장음표시 사용
381쪽
moderatior. In ejusmodi casu prima omnium sunt quies & abstinentia. Ergo primo die, loco obscuro cubare debet sic, ut a sermone quoque abstineat et nullum cibum assumere ; si fieri potest, ne aquam quidem sin minus , certe quam minimum ejuS. Quod si graves dolores sunt, commodiu S secundo die; si tamen res urget, etiam primo sanguiS mittendus est; utique si in fronte venae tument, si firmo corpori materia superest. Si vero minor imp6
tUS , minu S acrem curationem requirit: alvum non
nisi secundo tertiove die duci oportet. At modica inflammatio neutrum ex his auxilium desiderat: satisque est, uti quiete dc abstinentia. Neque tamen in lippientibus longum jejunium necessarium est, ne pituita tenuior atque acrior fiat: sed secundo die dari debet id, quod levissimum videri potest ex his, quae pituitam faciunt crassiorem ;qualia sunt ova sorbilia : si minor vis urget, pulticula quoque, aux panis ex lacte. Insequentibus diebus , quantum inflammationi detrahetur, tantum adjici cibis poterit; sed generis ejusdem : utique ut nihil salsum, nihil acre, nihil ex his, quae extenuant , sumatur; nihil potui praeter aquam. Et victus quidem ratio talis maxime necessaria est. Protinus autem primo die, croci P. 1. & farinae candidae quam tenuissimae P. II. excipere oportet ovi albo , donec mellis crassitudinent habeat :idque in linteolum illinere, & fronti agglutinare, ut, compressis venis , pituitae impetum cohibeat. Si crocum non est, rus idem facit. Linteolo an lana
excipiatur, nihil interest. Superinungi vero oculi Corn. cessus. L
382쪽
debent sc , ut croci quantum tribus digitis comprentiendi potest, sumatur , myrrhae ad fabae , Papaveris lacrimae ad lenticulae magnitudinem, eaque cum passo conterantur , & specillo super oculos
inducantur. Aliud ad idem : myrrhae P. 1. mandragorae succi P. II. ' papaveris lacrimae P. II. foliorum rosae, cicutae seminis , singulorum P. III. acaciae P. IV. ' gummi P. Vm. Et haec quidem interdiu : noctu vero, quo commodior quieS Veniat, non alienum est, superimponere candidi panis interiorem partem ex vino subactam. nam Sc
pituitam reprimit, &, si quid lacrimae processit,
absorbet, & oculum glutinari non patitur. Si grave id & durum, propter magnum oculorum dolorem, videtur, ovi & album & vitellus in vas defundendum est , adjiciendumque eo muli paulum, idque digito permiscendum; ubi facta unitas est, demitti debet lana mollis bene carpta, quae id excipiat, superque oculos imponi. Ea res & levis est, & refrigerando pituitam coercet, & non. eX3- rescit, & glutinari oculum non patitur. Farina quoque hordeacea cocta, & cum malo cotoneo cocto mixta, commode imponitur. Neque ab ratione abhorret , etiam penicillo potissimum uti expresso, si levior impetus est, ex aqua; si major, ex Posca. Priora fascia deliganda sunt, ne per somnum cadant:
at hoc superimponi satis est, quia & reponi ab ipso
aegro commode potest: cum inaruit, iterum madefaciendum est. Si tantum mali est, ut somnum diu prohibeat, eorum aliquid dandum est, quae
δυνα Graeci vocant: satisque est puero, quod
383쪽
ervi; viro, quod fabae magnitudinem impleat. In ipsum Vero oculum primo die, nis1 modica insana matio est, nihil recte conjicitur: saepe enim potius concitatur eo pituita, quam minuitur. A secundo
die, gravi quoque lippitudini per indita medicamenta recte succurritur, ubi vel jam sanguis missus, vel alvus ducta est; aut, ubi neutrum necessarium esse, manifestum est.
Multa autem multorum auctorum collyria ad id apta sunt; novisque etiam nunc miX turis temperari possunt; cum lenia medicamenta , & modice reprimentia , facile & varie misceantur. Ego nobilissima exsequar. 3. Philonis coibrium. Est igitur Philonis, quod habet cerussie elotae , spodii, gummi, singulorum P, I. ' papaveris lacri' mae combustae P. 1. Illud scire oportet, haec quoque omnia medicamenta, singula primum per se teri, deinde mixta iterum, adlecta paulatim vel aqua, vel alio humore; gummi cum quasdam alias faculta res habeat, hoc maxime praestare, ut, ubi collyria facta inaruerunt, glutinata sint, neque
4. Dion si coibrium. Dionysii vero collyrium est : papaveris lacrimae combustae, donec tenerescat P. I. turis combusti, gummi, singulorum P. II. spodii P. IV. '
384쪽
Cleonis nobile admodum : papaveris lacrimae frictae P. I. croci P. 1. gummi P. ' V. quibus, cum teruntur, adjicitur rosae succus. Aliud ejusdem valentius : squamae aeris, quod στομωμα appellant, P. I. croci P. II. spodii P. IV. plumbi & eloti, Sccombusti P. I. gummi tantundem. Ejus aliud quoque ad idem est, maxime ubi multa pituita profluit:
castorei P. I. aloes P. I. croci P. I. myrrhae P. II. lycii P. III. ' cadmiae curatae P. Vm. stibis tantundem , acaciae succi P. XII. quod, cum gummi miscuit, in pyxidicula servatur. TheodotuS Uero huic compositioni adjecit papaveris lacrimae combustae P. 1. aeris combusti & eloti P. II. nucleorum palmarum combustorum P. X. gummi P. XII.
At ipsius Theodoti, quod a quibusdam αχάρις του nominatur, ejusmodi est: castorei, nardi Indici, singulorum P. I. lycii P. II. papaveris lacrimae
tantundem; myrrhae P. II. croci, cerussae elotae, aloes, singulorum P. III. cadmiae botryodis elotae, aeris combusti, singulorum P. VIII. gummi P. Xviri. ' acaciae succi P. XX. stibis tantundem, quibus aqua pluvialis adjicitur.
Praeter haec, ex frequentissimis collyriis est id, quod quidam cythion, quidam a cinereo colorere phrion appellant. Habet amyli, tragacanthae, acaciae succi, gummi, singulorum P. I. papaveris
385쪽
Iacrimae P. II. cerussae elotae P. IV. spum de argenti elotae P. VIII. quae aeque ex aqua pluviali con
8. Euelpidis coibrium , tr nodes nominatum.'Euelpides autem, qui aetate nostra maximus fuit Scularius medicus, utebatur eo, quod ipse composuerat. Tρυγωδες nominabat. Habet autem hoc, castorei P. II. lycii, nardi, papaveris lacrimae , sinrgulorum P. I. croci, myrrhae, aloes, singulorum P. IV. aeris combusti P. VIII. cadmiae, & stibis, singulorsim P. XII. acaciae succi P. XXVI. gummi
Quo gravior vero quaeque inflammatio est, eo magis leniri medicamentum debet, adjecto vel albo ovi, vel muliebri lacte. At, si neque medicUS , neque medicamentum praesto est, saepius utrumlibet horum in oculos penicillo ad id ipsum facto infusum, id malum lenit. Ubi vero aliquis relevatus est, jamque cursiis pituitae constitit, reliquias foristas e leviores futuras discutiunt balneum & vinum, Igitur lavari debet leviter, ante ex oleo perfricatus, diutiusque in cruribus & seminibus; multaque calida aqua fovere oculos; deinde per caput prius cali da , tum egelida perfundi: a balneo ca Vere, ne quo frigore assiatuve laedatur : post haec cibo paulo pleniore , quam ex eorum dierum consuetudine, uti; vitatis tamen omnibus pituitam eX tenuantibus : vinum hibere lene, subausterum , modice VetuS; neque effuse, neque timide, ut neque cruditas ex eo ,& tamen somnus fiat, lenianturque intus latentia
386쪽
acria. Sed, si quis in balneo sensit majorem oculorum perturbationem, quam attulerat quod incidere his solet, qui, manente adhuc pituitae cursu, festinarunt quam primum discedere debet: nihil eo die vini assumere; cibi minus etiam, quam pridie. deinde cum primum satis pituita substitit, iterum ad usum balnei redire.
Solet tamen evenire nonnunquam, sive tempe
statum vitio , sive corporis , ut pluribus diebus neque dolor, neque inflammatio , & minime pituitae cursus finiatur. Quod ubi incidit, jamque ipsa Vetustate res matura est, ab his eisdem auxilium petendum est, id est, balneo ac vitio. Haec enim ut in recentibus malis aliena sunt, quia concitare ea pose sunt, & accendere, sic in veteribus, quae nullis aliis auxiliis cesserunt, admodum essicacia esse consuerunt: videlicet hic quoque, ut alibi, cum secunda vana fuerint, contrariis adjuvantibus. Sed ante tonderi ad cutem convenit: deinde in balneo aqua calida quam plurima caput atque oculos fovere o tum utrumque penicillo detergere,& ungere caput irino unguento; continereque in lectulo se, donec omnis
calor, qui conceptus est, finiatur, desinatque sudor, qui necessario in capite collectus est. Tum ad idem cibi vinique genus veniendum est sic, uti potiones meracae sint; obtegendumque caput, & quiescendum. Saepe enim post haec gravis somnus, saepe sudor, saepe alvi dejectio pituitae cursum finit. Si levatum est malum quod aliquando serius fit perplures dies idem fieri oportet, donec ex toto sanitas restituatur. Si diebus eisdem alvus nihil red-
387쪽
clit, ducenda est, quo magis superiores partes ie-
Nonnunquam autem ingens inflammatio tanto impetu erumpit, ut oculos e sua te de propellat, προπτω πιν Id, quoniam oculi procidunt , Graeci appellant. Iis utique, si vires patiuntur, sanguinem mitti: si id fieri non potest, alvum duci, longiorem que inediam induci, necessarium est. Opus autem lenissimis medicamentis est. Ideoque Cleonis collyrio quidam, quod ex duobus ante positum est , Uruntur. Sed optimum est Nilei: neque de ullo magis inter omnes auctores convenit. o. Nilei coibriu , omnium optimum.
Id habet nardi Indici, papaveris lacrimae, singulorum P. gummi P. I. croci P. II. foliorum rosae recentium P. IV. quae Vel aqua pluviatili, vel vino leni subaustero coguntur. Neque alienum est,
malicorium, vel sertulam campanam eX Vino coquere, deinde conterere: aut mVrrham nigram cum
rosae foliis miscere: aut hyoscyami folia cum ovi vitello cocti: aut farinam cum acaciae succo, vel passo, aut mulso. Quibus si folia quoque papaveris adjiciuntur, aliquanto valentiora sunt. Horum aliquo praeparato, penicillo fovere oculos oportet, ex aqua calida expresso , in qua ante vel myrti vel rosae folia decocta sint: deinde , ex illis aliquid imponi. Praeter haec, ab occipitio incisa cute , cucur. bitula admovenda est. Quod si per haec restitutus oculus in sedem suam non est, eodemque modo prolapsus permanet, scire
388쪽
Oportet, lumen esse amis iam: deinde futurum, tita ut indurescat is, aut in pus Vertatur. Si suppuratio se ostendit, ab eo angulo , qui tempori propior est, incidi oculus debet; ut, effuso pure, & inflammatio ac dolor finiatur, dc intus tunicae residant, quo minus foeda postea facies sit. Utendum deinde vel iisdem collyriis est ex lacte aut ovo; Vel croco, cui album ovi misceatur. At, si induruit, & sic
emortuus est, ne in pus verteretur; quatenus scedeprominebit, excidendum erit sic, ut hamo summa tunica apprehendatur; deinde infra id scalpellus incidat : tum eadem medicamenta erunt conjicienda, donec omnis dolor finiatur. Iisdem medicamentis in eo quoque oculo utendum est, qui primum prOcidit , deinde per plura loca fissus est.
Solent etiam carbunculi ex inflammatione nasci, nonnunquam in ipsis oculis , nonnunquam in palpebris : & in his ipsis, modo ab interiore, modo ab exteriore parte. In hoc casu alvus ducenda est : cibus minuendus : lac potui dandum; ut acria, quae laeserunt, leniantur. Quod ad cataplasmata Sc medicamenta pertinet, his utendum, quae adversus inflammationes proposita sunt. Atque hic quoque Nilei collyrium optimum est. Si tamen carbunculus in exteriore palpebrae parte est, ad cataplasmata aptissimum est lini semen ex mulso cochim ; aut, si id non est , tritici farina eodem modo cocta.
389쪽
Pustulae quoque ex instammationibus interdum oriuntur. Quod si inter initia protinus incidit, magis etiam servanda sunt, quae de sanguine dc quiete supra posui: sin serius, quam ut sanguis mitti posse sit, alvus tamen ducenda est. Si id quoque aliqua res inhibet, utique victus ratio servanda est. Medicamentis autem hic quoque lenibus opus est; quale Nilei, quale Cleonis est.
Id quoque, quod Philetis vocatur, huic aptum est. Myrrhae, papaveris lacrimae, singulorum P. I. plumbi eloti, terrae Samiae, quae ἄσπιὴρ Vocatur, tra sacanthae, singulorum P. IV. stibis cocti, amyli, singulorum P. VI. spodii eloti, cerussae elotae, singulorum P. VIII. quae aqua pluviatili eXcipiuntur. Usus collyrii, vel ex ovo, vel ex lacte est.
Ex pustulis ulcera interdum fiunt; eaque recentia aeque lenibus medicamentis nutrienda sunt, & iisdem sere, quae supra in pustulis posui. Fit quoque proprie ad haec, quod Ak λιβανου Vocatur. Habet aeris combusti, & eloti, papaveris lacrimae frictae, singulorum P. I. spodii eloti, turis, stibis combustidi eloti, myrrhae, gummi, singulorum P. ΙΙ.
Evenit etiam, ut oculi, vel ambo, vel singuli, minores fiant, quam esse naturaliter debeant. Idque
390쪽
362 A. CORN. CELSI& acer pituitae cursus in lippitudine essicit, & comtinuati fletus, & ictus parum bene curati. In his quoque iisdem lenibus medicamentis ex muliebri lacte utendum est : cibis vero his, qui maxime corpus alere, & implere consuerunt; vitandaque omnimodo causa, quae lacrimas excitet, & cura domesticorum . quorum etiam tale si quid incidit, ejus notitiae subtrahendum : atque acria quoque medicamenta , & acres cibi non alio magis nomine his nocent, quam quod lacrimas movent. II. De periculis palpebrarum.
Genus quoque vitii est, qui inter pilos palpebrarum pediculi nascuntur. id φδσιρίασιν Graeci nominant. Quod cum ex malo corporis habitu fiat, raro non ultra procedit: sed fere, tempore interposito, pituitae cursus acerrimu S sequitur; exulceratisque vehementer oculis, aciem quoque ipsam corrumpit. His alvus ducenda est : caput ad cutem tondendum, diuque quotidie jejunis perfricandum. His,
ambulationibus aliisque exercitationibus diligenter utendum : gargari Zandumque ex mulso, in quo nepeta & pinguis ficus decocta sit: saepe in balneo multa calida aqua fovendum caput: vitandi acres cibi; lacte pingui vinoque utendum : bibendumque liberalius, quam edendum est. Medicamenta Vero intus quidem lenia danda sunt; ne acriorem pituitam concitent: super ipsos vero pediculoS alia, quae necare eos , & prohibere, ne similes nascantur, possint. Ad id ipsium spumae nitri P. I. sandarachae P.