Interdum vero etiam nervorum dolor oriri solet. In hoc casti non vomere , non medicamentiSUrinam movere, non sine exercitatione su dores,
ut quidam praecipiunt expedit. Bibenda aqua est bis die. In lectulo leniter satis diu corpus perfricandum est, deinde retento spiritu; ab ipsa exercitatione potius superiores partes mOVendae: balneo ruro Utendum : mutandum subinde peregrinationibus coelum. Si dolor est, ea ipsa pars sine oleo, nitro ex aqua perungenda est; deinde involvenda,
Sc subjicienda pruna lenis, & sulphur; atque ita id suffumigandum ; idque aliquamdiu faciendum ,
sed jejuno, cum bene jam concoxerit. Cucurbitulae quoque saepe dolenti parti admovendae sunt , pulsandusque leviter inflatis vesicis bubulis is locus est. Utile est etiam sevum miscere cum hyoscyami& urticae contritis seminibus, sic, ut Omnium par modus sit, idque imponere : so Vere aqua, iniqua sulphur decoctum sit. Utriculi quoque recte imponuntur aqua calida res leti, aut bitumen cum hordeacea farina mixtum. Atque in ipso potissimum
213쪽
dolore, utendum D statione vehementi est. quod in aliis doloribus pessimum est.
Tremor Butem nervorum aeque vomitu medicZmentisque urinam moventibus intenditur. Inimica etiam habet balnea , assasque sudationes. Bibenda aqua est: acri ambulatione utendum, item unctionibus , frictionibusque , maxime per se ipsum: pila, similibusque superiores partes dimovendae : cibo quolibet utendum , dummodo concoctioni utique studeatur. Secundum cibum , curis abstinendum et rarissima Venere utendum est. Si quando quis in
eam prolapsus est , tum oleo leniter diuque in le-dhilo persei cari manibus puerilibus potius, quam virilibus, debet.
De suppurationibus internis. Suppurationes autem, quae in aliqua iteriori parte Oriuntur, ubi notae fuerint, primum id agere oportet per ea cataplasmata , quae reprimunt, ne coitus inutilis materiae fiat: deinde, si haec victa sunt, per ea malagmata, quae digerunt, dissipetur. Quod si consecuti non sumuS, sequitur, ut eVOcetur : deinde , ut maturescat. l omnis tum Vomicae finis est, ut rumpatur. Indiciumque est, PUS Vel alvo vel ore redditum. Sed nihil facere oportet,
quo minus , quidquid est puris, excedat. Utendum maXime sorbitionibus est,& aqua calida. Ubi pus ferri desiit, transeundum ad faciles quidem , sed tamen validiores & frigidos cibos , frigidamque
214쪽
aquam sic , ut ab egelidis tamen initium fat. pr moque cum melle quaedam edenda, ut nuclei pinei, vel Graecae nuces, Vel avellanae. Postea submovendum id ipsum , quo maturius induci cicatrix possit. Medicamentum eo tempore ulceri est, succus assumtus vel porri vel marrubii, & omni cibo porrum ipsum adjectum. Oportebit autem uti in his partibus, quae non assiciuntur , frictionibus , item ambulationibus lenibus. Vitandumque erit, ne vel luctando , vel currendo, Vel alia ratione sanescentia ulcera eXasperentur. In hoc enim morbo perniciosus, ideoque omni modo cavendus sanguinis vomitus est.
215쪽
De humani corporis interioribus sedibus. HACTENUs reperiuntur ea generct morborum, quae in totis corporibus ita sunt, ut iis certae sedes assignari non possint: nunc de his dicam, quae sunt in partibus. Fatilius autem Omnium interiorum morbi curationesque in notitiam venient, si prius eorum sedes breviter ostendero. Caput igitur, eaque, quae in Ore sunt, non lingua tantummodo palatoque terminantur , sed etiam , quatenus oculis nostriS exposita sunt. In dextra sinistraque circa guttur Venae grandes, quae οιο Θιδες nominantur; itemque arteriae , qu3S-VO cant, sursum procedentes ultra aures seruntur. Atque in ipsis cervicibus glandulae positae sunt, quae interdum cum dolore intumescunt. Deinde duo itinera incipiunt: alterum , asperam arteriam nominant ; alterum , stomachum. Arteria exterior ad
216쪽
pulmonem: stomachiis interior ad ventriculum sertur. illa spiritum, hic cibum recipit. Quibus cum diversae viae lint, qua coeunt, exigua in arteria subi piis faucibus lingua est: quae, cum spiramus, at tollitur ; cum cibum potionemque assumimUS , arteriam claudit. Ipsa autem arteria, dura & cartilaginosa , in gutture assurgit; ceteris partibus residit. Constat ex circulis quibusdam , compositis ad imaginem earum vertebrarum , quae in spina sunt: ita tamen, ut eX parte exteriore aspera; ex interiore , si omachi modo laevis sit . eaque descendens ad Praecordia cum pulmone committitur. Is spongiosus,
ideoque spiritus capax , & a tergo spinae ipsi junctus, in duas fibras, ungulae bubulae modo, dividitur. Huic cor anneXum est, natura musculo sim,
in pectore sub sinisteriore mamma situm; duosque quasi ventriculos habet. At sub corde dique pulmone , transversum ex Valida membrana septum est, quod a praecordiis uterum diducit, deque ner-VOsum; multis etiam venis per id discurrentibus ;a superiore parte , non solum intestina , sed jecur quoque lienemque discernit. Haec Viscera proXime, sed infra tamen posita, dextra sinistraque sunt. Jecur a dextra parte sub praecordiis ab ipso septo omtum , intrinsecus caVum, extrinsecus gibbum est.
quod prominens leviter ventriculo insidet, & inquatuor fibras dividitur. Ex inferiore vero parte ei fel inhaeret. At lien in sinistra, non eidem septo, sed intestino innexus est, natura mollis & raruS, longitudinis crassitudiniique modicae; isque pauluma costarum re ione in uterum eXceden S, ex maxi-
217쪽
ma parte sub his conditur. atque haec quidem juncta sunt. Renes vero diversi: qui lumbis sub imis
costis inhaerent, a parte earum rotundi, ab altera resimi; qui SI venosi sunt, & ventriculos habent,& tunicis super conteguntur. Ac viscerum quidem hae sedes sunt. Stomachus vero, qui intestinorum principium est, nervosus a septima spinae vertebra
incipit, ac circa praecordia cum Ventriculo committitur. Ventriculus autem, qui receptaculum ci-hi est, constat ex duobus tergoribus. isque inter lienem jecur positus est ; utroque ex his paulum super eum ingrediente. Suntque etiam membranulae tenues, per quas inter se tria ista connectuntur, jungunturque ei septo, quod transversum esse , supra posui. Inde ima ventriculi pars paulum in dexteriorem partem conversa , in summum intestinum coarctatur. Hanc juncturam Graeci v0cant, , quoniam portae modo in inferiores partes ea , quae eae creturi sumus, emittit. Ab ea jejunum intestinum incipit, non ita implicitum. cui tale Vocabulum est, quia nunquam, quod accipit, continet; sed protinus in inferiores partes transmittit. Inde tenue intestinum est, in sinus vehementer implicitum : orbes vero ejus per membranulas singuli cum inferioribus connectuntur; qui in dexteriorem partem conversi, & e regione dexterioris coxae siniti , superiores tamen parteS magis complent. Deinde id intestinum cum crastiore altero transverso
committitur; quod a dextra parte incipiens, in si1-inisteriorem pervium & longum est, in dexteriorem non est; ideoque caecum nominatur. At id, quod
218쪽
pervium est, late susum atque sinuatum , minusque quam superiora intestina nervosum , ab utraque parte huc atque illuc Volutum, magis tamen sinisteriores inferioresque partes tenens, contingit jecur atque Ventriculum : deinde cum quibusdam membranulis a sinistro rene venientibus jungitur; atque hinc dextra recurvatum in ima dirigitur, qua excernit; ideoque id ibi rectum intestinum nominatur. Contegit Vero universa haec omentum, e X
inferiore parte laeve & strictum, ex superiore mollius. Cui adeps quoque innascitur; quae sensu, sicut
cerebrum quoque S medulla, caret. At a renibus singui se Venae , colore albae , ad Vesicam feruntur; ουρητηρ Graeci Vocant, quod per eas inde descendentem urinam in Veticam distillare concipiunt. Vesica autem in ipso sinu nervosa & duplex , cervice plena atque carnosa, jungitur per VenaS cum
intestino , eoque osse , quod pubi subest : ipsa soluta
atque liberior est; aliter in viris atque in feminis posita. Nam in viris juxta rectum intestinum est, potius in sinistram partem inclinata: in feminis super genitale earum posita est, supraque elapsa, ab ipsa vulva sustinetur. Tum in masculis iter urinae spatiosius & compressius a cervice hujus descendit ad colem : in feminis brevius δc plenius, super Vulvae cervicem se ostendit. Vulva autem in Virginibus quidem admodum exigua est : in mulieribus vero , nisi ubi gravidae sunt, non multo major, quam
ut manu comprehendatur. Ea, recta continuataque cerVice, quem can3lem Vocant, contra mediam al-Vum orsa , inde paulum ad dexteriorem coxam
219쪽
I9 Iconvertitur; deinde super rectum intestinum progressa, iliis feminae latera sua innectit. Ipsa autem ilia inter coxas & pubem imo ventre posita sunt. A quibus ac pube abdomen sursiim versus ad praecordia perVenit; ab exteriore parte, evidenti cute ;ab interiore laevi membrana inclusum quae omento
jungitur; περιτον ιιος autem a GraeciS nominatur.
De curationibus morborum , qui nascuntur a capit .s is veluti in conspectum quendam , quatenuS
scire curanti necessarium est, adductis, remedia singularum laborantium partium e X1equZr , ors US Rcapite : sub quo nomine nunc significo eam Partem , quae capillo tegitur: nam oculorum, aurium , dentium dolor, & si1 quis similis est, alias erit explicanduS. De capitis dolore. In capite autem interdum acutus & pestifer morbus est, quam κύ-αὐν Graeci Vocant. Cujus notae sunt, horror Validus, ner Vorum resolutio , Oculorum caligo, mentis alienatio, Vomitus, sic ut Vox supprimatur; vel sanguinis ex naribus cursus, sicut corpus frigescat , anima deficiat. Praeter haec , dolor intolerabilis, maxime circa temporA , Vel Oc-Cl Pitium. Interdum autem in capite longa imbecillitas , sed neque gravis, neque periculosa, per hominis aetatem est. Interdum gravior dolor, sed bre-
220쪽
VIS, neque tamen morti serus ; qui vel vino , vel cruditate, Vel frigore, Vel igne, aut sole contrahitur. Hique omneS dolores modo in febre, modo 1ine hac sunt; modo in toto capite, modo in parte interdum sic , Ut oras quoque proXlmam partem excrucient. Praeter haec etiam in Venitur genus , quod potest longum esse : ubi humor cutem inflat, eaque intumescit, & prementi digito cedit: υθοκάφαλον Graeci appellant.
Ex his id, quod secundo loco positum est, dum
leve est, qua sit ratione curandum, di Xi, cum persequerer ea, quae sani homines in imbecillitate partis alicujus facere deberent. Quae vero auxilia sint capitis, ubi cum febre dolor es , eo loco explici-rum est, quo febrium curatio exposita est. nunc de ceteris dicendum est.
Ex quibus id, quod acutum est, & id, quod supra consuetudinem intenditur, idque, quod ex subita causa , etsi non pestiferum, tamen vehemens est, primam curationem habet, qua sanguis mittatur. Sed id , nisi intolerabilis est dolor, supervacuum est. Satiusque est, abstinere a cibo ; si fieri potest, etiam a potione: ii non potest, aquam bibere. Si postero die dolor remanet, alvum ducere, sternutamenta evocare , nihil assumere, nisi aquam. Saepe enim dies unus aut alter totum dolorem hac ratione discutit, utique, si ex Vino vel cruditate Origo est. Si vero in his auxilii parum est, tonderi oportet ad cutem : deinde considerandum est, quae causa dolorem excitarit. Si calor, aqua frigida multa per-