장음표시 사용
401쪽
39. Ad oculos, qui extrinsectis offenduntur, cum
Et haec quidem in ipsis corporibus oriuntur. EX-trinsecus vero interdum sic ictus oculum laedit, ut sanguis in eo sitffundatur. Huic nihil commodii sest, quam sanguine vel columbae, vel palumbi, Vel hirundinis inungere. Neque id sine causa fit; cum horum acies extrinsecus laesa, interposito Tempore in antiquum statum redeat, celerrimeque hirundinis. Unde etiam locus fabulae nectus est, per paren tes id herba restitui, quod per se sanescit. Eorum ergo sanguis nostros quoque oculos ab e Xterno casu commodissime ruetur , hoc ordine, ut si hirundinis optimus, deinde palumbi , minime essicax columbae, & illi ipsi , nobis.
Supra percussum vero oculum, ad inflammatio nem leniendam, non est alienum imponere etiam cataplasma. Sal ammoniacus, vel quilibet alius quam optimus teri debet, sic , ut ei paulatim oleum adjiciatur , donec crassitudo strigmenti fat. Id deinde miscendum est cum hordeacea farina, quae ex mul-1o decocta sit. Facile autem , recognitis omnibus , quae medici quoque prodiderunt, apparere cuilibet potest, vix ullum ex iis, quae supra comprehensa sunt, oculi vitium esse, quod non simplicibus quo que , & promtis remediis subinde sit bremoveti possit.
402쪽
37 A. CORN. CELSIC A P U T VII.
I Iici Exus in oculis ea reperiuntur, in quibuS
medicamenta plurimum possint: ideoque ad aures transeundum est; quarum usum proximum a luminibus natura nobis dedit. Sed in his aliquanto majus periculum est. nam vitia oculorum intra ipsos
nocent: aurium inflammationes doloresque, interdum etiam ad dementiam mortemque praecipit3nt,
Quo magis inter initia protinus succurrendum est , ne majori periculo locus sit. Ergo , ubi primum, dolorem aliquis sensit, abstinere & continere se debet. Postero die, si vehementius malum est , caput tondere , idque irino Unguento calido perungere, & operire. At magnus cum febre vigiliaque dolor exigit, ut sanguis quO-que mittatur. Si id aliquae causae prohibent, alvus
solvenda est. Cataplasmata quoque calida , subinde mutata , proficiunt; sive foeni graeci, si ve lini, si vealia farina ex mulso decocta est. Recte etiam subinde admoventur spongiae, ex aqua calida eXpressae. Tum, levato dolore, ceratum circumdari debet ex
irino , aut cyprino factitim. In quibusdam tamen melius , quod ex rosa factum est, proficit. Si vehemens inflammatio somnum ex roto prohibet, adjici cataplasmati debent papaveris cortices fricti atque contriti sic, ut ex his pars dimidia sit; eaque tum simul ex passo vel mulso decoquuntur. In aurem vero infundere aliquod medicamentum Opor-
403쪽
tet; quod semper ante tepefieri con Venit, commodissimeque per strigilem instillatur. ubi auras repleta est , super lana mollis addenda est, quae humorem intus contineat. Et haec quidem communia sunt. Medicamentum vero est & rosae, & radicum arundinum succus, & oleum , in quo lumbrici cocti sunt, & humor ex amaris nucibUS, BUt e X nu cleo mali persici expressus. Composita vero ad inflammationem doloremque leniendum haec fere sunt : castorei, papaveris lacrimae, pares portion conteruntur, deinde adjicitur his passum. Vel papa-Veris lacrimae, croci, myrrhae par modus sic rerim tur, Ut invicem modo rosa, modo passum instilletur. Vel id, quod amarum in AEgyptia faba est, conteritur, rosa adlecta: quibus myrrhae quoque paulum a quibusdam miscetur, vel papaveris lacrimae, aut tus cum muliebri lacte , vel amararum ni cum cum rosa succus. Vel castorei, myrrhae, papa Veris lacrimae pines portiones cum passo. et croci P. I. myrrhae, aluminis scissilis, singulorum P. III. quibus, cum teruntur, paulatim miscentur passi cyathi tres, mellis minus cyatho. I Gque ex primis medicamentis est. et papaveris lacrima ex aceto. Licet etiam compositione uti 1 hemisonis , quae habet castorei , opopan Θcis , papa Veris lacrimae ex aceto , singulorum P. II. spumae nitri P. IV. quae contrita passo excipiuntur, donec cerati crassitudinem habeant; atque ita reponuntur. Ubi usus requiritur, rursus id medicam e
tum , adjecto passo , specillo teritur. Illud perpetuum est, quotiescunque crassius medicamentum
404쪽
est, quam ut in aurem instillari poss1t, adjiciendum eum esse humorem , ex quo id componi de bet , donec satis liquidum sit.
a. De pure o malo odore aurium. Si vero pus quoque aures habent, recte lycium per se infunditur; aut irinum unguentum; aut porri succus cum melle; aut centaureae succus cum passo; aut dulcis mali punici succus in ipsius cortice tepefactus , adjecta myrrhae exigua parte. Recte .
etiam miscentur myrrhae, quam στοατὴν cognomi nant, P. I. croci tantundem , nuceS 3m Brae XV.
mellis sesquicyathus. quae contrita, cum utendum est , in cortice mali punici tepefiant. Ea quoque me dicamenta, quae Oris exulcerati causa componuntur, aeque ulcera aurium sanant. Quae si vetustiora sunt, & multa sanies fluit, apta compositio est, quae ad auctorem Erasistratum refertur. habet piperis P. 1. croci P. I. ' myrrhae , misyos cocti , singulorum P. II. aeris combusti P. II. haec ex Vino teruntur: deinde ubi inaruerunt, adjiciuntur passi heminae tres, & simul incoquuntur. Cum Uten
dum est , adjicitur iis mel N: vinum. Est etiam Ptolemaei chirurgi medicamentum , quod habet lentisci P. I. gallae P. I. omphacii P. I. succum punici mali. Est Menophili validum admodum , quod ex his constat: piperis longi P. I. ' castorei P. II. myrrhae, croci, papaveriS lacrimae, nardi Syriaci, turis , malicorii, ex AEgyptia faba partis interioris, nucum amararum, mellis quam Optimi, singulorum P. IV. ' Quibus, cum teruntur, adji,
405쪽
citur acetum quam acerrimum , donec crassitudo in his passi fiat. Est Cratonis : cinnamomi, casiae, singulorum P. I. nardi, lycii, myrrhae , singulorum P. 1. aloes P. II. ' mellis cyathi tres , Vinis extarius. Ex quibus lycium cum vino decoquitur deinde his alia miscentur. At, si multum puris , malusque odor est, aeruginis rasae, turiS, singulo rum P. II. ' mellis cyathi duo, aceti quatuor simul incoquuntur. ubi utendum est, dulce vinum miscetur. Aut aluminis scissilis. papaveris lacrimae , acaciae succi par pondus miscetur, hisque adjicitur hyoscyami succi dimidio minor, quam unius eX stt- perioribus, portio; eaque trita ex vino diluuntur.
Per se quoque hyoscyami succus satis proficit.
3. Compositiones ad omnia aurium vitia. Commune vero auxilium adversus OmneS 3urium casu S, jamque usu comprobatum, Asclepiades composuit. In eo iunt cinnamomi, casiae, singulorum P. I. floris junci rotundi, castorei, albi piperis & longi , amomi , myrobalani, singulorum scrupuli duo, turis masculi, nardi Syriaci, myrrhae pinguis, croci, spumae nitri, singulorum P.
II. Quae separatim contrita, rursuS mi Xta, ex aceto conteruntur; atque ita condita, ubi utendum est, aceto diluuntur. Eodem modo commune auXilium auribus laborantibus est , Polybi sphragis ex dulci vino liquata. Quae compositio priore libello
Quod si & sanies profluit, & tumor est, non alienum est, mixto vino per oricularitim clysterem
406쪽
eluere & tum infundere vinum austerum cum rosa mixtum , cui spodii paulum sit adjectum , aut lycium cum lacte, aut herbae sanguinalis succum cum rosa , aut mali punici succum cum exigua parte
myrrhae. 4. De ulcere fordido aurium.
Si sordida quoque ulcera sunt, melius mulso eluuntur & tum aliquod ex his, quae supra scripta sunt, quod mel habeat, infunditur. Si magis pus profluit, caput utique tondendum est, & multa calida aqua perfundendum, & gargarizandum, &usque ad lassitudinem ambulandum , & cibo modico utendum est. Si cruor quoque ex ulceribuS 3P- paruit , lycium cum lacte debet infundi; vel aqua, in qua rosa decocta sit, succo aut herbae sanguinalis , aut acaciae a8jecto. Quod si super ulcera caro increvit, eaque mali Odoris sanguinem fundit, aqua tepida elui debet; tum infundi id, quod ex ture & aerugine, aceto , & melle sit, aut mel cum aerugine incoctum. Squama quoque aeris cum sandaracha contrita per fistulam recte instillatur.3. Adversus aurium vermes.
Ubi vero vermes orti sunt, si juxta sunt, protrahendi oriculario specillo sunt: si longius, medicamentiS enecandi; cavendumque , ne postea nascantur. Ad utrumque proficit album veratrum cum aceto contritum. Elui quoque aurem oportet Vino,
in quo marrubium decoctum sit. Sic emortui ver-
407쪽
mes in primam auris partem prolabuntur, unde facillime educi possunt. 6. Ad compreio aurium foramina. Sin foramen auris compressum est, & intus cras sa sanies subest, mel quam optimum addendum est.
Si id parum proficit , mellis cyatho & dimidio,
aeruginis rasae P. II. adjiciendum est, incoquendumque, & eo utendum. Iris quoque cum melle idem perficit. Item mellis Sc rosae scrupuli duo. Item galbani P. II. myrrhae cum melle, & fellis tauri ni , singulorum P. II. vini quantum satis est ad myrrham diluendam.
Ubi vero gravius aliquis audire coepit, squod
maxime post longos capitis dolores evenire consuevit) in primis aurem ipsam considerare oportet. Apparebit enim aut crusta, qualis super ulcera innascitur, aut sordium coitus. Si crusta est, infundendum est aut oleum calidum , aut cum melle aerugo, Vel porri succus, aut cum mulso nitri paulum. Atque, ubi crusta a corpore jam recedit, eluenda auris aqua tepida est; quo facilius ea per se diducta oriculario specillo protrahatur. Si sordes , eaeque molles sunt, eodem 1 pecillo eximendae sunt. At , si durae sunt; acetum & cum eo nitri paululum conjiciendum est ; cumque emollitae sunt, eodem modo elui aurem, purgarique oportet. Quod si capitis gravitas manet, attondendum idem; & leniter, sed diu perfricandum est, adjecto vel irino, vel laureo oleo, sic ut utrilibet paulum aceti misceatur r
408쪽
tum diu ambulandum, leniterque post unmonem aqua calida caput fovendum : cibisque utendum ex imbecillissima & media materia; magisque assii-
mendae dilutae potioneS : nonnunquam gargari ZZndum est. Infundendum autem in aurem castoreum cum aceto & laureo oleo & succo radiculae corti- Cis : aut cucumeris agrestis succus , adjectis rosae foliis contritis. Immaturae quoque u Vae succuS cum
rosa instillatus , adversus surditatem satis proficit. 8. Ad fontium aurium intra se ipsos. Aliud vitii genus est, ubi aures intra se ipsae sonant. Atque hoc quoque fit, ne externum sonum accipiant. Levissimum est, ubi id ex gravedine est: pejus, ubi ex morbo, capitisve longis doloribus incidit: pessimum, ubi, magnis morbis venienti-bUS , maximeque comitiali, provenit. Si ex gravedine est , purgare aurem oportet, tu spiritum continere, donec inde humor aliquis exspumet. Si ex morbo vel capitis dolore, quod ad exercitationem, frictionem , perfusionem, gargarizationemqUe pertinet , eadem facienda sunt: cibis non utendum nisi
extenuantibus : in aurem dandus radiculae succus cum rosa, vel cum succo radici S ex cucumere agresti, vel castoreum ex aceto, & laureo oleo. Vera trum quoque cum aceto conteritur, deinde melle
cocto excipitur, deinde collyrium factum in aurem demittitur. Si sine his coepit, ideoque novo
metu terret, in aurem dari debet castoreum cum aceto, vel irino, Vel laureo oleo; aut huic mixtum castoreum cum succo nucum amar3rum; aut myr-
409쪽
rha & nitrum cum rosa & aceto. Plus tamen in hoc quoque proficit victus ratio ; eademque facienda sunt, quae supra comprehendi, cum majore quoque diligentia : praeterea , donec is sonus finiatur , a vino abstinendum. Quod si simul & sonus, & inflammatio est, laureum oleum conjecisse abunde est, aut id, quod ex amaris nucibus exprimitur; quibus quidam vel castoreum, Vel myrrham miscent. 9. Ad ea, qua in aurem inciderunt, extrahenda.
Solet etiam interdum in aurem aliquid incidere , ut calculus , aliquodve animal. Si pulex intus es compellendum eo lanae paulum est; quo ipse is subit,& simul extrahitur. Si non est secutus , aliudve animal est, specillum lana involutum in resinam quam glutinosissimam , maximeque terebinthinam demittendum , idque in aurem injiciendum , ibique
Vertendum est. Utique enim comprehendet & eximet. Sin aliquid exanime est, specillo oriculario protrahendum est, aut hamulo retuso paulum re curvato. Si ista nihil proficiunt, potest eodem modo resina protrahi. Sternutamenta quoque admota id commode elidunt, aut oriculario clystere aqua vehementer intus compulsa. Tabula quoque collocatur, media inhaerens, capitibus utrinque pendentibus , superque eam homo deligatur in id latus
versus, cujus auris eo modo laborat, sic ut extra tabulam emineat : tum malleo caput tabulae, quod
a pedibus est, feritur ; atque ita concussa aure, id, quod inest, excidit.
410쪽
Ν Λst ps vero intus exulceratas fovere oportet vapore aquae calidae. Id & spongia expressa atque admota fit, & subjecto vase oris angus ἰ, calida aqua repleto. Post id fomentum , illinenda ulcera
sunt, aut plumbi recremento , aut cerussa, aut argenti spuma ; cum quodlibet horum aliquis conterit, eique, dum teritur, invicem vinum & oleum myrteum adjicit, donec mellis crassitudinem sece-xit. Sin autem ea ulcera circa nares sunt, pluresque crustas & odorem foedum habent, quod genus c raeci οξρυναν appellant; sciri quidem debet, vix ei malo po1le succurri. Nihilominus tamen hyec tentari
Postunt; ut caput ad cutem tondeatur, assidueque vehementer perfricetur, multa calida aqua Perfundatur : multa ei deambulatio sit; cibus modicus, Meque acer, neque Valentissimus. Tum in narem apsam mel cum exiguo modo resinae terebinthinae
conjiciatur, quod specillo quoque involuto lana sit attrahaturque spiritu is succus, donec in ore
gustus ejus sentiatur. Sub his enim crustae resol Utinetur, quae tum per sternutamenta elidi debent. Puris Ulceribus vapor aquae calidae subjiciendus est: deinde adhibendum aut lycium ex vino dilutum, aut
amurca, aut omphacium , aut menthae , BUt m 3rrubii succus; aut atramentum sutorium, quod candens factum, deinde contritum sit; aut interior scil-ld: pars contrita; sic ut horum cuilibet mel adjicia-