De medicina libri octo ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria studiis Societatis Bipontinae

발행: 1786년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

MED ICINT LIB. VII. η213

colores esse consuerunt. Fereque ganglia reni tuatur : atheromati subest quasi tenuis pulticular meliceridi, liquidior humor; ideoque pressuS circUm- suit: steatomati pingue quiddam, idque latissime

Patere consuevit, resolvitque totam cutem super Positam sic, ut ea labet; cum in ceteris sit adstrictior. Omnia, derasa ante, si capillas conteguntur , Per medium oportet incidere; sed steatomatis tunica quoque secanda est, ut effundatur, quidquid intus coiit; quia non facile a cute & subjecta carne ea separaretur: in ceteris ipsa tunica inviolata ser- Vanda est. Protinus autem alba dc intenta se ostendit; tum scat pelli manubriolo diducenda a cute &carne est, ejiciendaque cum eo, quod intus tenet. Si quando tamen ab inferiore parte tunicae musculus inhaesit, ne is laedatur, superior pars illius decidenda, alia ibidem relinquenda est. Ubi tota exemta est, committendae orae, fibulaque his injicienda, &super medicamentum glutinans dandum est. Ubi vel tota tunica, vel aliquid ex ea relictum est, pus in ventia adhibenda sunt

CAPUT VIL

De oculorum vitiis, quae scalpello O manu curantur.

S Et, ut haec neque genere vitii , neque ratione curationis inter se multum distant: sic in oculis, quae manum postulant, & ipsa diversa sunt, & aliter aliterque curantur. Igitur in superioribus palpebris vesicae nasci solent, pingues gravesque; quae

452쪽

424 A. CORN. CELSI

vix attollere oculos sinunt, levesque pituitae cursus, sed assiduos, in oculis movent. Fere vero in pueris nasciantur. Oportet, compresso digitis duobus ocu- Io, atque ita cure intenta, scalpello transversam lineam incidere, suspensa leviter manu, ne Ves1cZipsa vulneretur, & ut si locus patefacitis est, ipsa Ororumpat; tum digitis eam apprehendere oportet, evellere. facile autem sequitur. Dein superinungi collyrio debet ex iis aliquo, quo lippientes oculi superinunguntur : paucissimisque diebus cicatricula inducitur. Molestius est, ubi incisa vesica est. est undit enim humorem; neque postea, quia tenuiS admo

dum est, potest colligi. Si forte id incidit, eorum aliquid imponendum est, quae puri movendo sunt.

2. De crithe.

In eadem palpebra super pilorum locum tuber Culum parvulum nascitur, quod a similitudine hordei, a Graecis κριθὴ nominatur. Tunica quiddam, quod dissiculter maturescit, comprehensum est. Id Vel calido pane, vel cera subinde calefacta foveri Oportet sic, ne nimius is calor sit, sed facile ea par te sustineatur. hac enim ratione saepe discutitur, interdum concoquitur. Si pus se ostendit, scalpello

dividi debet, &, quidquid intus humoris est, exprimi : eodem deinde vapore postea quoque foveri, &superinungi, donec ad sanitatem perveniat.

3. De chala iis palpebrarum.

Alia quoque quaedam in palpebris huic non dissimilia nascuntur; sed neque utique figurae ejusdem,

453쪽

MEDICINAE LIB. Vt L is

de mobilia, simulatque digito huc vel illuc impelluntur. Quae, quia grandini similia sunt, Graeci vocant. Haec incidi debent, si sub cute sunt, ab exteriore parte; si sub cartilagine , ab interiore rdein scalpelli manubriolo diducenda ab integris partibus sunt. Ac, si intus plaga est, inungendum prim lenibus, deinde acrioribus: si extra, superdandum emplastrum, quo id glutinetur.

q. De ungue oculorum.

Unguis Vero, quod πτερυγιον Graeci vocant, est membranula nervosa, Orien S ab angulo quae nonnunquam ad pupillam quoque pervenit, eique officit. Saepius a narium , interdum etiam a temporum parte nascitur. Hunc recentem non dissicile est disia cutere medicamentis, quibus cicatrices in oculis extenuantur. Si inveteravit, jamque ei crassitudo

quoque accessit, excidi debet. Post abstinentiam vero unius diei, vel adversus in sedili contra medicum is homo collocandus est, Vel sic aversUS, ut in gre- .mium ejuS caput resupinus effundat. Quidam, si in sinistro oculo vitium est, adversum, si in dextro , resupinum collocari Volunt. Alteram autem palpebram a ministro diduci oportet, alteram a medico et

sed ab hoc, si ille adversus est, inferiorem; si supinus, superiorem. Tum idem medicus hamulum acutum, paulum mucrone intuS recurvato, 1ubjicere extremo ungui debet, eumque infigere; atque eam

quoque palpebram tradere alteri: ipse, hamulo apprehenso , levare unguem, eumque acu trajicere linum trahente : deinde acum ponere, lini duo capita

454쪽

A. CORN. CELSI

apprehendere, & per ea erecto ungue, si qua parte oculo inhaeret, manubriolo scalpelli diducere, donec ad angulum veniat: deinde invicem modo remittere , modo attrahere, ut sic & initium ejus, Scfinis anguli reperiatur. Duplex enim periculum est, ne vel ex ungue aliquid relinquatur, quod exulceratum vix ullam recipiat curationem ; vel ex angulo quoque caruncula abscidatur. Quae, si vehementius

tinguis ducitur, sequitur, ideoque decipit; ac si abscissa est, patescit foramen, per quod postea semper

humor descendit: ρυαδα Graeci vocant. Veru S ergo

anguli finis utique noscendus est : qui ubi satis constitit , non nimium adduino ungue scalpellus adhibendus est; deinde excidenda ea membranula, ne quid ex angulo laedatur. Eo deinde ex melle linamentum superdandum est, supraque linteolum, &aut spongia , aut lana succida : proximisque diebus diducendus quotidie oculus est, ne cicatrice inter se

palpebrae glutinentur, siquidem id quoque tertium

periculum accedit eodemque modo linamentum imponendum, ac novissime inungendum collyrio, quo ulcera ad cicatricem perducuntur. Sed ea curatio vere es e debet, aut certe ante hiemem. De qua re, ad plura loca pertinente, semel dixisse satis erit. Nam duo genera curationum sunt:

alia, in quibus eligere tempus non licet, sed utendum est eo, quod incidit; sicut in vulneribus, &fistulis: alia , in quibus nullus dies urget, & exspectare tuti stimum & facile est; sicut evenit in iis,

quae & tarde increscunt, & dolore non cruciant. In

his ver exspectandum est: aut, si quid magis pressit,

455쪽

melior tamen autumnus, quam hiems vel aestas est;

atque is ipse medius, jam fractis aestibus, nondum ortis frigoribus. Quo magis autem necessaria parserit, quae tractabitur, hoc quoque majori periculo subjecta est. & saepe, quo major plaga facienda, e

magis haec temporis ratio servabitur. I. De encanthide. EX curatione vero unguis, ut dixi, vitia nascuntur, quae ipsa aliis quoque de causis oriri solent. Interdum enim fit in angulo, parum ungue eXcis O, Vel aliter, tuberculum, quod palpebras parum diduci patitur : εγκα νθὶς Graece nominatur. Excipi hamulo,& circumcidi debet: hic quoque diligenter temperata manu, ne quid ex ipso angulo abscidatur. Tum exiguum linamentum respergendum es Vel cadmia, vel atramento sutorio: inque eum angulum,

diductis palpebris, inserendum, supraque eodem modo deligandum: proximisque diebus similiter nutriendum, tantum ut primis aqua egelida, vel etiam frigida foveatur. 6. De an loblephars. Interdum inter se palpebrae coalescunt, aperirique non potest oculus. Cui malo solet etiam illud accedere, ut palpebrae cum albo oculi cohaerescant; scilicet, cum in utroque fuit ulcus negligenter curatum. sanescendo enim, quod diduci potuit & debuit, glutinabitur; αγκυλοβ άφαρον sub utroque vitio Graeci vocant. Palpebrae tantum inter se cohaerenteS, non

difficulter diducuntur; sed interdum frustra. nam

456쪽

418 A. COR N. CELSI

rursus glutinantur. Experiri tamen oportet, quia hene res tapius cedit. Igitur aversum specillum inserendum , diducendaeque eo palpebrae sunt: deinde exigua penicilla interponenda, donec exulceratio

ejus loci finiatur. At, ubi albo ipsius oculi palpebra

inhaesit, Heraclides Tarentinus auctor est, adverso scalpello subsecare, magna cum moderatione, Ut neque ex oculo, neque ex palpebra quidquam abscindatur; ac, si necesse est, ex palpebra potius. Post haec, inungatur oculus medicamentis, quibus aspritudo curatur: quotidieque palpebra Vertatur, non solum ut ulceri medicamentum inducatur , sed etiamne rursus inhaereat: ipsique etiam aegro praecipiatur, ut saepe eam duobus digitis attollat. Ego sic restitutum esse neminem memini. Meges se quoque multa tentasse , neque unquam profuisse, quia semper iterum oculo palpebra inhaeserit, memoriae

prodidit.

7. De aegilope. Etiamnum in angulo, qui naribus propior est, eae aliquo vitio quasi parva fistula aperitur, per quam

pituita assidue destillat : αιγιλι α Graeci VOcdnt. Idque assidue male habet oculum : nonnunqtiam etiam, exeso osse, usque ad nares penetrat. Idque interdum naturam carcinomatis habet: ubi intentae Venae de recurvatae sunt, color pallet, cutis dura est, & levi tactu irritatur, insammationemque in eas partes, quae conjunistae sunt, evocat. Ex his eos, qui quasi carcinoma habent, curare periculosum est. nam mortem quoque eA reS maturat. EOS Vero, qui-

457쪽

MEDICINAE LIB. VII. 429

bus ad nares tendit, supervacuum. neque enim sanescunt. At, quibus id in angulo est, potest adhiberi curatio; cum eo , ne ignotum sit, esse dissicilem. quantoque angulo . propius id foramen est, tanto dissicilior est; quoniam perangustum est, in quo Versari manus possit: recenti tamen re mederi facilius est. Hamulo autem summum ejus foraminis excipiendum; deinde totum id cavum , sicut in fistulis dixi, usque ad os excidendum; oculoque & ceteris junctis partibus bene obtectis, os ferramento adurendum est vehementius. quod si jam carie Vexatum est, quo crassior huic squama abscedat. Quidam adurentia imponunt, ut atramentum sutorium,

vel chalcitidem , vel aeruginem rasam . quod & tardius & non idem facit. Osse adusto, curatio sequitur eadem, quae in ceteris ustis. 8. De pilis palpebrarum oculum irritantibus. Pili vero, qui in palpebris sunt, duabus de causis oculum irritare consueverunt. Nam modo palpebrae superioris summa cutis relaxatur, & procidit; quo fit, ut ejus pili ad ipsum oculum con Uertctntur, quia non simul cartilago quoque se remisit: modo sub ordine naturali pilorum alius ordo subcrescit, qui protinus intus ad oculum tendit. Curationes vero hae sunt. Si pili nati sunt, qui non debuerunt , tenuis acus ferrea ad similitudinem hastae lata, in ignem conjicienda est : deinde candens, sublata palpebra sic, ut ejus perniciosi pili in conspectum curantis veniant, sub ipsis pilorum radicibus ab angulo immittenda est, ut ea tertiam partem palpebrae

458쪽

transuat: deinde iterum, tertioque ad alterum an gulum . quo fit, ut Omnes pilorum radices adustae umoriantur. Tum superimponendum medicamentum est, quod inflammationem prohibeat: atque labi crustae exciderunt, ad cicatricem perducendum.

Facillime autem id genus sanescit. Quidam ajunt, acu transui juxta pilos exteriorem partem palpebrae Oportere, eamque transmitti duplicem capillum muliebrem ducentem; atque ubi acus transiit, in ipsius capilli sinum, qua duplicatur, pilum esse injiciendum , & per eum in superiorem palpebrae partem nitrahendum, ibique corpori agglutinandum, de imponendum medicamentum, quo foramen quoque glutinetur. sic enim fore, ut is pilus in exteriorem Partem postea spectet. Id primum fieri non potest, nisi in pilo longiore; cum fere breves eo loco na- 1 cantur. Deinde, si plures pili sunt, necesse est longum tormentum, cum totieS acus transuet, magnam inflammationem moveat. Novissime, cum humor

aliquis ibi subsit, oculo & ante per pilos & tum Per palpebrae foramina affecto, vix fieri potest, ut

gluten, quo vinctus est pilus, non resolvatur : eoque fit, ut is eo, unde vi abductus est, redeat. Ea ero curatio, quae palpebrae laxioris ab omnibus frequentatur, nihil habet dubii. Siquidem oportet contecto Oculo mediam palpebrae cutem, sive ea

superior, sive inferior est, apprehendere digitis, ac

Ievare. tum considerare, quantulo detracto futurum

sit, ut naturaliter se habeat. Siquidem hic quoque duo pericula circumstant: si nimium fuerit excisum. ne contegi oculus non possit; si parum, ne

459쪽

MEDICINAE LIB. VII. 43 inihil actum sit, & frustra sectus aliquis st. Qua

deinde incidendum videbitur, per duas linea S atramento notandum est sic, ut inter oram, quae pilos continet, & propiorem ei lineam, aliquid relinquatur, quod apprehendere acus postea possit. His consitutis, scalpelliis adhibendus est : &, si superior palpebra est, ante; si inferior, postea propius ipsis pilis incidendum : initiumque faciendum in sinistro Cculo, ab eo angulo, qui tempori; in dextro, ab eo, qui naribus propior est: idque, quod inter

duas lineas est, excidendum . deinde orae Vulneris inter se simplici sutura committendae, operiendus que oculus est : &, si parum palpebra descendet, laxanda utique; si nimium, aut aastringenda, aut etiam rursus tenuis habenula ab ulteriore ora excidenda. Ubi secta est, aliae suturae adjiciendae, quae supra tres esse non debent. Praeter haec, in superiore

palpebra sub pilis ipsis incidenda linea est , ut ab inferiore parte diducti pili sursum spectent. Idque, si

levis inclinatio est, etiam solum satis tuetur. Inferior palpebra eo non eget. His factis, spongia, ex aqua frigida expressa, super deliganda est. Postero die glutinans emplastrum inJiciendum. Quarto sutura tollenda est, & collyrio, quod inflammationes reprimit, superi mingendum.

9. De lagophthalmo. Nonnunquam autem, nimium sub hac curatione excisa cute, evenit, ut oculuS non contegatur. Idque interdum etiam alia de causa fit. λαγω αλειν

Graeci appellant. In quo si nimium palpebrae deest,

460쪽

nulla id restituere curatio potest: si exiguum, deri licet. Paulum infra supercilium cutis incidenda est lunata figura, cornibus ejus deorsum spectantibus. Altitudo esse plagae usque ad cartilaginem debet, ipsa illa nihil laesa. nam, si ea incisa est , palpebra Concidit, neque attolli postea potest. Cute igitur tantum diducta, sit, ut paululum in ima oculi ora descendat; hiante scilicet super plaga. In quam linamentum conjiciendum est, quod & conjungi diductam cutem prohibeat, & in medio carunculam ciret: quae ubi eum locum implevit, postea recte

Ut superioris autem palpebrae Vitium est, quo parum descendit, ideoque oculum non contegit: sic inferioris, quo parum sursum attollitur, sed pendet u hiat, neque potest cum superiore committi. Atque id quoque evenit interdum ex simili vitio curationis, interdum etiam senecture. ἐκτροπιον Graeci ocant. Si ex mala curatione est, eadem ratio me dicinae est, quae supra posita est : plagae tantum cornua ad maxillas, non ad oculum convertenda sunt.

Si ex senectute est, tenui ferramento id totum extrinsecus adurendum est, deinde melle inungendum , di quarto die Vapore aquae calidae fovendum , inungendumque medicamentis ad cicatricem perducentibuS.

I i. De supblomate. Haec fere circa oculum in angulis palpebrisque

SEARCH

MENU NAVIGATION