De medicina libri octo ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria studiis Societatis Bipontinae

발행: 1786년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

De ventre ictu perforato, O intestinis vulneratιs. ONNUNQUAM autem venter ictu aliquo perso-ratur; sequiturque, ut intestina evolvantur. Quod ubi incidit, protinus considerandum est, an integra ea sint; deinde, an his color suus maneat. Si lenuius intestinum perforatum est, nihil profici posse se, iam retuli. Latius intestinum sui potest : non quod certa fiducia sit; sed quod dubia spes, certa

desperatione sit potior. interdum enim glutinatur.

Tum, si utrumlibet intestinum lividum, aut pallidum, aut nigrum est, quibus illud quoque necessario accedit, ut sensu careat; medicina omnis inanis est. Si vero adhuc ea sui coloris sunt, cum magna festinatione succurrendum est : momento enim alienantur externo de insueto spiritu circumdata. Resupinandus autem homo est, coxis eremoribus ;si angustius vulnus est, quam ut intestina commode refundantur, incidendum est, donec satis pateat.

Ac, si jam sicciora intestina sunt, perluenda aqua

sunt, cui paulum admodum olei sit adjectum. Tum minister oras vulneris leviter diducere manibus suis, vel etiam duobus hamis, membranae interiori injectis, debet: medicus priora semper intestina , quae posteriora prolapsa sunt, condere sic, ur orbium singulorum locum servet. Repositis omnibus, leniter homo concutiendus est. quo fit, ut per se singula intestina in suas sedes diducantur , & inibi considant. His conditis, omentum quoque consideran-

482쪽

dum est : ex quo, si quid jam nigri & emortui est, forfice excidi debet: si quid integrum est, leniter

super intestina diduci : sutura autem, neque summae cutis, neque interioris membranae per se, satis proficit; sed utriusque. Et quidem duobus linis vincienda esst, spissior quam alibi; quia & rumpi facilius

motu Ventris potest, de non aeque magnis inflammationibus pars ea exposita est. Igitur in duas acus fila conjicienda, eaeque duabus manibus tenendae ἰ& prius interiori membranae sutura injicienda est sic, ut sinistra manus in dexteriore ora, dextra insanisteriore a principio vulneris orsa, ab interiori parte in exteriorem acum immittat. quo fit, ut ab intestinis ea pars semper acuum longe sit, quae acuta est. Semel utraque parte trajecta, permutandae ACUS inter manus sunt, ut ea fit in dextra, quae fuit in sinistra, ea veniat in sinistram, quam dextra continuit : iterumque eodem modo per oras immittendae sunt: atque ita tertio & quarto, deincepsque permutatis inter manus acubus includenda plaga. Post haec, eadem fila , eaedemque acus ad cutem transferendae, similique ratione ei quoque parti utraque sutura injicienda ; semper ab interiore parte acubus venientibus, semper inter manus trajectis. Dein

glutinantia injicienda. Quibus aut spongiam, aut

succidam lanam ex aceto expressam accedere debere, manifestius est, quam ut semper dicendum sit.

Impositis his, leniter deligari venter debet.

483쪽

MEDICINAE LIB. VII. 4 3 CAPUT XVII.

De interiore membrana abdominis rupta.

INTERDUM tamen vel ex ictu aliquo, Vel retento diutius spiritu, vel sub gravi fasce , interior abdo

minis membrana, superiore cute integra, rumpitur. Quod seminis quoque ex utero saepe evenire con suevit: fitque praecipue circa ilia. Sequitur autem, cum superior caro mollis sit, ut non satis intestina contineat, hisque intenta cutis indecore intumescat. Atque id quoque aliter atque aliter cur3tur. Quidam enim per acum duobus linis ad imam ha- sim immissis sic utrinque devinciunt, quemadmo dum & in umbilico, & in uva positum est, ut quidquid super vinculum est, emoriatur. Quidam medium tumorem excidunt, ad similitudinem myrtacei folii quod semper eodem modo servandum esse, jam posui & tum oras sutura jungunt. Commodi

mum est autem, resupinato corpore, experiri manu , qua parte is tumor maxime cedat, quia necesse est, ea parte rupta membrana sit; quaque integra est, ea magis obnitatur : tum, qua rupta videbitur, immittendae scalpello duae lineae sunt, ut, exciso medio, interior membrana utrinque recentem plagam habeat; quia , quod vetus est, sutura non coit. Loco patefacto, si qua parte membrana non nΟVam plagam, sed Veterem habet, tenuis excidenda habena est, quae tantum oras ejus exulceret. Cetera, qUM ad suturae reliquam curationem pertinent, supra comprehensa sunt

484쪽

A. CORN. CELSI

2. De varicibus ventris.

Praeter haec evenit, ut in quorundam ventribus varices sint, quarum quia nulla alia curatio est, quam quae in cruribus esse consuevit, tum eam par tem eXplanaturus, hanc quoque eo differo.

CAPUT XVIII.

De teficulorum natura, O morbis. ΕΝ IO autem ad ea, quae in naturalibus parti . bus circa testiculos oriri solent. quae quo facilius explicem, prius ipsius loci natura paucis proponenda est. Igitur testiculi simile quiddam medullis habent. nam sanguinem non emittunt, omni sensu carent: dolent autem in ictibus & inflammationibus tunicae, quibus hi continentur. Dependent Vero ab inguinibus per singulOS ner VOS, qu OS κρεμαστῆρας Graeci nominant. cum quorum utroque binae descendunt & venae & arteriae. Haec autem tunica conteguntur tenui, nervosa, sine sanguine, alba, quae ελυτροε ς a Graeci S nominatur. Super eam Valentior tunica est, quae interiori vehementer ima parte inhaeret. δαρτον Graeci Vocant. Multae deinde membranulae venas Sc arterias, eosque nervo S comprehendunt , atque inter duas quoque tunicas superioribus partibus leves parvulaeque sunt. Hactenus propria utrique testiculo & velamenta, & auxilia sunt. Communis deinde utrique, Omnibusque interioribus sinus est, qui jam conspicitur a nobiS. ὀσχεδυGraeci, scrotum nostri vocant. Isque ab ima parte

485쪽

MEDICINAE LIB. VII.

mediis tunicis leviter innexus, a superiore tantum

circumdatus est.

Sub hoc igitur plura vitia esse consuerunt. quae modo ruptis tunicis, quas ab inguinibus incipere proposui, modo his integris fiunt, siquidem interdum vel ex morbo primum insana matur, deinde postea pondere abrumpitur, vel ex imi aliquo protinus rumpitur tunica, quae diducere ab inferioribus partibus intestina debuit. Tum pondere eo de-VOl Vitur, aut omentum, aut etiam intestinum : atque ibi reperta via, paulatim ab inguinibus in inferiores quoque partes missum, subinde nervosas tunicas , & ob id ejus rei patientes diducit. έντεροκη ν& επιπλοκηλην Graeci vocant: apud nos indecorum, sed commune his, herniae nomen est. Deinde, si descendit omentum, nunquam in scroto tumor tollitur, si ve inedia fuit, sive corpus huc illucve conversum, aut aliquo modo collocatum : itemque, si retentus est spiritus, non m 3gno

pere increscit, iactu vero inaequalis est, & mollis,& lubricUS. At si intestinum quoque descendit, tumor is sine insana matione modo minuitur, modo increscit; est que sere sine dolore, &, cum conquiescit aliquis aut jacet, interdum ex toto desidit, interdum sic dividitur, ut in scroto exiguae reliquiae maneant: At sub clamore, & satietate , & si sub aliquo pondere is homo nixus est, crescit: frigore omni contrahitur , calore diffunditur; estque tum scrotum & rotundum, & tactu laeve : idque, quod subest, lubricum est; si pressum est, ad inguen revertitur; di-

486쪽

438 A. COR N. CELSI

missumque, iterum cum quodam quasi murmure devolvitur. & id quidem in levioribus malis evenit. Nonnunquam autem stercore accepto vastius tumet, retroque compelli non potest : affertque tum

dolorem & scroto, & inguinibus, & abdomini. Nonnunquam stomachus quoque affectus primum rufam bilem per os reddit, deinde viridem, quibusdam etiam nigram. Integris vero membranis interdum eam partem

humor distringit. Atque ejus quoque species duae

sunt. Nam vel inter tunicas is increscit, Vel in membranis, quae ibi circa venas & arterias sunt, ubi haegravatae occalluerunt. Ac ne ei quidem humori, qui inter tunicas est, una sedes est. Nam modo inter summaria Sc mediam, modo inter mediam & imam consistit. Graeci communi nomine, quidquid est, ἱδροκγ λην appellant: nostri, ut scilicet nullis discriminibus satis cognitis, haec quoque eodem nomine, quo priora, habent. Signa autem quaedam communia sunt, quaedam propria. Communia, quibus humor deprehenditur: propria, quibus locus. Humorem subesse discimus, si tumor est, nunquam ex toto se remittens, sed interdum levior, aut propter famem , aut propter febriculam , maximeque in pueris : isque mollis est, si non nimius humor subest; at, si is vehementer increvit, renititur sicut uter repletus & arcte adstrictuS : venae quoque in scroto inflantur; &, si digito premimus, cedit humor, circumfluensque id, quod non premitur, attollit; & tanquam in vitro cornu

Ve per scrotum apparet; isque, quantum in ipso

487쪽

est, s ne dolore est. Sedes autem ejus sic deprehen ditur. Si inter summam mediamque tunicam est, cum digitis duobus premimus, paulatim humor inter eoS revertens subit: scrotum remissius & albidius est ; si ducitur, aut nihil, aut parvulum intenditur : testiculus ex parte neque visu, neque tactu sentitur. At, si sub media tunica est, intentum scrotum magis se attollit, adeo ut superior coles sub

Iumore eo delitescat. Praeter haec aeque integris tunicis ramex innascitur. κιρσοκδην Graeci appellant. Venae intumescunt; hae quoque intortae, conglomerataeque ad superiorem pariem, vel ipsum scrotum implent, vel mediam tunicam, vel imam: interdum etiam sub ima tunica , circa ipsum testiculum nervumque ejus, increscunt. Ex his eae, quae in ipso scroto sunt, oculis patent: hae vero, quae mediae imaeve tunicae insident, ut magis conditae non aeque quidem cernuntur, sed tamen etiam visui subjectae sunt: praeterquam quod & tumoris aliquid est, pro venarum magnitudine & modo;& id prementi magis renititur, ac per ipsos venarum toros inaequale est; qua parte id est, testiculus magis justo dependet. Cum vero etiam super ipsum testiculum nervumque ejus id malum increvit, aliquanto longius testiculus ipse descendit, minorque altero fit, utpote ali

mento amisso.

Raro, sed aliquando caro quoque inter tunicas

increscit. Σeιρκοκη Graeci Vocant. Interdum etiam ex inflammatione tumet ipse testiculus, ac febres quoque affert; &, nisi celeriter

488쪽

ea inflammatio conquievit, dolor ad inguina atque ilia pervenit; partesque hae intumescunt, & nervuS, ex quo testiculus dependet, plenior fit, simulque

indurescit. Super haec, inguen quoque nonnunquam ramices implent. Βουβωνα chi ν appellant.

CAPUT XIX.

De testiculorum curationibus communibus: O primo de incisone, O curatione inguinis vel scroti.

I lis eo gnitis , de curatione dicendum est. In qua

quaedam communia omnium sunt, quaedam propria singulorum. Prius de communibus dicam. Loquar autem nunc de his, quae scalpellum desiderant. nam quae vel sanari non possint, vel aliter nutriri debeant, dicendum erit, simul cum ad species singulas venero. Inciditur autem interdum inguen, interdum scrotum. In utraque curatione homo ante triduum bibere aquam; pridie abstinere etiam a cibo debet: ipso autem die collocari supinus : deinde, si inguen incidendum est, idque jam pube contegitur , ante radendum est : & tum , extento scroto, ut cutis inguinis intenta sit, id incidendum sub imo Ventre, qua cum abdomine tunicae inferiores committuntur. Aperiendum autem audacter est, donec summa tunica , quae ipsius scroti est, incidatur, perveniaturque ad eam, quae media est. Plaga facta, foramen deorsum versus subest. In id demittendus

est sinistrae manus digitus index, ut diductis inter ve-

489쪽

MEDICINAE LIB. Vt I. 46 i

ntentibus membranulis, siniim laxet. Minister autem, sinistra manu comprehenso scroto , sursum Versus eum debet extendere, & quam maxime ab inguinibus abducere; primum cum ipso testiculo, dum medicus omnes membranulas, quae sit per me diam tunicam sunt, si digito deducere non potest,

scalpello abscidat: deinde sine eo, ut is delapsus ipsi plagae jungatur, digitoque inde promatur, & super

Ventrem cum duabus suis tunicis collocetur. Inde si qua vitiosa sunt, circumcidenda sunt. In quibus Cum multae venae discurrant, tenuiores quidem Praecidi protinus positant; majores vero ante longiore lino deligandae sitiat, ne periculose sanguinem fundant. Sin media tunica vexata erit, aut sub ea malum increverit, excidenda erit sic, ut alte ad ipsum inguen praecidatur. Infra tamen non tota demenda est: nam quod ad basin testiculi vehementer cum ima tunica connexum est, excidi sine summo periculo non potest. itaque ibi relinquendum est. Idem in ima quoque tunica, si laesa est, faciendum est. Sed non a summa inguinis plaga, Verum infra paulum ea abscidenda, ne, laesa abdominis

membrana, inflammationes moveat. Neque tamen nimium ex ea sursum relinquendum est, ne postea si tametur, & sedem eidem malo praestet. Purgatus ita testiculus per ipsam plagam cum Venis, & arteriis, & nervo suo leniter demittendus est; videndumque, ne sanguis in scrotum descendat, neve concretus aliquo loco maneat. Quae ita

fient, si venis vinciendo medicus prospexerit. Lina,

490쪽

quibus capita earum continebuntur, extra plagam dependere debebunt. quae, pure orto, sine ullo dolore excident. Ipsi autem plagae injiciendae duae fibu-Iae sunt; & insuper medicamentum, quo glutinetur. Solet interdum ab altera ora necessarium esse aliquid excidi, ut cicatrix major & latior fiat. Quod tibi incidit, linamenta super non fulcienda, sed leviter tantum ponenda sunt; supraque ea, quae in Lammationem repellant, id est, ex aceto vel lana1uccida, vel spongia : cetera eadem, quae, ubi pus moveri debet, adhibenda sunt. At, cum infra incidi oportet, resupinato homine, subjicienda sub scroto sinistra manus est; deinde id vehementer apprehendendum , & incidendum; si parvulum est, quod nocet, modice , Ut teretia pars integra, ad sustinendum testiculum, infra arelinquatur: si majus est, etiam amplius, ut paulum etantummodo ad imum, cui testiculus insidere possest, integrum maneat. Sed primo rectus scalpellus quam levissima manu teneri debet, donec scrotum ipsum diducat, tum inclinandus mucro est, ut transversas membranas secet, quae inter summam mediamque tunicam sunt. At, si vitium in proximo est, mediam tunicam attingi non oportet: si sub illa quoque conditur, etiam illa incidenda est; sicut tertia quoque, si illa vitium tegit. Ubicunque repertum malum est, ministrum ab inferiore parte exprimere moderate scrotum oportet: medicum, digito manubriolove scalpelli diductam in seriorem partem tunicae extra collocare; deinde eam serramento , quod a similitudine corvum vocant, incidere sic,

SEARCH

MENU NAVIGATION