De medicina libri octo ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria studiis Societatis Bipontinae

발행: 1786년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

MEDICINAE LIB. V. 333

cerato utatur. Cetera , quae pertinent ad purgandum ulcus, ad implendum , ad cicatricem inducendam conveniunt, quae in vulneribus exposita sunt.

ret. De flatis.

Nonnunquam autem ex ejusmodi abscessibus, &ex aliis ulcerum generibus, fistulae oriuntur. Id nomen est ulceri alto , angusto, calloso. Fit in omnisere parte corporis : habetque quaedam in singulis locis propria. Prius de communibus dicam. Genera igitur fistularum plura sunt. siquidem aliae breves

sunt, aliae altiuS penetrant: aliae rectae intus feruntur, aliae multoque plures transversae : aliae simplices sunt, aliae duplices triplicesve; quae ab uno ore orsae intus tres fiunt, aut etiam in plures sinus dividuntur : aliae rectae, aliae flexae , & tortuosae sunt aliae intra carnem desinunt, aliae ad ossa aut cartilaginem penetrant; aut, ubi neutrum horum subest, ad interiora perveniunt; aliae deinde facile, aliae cum dissicultate curantur, atque etiam quaedam ii sanabiles reperiuntur.

Expedita curatio est in fistula simplici, recenti ,

intra carnem. Adjuvatque ipsam corpus , si juvenile , si firmum est. Inimica contraria his sunt: itemque, si fistula os, vel cartilaginem , Vel nerVum , vel musculos laesit; si articulum occupavit; si vel ad vesicam , vel ad pulmonem, Vel ad Vulvam , vel ad grandes venas arteriasve, vel ad inania , ut guttur, stomachum , thoracem penetravit. Ad intestina quoque eam tendere, semper periculosum ,

λpe pesti serum est. Quibus multum mali accedit ,

362쪽

334 A. CORN. CELSI

si corpus vel aegrum, vel senile , vel mali habi-

Ius est.

Ante omnia autem demitti specillum in fistulam Convenit; ut, quo tendat, & quam alte perveniat, scire possimus ; simul etiam protinus humida , an siccior sit: quod, extracto specillo, patet. Si vero OS

in vicino est, id quoque disci potest, si jam necne eo fistula penetrarit, Sc quarenti S nocuerit. Nam, si molle est, quod ultimo specillo contingitur, in- Ira carnem adhuc vitium est : si magis id renititur, ad os ventum est. Ibi deinde si labitur specillum , nondum caries est : si non elabitur, sed aequali innititur , caries quidem , verum adhuc levis est: si inaequale quoque Sc asperum subest, vehementius os exesum est. At cartilago ubi subhaesit, ipsa sedes clocet: perventumque esse ad eam , ex renisu patet. Sed ex his quidem colliguntur fistularum sedes , spatia, noxae. Simplices vero hae sint , .an in plures Partes diducantur, cognosci potest ex modo puri S.Cujus si plus fertur , quam quod simplici spatio

Convenit, plures sinus esse manifestum est. Cumque fere juxta sint caro , & nervus , Sc aliqua nervosa, quales fere tunica: membr3naeque sunt, genus quoque puris docebit, num plures sinus intus diversa corporis genera perroserint. Siquidem ex carne puS laevi, album , copiosiuS fertur: at ex ner-

voto loco , coloris quidem ejusdem , sed tenuius &m in US : e X nervo , pingue Sc oleo non dissimile. Denique etiam corporis inclinatio docet, num in plures partes fistulae penetrarint, quia saepe , cum quis aliter decubuit, aliterque membrum colloc3-

363쪽

MEDICINAE LIB. V. 333

vit, pus serri, quod jam desierat, iterum incipit;

testaturque , non solum alium sinum esse, eX quo descendat, sed etiam in aliam corporis partem eum

tendere.

Sed si in carne & recens & simplex est; ac neque rugosa , neque cava sede ; neque in articulo , sed in eo membro , quod per se immobile , non nisi cum toto corpore movetur, satis proficiet em Plastrum , quod recentibus vulneribus imponitur, dum habeat vel salem, vel alumen, Vel squamam Beri S , Vel aeruginem , vel ex metallicis aliquid. Exque eo collyrium fieri debet altera parte tenuius , altera paulo plenius. Idque ea parte, qua tenuiu S est antecedente demitti oportet in fistulam , donec purus sanguis se ostendat. quae in omnibus fistularum collyriis perpetua sunt. Idem deinde emplastrum in linteolo superimponendum ; supraque injicienda spongia est, in acetum ante demisia : solvique quinto die satis est. Genusque victus adhibendum est ,

quo carnem ali docui.

Ac, si longius a praecordiis fistula eli, ex intervallo jejunum radiculas edisse, deinde vomere, necessaritim est. Vetustate callosa fit fistula. Callias autem neminem fallit, quia durus est, oc aut albus, aut palli diis. Sed tum validioribus medicamentis opus est. Quale est, quod habet papaveris lacrimae P. I gummi P. VI. ' cadmiae P. IV. atramenti sutorii P. VIII. ex quibus aqua coactis collyrium sit. Aut in quo sunt gallae P. I. aeruginis, sandarachae,

aluminis Egyptii, singulorum P. I. atramenti su

364쪽

A. CORN. CELSI

torii combusti P. II. Aut quod constat ex chalci-etide , & e saxo calce ; quibus auripigmenti dimidio minus, quam in singulis prioribus est, adjici-

Iur , eaque melle cocto excipiuntur. Expeditissianum autem est ex praecepto MegetiS , aeruginis rasae P. II. conterere, deinde ammoniaci thymiamatis P. II. ' acero liquare , eoque infuso aeruginem cogere. Idque ex primis medicamentis est. Sed, ut naec maximi effectus sunt, si cui ista non adsunt, facile tamen est callum quibuslibet adurentibus medicamentis erodere : satisque est vel papyrum intortum , vel aliquid ex penicillo in modum col-Iyrii aci strictum eo illinere. Scilla quoque cocta &miXta cum calce, callum exest.

Si quando vero longior & transversa fistula est demisso specillo , contra principium hujus incidi commodissimum est, & collyrium utrinque, quod Volueris , demitti. At si duplicem esse fistulam vel multiplicem existimamus, sic tamen ut brevis , intraque carnem sit, collyrio uti non debemus; quod unam partem curet, reliquas omittat : sed eadem medicamenta arida in calamum scriptorium conjicienda sitiat, isque ori fistulae aptandus, inspirandumque, ut ea medicamenta intus compellantur. Aut eadem ex vino liquanda, vel, si sordidior fistula est, ex mulso , si callosior, ex aceto sunt, atque intus infundendum. Quidquid inditum est , superponenda sunt, quae refrigerent & reprimant. nam fere, quae circa

fistulam sunt habent aliquid inflammationis. Ne que alienum cst, ubi quis resolverit, antequ*m rur

365쪽

MEDICINAE LIB. V. 337

sus alia medicamenta conjiciat, per Oricularium

clysterem fistulam eluere ; si plus puris fertur, Vino ; si callus durior est, aceto ; si jam purgatur , mulso, Vel aqua. in qua ervum coctum sit, sic ut huic quoque mellis paulum adjiciatur.

Fere vero fit, ut ea tunica, quae inter foramen& integram carnem est, victa medicamentis tota

exeat, infraque ulcus purum sit. Quod ubi contigit, imponenda glutinantia sunt; praecipueque spongia melle cocto illita. Neque ignoro, multis placuisse linamentum in modum collyrii compositum, tinctum melle, implendi causa demitti . sed celerius id glutinatur, quam impletur. Neque Verendum est . ne purum corpus Puro corpori junctum non coeat, adjectis quoque medicamentis ad id essea cibus ;cum saepe exulceratio digitorum , nisi magna cura prospeximus, sanescendo in unum eos jungat.

Est etiam ulceris genus, quod a favi similitudine μελοωρὶς a GraeciS nominatur. Idque duas species habet. Alterum subalbidum, furunculo simile sed majus, cu cum dolore majore. Quod, ubi maturescit, habet foramina ; per quae sertur humor glutinosus, & purulentus nec tamen ad justam maturitatem pervenit. Si divisum est, multo plus intus corrupti, quam in furunculo , BPParet, alistiusque descendit. Raro sit nisi in capillis. Alterum est minus, super corpuS eminens, durum , latum, subviride, subpallidum, magis exulceratum : siquidem ad singulorum pilorum radices Corn. Celsus. Υ

366쪽

3I8 A. CORN. CELSI

foramina sunt, per quae fertur humor glutinosus, subpallidus , crassitudinem mellis , aut visci referens, interdum olei. Si inciditur, viridis intra caro apparet. Dolor autem, & inflammatio ingens est,

adeo ut acutam quoque febrem movere consuerint.

Super id, quod minus crebris foraminibus exasperatum est, recte imponitur & ficus arida, & lini semen in mulso coctum, emplastra ac malagmata materiam educentia , aut quae proprie huc pertinentia supra posui. Super alterum, & ea medicamenta, & farina ex mulso cocta , sic ut ei dimidium resinae terebinthimae misceatur ; & ficus in mulso decocta , cui pau- Ium hyssopi contriti sit adjectum; & uvae taminiae Pars quarta fico adjecta. Quod si parum in utrolibet genere medicamenta proficiunt, totum ulcus usique ad sanam carnem excidi oportet. Ulcere ablato, super plagam medicamenta danda sunt; primum , quae pus citent; deinde, quae purgent, tum quae impleant. E 4. De acrochordone, O tbmio, O myrmeciis,

Sunt vero quaedam Verrucis similia; quorum diversa nomina, ut vitia sunt. 'Aκροχορ Graeci vocant, ubi sub cute coit aliquid durius, Ec interdum paulo asperius , coloris ejusdem infra tenue , ad cutem latius. Idque modicum est, quia raro fabae magnitudinem excedit. Vix unum tantum eodem tempore nascitur; sed fere plura , maximeque in pueris: eaque nonnunquam subito desinunt, non-

367쪽

ME DICI N E LIB. V. 339

nquam mediocrem inflammationem eXcitant. sunt, quae etiam in pus con Uertuntur. Θυμιον nominatur, quod super corpus quasi verrucula eminet, ad cutem tenue, supra latius, subdurum , & in summo perasperum. Id, qua summum , colorem floris thymi repraesentat; unde ei nomen est; ibique facile finditur, & cruentatur; nonnunquam aliquantum sanguinis fundit: fereque circa magnitudinem fabae AEgyptiae est , raro majus,

interdum perexiguum. Modo autem Unum , modo Plura nascuntur , vel in talis, Vel palmis, vel infe- .rioribus pedum partibus : pessima tamen in obscoenis sunt: maximeque ibi sanguinem fundunt. Mυρμηκια Butem vocantur humiliora thymio durioraque. quae radices altius exigunt, majoremque dolorem movent, infra lata, super Butem tenuia , minus sanguinis mittunt: magnitudine vix unquam Iupini modum excedunt. Nascuntur ea quoque aut in palmis, aut in inferioribus Dartibus pedum. Cla Vus autem nonnunquam quidem etiam alibi, sed in pedibus tamen maxime nascitur; praecipue Butem ex contuso, quamvis interdum aliter: doloremque , etiamsi non alias , tamen ingredienti

Et his acrochordon, sive thymium saepe etiam per se finiuntur; Sc, quo minora sunt, eo mZgiS. Myrmecia & clavi sine curatione Vix unquam desinunt. Acrochordon , si excisa esst, nullam radiculam relinquit, ideoque ne renascitur quidem. Thymio clavoque excisis, subter rotunda radicula nascitur, quae penitus descendit ad carnem: eaque re-

368쪽

Iicta idem rursus exigit. Myrmecia latissimis radicibus inhaerent : ideoque ne excidi quidem sine magna exulceratione possunt. Clavum subinde deradere, commodissimum est. nam sine ulla vi sic emollescit. ac, si sanguinis quoque aliquid emissum est, saepe emoritur. Tollitur etiam, si quis eum circumpurgat, deinde imponit resinam, cui miscuit pulveris paulum, quem ex lapide molari contrito

fecit. Cetera vero genera medicamentis adurenda

sunt. Aliisque id, quod ex faece vini; myrmeciis id, quod ex alumine & sandaracha fit, aptissimum. Sed ea, quae circa sunt, foliis contegi debent, ne ipsa

quoque exulcerentur. deinde postea lenticula imponi 1olet. Tollit thymium etiam ficus in aqua cocta. I i. De pustularum generibus. At pustulae maxime Vernis temporibus oriuntur. Earum plura genera sunt. Nam modo circa totum corpuS partem Ve aspredo quaedam fit, similis iis pustulis, quae e X urtica, vel ex sudore nascuntur :έξαν)ίριατα Graeci Uocant. eaeque modo rubent, modo colorem cutis non eX cedunt. Nonnunquam plures, similes varis oriuntur, nonnun tiam majores pustulae , lividae, aut pallidae, aut nigrae, aut aliter naturali colore mutato : subestque his humor. Ubi hae ruptae sunt, infra quasi e X ulcerata caro apparet. φλυκταιναι ἐλπιώδεις Graece nominantur. Fiunt

vel ex frigore , Vel ex igni, vel eX medicamentis. Φλῆιω ον autem paulo durior pustula est, subalbida, acuta. ex qua ipsa quod exprimitur, humidum est. Ex pullulis vero nonnunquam etiam ul-

369쪽

34I MEDICINAE L I B. V.

cuscula fiunt, aut aridiora, aut humidiora : & modorantum cum prurigine, modo etiam cum initam matione ac dolore; exitque aut pus, aut sanies, dui utrumque. Maxime ire id evenit in artate puerili rraro, in medio corpore : 1aepe, in eminentibus par tihu S. Pessima pustula est, quae ἐπινω τις Vocatur. Ea

colore vel sublivida, vel subnigra, vel alba esse

consuevit. Circa hanc autem vehemens inflammatio est; & , cum adaperta est, reperitur in tu S eXUl- ceratio mucosa, colore humori suo similis. Dolor ex ea supra magnitudinem ejus est : neque enim ea faba major est. Atque haec quoque oritur In eminentibus partibus, & sere noctu . unde nomen quomque a Graecis ei έ--τla est impositum. In omni vero pustularum curatione primum est, multum ambulare, atque exerceri: si quid ista prohibet, gestari. Secundum est, cibum minuere: ah-stinere ab omnibus acribus eu extenuantibuS. eademque nutrices facere oportet, si lactens puer ita

affectus est. Praeter haec, is, qui jam robustus est, si pustulae minutae sunt, desudare in balneo debet; simulque super eas nitrum inspergere; oleoque Vinum miscere, & sic ungi; tum descendere in solium. Si nihil sic proficitur, aut si majus pustularum genus occupavit, imponenda lenticula est; detractaque summa pellicula, ad medicamenta lenia transeundum. Τπινυκτις post lenticulam, recte herba quoque sanguinali, vel viridi coriandro curatur.

Ulcera ex pustulis facta tollit spuma argenti cum semine laeni Graeci mixta sic, ut his invicem rosa

370쪽

atque intubi succus adjiciatur, donec mellis crassitudo fiat. Proprie ad eas pustulas, quae infantes male habent, lapidis, quem πυρί ην Graeci vocant, P.

VIlI. ' cum quinquaginta amaris nucibus miscetur,

adjiciunturque olei cyathi tres. Sed prius tingi eκ cerussa pustulae debent, tum hoc illini. I 6. De scabie.

Scabies vero est durior cutis rubicundior. eX qua pustulae oriuntur, quaedam humidiores, quaedam sicciores. Exit ex quibusdam sanies; sitque ex his Continuata exulceratio pruriens; serpitque in quibus lain ciro. Atque in aliis quidem ex toto desinit,

in aliis vero certo tempore anni revertitur. Quod sperior est, quoque prurit ria agis, eo dissicilius tollitur. Itaque eam, quae talis est, Graeci appellant, id est feram. In hac quoque victus ratio eadem, quae supra necessaria est. Medicamentum autem ad incipientem hanc idoneum est, quod fit ex spodii, croci, aeruginis, singulorum P. I. ' piperis albi, omphacii, singulorum P. I. cadmiae P. VIII. At, ubi jam exulceratio est, id, quod fit ex sulphuris P. I. cerae P. IV. ' picis liquidae hemina, olei sextariis duobus, quae simul incoquuntur, dum crassitudo mellis fiat. Est etiam, quod ad Protarchum auctorem refertur. Habet hoc farinae lupinorum sextarium, nitri cyathos quatuor, picis liquidae heminam, resinae humidae selibram, aceti cyathos treS. Crocum qUO-que , lycium, aerugo , myrrha, cinis, aequis portionibus recte miscentur, & ex passo coquuntur. Idque

SEARCH

MENU NAVIGATION