De medicina libri octo ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria studiis Societatis Bipontinae

발행: 1786년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

M EDIC IN bE LIB. IV. I93

fundere caput expedit; spongiam concaVam imponere , subinde ex aqua frigida expressam ungere rosa & aceto, vel potius his tinctam lanam 1uccidam imponere, aliaque refrigerantia cataplasmata. At si frigus nocuit, caput oportet perfundere aqua calida marina, vel certe salsa, aut in qua lati rus decocta sit; tum caput vehementer perfricare deinde calido oleo implere, veste velare. quidam etiam id devinciunt: alii cervicalibus vestimentisque onerant, & sic levantur : alios calida cataplasmata adjuvant. Ergo etiam, ubi causa incognita est, Videre oportet, refrigerantia magiS, an calefacientia leniant, & his uti, quae eXperimentum BP-- probarit.

At si parum causa discernitur, perfundere c3put, primum aqua calida, sicut supra praeceptum ess , Vel 1alsa, vel ex lauro decocta, tum frigida posca. Illa

in omni vetusto capitis dolore communia sunt et sternutamenta excitare, in serioreS parteS Vehementer perfricare, gargarizare his, quae salivam movent , cucurbitulas temporibus & occipitio admovere , sanguinem ex naribus detrahere, resina subinde tempora pervellere, & imposito sinapi exulcerare ea, quae male habent, ante linteolo subjecto,

ne vehementer arrodat; candentibus serramentis ,

ubi dolor est, ulcera excitare; cibum permodicum cum aqua sumere: ubi levatus est desor, in halneum ire , ibi multa aqua, prius calida, deinde frigida per caput perfundi. Si discussus ex toto dolores , etiam ad vinum reverti; sed postea semper, antequam quidquam aliud, aquam bibere. Corn. Cessus. N

222쪽

Dissimile est id genus, quod humorem in caput contrahit. In hoc tonderi ad cutem necessarium est: deinde imponere sinapi, sic ut exulceret. si id parum profuit, scalpello utendum est. Illa cum hydropicis communia sunt, ut exerceatur, insudet, vehementer perfricetur, cibis potionibusque utatur urinam praecipue moventibuS. De morbo, qui circa faciem nascitur. Circa faciem vero morbus innascitur , quem Graeci νι ιν nominant. IS cum acuta fere febre Oritur. OS cum motu quodam pervertitur, ideoque nihil aliud est, quam distentio oris. Accedit crebra coloris in facie totoque corpore mutatio : somnus in promtu est. In hoc sanguinem mittere optimum est. Si finitum eo malu .n non est, ducere alvum. Si ne sic quidem discussum est, albo veratro Vomitum movere. Praeter haec necessarium est vitare solem, las.

studinem, vinum. Sed si discussum iis non est, utendum est cursu, & frictione in eo, quod laesum est, leni & multa; in reliquis partibus breviore,

sed vehementi. Prodest etiam movere sternutamenta, caput r3dere, idque perfundere aqua calida, vel

marina, vel certe salsa, sic ut ei quoque sulphur adjiciatur: post perfusionem iterum perfricari, sinapi manducare; eodemque tempore affectis oris partibus ceratum, integris idem sinapi, donec arrodat, imponere. Cibus aptissimus ex media materia est.

223쪽

MEDICINAE LIB. IV.

De re solutione lingua.

At si lingua resoluta est, quod interdum per se,

Interdum ex morbo aliquo fit, sic ut sermo hominis non explicetur; oportet gargarizare ex aqua , in qua Vel thyrnum, Vel hyssopum, vel nepeta decocta sit; aquam bibere; caput, & Os, & ea, quae sub mento sunt, & cervicem vehementer perfricare; lasere linguam ipsam linere; manducare, quae sunt acerrima, id est, sinapi, allium, cepam; magnavi luctari, ut verba eXprimantur; exerceri retento spiritu , caput pe aqua frigida perfundere, nonnunquam multam esse radiculam, deinde vomere.

De desiliatione ac gravedine. Destillat autem humor ex capite interdum in nares, quod leve est; interdum in fauces, quod pejus est; interdum etiam in pulmonem , quod pessimum est. Si in nares destillaverit, tenuis per has pituita profluit, caput leviter dolet, gravitas ejus sentitur, frequentia sternutamenta sunt. Si in fauces, has exasperat, tu siculam movet. Si in pulmonem, praeter sternutamenta Sc tussim , e si etiam capitis gravitas, lassitudo, sitis, aestus, biliosa urina. Aliud autem quamvis non multum distans malum, gravedo est. Haec nareS claudit, vocem ob in tundit, tussim siccam movet. Sub eadem salsa est

saliva, sonant B UreS, venae moventur In cd Pite, tur bida urina est. Haec Omnia κορυζας Hippocr3teS nominat. Nunc Video apud Graecos in gravedine hoc .nomen servati: destillationes, appel-

224쪽

lari. Haec autem & brevia, &, si neglecta sunt, longa esse consuerunt. Nihil pestiferum est, nisi quod pulmonem eX ulcerdi. Ubi aliquid ejusmodi sentimus, protinus abstinere a s Ole, balneo, vino, venere debemus. Inter quae unctione, & assueto cibo nihilominus uti licet. Ambulatione tantum non acri, sed recta utendum

est, & post eam caput atque Os sit pra quinquagies perfricandum. Raroque fit, ut si biduo, vel certe triduo nobis temperavimus, id vitium non levetur. Quo levato, si in destillatione crassa facta pituita est, vel in gravedine, nares magis patent, balneo utendum est, multaque aqua prius calida, post egelida, fovendum os, caputque; deinde cum cibo pleniore vinum bibendum. At, si aeque tenuis die

quarto pituita est, Vel nares aeque clausae videntur, assumendum est vinum a minaeum , austerum;

deinde rursus biduo aqua, post quae ad balneum, Scad consuetudinem revertendum est.

Neque tamen illis ipsis diebus, quibus aliqua

Omittenda sunt, e X pedit tanquam aegros agere: sed cetera omnia quasi sanis facienda sunt, praeterquam si diutius aliquem, & vehementius ista sollicitare consueverunt. huic enim quaedam curiosior observatio necessaria est. Igitur huic, si in nares vel in fauces destillavit, praeter ea, quae supra retuli, protinus primis diebus multum ambulandum est, perfricandae vehementer inferiores partes, levior frictio adhibenda thoraci erit, levior capiti, demenda assueto cibo pars dimidia, sumenda ova, amylum,

similiaque, quae pituitam faciunt crassiorem, stiti,

225쪽

MEDICINI LIB. IV. I97

Quanta maxima sustineri potest, pugnandum est. Ubi per haec idoneus aliquis balneo factus, eoque usus est, adjiciendus est cibo pisciculus, aut caro psic tamen , ne protinus justus modus cibi sumatur . Vino meraco copiosius utendum est.

At, si in pulmonem quoque destillat, multo magis & ambulatione & frictione opuS est, ea emque adhibita ratione in cibis. Si non satis illi pronciunt, acrioribus utendum est, magis somno indulgendum, abstinendumque a negotiis omnibus; aliquando, ted

serius, balneum tentandum.

In gravedine autem , primo die quiescere, neque esse, neque bibere, caput velare, fauces lana circumdare : postero die surgere, diu abstinere a potione, aut, si reS coegerit, non ultra heminam aquae assumere: tertio die panis non ita multum eX parte interiore cum pisciculo, vel levi carne sumere, aquam bibere : si quis sibi temperare non potuerit,

quo minus pleniore Victu utatur, Vomere : ubi ai balneum ventum est, multa aqua calida caput & os fovere usque ad sudorem, tum ad vinum redire.

Post quae vix fieri potest, ut idem incommodum maneat. sed, si manserit, utendum erit cibis frigidis, aridis, levibus, humore quam minimo, servatis frictionibus exercitationibusque, quae in omni tali genere valetudinis necessariae sunt.

226쪽

398 A. CORN. CELII CAPUT III.

De cervicis morbis. capite transtus ad cervicem est; quae gramvibus admodum morbis obnoxia est. Neque tamen alius importunior acutiorque morbus est, quam iS, qui quodam rigore nervorum, modo caput scapulis, modo mentum pectori annectit, modo rectam& immobilem cervicem intendit. Priorem Graeci Hσθοτονον, insequentem -ροGοτονον, Ultimum τετανον BPPellant e quamvis minus subtiliter quidam in d is cretis his nominibus utuntur. Ea saepe intra quartum diem tollunt: si hunc evaserunt, sine periculo sunt. Eadem omnia ratione curantur; idque convenit. Sed Asclepiades utique mittendum sanguinem credidit. Quod quidam vitandum esse dixerunt, eo quod maxime tum corpus calore egeret; isque esset in sanguine. Verum hoc quidem falsum est. neque enim natura sanguinis est, ut utique caleat; sed ex bis, quae in homine sunt, is celerrime vel calescit, vel refrigescit. Mitti vero necne debeat, ex his intelligi potest, quae de sanguinis missione praecepta sunt. Utique autem recte datur castoreum , dc cum hoc piper, Vel laser. Deinde opus est fomento humido & calido. Itaque plerique aqua calida multa cervices subinde perfundunt. Id in praesentia allevat ; sed opportuniores nervos frigori reddit. quod utique vitandum est.

Utilius igitur est, cerato liquido primum cervi

227쪽

MEDICINAE LIB. IV. I99

cem perungere; deinde admovere vescas bubulas vel utriculos oleo calido repletos, Vel ex farina calidum cataplasma, vel piper rotundum cum ficu contusum. Utilissimum tamen est, humido sale fo-Vere. quod quomodo fieret, jam ostendi. Ubi eorum aliquid factum est, admovere ad ignem, Vel 1 aestas est, in sole aegrum oportet: maximeque oleo

Vetere; si id non est , Syriaco; si ne id quidem est , adipe quam vetustissima cervicem, & scapulas, &spinam perfricare. Frictio cum omnibus in homine vertebris utilis si, tum iis praecipue, quae in collo sunt. Ergo die nocteque, interpositis tamen quibusdam temporibus , hoc remedio utendum est : dum id intermittiatur, imponendum malagma aliquod ex calefacientibus. Cavendum vero & praecipue frigus. ideoque in eo conclavi, in quo cubabit aeger, ignis continuus esse debebit, maximeque tempore antelucano, quo praecipue frigus intenditur. Neque inutile erit, caput attonsum habere, idque irino vel cyprino calido madefacere, & superimposito pileo velare: nonnunquam etiam in calidum oleum totum descendere, vel in aquam calidam, in qua tanum graecum decoctum sit, & adjecta olei pars tertia. Alvu&quoque ducta saepe superiores partes re luit.

Si vero etiam vehementius dolor crevit, admΟ-

- . .

Vendae cervicibus cucurbitulae sunt, sic ut cuti S Incidatur. Eaedem aut ferramentis aut sinapi adure dae. Ubi levatus est dolor, moverique cer ViX coepit, scire licet, cedere remediis morbum. Sed dia vitandus cibus, quisquis mandendus est. Sorbitio

228쪽

nibus utendum, itemque ovis sorbilibus, aut hapa lis mollibusve ; ius aliquod assumendum. Id si bene

processerit, jamque ex toto recte se habere cervices videbuntur, incipiendum erit a pulticula, vel intrita bene madida. Celerius tamen etiam panis mandendus, quam Vinum gustandum : siquidem hujus

iasiis praecipue periculosus; ideoque in longum tem pus differendus est

CAPUT IV.

De saucium morbis : O primum de angina. T hoc autem morbi genus circa totam cervicem; sic alterum, aeque pestiferum acutumque, in faucibus esse consuevit. Nostri anginam Vocant rapud Graecos nomen, prout species est. Interdum enim neque rubor, neque tumor ullus apparet; sed corpus aridum est, Vix spiritus trahitur, membra solvuntur. id συνάγχην Vocant. Interdum lingua faucesque cum rubore intumescunt, vox nihil significat, oculi vertuntur, facies pallet, singultusque est. συνάγχη Vocatur. Illa communia sunt; argernon cibum devorare, non potionem potest; spiritus ejus includitur. Levius est, ubi tumor tantummodo & rubor est , cetera non sequuntur. id παρα- συνάγχρο appellant.

Quidquid est, si vires patiuntur, sanguis mittendus est, etsi non abundat: secundum est, ducere alvum. Cucurbitula quoque recte sub mento, de circa fauces admovetur; ut id, quod strangulat,

229쪽

MEDICINI LI B. IV.

evocer. Opus est deinde fomentis humidis . nam sicca spiritum elidunt. Ergo admovere spongias oportet: quae melius in calidum oleum, quam in calidamaouam subinde dimittuntur. Efficacissimusque est hic quoque, salis calidi succus. Tum commodum est, hyssopum, vel nepetam , Vel thymum , Vel absinthium , vel etiam furfures, aut ficus aridas, cum aqua mulsa decoquere , eaque gargarizare: post haec palatum ungere vel felle taurino, vel eo medicamento , quod ex moris est. Polline etiam piperis id recte respergitur. Si per haec parum proficitur, ultimum est, incidere satis altis plagis sub ipsis maxillis supra collum , & in palato citra uvam, Vel eaS Venas, quae sub lingua sunt; ut per ea vulnera morbUS erumpat. Quibus si non fuerit aeger adjutus , scire licet , malo Victum esse. Si vero his morbus levatus est, jamque fauces & cibum & spiritum capiunt, facilis ad bonam valetudinem recursus est. Atque interdum natura quoque adjuvat, si ex angustiore sede vitium transit in latiorem. Itaque rubore &tumore in praecordiis orto, scire licet fauces li-

herari.

Quidquid antem eas levarit, incipiendum est ab humidis, maximeque aqua mulsa decocta : deinde assumendi molles & non acres cibi sunt, donec fauces ad pristinum habitum revertantur. Vulgo audio, si quis pullum hirundinis ederit, angina toto

anno non periclitari. Servatumque eum ex sale, cum is morbus urget, comburi, carbonemque ejuS contritum in aquam mulsam, quae potui datur, in-

230쪽

A. CORN. CELSI

friari, & prodesse. Id cum idoneos auctores ex pΟ-pulo habeat, neque habere quidquam periculi pose sit, quamvis in monumentis medicorum non lege rim, tamen inserendum huic operi meo credidi. De dissicultate spirandi. Est etiam circa fauces malum , quod apud Grae- eos aliud atque aliud nomen habet, prout se intendit. Omne in dissicultate spirandi consistit: sed

haec dum modica est , neque ex toto strangulat ,δ:Mσπνοια Appellatur : cum vehementior est, ut spirare aeger sine sono & anhelatione non possit, ας duet: cum B ccessit id quoque, ne nisi recta cervice spiritus trahatur. ὁ 'bπνοια. Ex quibus id, quod primum est , potest diutius trahi : duo insequentia dcuta esse consuerunt. His communia sunt; quod Propter angustias, per quas spiritus evadit, sibilum elidit ; dolor in pectore praecordiisque est , interdum etiam in scapulis, isque modo decedit, modore Vertitur; ad haec tussicula accedit. Auxilium est, nisi aliquid prohibet, in sanguinis detractione. Neritie id satis est, sed lac caprinum calidum jejuno dandum ; &, si non febrit, venter solvendus est. Liquanda alvus , interdum etiam ducenda , quibus extenuatum corpus incipit spiritum trahere commodius. Caput autem etiam in lecto sublime habendum est: thorax fomentiS, cataplasmatisque calidis, aut siccis, aut etiam humidis adjuvandus est; & postea vel malagma superimponendum, Vel certe ceratum ex cyprino, vel irino

unguento. Sumenda deinde jejuno potui mulsa

SEARCH

MENU NAVIGATION