De medicina libri octo ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria studiis Societatis Bipontinae

발행: 1786년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

MEDICINAE LIB. VII

ut intrare duo digiti, index & medius possint. His

deinde conjectis excipienda reliqua pars tunicae, &inter digitos scalpellus immittendus est, eXimendumque aut effundendum, quidquid est noxium. Quamcunque autem tunicam quis violavit, illam quoque debet excidere; ac mediam quidem, ut supra dixi, quam altissime ab inguine; imam autem , paulo infra. Ceterum antequam eXcidantur. hae quoque vinciri lino summe debent; & ejus lini capita e Xtra plagam relinquenda sunt, sicut in aliis quoque venis, quae id requisierinr. Eo facto, testiculus intus reponendus est : Oraeque scroti suturis inter se committendae; neque paucis, ne parum glutinentur, & longior fiat curatio neque multis, ne inflammationem augeant. Atque hic quoque videndum est, ne quid in scroto sanguinis maneat; tum imponenda glutinantia sunt. Si quando autem in scrotum sanguis defluxit, aliquid ve concretum ex eo decidit, incidi subter id debet; purgatoque eo spongia, acri aceto madens. circumdari. Deligatum autem Vulnus Omne, quod ex his causis factum est, si dolor nullus est , quinque primis diebus non est resolvendum, sed bis die tantum aceto irroranda lana vel spongia imposita rsi dolor est, tertia die resolvendum; & ubi fibula sunt, hae incidendae ; ubi linamentum, id mutandum est; rosaque & vino madefaciendum id, quod imponitur. Si inflammatio increscit, adjiciendum prioribus cataplasma ex lenticula & melle; vel ex malicorio, quod in austero Vino coctum sit; vel ex his mixtis. Si sub his inflammatio non conquierit, post

492쪽

diem quintum multa calida aqua vulnus fovendurg, donec scrotum ipsum & extenuetur. & rugosius fiat: tum imponendum cataplasma ex triticea farina, cui resina pinea adjecta sit. quae ipsa, si robustus curatur, ex B ceto; si tener, ex melle coquenda sunt. Neque dubium est, quodcunque initium fuit, fimagna inflammatio est, quin ea, quae puS mo Vent, Imponenda sint.

Quod si pus in ipso scroto ortum est, paulum id

incidi debet, ut exitus detur; linamentumque eBtetriis imponendum est, ut foramen tegat. Inflammatione finita, propter nervos propiore cataplasmate, dein cerato utendum est. Haec proprie ad ejusmodi ulnera pertinent. Cetera, & in curatione, Sc invictu, similia his esse debent, quae in alio quoque vulnerum genere PraecepimuS.

CAPUT XX.

De intestini in scrotum devoluti curatione.

Η is propositis ad singulas species veniendum

est. Ac , si cui parvulo puero intestinum descendit, ante scalpellum experienda vi nictura est. Fascia ejus rei causa fit, cui imo loco pila assiita est ex panniculis facta, quae ad repellendum intestinum ipsi illistbjicitur: deinde reliqua fasciae pars arcte circumdatur. sub quo saepe dc intus compellitur intestinum, Sc inter se tunicae glutinantur. Rursus, si aetas processit, multumque intestinti descendisse ex tumo. re magno patet, adjiciunturque dolor dc vomitus ,

493쪽

MEDICINAE LIB. VII. 6s

quae ex stercore, tu ex cruditate, eo delapso, fere accidunt) scalpellum adhiberi sine pernicie non pos

se, manifestum est: levandum tantummodo malum.& per alias curationes extrahendum est.

Sanguis mitti ex brachio debet: deinde, si vires patiuntur, imperanda tridui abstinentia est; si mimis, certe pro vi corporis quam longissima. Eodem Vero tempore superhabendum cataplasma ex lini se-m Ine , quod ante aliquis ex mulso decoxerit. Post haec, & farina hordeacea cum resina injicienda; &is demittendus in solium aquae calidae, cui oleum quoque adjectum sit; dandumque aliquid cibi lenis& calidi. Quidam etiam alvum ducunt. Id deducere aliquid in scrotum potest, educere eX eo non PΟ-test. Per ea Vero, quae supra scripta sunt, levato malo, si quando alias dolor reverterit, eadem erunt

faciendB.

Sine dolore quoque si multa intestina prolapsa sunt, secari supervacuum est: non quo excludi a scroto non possint nisi tamen id inflammatio prohibuit sed quo repulsa inguinibus immorentur, ibique tumorem excitent, atque ita fiat mali non finis, sed mutatio. At in eo, quem scalpello curari oportebit, simulatque ad mediam tunicam vulnus in inguine factum pervenerit, duobus hamulis ea juxta ipsas oras apprehendi debebit, dum eductis omnibus membra nulis medicus eam liberat. Neque enim nisi cum periculo laeditur, quae excidenda est; cum intestinum esse, nisi sub ea, non possit. Ubi diducta autem

erit, ab inguine usque ad testiculum incidi debebit Corn. Cusus. G o

494쪽

A. CORN. CELSI

sic, ne is ipse laedatur; tum excidi. Fere tamen hanc curationem puerilis aetas, & modicum malum recipit. Sin vir robustus est, majusque id vitium est, extrahi testiculus non debet, sed in sua sede perma-

Mere. Id hoc modo sit. Inguen eadem ratione usque ad mediam tunicam scalpello aperitur; eaque tunica eodem modo duobus hamis excipitur sic, ut a ministro testiculus eatenus contineatur, ne Per V Ul-nu S e XeBI: tum ea tunica deorsum versus scalpello

inciditur; sub eaque index digitus sinistrae manus ad imum testiculum demittitur, eumque ad plagam compellit: deinde dextrae manus duo digiti, pollex atque index, Venam & arteriam & nervum tunicamque eorum a superiore tunica diducunt. quod si aliquae membranulae prohibent, scalpello resol-Vuntur, donec ante oculoS tota jam tunica sit. Excisis, quae excidenda sunt, repositoque testiculo, ab ora quoque ejUS Vulneris, quod in inguine est, demenda habenula paulo latior est, quo major plaga sit, & plus creare carnis possit.

CAPUT XXI.

De omenta in scrotum prolabi curatione. si omentum descendit, eodem quidem modo, quo supra scriptum est, aperiendum inguen, diducendaeque tunicae sunt. Considerandum autem est, majorne ejUS modus, an exiguus st. Nam quod parvulum est, super inguen in alvum vel digito, vel

averso specillo repellendum est : si plus est, sinere

495쪽

ME DIC IN AE LIB. VII. 467

Oportet dependere, quantum ex utero prolapsum est; idque adurentibus medicamentis illinere, donec emoriatur & excidat. Quidam hic quoque duo lina acu trajiciunt, binisque singulorum capitibus diversas partes adstringunt, sub quo aeque, sed tardius moriatur. Adjicitur tamen hic quoque celeritati, si omentum stiper vinculum illinitur medicamentis,

quae sic exedunt, ne erodant. σηπτικὰ Graeci Vocant. Fuerunt etiam, qui omentum forfice praeciderent.

Quod in parvulo non est necessarium : si majus est, potest profusionem sanguinis facere; siquidem omentum quoque VeniS quibusdam, etiam majoribus illigatum est. Neque vero, si discisso ventre id , quod prolapsum est, forfice praeciditur, cum &c mortuum sit, & aliter tutius avelli non possit, inde

huc exemplum transferendum est. Vulnus autem curari, si relictum Omentum est,

sutura debet: si id amplius fuit, & extra emortuum est, excisis oris, sicut supra propositum est.

2. De hernis aquosae curatiorae.

Si vero humor intus est, incidendum est: in pueris quidem , inguen; nisi in his quoque liquoris ejus

major modus prohibet: in Viris Vero, & ubicunque multus humor sit best, scrotum. Deinde, si inguen incisum est, eo protractis tunicis humor effundi debet : si scrotum , & sub hoc protinus vitium est, nihil aliud, quam humor est effundendus, abscinden-d arque membranae sunt, si quae euin continuerunt; deinde eluendum id ex aqua, quae vel salem adjeci ulli, Iel nitrum habeat: si sub media, imave tu-

496쪽

468 A. CORN. CELSI

nica, totae hae extra scrotum collocandae, excidendaeque sunt.

CAPUT XXII.

Σ ΑΜΕX autem, si super ipsum scrotum est, adurendus est tenuibus Sc acutis ferramentis, quae ipsis Venis infigantur; cum eo, ne amplius, quam has Urant; maximeque, ubi inter se implicatae glomerantur, eo ferrum id admovendum est; tum super farina ex aqua frigida subacta injicienda est; utendum que eo vinculo, quod idoneum esse ani curationibus posui: tertio die lenticula cum melle imponenda est : post, ejectis crustis, ulcera melle purganda , rosa implenda, & ad cicatricem aridis linamentis perducenda sunt. Quibus vero super mediam tunicam Venae tument, incidendum inguen est, atque tunica promovenda, ab eaque venae digito vel manubriolo scalpelli separandae. qua parte vero inhaerebunt, & ab superiore & ab inferiore parte lino vinciendae; tum sub ipsis vinculis praecidendae, reponendusque testiculus est. At, ubi supra tertiam tunicam ramex insedit, mediam excidi necesse est. Deinde, si duae tresve venae tument, & ita pars aliqua obsidetur, ut majore Vitio vacet, idem faciendum , quod supra scriptum est; ut ab inguine,& a testiculo deligatae venae praecidantur, isque condatur. Sin totum id ramex obsederit, per plagam demittendus digitus index erit, subjiciendusque venis sic, ut paulatim protrahat aeque adducendo,

497쪽

MEDICINAE LIB. VIL η

donec is testiculus par alteri fiat; tum fibulae oris sic

injiciendae, ut simul eas quoque venas comprehendant. Id hoc modo sit. Acus ab exteriore parte oram VulneriS perforat: tum non per ipsam Venam, sed Per membranam ejus immittitur, per eamque in alteram oram compellitur. Venae vulnerari non debent, ne sanguinem fundant. Membrana semper inter haS venas est, ac neque periculum affert, & sto comprehensas illas abunde tenet. itaque etiam fativest, duas fibulas esse. Tum venae, quaecunque pro

trame sunt in ipsum inguen, averso specillo compelli debent. Solvendi fibulas tempus, inflammatione finita, & purgato vulnere, est; ut una simul &oras & venas cicatrix devinciat. Ubi vero inter imam tunicam & ipsum testiculum nervumque ejus rameX Ortus est, una curatio

est, quae totum testiculum abscidit. Nam neque ad generationem quidquam is confert, & omnibus indecore , quibusdam etiam cum dolore dependet. Sed tum quoque inguen incidendum , media tunica promenda, atque excidenda est 2 idem' in ima faciendum; nervusque, ex quo testiculus dependet, praecidendus. Post id venae & arteriae ad inguen lino

deligandae, & infra vinculum abs ridendae sunt.

498쪽

CAPUT XXIII.

De carne, qua inter tunicas tesiculorum concrevit, Ode nervo indurato.

ARO quoque, si quando inter tunicas concrevit , nihil dubii est, quin eximenda sit: sed id, ipso scroto inciso, fieri commodius est.

At, si nervus induruit, curari res neque m Anti . neque medicamento potest. Urgent enim febres ardentes; & aut virides, aut nigri Vomitus : praeter haec, ingens sitis, & linguae aspritudo; fereque a die tertio spumans bilis alvo cum rosione redditur. Atque neque assumi facile cibus, neque contineri potest : neque multo post extremae parteS frigescunt, tremor oritur, manus sine ratione eXtenduntur; deinde in fronte frigidus sudor, eumque mors sequitur.

CAPUT XXIV.

De ramice ingiuinis.

Usi vero in ipso inguine ramex est, si tumor modicus est, semel incidi; si major, duabus lineis debet, ut medium excidatur : deinde, non eXtracto testiculo, sicut intestinis quoque prolapsis interdum fieri docui, colligendae venae, Vinciendaeque, ubi tunicis inhaeretiunt, & sub his nodis praecidendae sunt. Neque quidquam novi curatio vulneris ejus requirit.

499쪽

ME DIC IN AE LIB. VII. η7 et CAPUT XXV.

Ad tegendam glandem colis, si nuda es. Α Β his ad ea transeundum est, quae in cole ipso

fiunt. In quo si glans nuda est, vultque aliquis eam decoris causa tegere, fieri potest: sed expeditius in puero, quam in viro; in eo, cui id naturale est, quam in eo, qui quarundam gentium more circumcisiis est; in eo , cui glans parva juxtaque eam cutis spatiosior, brevis ipse coles est, quam in quo contraria his stini. Curatio autem eorum , quibus id naturale est, ejusmodi est. Cutis circa glandem apprehenditur & extenditur, donec illam ipsam condat ; ibique deligatur : deinde, juxta pubem, in orbem tergus inciditur, donec coles nudetur; magnaque cura cavetur, ne Vel urinae iter, Vel Venae, quae ibi sunt, incidantur. Eo facto, curis ad vinculum inclinatur, nudaturque circa pubem Velut circulus; eoque linamenta dantur, ut caro increscat & id impleat, satisque velamenti supra latitudo plagae praestet. Sed, donec cicatrix sit, vinctum esse id debet; in medio tamen relicto exiguo urinae itinere. At in eo, qui circumcisiis est, stib circulo glandis scalpello diducenda cutis ab interiore cole est. Non ita dolet, quia , summo soluto , deduci deorsum usque ad pubem manu potest neque ideo sanguis profluit.

Resoluta autem cutis rursus extenditur ultra glandem : tum multa frigida aqua fovetur; emplastrumque circa datur, quod valenter inflammationem rein

primat ; proximis ite diebus ut prope a fame victus

500쪽

72 A. CORN. CELSI

est , ne sorte eam partem satietas excitet. Ubi jam sine insammatione est. deligari debet a pube usque circulum : super glandem autem, averso emplastro imposito induci. sic enim fit, ut in serior pars glutinetur; superior ira sanescat, ne inhaereat. a. Quomodo glans penis contecta aperirι possit. Contra, si glans ita contecta est , ut nudari non possit quod vitium Graeci ψίμωσιν appellant) aperienda est. Quod hoc modo sit. Subter a summa Ora cutis inciditur recta linea usque ad frenum;

atque ita superius tergus relaXatum, cedere retro potest. Quod si parum sic profectum est, aut prOPter angustias, aut propter duritiem tergoris, protinus triangula forma cutis ab inferiore parte eYcidenda est sic, ut Vertex ejus ad frenum, basis in tergo extremo sit. Tum superdanda linamenta sunt, aliaque medicamenta, quae ad sanitatem perducant. Necessarium autem est, donec cicatrix sit, conquiescere : nam ambulatio, atterendo ulcus sordidum reddit. 3. Infibulandi ratio. Infibulare quoque adolescentulos, interdum Vocis, interdum valetudinis causa quidam consuerunt rejusque haec ratio est. Cutis, quae super glandem est, extenditur, notaturque utrinque a lateribus atramento, qua perforetur; deinde remittitur. Si super glandem notae reverruntur, nimis apprehensum est,& ultra notari debet: si glans ab his libera est, is locus idoneus fibulae est. Tum, qua notae sunt, cutiSacu filum ducente transuitur, ejusque fili capita in-

SEARCH

MENU NAVIGATION