장음표시 사용
441쪽
per alimenta quidquam corpori accedit. Sed excidi ita debet, ut plaga ad similitudinem myrtei folii fiat, quo facilius sanescat. Idque perpetuum est,
ubicunque medicus ex quacunque causa cutem excidit. Pure effuso, in alis vel inguinibus linamento opus non est; spongia ex vino imponenda est. In Ceteris partibus, si aeque ea linamenta supervacua sunt, purgationis causa paulum mellis infundendum, dein glutinantia superdanda : si illa necessaria sunt super ea quoque similiter dari spongia eodem modo ex vino expressa debet. Quando autem linamentis opus sit, quando non sit, alias dictum est. Cetera eadem, incisa suppuratione, facienda sunt, quae, ubi per medicamenta rupta est, facienda esse Proposui.
De bonis , malifMe signis suppurationum. Pstor 1 Nus autem, quantum curatio essiciZt,
quantumque aut sperari, aut timeri debeat, ex quibusdam signis intelligi potest; fereque iisdem, quae
in vulneribus exposita sunt. Nam bo a signa sunt, somnum. capere, facile spirare, siti non confici, cibum non fastidire, si febricula fuit, ea vacare et itemque habere pus album, laeve, non foedi odoris. Mala sunt, vigilia , spiritus gravitas , sitis , cibi fastidium, febris ; pus nigrum, aut faeculentum &foedi odoris : item procedente curatione eruptio sanguinis; aut si, antequam sinus carne impleatur. orae carnosis fiunt, illa quoque ipsa carne hebete,
442쪽
nec firma. Deficere tamen animam, vel in ipsa cum ratione , vel postea , pessimum omnium est. Quinetiam morbus ipse, sive subito solutus est, dein suppuratio exorta est sive effuso pure permanet , non injuste terret. Estque inter causas timoris, si sensus in vulnere rodentium non est. Sed ut haec ipsa fortuna huc illucve discernit; sic medici partium est, eniti ad reperiendam sanitatem. Ergo, quoties ulcus resolverit, eluere id, si reprimendus humor videbi-etur, Vino ex aqua pluviatili mixto, Vel aqua, in qua lenticula cocta sit, debebit: si purgandum erit , mulso ; rursusque imponere eadem. Ubi jam re
pressus videbitur humor, ulcusque purum erit, Produci carnem conveniet, & foveri vulnus pari por- Iione vini ac mellis, superque imponi spongiam ex vino & rosa tinctam. Per quae cum caro produc8etur, Plus tamen, ut alias quoque dixi, victus ratio
eo confert, id est, solutis jam febribus & cibi cupiditate reddita , balneum rarum ; quotidiana, sed lenis gestatio; cibi potionesque corpori reficiendo
Aptae. Quae omnia , per medicamenta quoque sup-Puratione rupta, sequuntur. Sed, quia magno malo vi et sine ferro mederi licet, in hunc locum reservata
DuERSUs sistulas quoque, si altius penetrant, ut ad ultimas demitti collyrium non possit, si tortuosae sunt, si multiplices, majus in manu, quam in medicamentis, praesidium est; minusque operae est,
443쪽
si sub cute transversae feruntur, quam si rectae intus tendunt. Igitur, si sub cute transversa fistula est, demitti specillum debet, supraque id ea incidi. Si se-Nus reperiuntur, hi quoque simul specillo & ferro persequendi sunt. Idemque faciendum, si plures se quasi ramuli ostendunt. Ubi ad fines fistulae ventum est, excidendus ex toto callus est, superque fibulaedandae, & medicamentum, quo glutinetur. At, firecta subter tendit, ubi, quo maxime serat, specillo exploratum est, excidi is sinus debet: dein fibula oris cutis injicienda est, & aeque glutinantia medicamenta superdanda sunt; aut, si corruptius ulcus
est quod interdum osse vitiato fit ubi id quoque
Solent autem inter costas fistulae subter exire. Quod ubi incidit, eo loco costa ab utraque parte decidenda Sc eximenda est, ne quid intus corruptum relinquatur. Solent quoque, ubi costas transierunt, septum id, quod transversum a superioribus visceribus intestina discernit, violare. Quod intelligi &ex loco, &ex magnitudine doloris, potest, & quia
nonnunquam spiritus eo cum humore quasi bullan te prorumpit, maximeque, si hunc ore ille continuit. In eo medicamini locus nullus est. In ceteris Vero, quae circa costas sanabilia sunt, pinguia medicamenta inimica sunt; ceteris, quae ad Vulnera accommodantur, uti licet: optime tamen sicca linamenta, vel, si purgandum aliquid videtur, in melle tincta imponuntur.
444쪽
3. De ventris fistulis. Ventri nullum os subest; sed ibi perniciosae admodum fistulae fiunt: adeo ut Sostratus insanabiles esse crediderit. Id non ex toto ita se habere usus Ostendit. Et quidem, quod maxime mirum videri potest, tutior fistula est contra jecur , & lienem, ScVentriculum, quam contra intestina : non quo perniciosior ibi res sit, sed quo alteri periculo locum
faciat. Cujus experimento moti quidam auctores Parum modum rei cognoverunt. Nam venter saepe etiam telo perforatur, prolapsaque intestina conduntur, & oras Vulneris suturae comprehendunt.
quod quemadmodum fiat, mox indicabo. Itaque, etiam ubi tenuis fistula abdomen perrupit, excidere eam licet, suturaque oras conjungere. Si vero ea fistu la latius patuit, excisa necesse est latius foramen relinquat. quod nisi magna vi, utique ab interiore parte , sui non potest, qua quasi membrana quaedam sinit abdomen, quam ριτονιυον Graeci Voc Ant. Ergo, ubi aliquis ingredi ac moveri coepit, rumpitur illa sutura, atque intestina solvuntur. quo fit, ut pereundum homini sit. Sed non omnimodo res ea despera tionem habet: ideoque tenuioribus fistulis adhibenda curatio est.
Propriam etiamnum animadversionem desiderant ede, quae in ano sunt. In has demisso specillo, ad ultimum ejus caput incidi cutis debet: dein novo foramine specillum educi lino sequente, quod in
445쪽
aliam ejus partem , ob id ipsum perseratam, conjectum sit. Ibi linum prehendendum vinciendumque cum altero capite est, ut laxe cutem, quae super fistulam est, teneat. Idque linum debet esse crudum,& duplex triplexve, sic tortum, ut unitas facta sit. Interim autem licet negotia agere, ambulare, lavari , cibum capere, perinde atque sanissimo. Tantummodo id linum his die, salvo nodo, ducendum est sic, ut subeat fistulam pars, quae superior fuerit. Neque committendum est, ut id linum putrescat tsed tertio quoque die nodus resolvendus est, & ad caput alterum recens linum alligandum , eductoque vetere, id in fistula cum simili nodo relinquendum. Sic enim id paulatim cutem, quae supra, fistulam est, incidit: simulque & id sanescit, quod a lino relictum esst; & id, quod ab eo mordetur, inciditur. Haec ratio curationis longa, sed sine dolore est. Qui sestinat, adstringere cutem lino debet, quo celerius secet; noctuque ex penicillo tenuia quaedam intus demittere, ut cutis hoc ipso extenuetur , quo e X tenditur: sed haec dolorem movent. Adjicitur celeritati, sicut tormento quoque, si & linum, id, quod ex penicillo est, aliquo medicamento
illinitur ex DS, quiDUS callum eXedi posui. Poterit tamen fieri, ut ad scalpelli curationem etiam illo
loci veniendum sit, si intus sistula fert, si multiplex est. Igitur in haec genera demisso specillo, duabus
lineis incidenda cutis est ut media inter eas habenula tenuis admodum ejiciatur, ne protinus orae coeant, sitque locus aliquas linamentis, quae quam paucissima superinjicienda sunt; omniaque eodem Corn. Celsus, , Dd
446쪽
modo facienda, qui in abscessibus positus ost. Si vero ab uno ore plures sinus erunt, recta fistula scalpello erit incidenda; ab eo ceterae, quae jam patebunt, lino excipiendae. Si intus aliqua procedet , quo serrum tuto pervenire non poterit, collyrium
Cibus autem in omnibus ejusmodi casibus, sive manu, sive medicamentis agetur, dari debet humidus; potio liberalis, diuque aqua. ubi jam caro increscit, tum demum & balneis raris utendum erit,& cibis corpus implentibuS.
De telis e corpore extrahendis.
ELA quoque, quae illata corporibus intus haeserunt, magno negotio saepe ejiciuntur. Suntque quaedam dissicultates ex generibus eorum quaedam ex his sedibus, in quas illa penetrarunt. Omne Butem telum extrahitur, aut ab ea parte, qua Venit, aut ab ea, in quam tetendit. illic viam, qua redeat, ipsum sibi fecit: hic, a scalpello accipit; nam contra mucronem caro inciditur. Sed si non alte telum insedit, & in summa carne est, aut certe mctgnBS venas & loca nervosa non transiit; nihil melius est, quam, qua Venit, id evellere. Si vero plus est, per quod telo revertendum, quam quod perrumpendum est; jamque venas nervosque id transiit, commodius est aperire quod superest, eaque e X trahere. Nam propius petitur, & tutius evellitur, Sc in
majore membro, si medium mucro transiit, facilius
447쪽
sanescit, quod pervium est; quia utrinque medica
mento fovetur. Sed, si retro telum recipiendum est,
amplianda scalpello plaga est; quo facilius id sequatur, quoque minor oriatur insanam alio: quae malor iit, si ab illo ipso telo, dum redit, corpus laniatur. Item, si ex alia parte vulnus aperitur , laxius esse debet, quam ut telo postea transeunte Zmplietur. Summa autem utraque parte ita habenda
Curct est, ne nervis S, ne Vena major, ne arteria in
cidatur. Quorum ubi aliquid detectum est, excipiendum hamo retuso est, abducendumque a sca pello. Ubi autem satis incisum est, telum eximenis dum est: tunc quoque eodem modo , & eadem cura habita, ne sub eo, quod eximetur, aliquid eorum laedatur, quae tuenda esse proposui. De sagpitis recipiendis.
Haec communia sunt. Propria quaedam in sngulis telorum generibus subjicienda sunt, quae protinus subjiciam. Nihil tam facile in corpore, quam sag ta, conditur, eademque altisti ne insidit. Haec autem eveniunt, & quia magna vi fertur illa, & quia ipsa in angusto est. Saepius itaque ab altera parte quam ex qua venit, recipienda est; praecipueque 'quia fere spiculis cingitur; quae magis laniant, si retro, quam si contra trahuntur. Sed inde, aperta via, caro diduci debet ferramento, facto ad similia tu dinem Graecae literae Deinde, ubi apparuit. si mucroni arundo inhaeret, propellenda est, donec ab
altera parte apprehendi, & extrahi possit. Si jam illa decidit, solumque intus serrum est; mucro vel di-
448쪽
pitis apprehendi, Vel forfice, atque ita educi debet.
Neque alia ratio extrahendi est, ubi ab ea parte, qua venit, e Velli magis placuiti nam, ampliato vulnere . aut arundo , si inest, evellenda est; aut, si ea non est, ferrum ipsum. Quod si spicula apparuerunt, eaque brevia & tenuia sunt, forfice ibi comminui debent, vacuumque ab his telum educi: si ea majora valentioraque sunt, fixis scriptoriis calamis Contegenda, ac, ne quid lacerent, sic evellenda sunt. Et in sagittis quidem haec' observatio est. 3. De latis telis educendis. Latum vero telum si conditum est, ab altera parte educi non expedit, ne ingenti vulneri ipsi quoque ingens vulnus adjiciamus. Evellendum est ergo
quodam genere ferramenti, quod Διοκλεους γραφίσκον Graeci vocant, quoniam auctorem Dioclem habet ; quem inter priscos maximosque medicos fui1 se , jam posui. Lamina vel ferrea, Vel aenea etiam , ab altero capite duos utrinque deorsum conversos uncos habet; ab altero duplicata lateribus, leviterque extrema in eam partem inclinata, quae sinuata est; in si per ibi etiam parte inclinata, quae perforata est. Haec juxta telum transversa demittitur : deinde,
ubi ad imum mucronem Ventum est, paululum torquetur, ut telum foramine suo excipiAt . cum a1rcavo mucro est, illico duo digiti, subjecti partis alterius uncis, simul & ferramentum id extrahunt, &telum. q. De alio telorum geriere.
Tertium genus telorum, quod interdum evelli
449쪽
debet, est plumbea glans, aut lapis, aut si te aliquid, quod , perrupta cute , integrum in tu S insedit. In omnibus his latius vulnus aperiendum, idque, quod inest, ea, qua venit, sorfice extrahendum est. Accedit vero aliquid dissicultatis sub omni ictu, si telum vel ossi inhaesit, vel in articulo se inter duo
ossa demersit. In osse usque eo movendum est, donec laxetur is locus , qui mucronem momordit; retum vel manu, vel forfice telum extrahensum est. quae ratio quoque in dentibus ejiciendis est. Et vix unquam ita telum non sequitur. sed, si morabitur, excuti quoque ictum aliquo ferramento poterit. Ultimum est, ubi non evellitur, terebra juxta torare. ab eo quoque foramine, ad speciem literae ν contra telum os excidere sic, ut lineae, quae diducuntur,
ad telum spectent : eo facto, id necesse est labet,& facile auferatur. Inter duo vero ossa si per ipsum articulum perru- Perit, circa vulnus duo membra fasciis habenisque deliganda, & per has in diversas partes diducenda sunt, ut nervos distendant: quibus extentis, laxius inter ossa spatium est, ut sine dissicultate telum recipiatur. Illud videndum est, sietit in aliis locis posui, ne quis nervuS, aut vena, aut arteria a telo laedatur, dum id extrahitur : eadem scilicet ratione , quae supra posita est.
At, si venenato quoque telo quis ictus est, iisdem omnibus, si fieri potest, etiam festinantius actis, adjicienda curatio est, quae vel epoto Veneno, Vel
450쪽
a serpente ictis adhibetur. Vulneris autem ipsius extracto telo, medicina non alia est, quam quadesset, si corpore icto nihil inhaesisset. de qua satis alio loco dictum est.
De gangliis, O meliceride, O atheromate, O fleato
AEC Venire in qualibet parte corporis possunt rreliqua certas sedes habent, de quibus dicam , OrsuSa capite. In hoc multa variaque tubercula oriuntur, γαγγλioc, μελικηριδας, αθερωματα nominant; aliisque etiamnum vocabulis quaedam alii discernunt; qui bUS ego στεατωματα quoque 3djiciam. quae quam
Vis & in cervice, & in alis, Sc in lateribus oriri solent; per se tamen non posui, cum ista omnia me .diocres differentias habeant, a c. nec periculo terreant, neque diverso genere curentur. Omnia autem ista & ex parvulo incipiunt, & diu paulatimque increscunt, & tunica sua includuntur. Quaedam ex his dura ac renitentia, quaedam mollia cedentiaque sunt: quaedam spatio nudantur, quaedam tecta capillo suo permanent, fereque sine dolore sunt. Quid intus habeant, ut conjectura praesagiri potest; sic ex toto cognosci, nisi cum ejecta sunt, non potest. Maxime tamen in his, quae renituntur, aut lapillis quaedam senilia, aut concreti confertique pili reperiuntur. In his vero, quae cedunt, aut melli simile aliquid. aut tenui pulticulae, aut quasi rasae cartila