장음표시 사용
421쪽
MEDICIN E LIB. VI 393 CAPUT XV.
S I quando autem ulcera oris cancer in Vasit,
primo considerandum est, num malus corporis habitus sit; eique occurrendum : deinde ipsa ulcera
curanda. Quod si in summa parte id vitium est , satis proficit anthera, humido ulceri arida inspersa ;sicciori, cum exigua parte mellis illita. Si paulo
altius, chartae combustae partes duae, auripigmenti pars una. Si penitus malum descendit, chartae combustae partes tres, auripigmenti pars quarta: aut
pares portiones salis fricti, & iridis frictae : aut item
pares portiones chalcitidis, calcis, auripigmenti. Necessarium autem est linamentum in rosa tingere ,& super adurentia medicamenta imponere; ne Vicinum & sanum locum laedant. Quidam etiam in acris aceti heminam frictum salem conjiciunt, donec tabescere desinat; deinde id acetum coquunt, donec exsiccetur; eumque salem contritum inspergunt. Quoties autem medicamentum injicitur, & ante &post os diluendum est vel cremore lenticulae, Vel aqua, in qua aut ervum, aut oleae, aut Verbenae decoctae sint, sic, ut cuilibet eorum paulum mellis misceatur. Acetum quoque ex scilla retentum Ore , satis adversus haec ulcera proficit: & ex aceto cocto sali, sicut supra demonstratum est, rursuS mi X tum acetum. sed & diu continere utrumlibet, & id bis aut ter die facere, prout vehemens malum est, ne
cessarium est. Quod si puer est, cui id incidit, spe-
422쪽
e illum lana involutum in medicamentum demittendum est, & super ulcus tenendum, ne per imprudentiam adurentia devoret. Et, si dolor in gingivis est, moventurque aliqui dentes, rejici eos oportet; n Am curationes vehementer impediunt. Si nihil medicamenta proficient, ulcera erunt adurenda. Quod tamen in labris ideo non est necessarium, quoniam excidere commodius est. Et id quidem , aeque adustum, atque excisum, sine ea curatione, quae corpori manu adhibetur, impleri non potest. Gingi- Varum vero ossa, quae hebetia sunt, in perpetuum ustione nudantur ; neque enim postea caro increscit. Imponenda tamen adustis lenticula est, donec sani tatem, qualis esse potest, recipiant.
I Le in capite fere medicamentis egent. Sub
ipsis vero auribus oriri solent; modo in secunda valetudine, ibi inflammatione orta; modo post longas febres , illuc impetu morbi converso. Id abscessus genus est. Itaque nullam n ΟUam curB-tionem desiderat : animadversionem tantummodo hanc habet necessariam. Si sine morbo id intumuit, Primum reprimentium experimentum est : si ex adversa valetudine , illud inimicum est, maturarique& quam primum aperiri commodius est,
423쪽
MEDICINAE LIB. VI. 39sCAPUT XVII.
D umbilicos vero prominentes, ne manti fer roque utendum sit, ante tentandum est, ut absti- Teant. Alvus his ducatur : imponatur super umbilicum id, quod ex his constat: cicutae & fuliginis , singulorum P. I. cerussae elotae P. IV. plumbi eloti P. Vm. ovis duobus ; quibus etiam solani succus adlicitur. Hoc diutius impositum esse oportet; de interim conquiescere hominem; cibo mo dico uti, sic ut vitentur omnia inflantia.
De obscaenarum partium vitiis. ROXIMA sunt ea, quae ad partes obscoenas pertinent. quarum apud Graecos vocabula & tolerabilius se habent, Sc accepta 1am usu sunt, cum Omnitere medicorum volumine atque sermone 'sactentur: apud nos foediora verba , ne consuetudine quidem aliqua verecundius quentium commendata
sunt: ut dissicilis haec explanatio sit, simul Sc pudorem, de artis praecepta servantibus. Neque tamen ea res a scribenuo deterrexe me debuit. Primum , ut omnia , quae salutaria accepi, comprehenderem rde in , quia in vulgus eorum curatio etiam praecipue cognoscenda est, quae invitissimus quisque alteri ostendit.
424쪽
Igitur si ex inflammatione coles intumu t, redΗ-cique summa cutis, aut rursus induci non potest, inulta calida aqua fovendus locus est. Ubi. vero glans contecta est, oriculario quoque clystere inter eam cutemque aqua calida inserenda est. si mollita sic & extenuata cutis ducenti paruit , expeditior reliqua curatio est : si tumor vicit, imponenda est vel lenticula vel marrubium, vel oleae folia ex vino cocta , sic ut cuilibet eorum, dum teritur, mellis paulum adjiciatur: sursumque coles ad ventrem deligandus est; quod in omni curatione ejus necessarium est : isque homo continere se, & abstinere a cibo debet, & potione aquae tantum a siti vindicari. Postero die rursus adhibendum iisdem rationibus aquae somentum est , dc tum Vi quoque experiundum, an cutis sequatur. Eaque , si non parebit, leviter summa scalpello concidenda erit. nam, cum sanies pro suxerit, extenuabitur is locus, &facilius cutis ducetur. Sive autem hoc modo victa erit, sive nunquam repugnaverit; ulcera Vel in cutis interiore parte, vel in glande, ultra ve eam in cole reperientur : quae
necesse est, aut pura siccaque sint, aut humida &purulenta. Si sicca sunt, primum aqua calida fovenda sunt : deinde imponendum lycium ex vino est,
aut amurca cocta cum eodem , aut cum rosa butyrum. Si tenuis iis humor inest, vino eluenda sunt; tum butyro rosae & mellis paulum , & resinae terebinthinae pars quarta adjicienda est, eoque uten
425쪽
dum. At, si pus ex iis profluit , ante omnia elui mulso calido debent: tum imponi piperis P. I. 'myrrhae P. II. croci, misyos cocti, singulorum
P. II. quae ex vino austero coquuntur, donec mellis crassitudinem habeant. Eadem autem compositio tonsillis , uvae madenti, oris nariumque ulceribus accommodata est. Aliud ad idem : piperis P. I. myrrhae P. I. croci P. II. misyos cocti P. I. aeris combusti P. II. quae primum ex vino austero conteruntur; deinde, ubi inaruerunt, iterum reruntur ex passi tribus cyathis , & incoquuntur, done et visci crassitudinem habeant. 2Erugo quoque cum cocto melle, & ea, quae ad Oris ulcera supra comprehensa sunt, curant. Aut Erasistrati compositio , aut Cratonis, recte super purulenta naturalia imponitur. Folia quoque oleae ex novem cyathis vini
coquuntur; his adjicitur aluminis scissilis P. 1 v. lycii P. VIII. ' mellis sesquicyathus : ac, si plus puris est, id medicamentum ex melle : si minus , ex vino diluitur. Illud perpetuum est, post curationem , dum inflammatio manet, quale supra posthini est, cataplasma super dare, & quotidie ulcera eadem ratione curare. Quod si pus & multum, &cum malo odore coepit profluere, elui cremore
lenticulae debet, sic, ut ei mellis paulum adjiciatur:
aut oleae, aut lentisci folia, vel marrubium decoquendum est, eoque humore eodem modo cum melle utendum : imponendaque eadem ; aut etiam
omphacium cum melle aut id , quod ex aerugine& melle ad aures fit; aut compositio Andronis; aut
anthera, sic, ut ei paulum mellis adjiciatur. Qui-
426쪽
dam ulcera omnia, de quibus adhuc dictum est ,
Si vero ulcus latius atque altius serpit, eodem modo elui debet: imponi Vero, aut aerugo, aut Omphacium cum melle; aut Andronis compositio .iaut marrubii, myrrhae, croci , aluminis scissilis cocti, rosae foliorum aridorum , gallae, singulorum P. I. minii sinopici P. II. quae per se singula primum teruntur, deinde juncta iterum , melle adjecto, donec liquidi cerati crassitudinem habeant; tum in
aeneo vase leniter coquuntur, ne superfluant; cum iam guttae indurescunt, Vas ab igne removetur ἔ idque medicamentum tum, prout opus est, aut ex melle aut ex vino liquatur. Idem autem per se etiam
ad fistulas utile est. Solet etiam interdum ad nervos ulcus descende are; profluitque pituita multa, sanies tenuis malique odoris, non cocta, aut aquae similis, in qua caro Tecens lota est : doloresque is locus , & punctiones habet. Id genus quamvis inter purulenta est, tamen lenibus medicamentis curandum est; quale est em Plastrum τετραφαρμακον e X rosa liquatum , sic, ut turis quoque paulum ei misceatur: aut id, quod ex butyro, rosa, relina, melle sit; supra vero a me positum est. Praecipueque id ulcus multa calida aqua fovendum est, velandumque, neque frigori
Interdum autem per ipsa ulcera coles sub cute exesus est sic, ut glans excidat. Sub quo casu cutis ipsa circumcidenda est. Perpetuumque est , quoties glans, aut ex cole aliquid, vel excidit, vel abscin-
427쪽
ditur, illam non esse servandam , ne cons dat, ulcerique agglutinetur, ac neque reduci possit postea ,& fortasse fistulam quoque urinae cludat. Tubercula etiam , quae Graeci vocant, circa glandem oriuntur; quae vel medicamentis , vel ferro aduruntur; & cum crustae exciderunt,
squama aeris inspergitur , ne quid ibi rursus in
3. De cancro , qui in cole nascitur. Haec citra cancrum sunt; qui cum, in reliquis partibus, tum in his quoque vel praecipue ulcera infestat. Incipit a nigritie. quae si cutem Occupavit , protinus specillum subiiciendum , eaque incidenda est; deinde orae vulsella prehendendae, tum , quidquid corruptum est , excidendum, sic , ut ex integro quoque paulum dematur, idqtie adurendum. Quoties quid ustum est, id quoque sequitur , ut imponenda lenticula sit: deinde , ubi crustae exciderunt, ulcera sic , ut alia , curentur. At, si cancer ipsum colem occupavit, inspergenda aliqua sunt ex adurentibus, maximeque id, quod ex calce, chalcitide , auripigmento componitur. Si medicamenta vincunt tir , hic qtioque scalpello ,
qnidquid corruptum est , sic, ut aliquid etiam secum integri trahat, praecidi debet. Illud quoque
aeque perpetuum est, exciso cancro, Vulnus esse adurendum. Sed sive ex medicamentis, sive ex ferro crustae occalluerint, magnum periculum est, ne his
decidentibus, ex cole profusio sanguinis insequatur. Ergo longa quiete & immobili paene corpore
428쪽
Opus est, donec ex ipso crustae purae leniter resolvantur. At si1 Vel Volens aliquis, vel imprudens , dum ingreditur , immature crustas diduxit, & suit sanguis, frigida aqua adhibenda est. Si haec parum valet, decurrendum est ad medicamenta , quae sanguinem supprimunt. Si ne haec quidem succurrunt, aduri diligenter & timide debet: neque ullo postea motu dandus eidem periculo locus est. q. De phagedaena in cole nascente. Nonnunquam etiam id genus ibi cancri , quod φαγέδονα a GraeciS nominatur , oriri solet. In quo minime differendum, sed protinus iisdem medicamentis occurrendum est; &, si parum valent, ferro adurendum. Quaedam etiam nigrities est , quae non sentitur, & serpit, ac, si sustinuimus , usqueci l vesicam tendit; neque succurri postea potest. Si id in summa glande circa fistulam urinae est, priuSin ea tenue specillum demittendum est, ne clauda-etur ; deinde id ferro adurendum : si vero alte penetravit, quidquid occupatum est, praecidendum est. Cetera eadem, quae in aliis cancris, facienda sunt. F. De carbuncto, qui in cole nascitur.
Occalescit etiam in cole interdum aliquid; idque omni paene sensu caret. quod ipsum quoque excidi
debet. Carbunculus autem ibi natus, ut primum apparet, oriculario clystere eluendus est : deinde ipse quoque medicamentis urendus , maXimeque chalcitide cum melle, aut aerugine cum cocto melle , aut ovillo stercore fricto & contrito cum eo-
429쪽
clo Idem melle. Ubi is excidit, liquidis medicamentis
utendum est, quae ad oris ulcera componuntur. 6. De testiculorum morbis.
In testiculis vero, si qua inflammatio sne ictu
orta est, sanguis ex talo mittendus est: a cibo ab- sinendum : imponendum, quσd est ex fabae farina ex mulso cocta, & cum cumino contrito ex melle cocto; aut contritum cuminum cum cerato ex rosa facto; aut lini semen frictum, contritum,& in mulso cocthim; aut tritici farina ex mulso cocta cum cli presso; aut lilii radix contrita. At, si iidem induruerunt , imponi debet lini vel foeni Graeci semen ex mulso coctum aut ex cyprino ceratum ; aut simila ex Vino contrita , cui paulum croci sit adjectum. Si vetustior jam durities est, maxime proficit cucumeris agrestis radix ex' mulso cocta, deinde contrita. Si ex ictu tument, sanguinem mitti necessarium est; magisque, si etiam livent. Imponendum vero utrumlibet ex his, quae cum cumino componuntur, supraque proposita sunt; aut ea com Positio, quae habet nitri cocti P. 1. resinae pineae, cumini, singulorum P. II. uvae taminiae sine seminibus P.
1 v. mellis quantum satis sit ad ea cogenda. Quod si ex ictu testiculis aliquid desit, fere quoque pus increscit; neque aliter succurri potest, quam si, inciso scroto, & pus emissum, & ipse testiculus ex- ci sus est. Corn. ccisus.
430쪽
7. De ani morbis. De rhagadiis. Anus quoque multa taediique plena mala recipit , nec inter se multum abhorrenteS curationes habet. Ac primum in eo saepe,& quidem pluribus locis, cutis scinditur; Graeci vocant. Id si recens est, quiescere homo debet, & in aqua calida desiderc. Columbina quoque ova coquenda sunt, &, ubi induruerunt, purganda : deinde alterum jacere in aqua bene calida debet, altero calido foveri locus, sic, ut invicem utroque aliquis utatur. Tum tetrapharmacum, aut rhypodes rosa diluendum est; aut oesypum recen S miscendum cum cerato liquido ex rosa facto; aut eidem cerato liquido plumbum elotum adjiciendum; aut resinae terebinthinae myrrha; aut spumae argenti Vetus oleum ; & quolibet ex his id perungendum. Si, quidquid laesum est, extra est,
neque intus reconditum, eodem medicamento tiri
inina linamentum superdandum est, &, quidquid
ante adhibuimus, cerato contegendum. In hoc autem casu . neque acribu S cibis utendum, neque asperiS, nec alvum comprimentibus: ne aridum quidem quidquam satis utile est, nisi admodum paulum. Liquida, lenia, pinguia, gluti no sa, meliora sunt. Vino leni uti nihil probibet.
8. De conblomate. Condyloma autem est tuberculum, quod eX quadam inflammatione nasci solet. Id ubi ortum est,