De medicina libri octo ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria studiis Societatis Bipontinae

발행: 1786년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

MEDICINAE LIB. V. 343

Omnem pituitam ubique sustinet. At, u nihil aliud est, amurca ad tertiam partem decocta, vel sulphur pice liquida mixtum , sicut de pecoribus propos V, hominibus quoque scabie laborantibus opitulantur,47. De impetiginis speciebus. Impetiginis vero species sunt quatuor. Minime

mala est, quae similitudine scabiem repraesentat. nBm de rubet, Sc durior est, Sc exulcerata est, Sc rodis. Distat autem ab ea, quia magis exulcerata est, Scuaris similes pustulas habet; videnturque esse in ea quasi bullulae quaedam, ex quibus interposHO tem Pore, quasi squamulae resolvuntur, certioribusque

haec temporibus revertitur.

Alterum genus pejus est, simile papulae ferae , sed asperius rubicundiusque, figuras varias habens

squamulae ex summa cute decidunt, rosio major est, celerius Sc latius procedit, certioribus ciue eti3m nonnunquam priori temporibus Sc fit, dc delinit Rubrica cognominBtUr. Tertia etiamnum deterior est. nam & crassior

est, Sc durior, dc magis tumet; in summa cute finditur, de vehementius rodit. Ipsa quoque squamosa, sed nigra procedit late, Sc tarde eminus serpit; in

temporibus aut Oritur, aut desinit; neque ex toto tollitur. Nigrae cognomen est. Quartum genus est, quod curationem Omnino non recipit, distans colore. nam subalbidum est, Serecenti cicatrici simile; squamulasque habet pallidas, quasdam subalbidas, quasdam lenticulae similes : quibus demtis , nonnunquam profluit tanguis.

372쪽

Alioqui vero humor ejus albidus est, cutis dura atque fissa est, proceditque latius. Haec vero Omnia maXime genera oriuntur in pedibus, & manibus ; atque ungues quoque infestant. Medicamentum non aliud valentius est, quam quod ad scabiem quoque pertinere sub auctore Protarcho retuli. Serapion autem, nitri P. II. sulphuris P. IV. excipiebat resina copiosa, eoque utebatur. I 8. De papuliS. Papularum vero duo genera sunt. Altera est, in qua per minimas pustulas cutis exasperatur, & rubet, leviterque roditur, medium habet pauxillo lae-Vius : tarde serpit. idque vitium maYime rotundum incipit, eademque ratione in orbem procedit. Altera autem est, quam ἁγρίαν, id est, feram, Graeci appellant. In qua 1imiliter quidem . sed magis cutis

e Xd speratur, exulceraturque, ac vehementiuS de roditur, & rubet, interdum etiam pilos remittit. Quae minus rotunda est, disicilius sanescit: nisi sublata est, in impetiginem vertitur. Sed levis papula etiam, si jejuna saliva quotidie defricatur, sanescit. Major commodissime murali herba tollitur, si super eadem trita est. Ut vero ad composita medicamenta veniamus, idem illud Protarchi tanto valentius in his est, quanto minus in his vitii est. Alterum ad idem, Miconis: nitri rubri, turis, sin-

gulorum P. I. cantharidum purgatarum P. H. sulphuris ignem non experti tantundem, resinae terebinthinae liquidae P. XX. farinae lolii sext. III. git cyathos tres, pacis crudae seXt. unum.

373쪽

mesam, O Luce. Vitiligo quoque, quamvis per se nullum periculum affert, tamen foeda est, & ex malo corporis habitu sit. Ejus tres species sunt. AMO: VOcΘtur, ubi color albus est, fere subasper & non continuus, ut quaedam quasi guttae dispersae esse videantur. interdum etiam latius, & cum quibusdam intermissionibus serpit. νέλας colore ab hoc differt, quia niger est, & umbrae similis. cetera eadem sunt. Λευκn h3bet quiddam simile alpho, sed magis albida est, scaltius descendit; in eaque albi pili sunt, & lanugini

similes. Omnia haec serpunt: sed in aliis celerius, in aliis tardius. Alphos & melas in quibusdam Variis temporibus & oriuntur & desinunt. Leuce, quem Occupavit, non facile dimittit. Priora curationem non dissicillimam recipiunt: Ultimum vix unquam sanescit; ac, si quid ei vitio demtum est, tamen non ex toto sanus color redditur. Utrum autem aliquod horum sanabile sit, an non sit, experimento facile colligitur. Incidi enim cutis debet, aut acu pungi. si sanguis exit, quod fere fit in duobus prioribus, remedio locus est : si humor albidus, sanari non potest. Itaque ab hoc quidem abstinendum est. Super id vero , quod curationem recipit, imponenda lenticula mixta cum sulphure ture, sic, ut ea contrita ex aceto sit. Aliud ad idem, quod ad

Irenaeum auctorem refertur. Alcyonium, nitrum,

cuminum, fici folia arida paribus portionibus con-

374쪽

3 6 A. CORN. CELSI MEDICIN E L. V.

tunduntur, adjecto aceto. His in sole vitiligo perinungitur : deinde non ita multo post, ne nimis er datur, eluitur. Proprie quidam, Micone auctore, eos , quos alphos vocari dixi, hoc medicamento perungunt: sulphuris P. II. nitri P. IV. myrrhae aridae contritae acetabulum miscent, deinde in balneo super vitiliginem inspergunt farinam ex faba, tum haec inducunt. Hi vero, quoS melanaS Vocari dixi, curantur, cum simul contrita sunt alcyonium, tus, hordeum, faba, eaque sine oleo in balneo ante sudorem insperguntur. Tum genus id vitiliginis defricatur.

375쪽

MEDICIN AELIBER SEXTUS.

De pitiis sngularum corporis partium. Dixi de his vitiis quae, per totum corPUS Orien tia, medicamentorum auxilia desiderant. nunc ad ea Veniam, quae non nisi in singulis partibus incidere consueverunt, ortiis a capite. De capillis suentibus. In hoc igitur capillis suentibus maxime quidem saepe radendo succurritur. Adjicit etiam vim quandam ad continendum, ladanum cum oleo mixtum. Nunc de his capillis loquor, qui post morbum fere fluunt. Nam, quo minus caput quibusdam aetate nudetur, succurri nullo modo potest.

CAPUT II.

De porrigine. ORRIGO autem est, ubi inter pilos quaedam quasi squamulae surgunt, eaeque a cute resolvuntur; & interdum madent, multo saepius siccae sunt. Idque evenit modo sine ulcere , modo exulcerato loco huic

376쪽

A. CORN. CELSI

quoque modo malo odore, modo nullo accedente. Fereque id in capillo fit, rarius in barba, aliquando etiam in supercilio. Ac neque sine aliquo corpori SVitio nascitur , neque ex toto inutile est. Nam bene integro capite, non exit: ubi aliquod in eo vitium est. non incommodum est, summam cutem potiuS subinde corrumpi, quam id, quod nocet, in aliam partem magis necessariam verti. Commodius est ergo subinde pectendo repurgare, quam id ex toto prohibere. Si tamen ea res nimium offendit, quod humore sequente fieri potest, magisque, si is etiam mali odoris est, caput saepe radendum est; dein id super adjuvandum aliquibus ex leviter reprimentibus ; quale est nitrum cum aceto, vel ladanum cum myrteo & vino, vel myrobalanum cum vino. Si parum per haec proficitur, vehementioribus uti licet; cum eo, ut sciannis , utique in recenti vitio id inutile esse.

CAPUT III. De syco si. Esr etiam ulcus, quod a fici similitudine di Actumea Graecis nominatur. Caro excrescit. Et id quidem generale est. Sub eo vero duae species sunt. Alterum ulcus durum & rotundum est : alterum humidum & inaequale. Ex duro exiguum quiddam& glutinosum exit: ex humido plus, & mali odoris. Fit vero utrumque in iis partibus, quae pilis conteguntur : sed quidem id, quod callosum θc ro-

377쪽

MEDICINAE L IB. VL 349

tundum est, maxime in barba; id vero, quod humidum, praecipue est in capillo.

Super Utrumque oportet imponere elaterium, aut lini semen contritum & aqua coactum, aut ficum in aqua decoctam, aut emplastrum retrapharmacum ex aceto subactum. Terra quoque Eretria ex aceto

liquata recte illinitur.

De areis.

REARUΜ quoque duo genera sunt. Commune utrique est, quod, emortua summa pellicula, pili Primum extenuantur; deinde excidunt: ac, si ictus is locus est, sanguis exit liquidus, & mali odoris :increscitque utrumque in aliis celeriter, in aliis tarde. Pejus est, quod densam cutem, & subpinguem, ex toto glabram fecit. Sed ea, quae ἁλnominatur, sub qualibet figura dilatatur. Fit & in capillo, & in barba. Id vero, quod a serpentis similitudine ζ ἔ-i: appellatur, incipit ab occipitio: duorum digitorum latitudinem non e X cedit: ad aures duobus capitibus serpit, quibusdam etiam ad frontem , donec se duo capita in priorem partem committant. Illud vitium in qualibet aetate est: hoc fere in infantibus. Illud vix unquam sine curatione : hoc per se saepe finitur. Quidam haec genera arearum scalpello exasperant. quidam illinunt adurentia ex oleo; InaXimeque chartam combustam . quidam resinam terebinthinam

ciun thapsia inducunt. Sed nihil melius est, quam

378쪽

novacula quotidie radere : qua cum paulatim sum ma pellicula excisa est, adaperiuntur pilorum radiculae. Neque ante oportet desistere, quam frequentem pilum nasci apparuerit. Id autem, quod subinde raditur, illini atramento scriptorio satis est.

CAPUT V.

De Maris, O lenticulis, O ephelide. Np ineptiae sunt, curare varos, & lenticulaS,& ephelidas : sed eripi tamen seminis cura cultus sui non potest. Ex his autem, quae supra proposui, vari lenticulaeque vulgo notae sunt; quamvis rarior Ca specieS est, quam ξενιον Graeci Vocant, cum sit ea lenticula rubicundior, & inaequali Or. 'Lveroci plerisque ignoratur : quae nihil est, nisi asperitas quaedam & durities mali coloris. Cetera non nisi in 1acie : lenticulae etiam in alia parte nonnunquam nasci solent. de qua per se scribere alio loco, visum Operae pretium non est. Sed vari commodissime tolluntur imposita resina, Cui non minus quam ipsa est, aluminis scissilis, &paulum mellis adjectum est. Lenticulam tollunt galbanum & nitrum, cum pares portiones habent, contritaque ex aceto sunt, donec ad mellis crassitudinem venerint. His corpus illinendum, &, interpositis pluribus horis, mane eluendum est, oleoque leviter ungendum.

Ephelidem tollit resina, cui tertia pars salis fossi iis paulum mellis adjectum est. Ad omnia vero

379쪽

MEDICINAE LIB. VI. 3 1

asta, atque etiam ad colorandas cicatrices, potest ea compositio , quae ad Tryphonem patrem auctorem refertur. in ea pares portiones sunt myrobala-Ni, crocomagmatis cretae cimoliae subcaeruleae, nu-Cum B mararum, farinae hordei atque ervi, struthii albi, sertulae campanae seminis. quae omnia contrita, melle quam amarissimo coguntur, illitumque a Vespere usque mane eluitur.

CAPUT VI.

De octilorum morbis O primo de his, qui lenibus

medicamentis curantur.

SEn haec quidem mediocria sunt. Ingentibus Vero& variis casibus oculi nostri patent. Qui cum magnam partem ad vitae simul & usum & dulcedinem

Conferant, summa cura tuendi sunt. Protinus autem orta lippitudine, quaedam no-Iae sunt, ex quibus , quid eventurum sit, colligere possimus. Nam , si simul & lacrima & tumor &crassa pituita coeperint; si ea pituita lacrimae mixta est; neque lacrima calida est, pituita vero alba &mollis, tumor non durus; longae valetudinis metus non est. At si lacrima multa calida, pituitae Paulum , tumor modicus, idque in uno oculo est; longum id, sed sine periculo , futurum est. Idque lippitudinis genus minime cum dolore est; sed vix ante vigesimum diem tollitur : nonnunquam per duos menses durat; sed quandoque finitur, si pituita alba & mollis esse incipit, lacrimaeque miscetur.

380쪽

Aut, si simul hae utrumque oculum invaserunt, potest esse brevior, sed periculum ulcerum est. Pituita autem sicca & arida dolorem quidem movet, sed maturius desinit; nisi quid, exulceravit. Tumor magnus, si sine dolore est, & siccus, sine ullo periculo est : si siccus quidem, sed cum dolore est , fere eXulcerat; dc nonnunquam e X eo casu sit, ut palpebra cum oculo glutinetur. Ejussedem exulcerationis timor in palpebris pupillisve est; ubi, super magnum dolorem, lacrimae salsae calidaeque eunt; aut etiam si, tumore jam sinito, diu lacrima cum pituita profluit. Pe jus etiamnum est, ubi pituita pallida aut livida est , lacrima calida aut multa profluit, caput calet, a temporibus ad oculos dolor pervenit, nocturna vigilia urget. si quidem sub his oculus plerumque rumpitur , UOtumque est, ut tantum exulceretur. Intus ruptum oculum sebricula juvat. Sitoras jam ruptus procidit, sine auxilio est. Si de nigro aliquid albidum factum est, diu manet. At, ii Asperum , SI crassum est, etiam post curationem vestigium aliquod relinquit. Curari vero oculos sanguinis detractione, medicamento, balneo, fotu, Vino, vetustissimus au et or Hippocrates memoriae prodidit. Sed eorum tempora & causas parum explicuit : in quibus Medicinae summa est. Neque minus in abstinentia & lui ductione saepe auxilii est. Hos igitur interdum inflammatio occupat: ubi cum tumore in his dolor est; sequiturque pituitae cursiis , nonnunquam copiosior vel acrior, nonnunquam utraque parte

SEARCH

MENU NAVIGATION