De medicina libri octo ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria studiis Societatis Bipontinae

발행: 1786년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

dem servari debent, quae proxime scripta sunt. Iliadem etiam ovis recte tuberculum id fovetur. sed desidere ante homo in aqua debet, in qua verbenae decoctae sunt ex reprimentibus; tum recte imponitur & lenticula cum exigua mellis parte, & sertula

Campana ex vino cocta,& rubi folia contrita cum cerato ex rosa facto; & cum eodem cerato contritum Vel cotoneum malum, vel malicorii ex vino

cocti pars interior: & chalcitis cocta atque contrita, deinde oesypo ac rosa excepta; & ex ea com-Positione , qtiae habet turis P. I. aluminis scissilis P. 1I. cerussίe P. III spumae argenti P. V. quibus, dum teruntur, invicem rosa & vinum instillatur. Vinculum autem ei loco linteolum aut panniculus quadratus est, qui ad duo capita duas ansas, ab altera vero parte totidem fascias habet; cumque subjectus est, ansas ad Ventrem datis, a posteriore parte in eas adductae fasciae conjiciuntur, atque, ubi arctatae

sunt, dexterior sinistra, sinisterior dextra procedit ,

circumdataeque circa alvum inter se novissime nodo

deligantur. Sed, si vetus condyloma jam induruit, neque sub his curationibus desidit, aduri medicamento potest, quod ex his constat: aeruginis P. II. myrrhae P. 1V. gummi P. VIII. turis P. X H. ' stibii. papaveris lacrimae, acaciae, singulorum P. XVI.' Quo medicamento quidam etiam ulcera, de quibus proxime dixi, renovant. Si hoc parum in condylomate proficit, adhiberi possunt etiam Vehemenistius adurentia. Ubi consumtius est rumor, ad medicamenta lenia transeundum est. Cc a

432쪽

9. De haemorrhoidibus. Tertium autem ani vitium est, ora Venarum tanquam capitulis quibusdam turgentia , quae saepe sanguinem fundunt; Hμορροί- Graeci vocant. Idque etiam in ore vulvae feminarum incidere consuevit.

Atque in quibusdam parum tuto supprimitur; qui sanguinis profluvio imbecilliores non fiunt. habent

enim purgationem hanc, non morbum. Ideoqtie curati quidam, cum sanguis exitum non haberet, inclinata in praecordia ac viscera materia, subitis &gravissimis morbis correpti sunt. Si cui vero id nocet, is desidere in aqua ex verbenis debet: imponere maxime malicorium cum aridis rosae foliis contritum ; aut ex his aliqua, quae sanguinem supprimunt. Solet autem oriri inflammatio, maxime ubi dura alvus eum locum laesit. Tum in aqua dulci desidendum est, Sc id fovendum ovis, imponendi vitellicum rosae foliis ex passo subactis: idque, si intus est, digito illinendum; si extra, superillitum panniculo imponendum est. Ea quoque medicamenta, quae recentibus scissuris posita sunt, hic idonea sunt. Cibis vero in hoc casu iisdem, quibus in prioribus, itendum est. Si ista parum juvant, solent imposita

medicamenta adurentia ea capitula absumere. Ac,

si jam vetustiora sunt, sub auctore Dionysio inspergenda sandaracha est; deinde imponendum, quod

ex his constat: squamae aeris, auripigmenti, singulorum P. V. ' saxi calcis P. Vm. postero die acu compungendum. Adustis capitulis fit cicatrix, quae

sanguinem fundi prohibet. Sed, quoties is suppresse

433쪽

MEDICINAE LIB. VI. η Os

sus est , ne quid periculi asserat, multa eXercitatione digerenda materia est: praetereaque & Viris feminis, quibus menstrua non proveniunt; interdum ex brachio sanguis mittendus est. IO. Si anus, vel os vulva procidit, qua curatione

utendum sit. At, si anus ipse, vel os vulvae procidit nam id quoque interdum fit) considerari debet, purum ne

id sit, quod provolutum est, an humore inlcolo circumdatum. Si purum est, in aqua desidere homo debet, aut salsa, aut cum Verbenis Vel malicorio incocta. Si humidum, vino austero subluendum est, illinendumque faece vini combusta. Ubi utrolibet modo curatum est, intus reponendum est : imponendaque plantago contrita, vel folia salicis in aceto cocta; tum linteolum de super lana, eaque delia ganda sunt, cruribus inter se devinctis. II. De fungo ani, aut vulvet.

Fungo quoque simile ulcus in eadem sede nasci solet. Id, si hiems est, egelida; si aliud tempus, frigida aqua fovendum est: dein squama aeris in spe genda, supraque ceratum ex myrteo factum, cui paulum squamae , fuliginis, calcis sit adjectum. Si

hac ratione non tollitur, vel medicamentis Vehinmentioribus, vel ferro adurendum est,

434쪽

os A. C Ο R N. CELSi CAPUT XIX.

De digitorum ulceribus. D istronυΜ autem vetera ulcera commodissi-

. i.

me curantur, aut lycio, aut amurca cocta, cum

utrilibet vinum adjectum est. In iisdem recedere ab Ungue caruncula cum magno dolore consuevit 'πτερυγιον Graeci appellant. Oportet alumen Melium rotundum in aqua liquare, donec mellis crassitudinem habeat: tum, quantum ejus aridi fuit, tantundem mellis infundere, & rudicula miscere, donec similis croco color fiat, eoque illinere. Quidam ad eundem usum decoquere simul malunt, cum paria pondera aluminis aridi & mellis miscuerint. Si hac Tatione ea non exciderunt, excidenda sunt: deinde digiti fovendi aqua ex verbenis, imponend unquo super medicamentum ita factum : chalcitis, mali corium , squama aeris excipiuntur fico pingui levia ter cocto ex melle; aut chartae combustae, auripis,gmenti , sulphuris ignem non experti par modus cerato miscetur ex myrteo facto; aut aeruginis rastsae P. I. ' squamae aeris P. II. mellis cyatho cogUn tur; aut pares portiones miscentur, saxi calcis ,

chalcitidis, auripigmenti. Quidquid horum impositum est, tegendum linteolo aqua madefacto est. Tertio die digitus resolvendus est, &, si quid aridi est, iterum excidendum, similisque adhibenda curatio est. Si non vincitur, purgandum est scalpello. tenuibusque ferramentis adurendum, sicut reliqua usta, curandum,

435쪽

MEDICINAE LIB. VI.

At, ubi scabri ungues sunt, circum aperiri debent, qua corpus contingunt: tum super eOS ex hac compositione aliquid imponi , sandaracinae, sul, phuris, singulorum P. II. ' nitri, auripigmenti, sin gulorum P. I v. ' resinae liquidφ P. Vm. tertioque id die resolvendum est. Sub quo medicamento Vitiosi ungues cadunt, de in eorum locum meliores

renascuntur

436쪽

MEDICIN AELIBER SEPTIMUS.

De chirurgica, O qui in ea Haruerint, O qualis ei Sehirurgus debeat, O quid hoc in libro describatur. I 'Estri4M esse medicinae partem, quae manu cu

rei, dc Vulgo notum , & a me propositum est. Ea non quidem medicamenta atque victus rationem omittit; sed manu tamen plurimum praestat. estque ejus effectus inter omnes medicinae partes evidentissimus. Siquidem in morbis cum multum fortuna conferat, eademque saepe salutaria, saepe vana sint; potest dubitari, 'secunda valetudo medicinae, an corporis beneficio contigerit. In his quoque, in quibus medicamentis maxime nitimur, quamviS Pro fectus evidentior est, tamen sanitatem & per haec

frustra quaeri, & sine his reddi saepe, manifestum est. Sicut in oculis quoque deprehendi potest; quia medicis diu vexati, sine his interdum sanescunt. At in ea parte, quae manu curat, e VidenS est, omnem profectum, ut aliquid ab aliis adjuvetur, hinc tamen plurimum trahere. Haec autem pars, cum sit Vetum

437쪽

A. CORN. CELSI MEDICINAE L. VII. 4o

stissima, magis tamen ab illo parente OmniS medicinae Hippocrate, quam a prioribus exculta est. De inde, posteaquam diducta ab aliis habere professores sitos coepit, in AEgypto quoque increvit, Phi-IO Xeno maxime auctore, qui pluribus voluminibus hanc partem diligentissime comprehendit. Gorgias quoque & Sostratus, & Herones Sc Apollonii duo , Ammonius Alexandrinus, multique alii celebres Viri, singuli quaedam repererunt. Ac Romae quoque

non mediocres professores, maximeque nuper Tryphon pater, & Euelpistus, Phlegetis filius, &, ut exscriptis ejus intelligi potest, horum eruditissimus

Meges, quibusdam in melius mutatis, aliquantum ei disciplinae adjecerunt. Esse autem chirurgus debet adolescens, aut certe adolescentiae propior; manu strenua, stabili, nec unquam intremiscente, eaque non minus sinistra, quam dextra promtus; acie oculorum acri, claraque; animo intrepidus, immisericors , sic, ut sanari Velit eum, quem accepit, non ut clamore ejuS motus, Vel magis, quam res desiderat, properet, Vel minu S, quam necesse est, secet: sed perinde faciat Omnia, ac si nullus ex vagitibus alterius affectus

oriatur.

Potest autem requiri, quid huic parti proprie

Vindicandum sit; quia vulnerum quoque ulcerum que multorum curationes, quas alibi exsecutus sum,

chirurgi sibi vindicant. Ego eundem quidem hominem posse omnia ista praestare concipio : atque, ubi se diviserunt, eum laudo, qui quam plurimum percipit. Ipse autem huic parti ea reliqui, in quibus

438쪽

vulnus facit medicus, non accipit; & in quibus vulneribus ulceribusve plus perfici manu, quam medicamento, credo: tum, quidquid ad ossa pertinet. Quae deinceps exsequi aggrediar, dilatisque in aliud volumen ossibus , in hoc cetera explicabo r praepo

sitisque his, quae in qualibet parte corporis fiunt , ad ea, quae proprias sedes habent, transibo. CAPUT I.

De vexatis.

EX AT A igitur, in quacunque parte eorporis si ni, quam primum sic curari debent, ut, qua dolor est , ea scalpello cutis crebro incidatur , deterge turque eodem adverso profluens sanguis. quod si paulo tardius subvenitur, jamque etiam rubor est; qua rubet corpus : si tumor quoque accessit , qua .cunque is est, id optimum auxilium est. Tum superdanda reprimentia sunt; maximeque lana succida ex aceto & oleo. Quod si levior is casus est , possunt etiam , sine scalpello , imposita eadem mederi. Et, si nihil aliud est, cinis quoque, maxime ex sarmentis : si is non est, quilibet alius ex aceto ,

vel etiam ex aqua coactuS.

CAPUT II

De his, quae perse intumescunt , quomodo incidenda , O curanda sint. ERUΜ hoc quidem promtum est. In his autem negotium majus est, quae per se, Vitio intus orto ,

439쪽

MEDICINAE LIB. VII. 4 ix

intumeschini, & ad suppurationem spectant. Ea Omnia genera abscessuum esse alias proposui, medicamentaque eis idonea exsecutus sum : nunc superest, ut dicam, quae in iisdem manu feri debeant. Ergo, priusquam indurescant, cutem incidere , &Cucurbitulam accommodare oportet; quae, quidquid illud malae corruptaeque materiae coiit, eX trahat : idque iterum , tertioque recte fit, donec omne indicium inflammationis excidat. Neque tamen fas non est, nihil cucurbitula agere. Interdum enim, sed raro, quidquid abscedit, velamento suo includitur. id antiqui tunicam nominabant. Meges , quia tunica Omnis nervosa est, dicit , non nasci sub eo vitio nervum, quo caro consumeretur, sed, subjecto jam vetustiore pure, callum circumdari. Quod ad curationis rationem nullo

loco pertinet; quia quidquid dixi, si tunica est ,

idem, si1 callus est, fieri debet: neque ulla res prohibet , etiamsi callus est, tamen, quia cingit, tunicam nominari. Tum pure quoque maturior haec interdum esse consuevit. ideoque, quod sub ea est , extrahi per cucurbitulam non potest. sed facile id

intelligitur, ubi nihil dmota illa mutavit. Ergo , sive id incidit, sive jam durities est, in hac auxilii

nihil est : sed, ut alias scripsi , vel avertenda concurrens eo materia , Vel digerenda , vel ad maturitatem perducenda est. Si priora contigerunt, nihil praeterea necessarium est. Si pus maturuit, in alis quidem & inguinibus raro secandum est : item ubicunque mediocris abscessus est : item quoties in summa cute, Vel etiam carne vitium est; nisi festi

440쪽

A. CORN. CELSI

nare curandi imbecillitas cogit. Satisque est cataplasmatis essicere, ut per se pus aperiatur. nam fere sine cicatrice potest esse is locus , qui expertus ferrum non est. Si autem altius malum est, considerari debet, nervosusne is locus sit, an non sit. Nam , si sine nervis est , candenti ferramento aperiri debet. cujus haec gratia est, quod exigua plaga diutius ad Pus evocandum patet, parvaque postea cicatrix fit. At, si nervi juxta sunt, ignis alienus est, ne Vel distendantur hi, vel membrum debilitent; necessaria vero opera scalpelli est. Sed cetera etiam subcruda aperiri possunt; inter nervos ultima exspectanda

maturitas est, quae cutem e X tenuet, eique pus jungat, quo Propius reperiatur. Itemque aliam rectam plagam desiderant ; in carne , quia fere Vehementer cutem extenti At, tota ea super pus excidenda est. Semper autem, ubi scalpellus admovetur, id agendum est, ut quam minimae & quam paucissimae plagae sint: cumbeo ramen, ut necessitati succurramus , & in modo , & in numero. Nam majores simis , latius; interdum etiam duabus aut tribus lineis incidendi sunt. Dandaque opera, ut imus sinus exitum habeat; ne quis humor intus subsidat , qui proxima & adhuc sana rodendo sinuet. Est etiam in rerum natura, ut cutis latius excidenda sit. Nam, ubi post longos morbos totus corporis habitus vitiatus est, lateque se sinus diffudit, & in eo pars euiis pallet; scire licet, eam jam emortuam esse ,& inutilem futuram. Ideoque excidere commodius est : maxime , si circa articulos majores id evenit, cubantemque aegrum fluens alvus exhaurit, neque

SEARCH

MENU NAVIGATION