De medicina libri octo ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria studiis Societatis Bipontinae

발행: 1786년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

MEDICINAE LIB. VII.

incidere consuerunt. In ipso autem oculo nonnunquam summa attollitur tunica , sive ruptis intus membranis aliquibus, sive laxatis; similis figura acino fit. unde id σταφυλωμα Graeci vocant. Curatio duplex est. Altera, ad ipsas radices per medium transuere acti, duo lina ducente; deinde alterius lini duo capita ex superiore parte, alteri u S ex inseriore adstringere inter se, quae paulatim secando id excidant. Altera, in summa parte ejus ad lenticulae magnitudinem excidere; deinde spodium aut cadmiam infricare. Utrolibet autem facto, album ovi lana excipiendum & imponendum; posteaque vapore aquae calidae fovendus Oculus, lenibus medicamentis ungendus est.

. Ιχ. De clavis oculorum.

Clavi autem vocantur callosa in albo oculi tu- hercula; quibus nomen a figurae similitudine est. Hos ad imam radicem perforare acu commodissimum est, infraque eam excidere, deinde lenibus medicamentis inungere.

I 3. De oculorum natura.

Suffusionis jam alias feci mentionem , quia cum recens incidit, medicamentis quoque saepe discutitur : sed, ubi vetustior facta est, manuS curationem desiderat ; quae inter subtilissimas haberi potest. De

qua antequam dico , paucis ipsius Oculi natura indicanda est. Cuius cognitio, cum ad plura loca pertineat , tum vel praecipue ad hunc per sinet. Is agitur summas habet duas tunicas : ex quibuS superior a Graecis κερατοειδὴς vocatur. Ea, qua parte alba est,

462쪽

εῖ A. CORN. CELSI

satis crassa, pupillae loco extenuatur. Huic in serior adjuncta est media parte, qua pupilla est, modico

foramine concava, circa tenuis, ulterioribus partibus ipsa quoque plenior, quae χοριοε a Graecis nominatur. Hae duae tunicae, cum interiora oculi cingant, rursus sub his coeunt; extenuataeque & in unum coactae per foramen, quod inter ossa est, ad membranam cerebri perveniunt , eique inhaerescunt. Sub his autem, qua parte pupilla est, locus vacuus est: deinde infra rursus tenuissima tunica, quam Herophilus nominavit. Ea media subsidit; eoque cavo continet quiddam, quod, a vitri similitudine, υαλ ιδός Graeci vocant. Id neque liquidum , neque aridum est; sed quasi concretus humor. Ex cujus colore pupillae color Vel niger est, Vel caesius, cum summa tota tunica alba sit. Id autem superveniens ab interiore parte membranula includit. Sub his gutta humoris est, ovi albo sitnilista qua videndi facultas proficiscitur. κρυσταλλοειδ

34. De suffusione.

Igitur vel ex morbo, vel ex ictu concrescit humor sub duabus tunicis, qua locum vacuum esse

proposui; isque paulatim indurescens, interiori potentiae se opponit. Vitiique ejus plures species sunt;

quaedam sanabiles, quaedam, quae curationem non admittunt. Nam si exigua suffusio est, si immobilis, Colorem vero habet marinae aquae, Vel serri nitentis , tu a latere sensum aliquem fulgoris relinquit, spes superest. Si magna est, si nigca pars oculi,

463쪽

amisia naturali figura , in aliam vertit, si sussusionicolor caeruleus est, aut auro similis, si labat, & hac

atque illac movetur, vix unquam succurritur. Fere Vero pejor est, quae ex graviore morbo, majoribusve capitis doloribus, vel ictu vehementiore orta est. Neque idonea curationi senilis aetas est; quae sine novo vitio, tamen aciem hebetem habet: ac ne puerilis quidem; sed inter has media aetas. Oculus quoque curationi neque exiguuS, neque concBVUS, 1atis opportunus est. Atque ipsius quoque suffusonis quaedam maturitas est. Exspectandum igitur est, donec jam non fuere, sed duritie quadam concrevise videatur. Ante curationem autem modico cibo uti, hibere

aquam triduo debet; pridie, ab omnibus abstinere. Post haec in adverso sedili collocandus est loco lucido, lumine adverso, sic ut contra medicus paulo altius sedeat; a posteriore autem parte caput ejus, qui curabitur, minister contineat, & immobile id praestet: nam levi motu eripi acies in perpetuum potest. Quin etiam ipse oculus, qui curabitur, immobilior faciendus est, super alterum lana imposita& deligata. Curari vero sinister oculus dextra manu , dexter sinistra debet. Tum acus admovenda est.

Aut acuta, aut forte non nimium tenuis, eaque demittenda, sed recta, est per summas duas tunicas medio loco inter nigrum oculi & angulum tempori propiorem , e regione mediae suffusionis sic, ne qua vena laedatur. Neque tamen timide demittenda est, quia inani loco excipitur. Ad quem cum ventum

est, ne mediocriter quidem peritus falli potest. ciuia E e δ

464쪽

436 A. COR N. CELSI

prementi nihil renititur. Ubi eo ventum est, inclinanda acus ad ipsam suffusionem est, leviterque ibi verti & paulatim eam deducere infra regionem pupillae debet; ubi deinde eam transiit, vehementiuSimprimi, ut inferiori parti insidat. Si haesit, curatio expleta est. Si subinde redit, eadem acu magi S concidenda , & in plures partes dissipanda est : quae singulae & facilius conduntur, & minus late ossiciunt. Post haec educenda acus recta est, imponendumque est lana molli exceptum ovi album , & supra, quod inflammationem coerceat, atque ita devinciendum. Post haec opus est quiete, abstinentia, lenium medicamentorum inunctionibus, cibo qui postero die satis mature datur) primum liquido, ne maxilla laborent; deinde, inflammatione finita, tali, qualis in vulneribus propositus est. Quibus , ut aqua quoque diutius bibatur , necessario accedit. 1 3. De pituita oculorum. De pituitae quoque tenuis cursu, qui oculos infestat, quatenus medicamentis agendum est, jam explicui. Nunc ad ea veniam, quae curationem ex manu postulant. Animadvertimus autem, quibusdam nunquam siccescere oculos, sed semper humore tenui madere : quae reS aspritudinem continuat, ex

1evibus momentis inflammationes & lippitudines excitat, totam denique vitam hominis infestat. idque in quibusdam nulla ope adjuvari potest, in quibusdam sanabile est. Quod primum discrimen nosse oportet, ut alteri succurratur, alteri manus non injiciatur.

465쪽

MEDICINAE LIB. VII, 37

Ac primum supervacua curatio est in his, qui ab infantibus id vitium habent , quia necessario man surum est usque mortis diem. Deinde non necessa ria etiam in his, quibus non multa, sed acris pituita est, siquidem manu nihil adjuvantur; medicamentis, tu victus ratione, quae cra11iorem pituitam reddit , ad sanitatem perveniunt. Lata etiam capita vix

medicinae patent. Tum interest, pituitam emittant venae, quae inter calvariam & cutem sunt, an quae inter membranam cerebri & calvariam. Superiores fere per tempora oculos rigant inferioreS., per eaS membranas, quae ab oculis ad cerebrum tendunt.

Potest autem adhiberi remedium his, quae supra os. fluunt; non potest his, quae sub osse. Ac ne his quidem succurritur, quibus pituita utrinque descen-.dit; quia levata altera parte, nihilominus alterae

infesta

Quid sit autem, hac ratione cognoscitur. Raso capite ea medicamenta, quibus in lippitudine pituita suspenditur, a superciliis usque ad verticem. illini debent: si sicci oculi esse coeperunt, apparet Per eas Venas, quae sub cute sunt, irrigari: si nihilominus madent, manifestum est sub osse descendere : si est humor, sed levior, duplex vitium est.

Plurimi tamen ex laborantibus reperiuntur, quo S. superiores venae exerceant; ideoque pluribus etiam opitulari licet. Idque non in Graecia tantummodo,

sed in aliis quoque gentibus celebre est : adeo ut nulla medicinae pars magis per nationes quasqu' exposita sit.

Reperti in Graecia sunt, qui novem lineis cutem

466쪽

438 A. CORN. CELSI

capitis inciderent: duabus in occipitio rectis una su per eas transversa : dein duabus super aures, una inter eas item transversa, tribus inter verticem &frontem rectis. Reperti sunt, qui a vertice recta eas lineas ad tempora deducerent; cognitisque, ex motu maxillarum, musculorum initiis, leviter super eos cutem inciderent, diductisque per retusos hamos oris, insererent linamenta, ut neque inter secutis antiqui fines committerentur, & in medio caro incresceret, quae venas, ex quibus humor Rd Oculos transiret, adstringeret. Quidam etiam atramento duas lineas duxerunt a media aure ad mediam alteram aurem deinde a naribus ad verticem : tum ubi

lineae committebantur, scalpello inciderunt; Mpost, sanguine effuso, os ibidem adusserunt. Nihilo minus autem & in temporibus, & inter frontem atque verticem eminentibus venis idem candens

ferrum admo Verunt.

Frequens curatio est, venas in temporibus adurere, quae sere quidem in ejusmodi malo tument :sed tamen , ut insentur magisque se Ostendant, cervix ante modice deliganda est. Tenuibusque ferramentis, & retusis venae adurendae; donec in oculis pituitae cursus conquiescat. Id enim signum est quasi

excaecatorum itinerum, per quae humor ferebatur. Valentior ramen medicina est, ubi tenues conditaeque venae sunt, ideoque legi non possunt, eodem modo cervice deligata, retentoque ab ipso spiritu,

quo magis Vende prodeant, atr3mento notare eBSCOntra tempora, & inter verticem ac frontem et

deinde cervice resoluta, qua notae sunt, Venas inci

467쪽

MEDICINAE LIB. VII. 43'

dere, & sanguinem mittere : ubi satis fluxit, tenuibus ferramentis adurere. contra tempora quidem , timide , ne subjecti musculi, qui maxillas tenent , sentiant: inter frontem vero & Verticem, Vehenmenter , ut sic squama ab osse recedat. Essicacior tamen etiamnum est Aisorum curatio, qui verticem usque ad os adurunt sic, ut squamam remittat. Sed nihil melius est, quam quod in Gallia quoque Comata fit, ubi venas in temporibus & insuperiore capitis parte legunt. Adusta quo modo curanda sint, jam explicui. Nunc illud adjicio: neque ut crustae decidant, neque ut ulcus impleatur, adustis venis, esie properandum , ne vel sanguis erumpat, Vel cito pus supprimatur; cum per hoc siccescere eas partes opus sit, per illud exhauriri opus non sit. Si quando tamen sanguis eruperit, infrianda medicamenta esse, quae sic sanguinem sup-Primant, ne adurant. Quemadmodum autem Venae

deligendae sint . quidque lectis his faciendum sit,

cum Venero ad crurum Varices, dicam.

CAPUT V III.

De aurium morbis, qui manu O scalptato curandunERUΜ ut oculi multiplicem curationem , etiam manus exigunt: sic in auribus admodum pauca sunt, quae in hac medicinae parte tractentur. Solet tamen evenire Vel a prima natali die protinus , vel postea facta exulceratione, deinde per cicatricem aure repleta, ut foramen in ea nullum sit, ideo-

468쪽

que audiendi usu careat. Quod ubi incidit, specillo

tentandum est, allene id repletum, an in summo tantum glutinatum sit. Nam si alte est, prementi non cedit: si in summo, specillum protinus recipit. Illud attingi non oportet, ne sine effectus spe dissentio oriatur nervorum, & ex ea morti S periculum sit: hoc facile curatur. Nam qua cavum esse debet, vel medicamentum aliquod imponendum est ex adurentibus, vel candente ferro aperiendum,

vel etiam scalpello incidendum. Cumque id pate-sachim, & jam ulcus purum est, conjicienda eo

pinna est, illita medicamento cicatricem inducente e circaque idem medicamentum dandum, ut cutis circa pinnam sanescat: quo fit, ut, ea remota, post ea facultas audiendi sit. At ubi aures, invito puta, perforatae sunt,&Offendunt, trajicere id cavum celeriter candente acu satis est . ut leniter elu S orae exulcerentur; aut et i Amadurente medicamento idem exulcerare : postea deinde imponere id quod purget; tum quod eum lo-CUm repleat, Se sic cicatricem inducat. Quod si magnum id foramen est, sicut solet esse in his, qui majora pondera auribus gesserunt, incidere, quod superest, ad extremum oportet: supra deinde oras scalpello exulcerare, & postea suere, ac medicamentum, quo id glutinetur, imponere. Tertium

est, si quid ibi curti est, sarcire. quae res cum in labris quoque & naribus fieri possit, eandem etiam curationem habeat, si inhil explicanda est.

469쪽

MEDICINAE LIB. VII.

Curta in auribus, labri que ac naribus, quomodo sar

ciri , O curari posint.

URTA igitur in his tribus, si qua parte par Vasunt, curari possunt: si qua majora sunt, aut non recipiunt curationem, aut ita per hanc deformantur, ut minus indecora ante fuerint. Atque in aure qui dem & naribus deformitas sola timeri potest: in labris vero, si nimium contracta sunt, Usus quoque necessarii jactura sit; quia minus facile eu cibus asium itur, & sermo explicatur. Neque enim creatur ibi corpus; sed ex vicino adducitur. quod in levi mutatione , & nihil eripere , & fallere oculum potes in magna non potest. Neque senile autem corpUS, neque quod mali habitus est, neque in quo dissiculter ulcera sanescunt, huic medicinae idoneum est; quia nusquam aut celerius cancer occupat, aut difficilius tollitur. Ratio curationis ejusmodi est : id quod curtatum est, in quadratum redigere; ab interioribus ejus angulis lineas transversas incidere, quae citeriorem partem ab ulteriore ex toto diducant; deinde ea , quae sic resolvimus, in unum adducere. Si non satis junguntur, ultra lineas, quas ante fecimus, alias duas lunatas, id ad plagam conversas irremittere , quibus summa tantum cutis diducatur : sic enim fit,

ut facilius, quod adducitur, sequi possit. quod non vi cogendum est; sed ita adducendum , ut ex facili subsequatur, & dimissisna non multum recedati

470쪽

Interdum autem ab altera parte cutis haud omni no adducta deformem, quem reliquit locum, reddit. Hujusmodi loci altera pars incidenda, altera intacta habenda est. Ergo neque ex imis auribus , neque ex medio naso imisve narium partibus, neque ex angulis labrorum quidquam attrahere Ientabimus. Utrinque autem petemus, si quid summis auribus, si quid imis aut mediis naribus, aut mediis labris deerit. Quae tamen interdum etiam duobus locis curta esse consuerunt: sed eadem ratio curandi est. Si cartilago in eo, quod incisum est, eminet, excidenda est : neque enim aut glutinatur, aut acu tuto trajicitur. Neque longe tamen excidi debet, ne inter duas oras liberae cutis utrinque coitus puris

fieri possit. Tum junctae orae inter se suendae sunt, utrinque cute apprehensa; & qua priores lineae sunt, ea quoque suturae injiciendae sunt. Siccis locis, uti naribus, illita spuma argenti satis proficit. In ulteriores vero, lunatasque plagas, linamentum dandum est; ut caro increscens Vulnus impleat. Summaque cura , quod ita sit tum est, tuendum esse, apparere e X eo potest, quod de cancro supra posui. Ergo etiam tertio quoque die fovendum erit vapore aquae calidae : rursusque idem medicamentum injiciendum. fereque septimo die glutinatum est. Tum suturae eximi, & ulcus ad sanitatem perduci debet.

SEARCH

MENU NAVIGATION