장음표시 사용
471쪽
OLYPUΜ vero, qui in naribus nascitur, praeei. Pue ferro curari jam alias posui. Ergo etiam hune ferramento acuto, in modum spathae facto, resolvere ab osse oportet: adhibita diligentia, ne infra cartilago laedatur; in qua dissicilis curatio est. Ubi abscissus est, unco ferramento extrahendus est. Tum implicitum linamentum, vel aliquid ex penicillo respergendum est medicamento, quo sanguis supprimitur, eoque nares leniter implendae. Sanguine suppresso, linamento vulnus purgandum est. Ubi Purum est, eo pinna, eodem modo, quo in aure supra positum est, medicamento illita, quo cicatrix inducitur,. intus demittenda, donec ex toto id sanescat.
ΙD autem vitium, quod οζιυμ a Graecis Vocatur, si medicamentis non cederet, quemadmodum manu curandum esset, apud magnos chirurgoS non reperi. Credo, quia res raro ad sanitatem satis proficit; cum aliquod in ipsa curatione tormentum habeat. Apud quosdam tamen positum est, vel sutilem fistulam , vel enodem scriptorium calamum in narem esse conjiciendum , donec sursum ad os perveniat erum per id tenue ferramentum candens dandum esse
ad ipsum os: deinde adustum locum purgandum esse
472쪽
aerugine & melle : ubi purus est , lycio ad sanitatem Perducendum. Vel narem incidendam esse ab ima Parte ad os, ut & conspici locus possit, & facilius
Candens ferramentum admoveri. Tum sui narem
debere; & adustum quidem ulcus eadem ratione curari : suturam vero illini vel spuma argenti, vel alio glutinante.
De oris vitiis, quae manu O ferro eurantur. I. De dentibus.
ILN Ore quoque quaedam manu curantur. Ubi in primis dentes nonnunquam moventur, modo propter radicum imbecillitatem , modo propter gingi Varum arescentium vitium. Oportet in utrolibet candens ferramentum gingivis admovere , ut leviter attingat, non ut insidat. Adustae gingivae melle illinendae, &mulso eluendae sunt. Ut pura ulcera esse coeperunt, arida medicamenta infrianda sunt ex his, quae reprimunt. Si vero dens dolores movet, eXimique eum, quia medicamenta nihil adjuvant, placuit, circumradi debet, ut gingiva ab eo resolvatur; tum is concutiendus est. Eademque facienda, donec bene moveatur; nam dens haerens cum summo periculo evellitur, ac nonnunquam maxilla loco movetur. Idque etiam majore periculo in superioribus dentibus sit, quia potest tempora Oculosve concutere.
Tum, si fieri potest , manu; si minus, forfice dens
473쪽
Ac si exesus est, ante id foramen vel linamento , vel bene accommodato plumbo replendum est, ne sub forfice confringatur. Recta vero forfex ducenda est, ne inflexis radicibus os rarum, cui dens inhaeret, parte aliqua frangatur. Neque ideo nullum ejus
rei periculum est; utique in dentibus brevibus, qui
fere longiores radices habent: saepe enim forfex, cum dentem comprehendere non possit, aut frustra
comprehendat, os gingivae prehendit & frangit. Protinus autem, ubi plus sanguinis profluit, scire licet, aliquid ex osse fractum esse. Ergo specillo conquirenda est testa, quae recessit, & vulsella protrahenda est. Si non sequitur, incidi gingiva debet, donec labans ossis testa recipiatur. Quod si factum
statim non est, indurescit extrinsecus maxilla, ut is hiare non possit. Foris imponendum calidum ex farina & fico cataplasma est, donec ibi pus moveatur : tum incidi gingiva debet. Pus quoque multum profluens, ossis fracti nota est. Itaque etiam tum id extrahi convenit. Νonnunquam etiam, eo laeso, fissura fit. quae eradi debet. Dens autem scaber, qua parte niger est, radendus est, illinendusque rosae flore contrito, cui gallae quarta pars & altera myrrhae sit adjecta : continendumque ore crebro Vinum meracum. Atque in eo casu velandum caput, ambulatione multa, frictione capitis, cibo non acri utendum est.
At, si ex ictu vel alio casu aliqui labant dentes, auro cum his, qui bene haerent, vinciendi sunt; continendaque Ore reprimentia, ut Vinum, in quo
malicorium decoctum, aut in quo galla candens
474쪽
conjecta sit. Si quando etiam in pueris alter gens nascitur, quain prior excidat, is, qui cadere debuit, circumpurgandus & evellendus est; is, qui natus est in locum prioris, quotidie digito adurgendus, donec ad justam magnitudinem perveniat. Quotiesse Cunque dente exemto radix relicta est, protinus ea quoque ad id facto forfice, quam ριγγραν Graeci
2. De tonsillis induratis. Tonsillas autem, quae post insammationes indu ruerunt, ἀντιι JG autem a Graecis appellantur, cum sub levi tunica sint, oportet digito circumradere dc evellere : si ne sic quidem resolvuntur, hamulo eX-cipere , tu scalpello excidere : tum ulcus aceto eluere, & illinire vulnus medicamento, quo sanguis supprimatur.
Uva, si cum inflammatione descendit, dolorique D st, & subrubicundi coloris, praecidi sine periculo
non potest : solet enim multum sanguinem effundere, itaque melius est iis uti, quae alias proposita 1unt. Si vero inflammatio quidem nulla est, nihilominus autem ea ultra justum modum a pituita deducta est, Sc tenuis, acuta , alba est, praecidi debet. itemque, si ima, livida & crassa; sit mrna, tenuis est. Neque quidquam commodius est, quam vulsella Prehendere, sub eaque, quod Volumus, excidere. Neque enim ullum periculum est, ne plus minusve praecidatur : cum liceat tantum infra vulsellam relinquere, quantum inutile esse manufestum est; id-
475쪽
que praecidere, quo longior uva est, quam esse naturaliter debet. Post curationem eadem facienda sunt, quae in tonsillis proxime posui.
Lingua vero quibusdam cum subjecta parte a primo natali die juncta est; qui ob id ne loqui quidem
possunt. Horum extrema lingua vulsella appreheΩ-denda est, sub eaque membrana incidenda : magna cura habita, ne venae , quae juXta sunt, Violentur,& profusione sanguinis noceant. Reliqua curatio vulneris in prioribus posita est. Et plerique quidem, ubi consanuerunt, loquuntur. Ego autem cognΟVi, qui, succisa lingua, cum abunde super dentes eam promeret, non tamen loquendi facultatem consecuthis est. Adeo in medicina etiam, ubi perpetuum est , quod fieri debet, non tamen perpetuum est id quod sequi convenit.
Sub lingua quoque interdum aliquid abscedit; quod fere consistit in tu uica, doloresque magnos movet. Quod, si exiguum est, incidi semel satis est:
si majus, summa cutis usque ad tunicam excidenda est : deinde utrinque orae hamulis excipiendae, &tunica , undique circumdata, liberanda est : magna diligentia per omnem curationem habita, ne qua major vena incidatur.
Labra autem saepe finduntur, eaque res habet
476쪽
cum dolore etiam hanc molestiam , quod sermo prohibetur; qui subinde eas rimas cum dolore diduincendo sanguinem citat. Sed has, si in summo sunt,
medicamentis curare commodius est, quae ad ulcera oris fiunt: si vero altius descenderunt, necessarium
est tenui ferramento adurere . quod spathae simile, quasi transcurrere, non imprimi debet. postea facienda eadem sunt, quae in naribus adustis exposita sunt.
rumor increscit Dογχοκη ν Graeci vocant) quo, modo caro hebeS, modo humor aliquis, melli aquaeve similis, includitur; interdum etiam minutis ossibus pili immixti. Ex quibus quidquid est, quod tunica continetur, potest adurentibus medicamentis curari. Quibus summa cutis cum subjecta tunica exeditur. quo facto, sive humor est, profluit; sive quid densius, digitis educitur: tum ulcus stib linamentis sanescit. Sed scalpelli curatio brevior est. Medio tumore una linea inciditur usque ad tunicam : deinde vitiosus sinus ab integro corpore digito separatur, totusque cum Velamento suo eximitur : tum aceto, cui Vel salem vel nitrum aliquis adjecit, eluitur; oraeque una sutura junguntur : ceteraque eadem, quae in aliis suturis, superinjiciuntur : leniter deinde, ne fauces urgeat, deligatur. Si quando autem tunica eximi non potuerit, intus in-
477쪽
Hergenda adurentia, linamentisque id curandum est,& ceteris pus moventibus.
De umbilici xitiis. SUNT etiam circa umbilicum plura vitia; de quibus, propter raritatem, inter auctores parum constat. Verisimile est autem , id a quoque praetermissum, quod ipse non cogno Verat; a nullo id, quod non viderat, fictum. Commune omnibus est, umbilicum indecore prominere. Causae requiruntur λ Meges tres has potuit: modo intestinum eo irrumpere, modo omentum, modo humorem. Sostratus nihil de omento dixit. Duobus iisdem adfecit, carne mihi interdum increscere; eamque modo integram esse, modo carcinomati similem. Gorgias ipse quoque omenti mentionem omisit: sed eadem tria cauta
satus, spiritum quoque interdum eo dixit irrumpere. Heron, Omnibus his quatUOr positis , & omenti mentionem habuit, & ejus, quod simul & omentum & intestinum habuerit. Quod autem horum sit, his indiciis cognoscitur. Ubi intestinum prolapsum est, tumor neque durus neque mollis est: omni frigore comminuitur; non solum sui, omni calore, sed etiam retento spiritu crescit: sonat interdum; atque, ubi resupinatus est aliquis, delapso intestino , ipse desidit. Ubi vero omentum est, cetera similia sunt, tumor mollior ab ima parte latus, extenuatus in verticem est si quis apprehendit, elabitur. Ubi utrumque est . indi- Corn. Cessus. Ff
478쪽
cia quoque mixta sunt, & inter utrumque mollities, At caro durior est, semperque, etiam resupinato corpore, tumet, prementique non cedit, prioribus facile cedentibus. Si vitiosa est, easdem notas habet, quas in carcinomate eX posui. Humor autem , si premitur, circumfluit. At spiritus pressus cedit, sed protinus redit: resupinato quoque corpore tumorem in eadem figura tenet. Ex his id, quod ex spiritu vitium est, medicinam non admittit. Caro quoque, carcinomati similis, cum periculo tractatur. itaque Omittenda est. Sana excidi debet; idque vulnus linamentis curari. Humorem quidam vel inciso summo tumore effundunt,& vulnus iisdem linamentis curant. In reliquis variae sententiae sunt. Ac resupinandum quidem corpus esse, res ipsa testatur; ut in uterum, sive intestinum, sive omentum est, relabatur. Sinus vero umbilici, tum vacuus, a quibusdam duabus regulis excipitur; Vehementerque earum capitibus deligatis, ibi emoritur : a quibusdam ad imum acu trajectatur, duo lina ducente; deinde utriusque lini duobus capitibus diversae partes adstringuntur, quod in uva quoque oculi fit: nam sic id, quod supra
vinculum est, moritur. Adjecerunt quidam, ut, antequam Vincirent, summum una linea inciderent
exciderentque; quo facilius digito demisso, quod illuc irrupisset, depellerent: tum deinde VinXerunt. Sed abunde est, jubere spiritum continere, ut tumor , quantus maximus esse potest, se ostendat: turn imam basim ejus atramento notare; resupinatoque
homine, digitis tumorem eum premere, ut, si quid
479쪽
delapsum non est, manu cogatur : post haec, umbi- Iicum attrahere, &, qua nota atramenti est, Iino vehementer adstringere : deinde partem superiorem aut medicamentis, aut ferro adurere, donec emoriatur : atque, ut cetera usta, ulcus nutrire. Idque non solum ubi intestinum, vel omentum, vel utrumque est, sed etiam, ubi humor est, optime proficit. Sed ante quaedam visenda sunt, ne quod ex vinculo periculum sit. Nam curationi neque infans, Neque aut robustus annis, aut senex aptus est; sed a septimo fere anno ad quartum decimum. Deinde ei corpus idoneum est id, quod integrum est: at quod mali habitus est, quodque papulas , impetigines, similiaque habet, idoneum non est. Levibus quoque tumoribus facile subvenitur : at in eorum qui nimis magni sunt, curatione periculum est. Tempus autem anni & autumnale, & hibernum vitandum est. Uer idoneum maxime est. Ac prima aestas non aliena est. Praeter haec, abstinere pridie debet Neque id satis est : sed alvus quoque ei ducenda est; quo facilius omnia, quae excesserunt, intra alvum considant.
Quomodo aqua hydropicis emittatur.
A QUAΜ his, qui hydropici sunt, emitti opo
te re alias dixi. nunc, quemadmodum id fiat, dicendum est. Quidam autem sub umbilico, fere quatuor anterpositis digitis a sim stra parte; quidam, ipsiγ
480쪽
umbilico perforato, id facere consuerunt: quidam , cute primum adusta, deinde interiore abdomine inciso ; quia , quod per ignem divisum est, minus ce-
Ieriter coit. Ferramentum autem demittitur, magna cura habita, ne qua Vena incidatur. Id tale esse debet, ut fere tertiam digiti partem latitudo mucronis impleat; demittendumque ita est, ut membranam quoque transeat, qua caro ab interiore parte finitur: eo tum plumbea aut aenea fistula conjicienda est, vel recurvatis in exteriorem partem labris, vel in medio circumcingente quadam remora, ne tota intus delabi possit. Hujus ea pars, quae intra, paulo longior esse debet, quam quae extra; ut Ultra interiorem membranam procedat. Per hanc effundendus humor est : atque ubi major pars ejus evocata est,
cludenda demisso linteolo fistula est ; & in vulnere, si id ustum non est , relinquenda. Deinde per insequentes dies circa sangulas heminas emittendum, donec nullum aquae Vestigium appareat. Quidam tamen etiam non usta cute, protinus fistulam recipiunt, & super vulnus spongiam e X pressam ex aqua frigida, vel ex aceto deligant: deinde postero die rursus fistulam demittunt quod recenS vulnuS paulum diductum patitur ut, si quid humoris superest, emittatur: idque bis ita fecisse contenti sunt.