장음표시 사용
181쪽
MENSIUMQUE ROMANORUM 16 Aristotelis nobilissimus enarrator, exponens eum locum ex quinto
libro de P sico auditu, ubi docet philosophus, quae dicantur, id est, inter se deinceps consequentia, haec scripta rei quit , quae totidem paene Verbis Sunt a nobis conversa : Non natura , inquit, sed positione principia Sunt, quAd noS facimus anni principia : a solstitio aestido , ut AthenienSeS : Tel ab aequinoctio amtumnali , ut qui nunc Socatam ASiam tenent: Sel ab hiberno solstitio, quemadmodum Romani: aut ab aequinoctio Uerno , ut Arabes et Dimascent . Ovidius quoque poeta testis locupletissimus floruit enim paulo post anni rationem institutam a dictatore Caesare Augusti lib. ,. principatu) non solum initium anni Romani duci ab ipso die brumae testatur, sed etiam cur sic placuerit Romanis, rationem reddit his verbis:
Bruma novi prima est Oeterisque novissima solis: Principium capiunt Phoebus et annus idem.
Atque his quidem manifestis argumentis et gravissimis testimoniis
planum efficitur , anni formam incorruptam , ac VetuS Romanorum, quos orbis occiduus aemulatur et ecclesia Romana , institutum postulare , ut anni principium sumatur ab hiberno solstitio , et huc rovocentur calendae Januarii.
VIII. Quod cum ita sit, qua ratione secerit Caesar , ut initium primi mensis divelleret a naturalis anni principio , et Januarii calendas in diem octavum a bruma rejiceret , saepe cum tam insignis ineptitudinis admiratione dubitavi. Sed multa mihi animo collustranti suspicari in mentem venit, hujus absurditatis et discrepantiae causam fuisse errorem et negligentiam mathematicorum , quorum inpera usus est Caesar in hoc negotio conficiendo , qui perperam sortasse diem brumae , hoc est hibernum solstitium , observassent: ut illis temporibus non tam mota erat hominibus astrologiae ratio , quam post Claudium Ptolemaeum , cujus et posterorum diligentia Observationeque magna accessio huic doctrinae facta est. Quam erroris suspicionem moverunt mihi verba Plinii Secundi, qui in commemoratione hujus institutionis anni praefatus eam auctore Sosigene factam esse a dictatore Caesare, et postea errore intercalandi
comperto ab Augusto correctam , illud quod ad ipsius institutionis
errorem pertinet , adjecit: Hi SosigendS , inquit, ipSe tribuS comm Lib. 18. e. dismetitsstionibus , quamquam diligentior esset ceteris , non ceSSaSit ta-
meu siddubitare , ipse Semel corrigendo : sed hanc suspicionem mi, null
182쪽
168 DE CORRECTIONE ANNInuit solstitiorum et aequinoctiorum inveniendorum ratio : quae licet ad exactam et scrupulosam observationem difficilis sit, tamen facilior est, quam ut tot dierum error in mediocriter eruditum et diligentem hominem cadere posse Videatur , non modo per astrologica instrumenta , sed etiam per figuram planam orbicularem , in loco ad regulam et libellam exaequato descriptam . Nam ducta per circulum diametro, quae sit linea meridiana , cujus inveniendi optima ratio traditur a Vitruvio libro de Architectura primo ; tunc si
diametrum alteram per centrum ducas , quae secet meridianam ad angulos rectos, haec tibi ortum et occasum aequinoctialem ostendit in quovis climate et regione . Itaque Si in centro gnomonem aptaveris, umbra , quae Oriente occidenteve sole per hanc lineam jacietur, diem aequinoctialem observanti monstrabit: hieme vero si diebus brevissimis umbras notaveris, quae oriente Sole cunctarum
maxime proximeque accedit ad caput lineae meridianae, qua vergit in septemtrionem , diem brumae sive hiberni solstitii designabit , et per
hanc ducta diameter ex hac parte Occasum aestivum, ex altera Ostendet ortum brumalem: atque eodem modo in aestate umbra,
quae oriente sole maxime vergit in austrum , diem solstitit aestivi signat, et ducta per ipsam diameter Ortum aestivum, et occasum brumalem oppositis partibus demonstrat.
IX. Quidam igitur viri perdocti nihil errore commissum hac
in parte fuisse existimantes, illam potius discrepantiae causam asserebant , quod vetere Romanorum instituto , ut anni principium erat capiendum a novo sole , sic primi mensis a nova luna : a quo instituto cum Caesar non sibi ipsi cedendum esse statuisset, et eo anno interlunium incidisset in octavum diem post hibernum solstitium , factum scilicet esse idcirco putabant, ut id dierum intervallum inter anni et primi mensis initium interponeretur , aut certe ut anni primcipium a sua legitima et naturali sede in octavum post diem transeserretur . Sed horum sententiae protinus illud occurrit, quod cum Caesar , priorum consuetudine menses ad motum lunae dirigendi damnata , ut importuna et operosa , frequentesque ac longas intercalationes postulante, eosdem ad solis dumtaxat per singula Zodiaci signa progressum inita nova et commodissima ratione , uti supra
dictum est, revocaVerit ', non convenit eumdem ob eamdem causam, scilicet ut mensis cum luna congrueret, ad statuendum primi memsis initium interlunium post hibernum solstitium et anni naturalis
183쪽
MENSIU MQVE ROMANORUM. I 69 initium exspectasse ; praesertim cum id, quod petebat, multis annis
plus quam semel in unoque mense non contingat. Nam totis decem et novem annis unius modo mensis initium semel dumtaxat
congruere necesse est cum nova luna.
X. Sic igitur existimo hoc potissimum spectasse Caesarem, dum illud incommodum invitus scilicet susciperet, quod ad fastorum sibi pontifici maximo conficiendam rationem et sacrificiorum imVeteratam consuetudinem convenientiuS visum est, Januarium mensem inchoari a nova luna saltim eo anno , unde fastorum et annorum decem et novem circuli ab ipso traditi principium erat capiendum , ac deinceps repetendum fastorum ratione , qua interlunia totius anni pleniluniaque , et aliorum astrorum ac Siderum ortus et occasus notabantur horum enim temporum articulos ad serias quasdam , et dies festos indicendos ac celebrandos, et sacrificia publica sacerdotes observabant. Quam sententiam ut ceteris omnibus pra serendam putarem, ea me ratio potissimum induxit, quod non ignorarem quantopere soleant aliarum etiam rerum auctores inveteratae sacrorum consuetudini, ac religiosae opinioni in vulgus receptae servire . Cujus rei testis est Columella gravissimus auctor, qui libro de Re rustica nono cum Hipparchi sententiam , et solstitia et aequinoctia in primis signorum partibus confici asseverantis probaret, se tamen profitetur idcirco fastus sequi Eudoxi atque Metonis , Vetustiorum astrologorum in octavis tradentium, quod ii publicis sacrificiis essent aptati, et notior esset illa vetus agricolis concepta opinio. Quod si Columella auctor rusticae disciplinae non dubitavit, veriore et certiore sententia relicta, alteri, quam minus probabat, sua praecepta accommodare , ne a consuetis sacrificiorum temporibus discederet: quanto justior esset Caesaris in simili facto ob eamdem causam excusatio , cum esset pontifeX maX. et religioni procurandorumque sacrificiorum muneri summa cum amctoritate praesectus ' Cui vel maxime fuit optandum , ut lunae solisque coitus competeret eo anno in solstitium hibernum, ne, quae natura indiscreta sunt, distraherentur , sed annus naturalis atque civilis ejusque primus mensis ab eodem principio repeterentur. Ceterum cum res aliter caderet, non sibi putavit prorsus a recepta o pinione et a fastorum sacrificiorumque consuetudine recedendum.
XI. His rebus explicatis , satis intelligitur id , quod supra docuimus , sinceram illam et incorruptam rationem , quam Romani Tom. IV. Y et
184쪽
christianorum a Judaeis differentia in celebrando Paschate. Solebant Romani Pontifices Aegypti
os consulere de celebratione paschatiso1 o DE CORRECTIONE ANNI et Caesar ipse tota mente petebat, ac ut posteris traderet, elabor,
bat , dupliciter jam pridem esse vitiatam : primum propter dies illos brumae et initio Januarii mensis interjectos: deinde propter mo
menta illa pauca , quae initio neglecta, multorum annorum pro cessu multiplicata , jam tredecim sere dierum errorem induxerunt:
quod malum utrumque ut est pari ratione tollendum , sic eadem opera potest et debet sanari. Non enim si Caesar commentitiorum deorum pontifex max. ut vanae religioni et receptae fastorum con
suetudini serviret, sibi vel invito faciendum putavit, ut primi mensis initium ab anni naturali principio divelleret, idcirco Christianae
veraeque pietatis sacerdotibus committendum est, ut Volentes prudentesque in anni correctione peccatum alienum nulla tali necessi tale inducti, sed inviolata potius ratione , ipsaque natura reclamante tueantur . Non igitur audiendi sunt, qui sic annum corrigere censent , ut ad eam formam redigatur, qua erat cum Christus nasceretur eos vero multo etiam minus, quibus reserri placet ad tempus
concilii Nicaeni, cum fuit dies celebrandi pascha constitutus, dies solis sive dominicus proximus post plenilunium in primo mense Judaeorum , id est, dominicus dies, qui proxime sequeretur objectum solis ac lunae primum post Vernum aequinoctium , unde Judaeis initium anni sumitur. Neque enim placuit ipso die plenilunii celebrari , ne Christiani in paschate celebrando cum Judaeis congruerent ,
cum ante id concilium magna fuisset Christianorum de celebratione paschatis controversia et variae consuetudines , quibusdam ipsa quartadecima luna celebrantibus, propterea Luartadecimanis dictis ,
quorum fuit in eo concilio damnata sententia et consuetudo re probata .
XII. Post id autem Nicaenum decretum diu mansit consuetudo , ut Pontifices Romani Aegyptios Alexandrinosque sacerdotes , qui ceteris Christianis nationibus praestantiores scientia caelestium motuum habebantur , quotannis per litteras de tempore illo ac die celebrandi paschatis consulerent, et illorum responsa per omneS C clesias provinciasque dimitterent, donec Dionysius abbas astrologiae peritus fastorum libellum edidit, quo aequinoctia et solstitia , et lunae ac solis coitus et objectus omnibus annis et mensibus investigandi rationem complexus est, commodam illam quidem ac diligenter initam , sed hujusmodi, ut ei dumtaxat saeculo recte posset
185쪽
MENSIUM Q I E R O M A N O R U M. 17 Idicam, negligentiam posterorum sacerdotum qui, cum notum Sit omnibus, quanto in errore in dies augescente ecclesiastica consuetudo hac quidem in parte jam plus mille annis versetur , dum normam sequitur Dionysii, quasi constantem et perpetuam , numquam tamen eis curae fuit emendare fastos, et aliam rationem inire paschatis suo tempore celebrandi: qua de re veteres illi sancti gravissimique sacerdotes, majores nostri , tantopere laborabant: quo errore et negligentia sit, ut multis annis celebratio paschatis plus solido mense discrepet a Nicaeno decreto suaque tempestate cum magna culpa et sacerdotum infamia : qui si annum corrigere et ad formam incorruptam revocare animum , ut fas erat, inducerent, limita , quod facile factu est, ut docebimus , constante ratione et saeculis omnibus duratura , cum multas alias commoditates assequerentur , et vitarent incommoda , de quibus diximus et dicemus, tum se turpi nota , et fastos insigni errore et inconstantia liberarent. XIII. Nam sic anno correcto, cum quadamque nobis paulo post explicanda cautione , et in posterum perpetuumque proVisione constituto, non esset difficile peritis astrologis fastorum rationem conficere , quae huic nostrae anni mensiumque stabili et constanti normae in perpetuum accommodetur , ad caeli cardines astrorumque motus et aspectus investigandos, et pascha ac cetera mobilia sesta rite suo tempore celebranda . Quod cum ita sit, tamen tanta est hebetudo et inertia quorumdam , ut non defuerint, qui sic annum corrigere censerent, ut ad tempus Dionysii abbatis revocaretur , non
ob aliam causam , nisi ut ille fastorum, de quo memoravimus, libebius utilis nobis redderetur: quorum hoc est magis ridenda tarditas , quo sunt nostra tempora hoc quidem nomine feliciora, quod multi florent Dionysii, atque adeo Dionysio peritiores astrologi , quibus facile sit vel doctiores de fastis libros conficere rectissimae
cuique rationi anni in perpetuum accommodandOS. XIV. Non igitur ad aliquod ex iis, quae diXimus, tempus revocari debet annus; nam eis omnibus antiquior est utraque anni depravatio; sed ad eam persectam et incorruptam rationem dirigendus , quam Romani Caesarque dictator animo gerebant, ac mente irmaverant. Nam illud esset scientes volentesque , nec im peditos ulla necessitate non tollere, sed minuere malum , et tam quam morbum pari negotio penitus sanabilem , cum nobi liVe t . f. hiij.ri
186쪽
1 1 DE CORRECTIONE ANNImam ab omni Vitio asserere , et annum mensesque ad legitimum ij. id; .hiis idemque naturale initium ac Velut caput revocare. Quod si factum sepuloeda. -, SOlffitium hibernuin, et natale Christi, et calendae Januariae 3ςR VJ -- competent in eumdem diem, unde faustum sumatur et convenientissimum anni principium , sublata illa confusione , quam dies interjecti natali Christi et calendis Januarii erga publicas scripturas quotannis asserunt, in illa temporis intercapedine confectas, quibus scilicet scripturis annus adscribitur a nato Christo numeratus . Nam septem postremos dies Decembris anni superioris scribae solent consequenti praeter communem ceterorum consuetudinem annumerare , quod non Sine magna consusione moles itaque legentium efficitur. Cujus
incommodi tollendi gratia, ut paucis jam explicem quod sentio , si
principium communis Romanique anni sua sponte et vetere instituto
discreparet a natali Christi , unde sere christiani tum publice , tum
privatim scribentes principium anni ducunt, paucis scripturis eXceptis , quibus annus adscribitur expletus ab incarnatione : tamen mutandum mihi esse videretur , et publico Christianorum decreto ad natalem Christi diem revocandum , ut Omnis perturbatio et confusio ex anni computatione tolleretur . XV. Ergo cum ipsa ratio veteris instituti et incorruptae serinae anni ab iis, quos auctores sequimur, tradita , nos ad eam mutationem et exactam correctionem cohortetur , veluti reclamans , se violata et reluctante , haec incommoda , quae latius quotidie serpunt, Obrepsisse : num dubitabimus notissimis erroribus submovendis, et annum tamquam Sua sede pulsum et errantem in domum et viam reducendo , tot et tantas, quae sese ostendunt et offerunt , commoditates amplecti, et vitam hominum, praesertim sacerdotum propter festorum celebrationes, a magna temporum atque rerum confusione et caecitate in dies augescente liberare t quod nec operosum est, nec multorum annorum negotium , adsit modo concilii sacerdotum rite coacti, vel Pontificis et Principum Christianorum consensus: uno an- annuk ebhi se , atque adeo mense , res tota confici potest, si publico ipsorum P0βν, decreto mensis December ejus anni diebus undecim absolvatur , et
qui futurus erat duodecimus, quo nunc incidit bruma , sic sit primus Januarii, idemque natalis Christi, principiumque communis anni. XVI. Ad vitandum porro futuri temporis omnem errorem , id quoque constituendum esset, ut quinto quoque anno mense Februario dies unus, quemadmodum solet, intercalaretur, praeterquam
187쪽
MENSIUM QUE ROMANORUM. 173 quam circa centesimum et vigesimum tertium quemque annum. Nam cum hoc temporis spatio horarum illae minutiae, quae neglectae tredecim dierum errorem a Christo nato hucusque pepererunt, unum sere diem conficiant, necesse est totidem annorum intervallo communem intercalationem praetermittere. Sic enim fiet, ut numquam , vel si omnino ad amussimque provideri non potest, certe ut in aliquot annorum millia ne unius quidem diei error interveniat . Nec vero solum commoditates, quas diximus, tot et tantae nobis per hanc anni correctionem contingent, et magnuS error tolletur e vita , sed redibit etiam lumen , quod anni ac mensium inconstantia et confusio consecuta veteribus scripturis tum Latinorum , tum etiam Graecorum ademit. Quam enim partem anni, mensem exempli causa Junium Celsus, Varro, Plinius, Columella , ceterique medicinae ac rei rusticae gravissimi ac utilissimi auctores antiquitus vocaverunt, haec nunc a nobis Majus potius nuncupatur , eademque olim Aprilis, et item Martius appellabitur : quo pedieat necesse est maxima et utilissima pars illorum librorum , qua rerum tempestivitates continentur, ab hominibus damnata tamquam inutilis, nec consecutis temporibus conveniens, aut quasi perniciosa humanae vitae, si simpliciter intellecta , nec diligenter collatis temporibus ad rerum usum ZSSumatur.
XVII. Cui similis est apud nos ratio et difficultas Graecorum id genus scriptorum monumenta Latine conVertendi, quippe qua in re magni etiam viri ob eam temporis caecitatem hallucinantur . Multa enim sunt ab Aristotele , Theophrasto, Hippocrate , Galenoque de
animalium et stirpium natura , deque herbarum et medicamentorum virtute et tempestivitate ascriptis anni temporibus atque mensibus tradita , quae si quis ad antiquam et incorruptam Romanorum consuetudinem Latine converterit, Veteres auctores Latinos , ut eos, quos modo memoravi, Celsum et Ρlinium , multa ab illis Graecis mutuatos et interpretatos secutus; poterit is quidem suam interpretationem his magnis auctoribus, et forsitan ipsis etiam Graecis testi bus , qui se interdum Latinis interpretantur , excusare, quo facilior sit errati venia ; a sensu tamen utrorumque longe abhorrebit. Graeci enim unum dumtaxat tempus uno mensis vocabulo declarant. Romani ut varia tempora uno nomine vocarent, erroriS neceSSitate sunt inducti: quod exemplo fiet manifestius. Mensem tertium ab aestivo solstitio Atheniensibus dictum , veteribus Ro
quae Sequuntur eX anni correctione.
188쪽
r DE CORR ECTIONE ANNI manis Septembrem suisse, Galenus est auctor , at his temporibus non dubium est, quin idem Augusti magis nomine vocetur : mensem, qui principium capiebat a bruma sive hiberno solstitio, Atheniensibus
ποσει δ' εὐνα fuisse dictum , eumdemque Romanis antiquitus Januarium , Plutarchus testatur in CaeSare dictatore , nunc certum est eumdem Decembrem potius appellari. Ad summam nisi error coerceatur , necesse fuerit singulas anni menstruas partes omnium mensium Latinis nominibus longissimi quidem temporis progressu nuncupari : quae majorem in dies Latinorum scripturis confusionem,
summam denique caecitatem pariant. XVIII. Qua confusione et inconstantia Theodorus Gaza , vir alioquin Graecorum et Latinorum aetatis suae mea quidem sententia doctissimus, hallucinatus, in eo libro quem scripsit περὶ τ μυὼν, miserandum in modum laboravit in reddenda causa , cur veteres scriptores summa doctrina viri nomina Graeca mensium interpretantes, ab ea ratione , quam ipse traderet, certissimamque putaret , dissentirent. Theodorus enim , qui fuit aequalis Nicolai Quinti Pont. Max. libellum edidit, quem modo memoravi, Graece scriptum de Mensibus, qui magno plausu fuit ab omnibus Graecarum simul et Latinarum litterarum studiosis receptus , in quo singulari ingenio , et pari diligentia atque doctrina mensium Atheniensium numerum , nomina, Ordinem et Latina vocabula est persecutus, ex magnisque tenebris et ignoratione hominum in apertam lucem atque notitiam revocavit. Ut enim Romanis, item Atheniensibus duo. decim fuisse menses ostendit, quos ipsi a solstitio aestivo annum
inchoantes his nominibus atque ordine nominarent, Eκατοριζ ων,
XIX. Porro animadvertens facile in expeditoque fore, ut singulis redderentur sua nomina Latina, si vel de uno quovis constaret , ad eum investigandum ingeniosam hanc, commodissimamque rationem inivit, ut primum constitueret, qui mensis congrueret cum aestivo solstitio , essetque primus Atheniensibus, qui ab eo temporis articulo suum annum quemadmodum diximus) inchoabant, deinde in mensibus Romanis hoc idem consideraret: quo facto non dubitat, quin idem mensis esset, qui utroque nomine Graeco et Latino vocaretur: ita cum invenisset . ατο αζαιὼνοι Atheniensibus, Romanis Junium incidere in solatilium aestivum , putavit
189쪽
MENSIUM U E ROMANORUM. 17sJunium a Romanis appellari, et sic esse Latine interpretandum , Julium, ἡοηyρομιῶν ι Augustum , et ceteros deinceps eodem modo ; et sic ipse interpretatus est, ut supra dixi, Aristotelem et Theophrastum . Sed quoniam huic ingeniosae et ipsius Theodori nostrisque temporibus magis convenienti rationi, veterum et gravium auctorum Galeni et Plinii mensium collationes et expositiones ab ea discrepantes obesse videbantur ; illorum hac in parte testibmonia magna, ut equidem arbitror, et solicitudine refellere conbius est, et auctoritatem imminuere. Galenus enim in mentione seminis abjeti eo mense tempestivum id esse tradit, quo mystica s, cra faciebant Athenienses, hoc est, coa I ρομ ιῶνι, et idem hunc mensem a Romanis Septembrem appellari testatur , quem Theodorus Ain gustum potius convertendum putaVit.
XX. Plinius autem, dum Aristotelem sequitur prodentem pisces magna ex parte tribus mensibus parere , quod ille μιουνυχιπιι, λωι , σκι'οφοριῶνι scripserat, ipse Aprili, Majo, Junio convertit, quos Theodorus Martium, Aprilem, Majum interpretatur . Sic igitur rejecit illorum testimonia , ut Galenum diceret parum scrupulose tempus ac mensium illorum convenientiam considerasse : quippe cujus parvi interesset, tempestivitatem illius seminis Augusto tribueret, an Septembri ejusdem sere naturae mensi: Ρlinium vero, non Aristotelem interpretando ex ejus sententia, sed ex sua, contendit illud conscripsisse, propter locorum videlicet diversam naturam : cum tamen Galenus tempora et menses diligentissime contulerit, et Ρlinius Aristotelem et quidem pro illis temporibus commodissime fuerit interpretatus, ut declarat Plutarchus testis locupletissimus, et cui Theodorus in eodem libro summam auctoritatem tribuere non dubitavit: is enim sic in eo , quem diximus, loco trajectum Caesaris in Macedoniam
legisset, aut lecta, cum id proderet, meminisset, magna solicitudine fuisset liberatus unum illum mensem ejusque Graecum et Latinum nomen investigandi; nec induxisset animum , ut quidquam , quod
horum trium magnae auctoritatis Virorum consensui et apertissimae Sententiae contrarium esset, constitueret: cum eodem in loco Plutarchus simul testetur brumam incidere in mensem ποσειδεὼναι,
simul hunc esse , quem Romani vocant Januarium. Quo cognito et quasi fundamento jacto , mensibusque ordine collocatis, consecta reserat,
190쪽
1 6 DE CORRECTIONE AN Ni. erat, nec poterat de singulorum Latinis nominibus dubitari. Itaque aut horum rationem fuisset secutus temporibus illis convenientem , cum res ab incorrupto et commodissimo instituto parum deflexerat : aut quaestione diligentius et perquisitius discussa et dijudicata , non posse in tanto errore tantaque temporum inconstam tia , certam aliquam perpetuamque normam tradi perspexisset .XXL Ceterum Theodorus, ut ejus errorem, quatenus licet, sublevemus , habita suae memoriae quae eadem fuit patrum nostrorum ) ratione , non incommode mensibus Atheniensium reddidit L, tina nomina, quo tempore solstitium in mensem Junium , bruma in Decembrem incidebat erravit tamen dupliciter : primum quod
existimavit Plinium , qui Aristotelem secutus, et recte Suaeque memoriae convenienter fuerat interpretatus, ab eodem discrepasse , suamque sententiam aliis locis, et quorum esset alia natura , accommodasse : Galenum vero incuria quadam fuisse lapsum: propterea scilicet quod neuter illorum eam , quam ipse traderet, rationem secutus fuisset. Deinde quod hanc putavit omnibus temporibus, tum in praeteritum aptari posse , tum etiam in futurum. Sic enim , quae obesse videntur , rejectis, suam sententiam tuetur et tradit, ut adeam Velit Vetusta quoque tempora revocare : nec quidquam in futurum praecipit, aut admonet de mutatione ac diversitate temporum , quibus omnibus, ut quidem nunc est, errore in dies auge Scente , nulla constans atque eadem interpretatio possit in perpetuum convenire. Ut enim Theodori interpretatio , Plinii, Galeni atque Plutarchi temporibus non convenit, sic olim erit inepta, cum totidem abhinc anni defluxerint. XXII. Nam ut veteres ἔκατιμ vi ec rectius Julium , nos Junium interpretamur , licet hoc ipso Atheniensium mense Julii plus
tertia parte etiam nunc contineatur , tantumdemque Junii sumatur extra : Sic erit tempus cum posteri Majum ac deinde Aprilem convertere debeant, ad summam ejus mensis Romani, in quem solstitium inciderit, nomine declarare , nisi hoc infinito errore sublato, res ad incorruptum initium revocetur , et perpetua ratio, quemadmodum eXpOSuimus, sanciatur , ut semper bruma et solstitium in eosdem menses Januarium atque Julium ipsorumque initia revertam
tur . Quod si factum fuerit, redibit illa veterum in perpetuum duratura interpretatio , ad quam facile fuerit cetera , quae Theodorus doctissime tradidit, revocare : et Romani atque communis anni
