De medicina libri octo ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria studiis Societatis Bipontinae

발행: 1786년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

MEDICINAE LIB. VL 383

tur. Cujus in ceteris admodum exigua pars esse debet; in atramento sutorio tanta, ut ea miXtura liquida fiat; cum scilla utique pars major; in Volvendumque lana specillum est, & in eo medicamento antingendum , eoque ulcera implenda sunt. Rursus que linamentum involutum & oblongum eodem medicamento illinendum, demittendumque in narem est, & ab inferiore parte leuiter deligandum. Idque per hiemem & ver bis die; per aestatem &Eutumnum, ter die fieri debet.

2. De carnosis carunculis narium. Interdum Vero etiam in naribus carunculae quaedam similes muliebribus mammis nascuntur, haeque imis partibus, quae cartilaginosae sunt, inhaerent. Ha S Urare oportet medicamentis adurentibus; sub qui

cula , modo alba, modo subrubra, quae narium ossi inhaeret; & modo ad labra tendens narem implet modo retro per id foramen, quo spiritus a naribus ad fauces descendit, adeo increscit, uti post uvam conspici possit; strangulatque hominem, ma inae austro aut euro sante; fereque mollis est, raro dura; eaque magis spiritum impedit, & nares dilatat; quae fere καρGνωδης est, itaque attingi non debet. Illud aliud genus fere quidem ferro curatur; interdum tamen inarescit, si addita in narem per linamentum aut penicillum ea compositio est, quae habet miniis nopici, chalcitidis, calcis, sandaraclide, singulorum Ρ. I. atramenti sutorii P. 1 I.

412쪽

De dentium dolore. N dentium autem dolore, qui ipse quoque maximmis tormentis annumerari potest, vinum ex toto circumcidendum est; cibo quoque primo abstinendum, deinde eo modico mollique utendum; ne mandentis dentes irritet; tum extrinsecus admovendus per spongiam Vapor aquae calidae; imponendumque Ceratum ex cyprino aut irino famina, lanaque id Comprehendendum, caputque velandum est. Quod si gravior is dolor est, utiliter & alvus ducitur,& calida cataplasmata super maxillas injiciuntur,& ore humor calidus cum medicamentis aliquibus continetur, saepiusque mutatur. Cujus rei causa de quinquefolii radix in vino mixto coquitur; hyOscyami radix vel in posca, vel in vino mixto coquitur sic, ut paulum his salis adjiciatur; & papaveris non nimium aridi cortices, & mandragorae radix, eodem modo. Sed in his tribus utique vitan dum est, ne, quod haustum erit, devoretur. Ex populo quoque alba cortex radicis in hunc usu in in vino mixto recte coquitur; & in aceto cornu cervinum ratum de nepeta cum teda pingui: ac sic usitem pinguis vel in mulso, vel in aceto Sc melle; ex quibus cum ficus discocta est, is humor percolatur. Specillum quoque lana involutum in calidum oleum demittitur, eoque ipse dens fovetur. Quinetiam quaedam quasi cataplasmata in dentem ipsum illinuntur. In quem usum ex malo punico acido

413쪽

MEDICINAE LIB. VI.

atque arido malicorii pars interior cum pari portione & gallae & pinei corticis conteritur, misceturque his minium; eaque contrita aqua pluviatili coguntur. Aut panacis, papaveris lacrimae, peucedani, uvae taminiae sine seminibus pares portiones conteruntur. Aut galbani partes tres , papaveris lacrimae pars quarta. Quidquid dentibus admotum est, nihilo minus sit pra maxillam ceratum quale

supra posui esse debet lana obtectum. Quidam

etiam myrrhae, cardamomi, singulorum P. I. croci , pyrethri, si corum , piperis , singulorum P. I V. sinapis P. VI 1i contrita linteolo illinunt, imponuntque in hinnero partis ejus, qua dens dolet; si is superior est, a scapulis; si inferior, a pectore : idque dolorem levat; &, cum levavit, proti

nus submovendum est.

Si vero exesus est dens, festinare ad eximendum eum , nisii res coegit, non est necesse : sed tum omnibus fomentis, quae supra posita sunt, adjiciendae Guaedam valentiores compositiones sunt, quae dolorem levant; quales hae sunt, quae habent papaveris lacrimae P. I. ' piperis P. II. soreos P. X. ' quae contrita galbano excipiuntur , idque circumdatur : aut Menemachi, maxime ad maxillares dentes; in qua sunt, croci P. I. cardamomi, turis fuliginis, ficorum , piperis, pyrethri, singulorum P. IV. sinapis P. VIII. ' Quidam autem miscent pyrethri, piperis, elaterii, singulorum P. I. aluminis scissilis, papaveris lacrimae, uvae taminiae, sulphuris ignem non experti, bituminis, lauri baccarum , sinapis, singulorum P. II. ' Quod si dolor ex Corn. Cessus. B b

414쪽

A. CORN. CELSI

mi eum cogit, & piperis semen cortice liberatum.& eodem modo bacca hederae conjecta in id foramen, dentem findit, is hie per testas excidet. Et plani piscis quam nostri pastinacam, Graeci τουγόνὰ

vocant) aculeus torretur, deinde conteritur. resinaque excipitur, quae denti circumdata hunc solvit. Et alumen scissile in id foramen conjectum dentem citat. Sed id tamen involutum in lanula demitti commodius est, quia sic dente servato dolorem levat. Haec a medicis accepta sunt: sed agrestium experimento cognitum est, cum denS doluerit, herbam mentastrum cum suis radicibus velli debere, &in pelvem conjici, supraque aquai. .infundi, collocarique juxta sedentem hominem undique veste contectum; tum in pelvem candentes silices demitti, sic , ut aqua tegantur, hominemque eum hiante Cre Vaporem excipere, ut supra dictum est, undique inclusum. Nam & sudor plurimus sequitur, Per os continens pituita defluit; idque tape longiorem , saepe annuam Valetudinem bonam praestat.

CAPUT X.

De tonsillis. I vero tonsillae sine exulceratione per inflammationem intumuerunt, caput Velandum est, eX-trinsecus is locus vapore calido fovendus; multa ambulatione utendum; caput in lecto sublime habendum ; gargari Zandumque est ex reprimentibus. Radix quoque ea, quZm dulcem appellant, contusa

di in passo mulsove decocta, idem praestat. Leni-

415쪽

MEDICINA Lip. VI

terque quibusdam medicamentis eas illini non alienum est, quae hoc modo fiunt. Ex malo punico dulci succus exprimitur, & ejus sextarius in leni Igne coquitur, donec ei mellis crassitudo sit; tum Croci, myri hae, aluminis scissilis, singulorum P. II.' per se conteruntur, paulatimque his adjiciuntur vini lenis cyathi duo, mellis unus; deinde priori

Succo ilia miscentur, & rursus leniter incoquuntur : aut ejusdem succi sextarius eodem modo co- Ult Ur, atque eadem rasione trita ei adjiciuntur haec, nardi P. Omphacii P. I. cinnamomi, murrhae, casiae, singulorum P. I. Eadem autem haec& auribus & naribus purulentis accommodata sunt.

Cibus in hac quoque valetudine lenis esse debet

ne exasperet. 'Quod si tanta insammatio est, ut spiritum impediat, in lecto conquiescendum; a cibo abstinendum raeque assumendum quidqU3m, praeter B quam caliciam, est: alvus quoque ducenda est: gargarizandum ex fico & mulso : illinendum mel cum omphacio eantrinsecus admovendus, sed Aliquanto diutius, va por calidus, donec ea suppurent, & per se aper antur. Si pure substante non rumpuntur hi tum Cres, incidendi sunt: deinde ex mulso calido gar

gari Zandum.

At, si modicus quidem tumor, sed exulceratio est, furfurum cremori ad gargarizandum paulum messis adliciendUm est, illinendaque ulcera hoc me dicamento: passi quam dulcissimi tres heminae ad unam coquuntur; tum adjicitur turis P. I. croci myrrhae, singulorum P. leniterque omnia rursus

416쪽

388 A. CORN. CELSI

servescunt. Ubi pura ulcera sunt, eodem furfurum cremore, Vel lacte gargari randum est. Atque hic quoque cibis lenibus opus est; quibus adjici dulce vinum potest.

CAPUT XL

De oris ulceribus.

LCERA autem oris, si cum inflammatione sunt.& parum pura ac rubicunda sunt, optime his medicamentiS curantur, quae supra posita ex malis punicis fiunt. Continendusque saepe ore reprimenS cremor est, cui paulum mellis sit adjectum : utendumque ambulationibus, & non acri cibo. Simulatque vero pura ulcera esse coeperunt, lenis humor, interdum etiam quam optima aqua ore continenda est. Prodestque assumtum purum Vinum , Pleniorque cibus, dum acribus Vacet: inspergique ulcera

debent alumine scissili, cui dimidio plus gallae immaturae sit adjectum. Si jam crustas habent, quales in adustis esse con fuerunt, adhibendae sunt eae compositiones, quas Graeci ἁνθηρας nominant. Junci quadrati, myrrhae, sandarachae, aluminis, pareS portioneS. Aut croci, myrrhae, singulorum P. II. iridis, aluminis scissilis, sandarachae, singulorum P. IV. ' junci quadrati P. VIII. . Aut gallae, myrrhae, singulorum P. H. aluminis scissilis P. II. rosae foliorum P. IV. . Quidam autem croci P. ' aluminis scissilis, myrrhae, singulorum P. I. sandarachae P. II. junci quadrati P. IV. miscent. Priora arida insperguntur : hoc cum

417쪽

MEDICINAE LIB. VI. 389

melle illinitur; neque ulceribus tantum, sed etiam

tonsillis. Verum ea longe periculosissima sunt ulcera, quas ἄφθοις Graeci appellant; sed in pueris: hos enim sae-Pe consumunt. in viris & mulieribus idem periculum non est. Haec ulcera a gingivis incipiunt, deinde Palatum, totumque os occupant; tum ad uvam faucesque descendunt. quibus obsessis, non facile fit, ut puer convalescat. ac miserius etiam est, si lactens adhuc infans est; quo minus imperari remedium aliquod potest. Sed inprimis nutrix cogenda est exerceri ambulationibus, iisque operibus, quae

superiores partes movent: mittenda in .halneum,

jubendaque ibi calida aqua mammas persundere: tum alenda cibis lenibus, & his, qui non facile corrumpuntur : potione, si febricitat puer, aquae ; si sine febre est, vini dilut4. ac, si alvus nutrici subsistit, ducenda est. Si pituita in os ejus coit, Vomere debet. Tum ipsa ulcera perungenda sunt melle, cui

rhus, quem Syriacum Vocant, aut amarae nuce S Bdjectae sunt: vel mixtis inter se rosae foliis aridis, pineis nucleis, ment hae coliculo cum melle : vel eo medicamento, quod ex moris fit: quorum succuS eodem modo, quo punici mali, ad mellis crassitudinem coquitur, eademque ratione ei crocum, myrrha, alumen, Vinum, mel miscetur. Neque quidquid dandum, ad quod humor evocari possit. Si vero jam firmior puer est, gargarizare debet his fere, quae supra comprehensa sunt. At, si leniora medicamenta in eo parum proficiunt, adhibenda sunt ea, quae adurendo crustas ulceribus inducant; quale est scis.

418쪽

39o A. CORN. CELSi

sile alumen, vel chalcitis, Vel atramentum sutorium. Prodest etiam fames & abstinentia , quanta maxima imperari potest. Cibus debet esse lenis. Ad purganda tamen ulcera, interdum caseus ex melle recte datur

CAPUT XII.

De linguae iaceribus. INGUIT quoque ulcera non aliis medicamentis egent, quam quae prima parte superioris capitis exposita sunt. Sed quae in latere ejus nascuntur, diutissime durant. Videndumque est, num contra dens aliquis acutior sit, qui sanescere .pe ulcus eo loco non sinit, ideoque limandus est. .

CAPUT XIII. De parulidibus O ulceribus gingiMatum. SOLENT etiam interdum juxta dentes in gingi Vis

tubercula quaedam oriri dolentia ; παρουλιδας Graeci appellant. Haec initio leniter sale contrito perfri Care oportet, aut inter se mixtis sale fossili combi. sto, cupresib, nepeta: deinde eluere os cremore lenticulae, & inter haec hiare, donec pituitae satis profluat. In majore vero inflammatione iisdem meridicamentis utendum est, quae ad ulcera oris supra posita sitiat: & mollis linamenti paulum involvendum aliqua compositione e X his, quas ανθυρὰς VO

cari dixi; demittendumque id inter dentem & gingi vam. Quod si durior erit, de id prohibebit, extris

419쪽

MEDICINAE LIB. VL

39 isectis admovendus erit spongiae vapor calidus, imponendumque ceratum. Si suppuratio se ostendet , diutius eo vapore utendum erit: & continendum Ore calidum mulsum, in quo ficus decocta sit. Item que subcrudum incidendum, ne, si ibi diutius pus Permanserit, os laedat. Quod si maior is tumor est , commodius totus exciditur, sic ut ex utraque parte dens liberetur. Pure exemto, si levis plaga est, satis est ore calidam aquam continere, & extrinsecus f Vere eodem vapore : si major est, lenticulae cremore uti, iisdemque medicamentis, quibus cetera ul

Alia quoque ulcera in gingivis plerumque oriuntur, quibus eadem, quae in reliquo Ore, succurrunt. Maxime tamen mandere ligustrum oporter, succumque eum ore continere. Fit etiam interdum, ut ex gingivae ulcere, sive stαρουλυ fuit, sive non fuit, diutius pus seratur, dente aut corrupto, But fr3cto,

Vel aliter vitiato osse : maximeque id per fistulam evenire consuevit. Quod ubi incidit, locus aperiendus, dens eximendus; testa ossis, si qua excessit, recidenda est; si quid vitiosi est, radendum. Post quae, quid fieri debeat, supra in aliorum ulcerum

Curatione coria prehensum est. Si vero a dentibus gingivae recedunt, eaedem antherae succurrunt. Utile est etiam pira aut mala non permatura mandere, &Ore eum humorem continere. Idemque praestar non acre acetum in Ore retentum potest

420쪽

A. CORN. CELSI 392 CAPUT XIV.

vae vehemens inflammatio terrere quoque debet. Itaque in hac & abstinentia necessaria est, &sanguis recte mittitur; &, si id aliqua res prohibet, alvus utiliter ducitur: caputque super haec Velandum , & sublimius habendum est : tum aqua gargam rizandum, in qua simul rubus & lenticula decocta sit. Illinenda autem ipsa uva vel omphacio, Vel galla , vel alumine scissili, sic ut cuilibet eorum mel

adjiciatur. Est etiam medicamentum huic aptum, quod Andronium appellatur. constat ex his : alu'mine scissili, squama aeris rubri, atramento sutorio, galla, myrrha, misy. quae per se contrita , mixtaque rursus, paulatim adjecto Vino austero, teruntur,

donec his mellis crassitudo sit. Chelidoniae quoque succo per cochlear illita uva maxime prodest. Ubi horum aliquo illita uva est, fere multa pituita decurrit : cumque ea quievit, ex vino calido gargari

zandum.

Quod si minor in ea inflammatio, laser terere, eique adjicere frigidam aquam satis est, eamque aquam cochleari exceptam ipsi uvae subjicere. Ac mediocriter eam tumentem aqua quoque frigida, eodem modo subjecta, reprimit. Ex eadem autem aqua gargarizandum quoque est, Vel cum lasere, vel sine eo. At curationis uvae productae per ma

num , ratio subjecta est.

SEARCH

MENU NAVIGATION