장음표시 사용
501쪽
ter se deligantur, quotidieque id movetur, donec
circa soramina cicatriculae fiant. Ubi hae confirmatae sunt, exemto filo fibula additur, quae, quo te Vior, eo melior est. Sed hoc quidem saepius inter supervacua, quam inter necessaria est.
De urina reddendae dissicultate, O curatione. Rrs vero interdum cogit emoliri manu Urinam, cum illa non redditur; aut quia senemite iter ejus Collapsum est, aut quia calculus, vel concretum aliquid ex sanguine intus se opposuit: ac mediocris quoque inflammatio saepe eam reddi naturaliter prohibet. Idque non in viris tantummodo, sed in feminis quoque interdum necessarium est. Ergo aeneae fistulae fiunt: quae ut omni corpori, ampliori minorique sussiciant, ad mares, tres; ad feminas, duae medico habendae sunt. Ex virilibus maxima decem
ci quinque est digitorum; media, duodecim; minima, novem : eae muliebribus major, novem minor, seX. Incurvas vero esse eas paulum, sed magis viriles oportet, laevesque admodum; ac neque nimis Plenas, neque nimiS tenueS. Homo tum resupinu S eo modo, quo in curatione
ani figuratur, super subsellium aut lectum collocandus est. Medicus autem a dextro latere, sinistra quidem manu colem masculi continere, dextra Veros stulam demittere in iter urinae debet: atque ubi ad cervicem vesicae ventum est, simul cum cole fistu-
502쪽
lam inclinatam in ipsam vesicam compellere, eamque, urina reddita, recipere. Femina brevius urina similiter & rectius iter habet, quod mammulae simile, inter imas oras super naturale positum, non minus saepe auxilio eget, aliquanto minus dissicultatis exhibet. Nonnunquam etiam prolapsus in ipsam fistulam calculus, quia subinde ea extenuatur, non longe ab exitu inhaerescit. Eum, si fieri potest, oportet vellere, vel oriculario specillo, vel eo ferramento, quo in sectione calculus protrahitur. Si id fieri non potuit, cuti S extrema quam plurimum attrahenda, Sccondita glande, lino vincienda est : deinde a latere recta plaga coles incidendus & calculus eximendus est : tum cutis remittenda. sic enim sit, ut incisum colem integra pars cutis contegat, & urina naturaliter prosunt.
2. Calculos is quae curatio adhibeatur.
Cum Vesicae vero, calculique facta mentio sit, locus ipse exigere videtur, ut subjiciam, quae curatio calculosis, cum aliter succurri non potest, adhibeatur. Ad quam festinare, cum praeceps sit, nullo modo convenit. Ac neque omni tempore , neque in omni aetate, neque in omni vitio id experiendum est : sed solo vere, in eo corpore, quod jam novem B nn OS, nondum quatuordecim excessit; &, si tantum mali subest, ut neque medicamentis vinci possit, neque etiam trahi posse Videatur, quo minu Sinterposito aliquo spatio interimat. non quo non
interdum etiam temeraria medicina proficiat; sed
503쪽
MEDICINAE LIB. VII. 7 quo saepius utique in hoc fallat, in quo plura & genera & tempora periculi sunt. quae simul cum ipsa
Igitur, ubi ultima experiri statutum est, ante ali quot diebus victu corpus praeparandum est, ut modicos, ut salubres cibos, ut minime glutinosos assumat, ut aquam bibat. Ambulandi vero inter haece Xercit3tione utatur , quo magis calculus ad vesicae cervicem descendat. Quod an inciderit, digitis quoque, sicut in curatione docebo, demissis cognoscitur. Ubi ejus rei fides est, pridie is puer in jejunio
continendus; & tum loco calido curatio adhibenda, quae hoc modo ordinatur.
Homo praevalens & peritus in sedili alto considit , supinumque eum & aversum , super genualua coxis ejus collocatis , comprehendit; reductisque ejus cruribus, ipsum quoque jubet, manibus ad suos poplites datis, eos, quam maxime possit, attrahere; simulaue ipse sic eos continet. Quod si robustius corpus ejus est, qui curatur, duobus sedilibus junctis , duo valentes insidunt: quorum Scsedilia& interiora crura inter se deligantur, ne diduci possint. Tum is super duorum genua eodem
modo collocatur; atque alter, prout consedit, sinistrum crus ejus, alter dextrum simulque ipse poplites suos attrahit. Sive autem unus, sive duo continent, super humeros ejus suis pectoribus incumbunt. Ex quibus evenit, ut inter ilia sinus super pubem sine ullis rugis sit extentus , & in angustum compulsa vesica, facilius calculus capi possit. Praeter haec, etiamnum a lateribus duo Valen-
504쪽
tes objiciuntur, qui circumstantes, labare vel unum vel duos, qui puerum continent, non sinunt. Medicus deinde, diligenter unguibus circum cisis, sinistrae manus duos digitos, indicem & medium, leniter prius unum , deinde alterum in anum ejus demittit; dextraeque digitos super imum abdomen leniter imponit; ne , si utrinque digiti circa
calculum Vehementer concurrerint, Vesicam laedant. Neque vero festinanter in hac re, ut in plerisque, agendum est; sed ita, ut quam maxime id
tuto fiat. nam laesa vesica nervorum distentiones cum periculo mortis eYcitat. Ac primum circa cervicem quaeritur calculus. Ibi repertus, minore negotio expellitur. Et ideo dixi, ne curandum quidem , nisi cum hoc indiciis suis cognitum est. Si vero aut ibi non fuit, aut recessit retro , digiti ad ultimam vesicam dantur; paulatimque deXtra quoque manuS ejus ultra translata subsequitur. Atque, ubi repertus est calculus qui necesse est in manus incidat) eo curiosius deducitur, quo minor laeviorque est; ne effugiat, id est, ne saepius agitanda vesica sit. Ergo ultra calculum dextra semper manus ei se opponit; sinistrae digiti deorsum
eum compellunt, donec ad cervicem pervenitur.
In quam , si oblongus est, sic compellendus est, ut pronus eXeat: si planus, sic , ut transversus sit: si quadratus , ut duobus angulis sedeat: si altera parte plenior, sic, ut prius ea, qua tenuior sit, evadat. In rotundo nihil interesse, ex ipsa figura patet; nisi, si laevior altera parte est, ut ea anteced3t. Cum jam eo venit, incidi super vesicae cervi-
505쪽
Cem juxta anum cutis plaga lunata usque ad cervicem Vesicae debet, cornibus ad coxas spectantibus Paulum : deinde ea parte , qua resima plaga est, etiamnum sub cute, altera transversa plaga facienda est , qua cervix aperiatur; donec urinae iter pareat sic, ut plaga paulo major, quam calculus sit. Nam, qui metu fistulae quam illo loco ουρορυαδα Graeci vocant) parum patefaciunt, cum majore Periculo eodem revolvuntur : quia calculus iter ,
cum Vi promitur, facit, nisi accipit. idque etiam perniciosius est, si figura quoque calculi, vel aspritudo aliquid eo contulit. Ex quo & sanguinis profusio, & distentio nervorum fieri potest. quae siquis evasit, multo tamen patentiorem fistulam habiturus est rupta cervice, quam habuisset, incisa. Cum vero patefacta est , in conspectum calculus venit: in cujus corpore multum discrimen est. Ipse,
si exiguus est, digitis ab altera parte propelli, ab altera protrahi porcst. Si major, injiciendus a superiore ei parte uncuS est, ejus rei causa factus. Is est ad extremum tenuis, in semicirculi speciem retusae latitudinis ; ab exteriori parte laevis, qua corpori jungitur, ab interiori asper, qua calculum attingit. Isque longior potius esse debet: nam brevis extrahendi vim non habet. Ubi injectus est, in utrumque
latus inclinandus est, ut appareat calculta S, & teneatur; quia, si apprehensus est, ille simul inclinatur.
Idque eo nomine opus est, ne, cum adduci uncus coeperit, calculus intus effugiat, hic in oram vulneris incidat, eamque convulneret. In qua re ,
quod periculum esset, jam supra proposui.
506쪽
Ubi satis teneri calculum patet, eodem paene momento triplex motus adhibendus est: in utrumque latus; deinde extra, sic tamen, ut leniter id fiat, paulumque primo calculus attrahatur : quo facto , attollendus uncus extremus est , uti intus magis maneat, iaciliusque illum producat. Quod si aliquando a superiore parte calculuS parum com mode comprehenditur , a latere erit apprehendendus. Haec est simplicissima curatio. Sed varietas rerum quasdam etiamnum animadversiones desiderat. Sunt enim quidam non asperietantummodo, sed spinosi quoque calculi, qui per se quidem delapsi in cervicem , sine ullo periculo
Eximuntur. In Vesica Vero , non tuto vel hi conquiruntur, Vel attrahuntur : quoniam, ubi illam convulnerarunt, e X distentione nervorum mortem
aturant; multoque magis , si spina aliqua vesicae inhaeret, eamque, cum duceretur, duplicavit. Col-J igitur autem eo , quod dissicilius urina redditur, an cervice calculum esse ; eo, quod cruenta destil-
Iat, illum esse spinosum : maximeque id sub digitis
quoque e X periendum est, neque adhibenda manus,
nisi id constitit. Ac tum quoque leniter intus digiti objiciendi , ne violenter promovendo convulnerent : tum incidendum. Multi hic quoque scalpello usi sui it. Meges quoniam is infirmior est, potestque in aliqua prominentia incidere , incisoque super illam corpore, qua cavum subest, non secare, sed relinquere, quod iterum incidi necesse sit) ferramentum fecit rectum, in summa parte labro tum , in ima semicirculatum acutumque. Id receptum in-
507쪽
ter duos digitos, indicem ac medium, super pollice imposito sic deprimebat, ut simul cum c Arne, si quid ex calculo prominebat, incideret. Quo con
sequebatur , ut semel, quantum satis esset, aperiret. Quocunque autem modo cervix ea patefacta est , leniter extrahi, quod asperum est , debet; nulla , propter festinationem, Vi admota. 3. Signa calculorum , vel areno forum, vel mollium. At calculus arenosus , & ante manifestus est, quoniam & urina, quae redditur, arenosa est : & in ipsa curatione, quoniam inter subjectos digitos neque aeque, sed leniter renititur, Sc insuper dilabitur. Item molles calculos , & ex pluribus minutisque , sed inter se parum adstrictis, compositos indicat urina, secum trahens quasdam quasi squamula S. HOS Omnes, leniter permutatis subinde digitorum vicibus, sic oportet abducere, ne vesicam laedant, neve intus aliquae dissipatae reliquiae maneant , quae postmodum curationi dissicultatem faciant. Quidquid autem ex his in conspectum venit, vel digitis, vel unco eximendum est.
At, si plures calculi sunt, singuli protrahi debent; sic tamen, ut, si quis exiguus supererit, potius
relinquatur. Si quidem in vesica dissiculter invenitur ; inventusque celeriter effugit. Ita longa inquisitione vesica laeditur , excitatque inflammationes mortiferas, adeo ut quidam secti, cum diu frustraque per digitos vesica esset agitata , decesserint. Quibus B ccedit etiam, quod exiguus calculus, ad
Plagam urina postea promovente, e X cidit.
508쪽
Si quando autem is major non videtur, nisi rupta cervice , extrahi posse , findendus est. cujus repertor AmmoniuS Ob id λιZοτο- cognominatus est. Id hoc modo fit. Uncus injicitur calculo sic, ut
facile eum concussum quoque teneat, ne is retro revolvatur: tum ferramentum adhibetur crassitudinis modicae, prima parte tenui, sed retusa, quod admotum calculo , & ex altera parte icturia, findat; magna cura habita, ne aut ad ipsam vesicam ferramentum perveniat, aut calculi fractura quid incidat. 4. De calcutis feminarum. Hae vero curationes in seminis quoque similes sunt; de quibus parum , proprie tamen quaedam dicenda sunt. Siquidem in his, ubi parvuluS calculus est , scalpellus supervacuus est ; quia is urina in cervicem compellitur, quae & brevior , quam
in aribus , & laxior est. Ergo & per se saepe excidit, si in primo, quod est angustius, inhaeret, eodem tamen unco sine ulla noxa educitur. At in majoribus calculis necessaria eadem curatio
est. Sed virgini subjici digiti tanquam malculo, mulieri per naturalia ejus debent. Tum , virgini quidem , sub ima sinisteriore ora; mulieri vero , inter urinae iter & os pubis, incidendum est sic, ut utroque loco plaga transversa sit. neque terreri convenit , si plus ex muliebri corpore sanguinis profluit. . Quae curatio calculo evulso habenda sit. Calculo evulso, si valens corpuS est, neque magnopere veXatum, sinere oportet sanguinem flue-
509쪽
re, quo minor inflammatio oriatur. Atque, ingredi quoque eum Paulum, non alienum est, ut excidat , si quid intus concreti sanguinis mansit. Quod si per se non destitit, rursus, ne vis omnis intereat , supprimi debet. Idque protinus, in imbecillioribus , ab ipsa curatione faciendum est. Siquidem , ut distentione nervorum periclitatur aliquis, dum vesica ejus agitatur; sic alter metus excipit, remotis medicaminibus , ne tantum sanguinis profluat, ut occidat. Quod ne incidat, desidere is debet in acre acetum, cui aliquantum salis sit adjectum. sub quo & sanguis fere conquiescit, & ad stringitur vesica, ideoque minus inflammatur. Quod
si parum proficit, agglutinanda cucurbitula est, Minguinibus , & coxis, & super pubem. Ubi jam satis vel evocatus est sanguis, vel prohibitus, resupinus collocandus est sic , ut caput humile sit, coxae paulum eXcitentur: ac super vulnus imponendum est duplex aut triplex linteolum . aceto madens. Deinde, interpositis duabus horis, in solium is aquae calidae resupinus demittendus' est se, ut a genibus ad umbilicum aqua teneat, cetera vestimentis circumdata sint; manibus tantummodo pedibusque nudatis, ut & minus digeratur & ibi diutius maneat. Ex quo sudor multus oriri solet: qui spongia subinde in facie detergendus est Finisque ejus fomenti est, donec infirmando οὐ
fendat. Tum multo is Oleo perungenduS, inducendusque hapsus lanae mollis, tepido oleo repletus qui pubem , Sc coxas, & inguina, & plagam ipsam contectam eodem ante se linteolo, protegat: isque
510쪽
subinde oleo tepido madefaciendus est, ut neque frigus ad vesicam admittat, & nervos leniter molliat. Quidam cataplasmatis calefacientibus utuntur. Ea plus pondere' nocent, atque Vesicam urgendo vulnus irritant, quam calore proficiunt. Ergo ne vinculum quidem ullum necessarium est.
Proximo die , si spiritus dissicilius redditur, si
urina non excedit, si locus circa pubem mature intumuit, scire licet, in vesica sanguinem concretum
remansisse. Igitur, demissis eodem modo digitis, leniter pertractanda vesica est, discutienda , si qua
coierunt: quo fit, ut per vulnus postea procedant. Non alienum etiam est, oriculario clystere acetum nitro mixtum per plagam in vesicam compellere. nam sic quoque discutiuntur, si qua cruenta cole,runt. Eaque facere etiam primo die convenit, si timemus, ne quid intus sit: maximeque , ubi ambulando id elicere imbecillitas prohibuit. Cetera eadem facienda sunt: ut demittatur in solium , ut eodem modo panniculus , eodem lana superinji
Sed neque saepe , neque tamdiu in aqua calida puer habendus, quam adolescens est; infirmus, quam Valens; levi, quam graviore inflammatione affectus; is , cujus corpus digeritur, quam is , cujus adstri iactum est. Inter haec vero, si somnus est, & aequalis spiritus, & madens lingua, Sc sitis modica, & Venter imus sedet, & mediocris est cum febre modica dolor, scire licet, recte procedere curationem. Atque in his inflammatio sere quinto vel septimo die finitur: qua levata, solium supervacuum