Joannis Genesii Sepulvedae ... Opera, cum edita tum inedita, accurante Regia Historiae Academia ...

발행: 1780년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

MENSIUM UE ROMANORUM. 177 principium congruet, uti diximus, cum Christi natali die , quem sere Christiani faciunt caput, ut inde initium anni ducant tempo

rumque rationem, abolita jam pridem consuetudine tempora notandi a quorumdam imperatorum sive regum ineunte principatu qualis sitit Hispanorum consuetudo annos ab Augusto Caesare repetendi , quam retinuerunt usque ad Joannem Regem hujus nominis primum, legemque ab eo latam anno Christi nati MCCCLxxxiii. qua cautum est, ut anni deinceps atque tempora a Christi natali die ducta ratione , non ab Aera Caesaris computarentur. XXIII. De qua Aera quoniam multa a multis tum veteribus, tum etiam recentioribus temere tradita sunt, quorum haud dubie nemo , quem quidem Vel legerim , vel audierim, quaestioni satis cit , ut pauca quaedam edisseram , me res ipsa adhortari videtur . Nam licet haec annorum adscribendorum ratio suerit, quam pridem diximus , antiquata , durat tamen in omnibus sere scripturis, quae exstant mille circiter quadringentorum annorum intervallo ab Hispanis hominibus adscripto tempore consectae , in historiis, legibus, privilegiis , pactorum conVentorumque monumentis testamentiSque . Quin etiam in libro conciliorum , quae noster Isidorus digessit, nusquam fere alia ratione tempus ab ipso adnotatum esse videmus: ut non solum meis hominibus, hoc est, Hispanis, sed multis etiam aliis, quibus ea legere cordi fuerit, non ingrata nec inutilis fore nostra haec cura videatur, rem scitu dignam ac propemodum nemcessariam diutissimeque ignoratam explicandi: praesertim post tam multum a prioribus frustra susceptum laborem. In quo illud in primis demirari soleo , quid venerit in mentem Isidoro , magno alioquin et gravi auctori, tradere, id quod posteris sere persuasit, ceram ut nomen, sic initium accepisse ab aere , hoc est, a tributo, quod Augustus Caesar tunc mortalibus cunctis, qui Romano imperio parebant, imperaverit, cum edixit, ut universus orbis, quemadmodum est in Evangelio , describeretur : quod plane fictilium esse, vel ex eo declaratur , quod census ille , ut idem Evangelista testatur , incidit in eumdem annum , quo Christus natus est, a quo tris

In editione Veneta hujus opusculi legitur annus Mocci xxxii. in ColonienSi ΜCCCLXXII. sed mendum in utramque irrepsit, cum legendum omnino sit an. ΜcccLXXXIII. Videatur

Did. Colmenares in Historia Segobienδi cap. 6. S. 6. p. assi.

dicto sanxit ut a natali Christi rationem anni comPutarent.

Spanorum disceptatium cula.

192쪽

1 8 DE CORRECTIONE ANNIgesimo octavo altius aeram deduci, ex plerisque scripturis, quibus est utrumque tempus ascriptum, non potest dubitari. XXIV. Sed hanc discrepantiam quidam nostrorum animadvertentes , cum ab Isidori sententia prorsus dissentire , praesertim nihil commodius excogitare valentibus, instar sceleris Videretur , commentum aliud induxerunt, ac posteris tradiderunt, illam descriptionem trigesimo Octavo anno ante Christum natum primum hab, tam , eamdemque singulis annis haberi solitam fuisse ut anno, quo Christus natus est, census orbis more superiorum annorum habitus esse intelligatur . Cui figmento plane refragatur Evangelii indubblata veritas, qua orbis descriptio eodem anno, quo Christus natus est, Syriam procurante Cyrino, facta primum fuisse memoratur . Nam illud puerile est, affirmare multas orbis descriptiones, quarum illa fuerit prima , factas esse Cyrino procurante Syriam. Cujus enim levitatis est credere , eodem hunc annum vel duorum annorum magistratum gerente, saepe orbem fuisse censum , cum Romana civitas semel dumtaxat quinquennio censeretur, praesertim Josepho auctore gravissimo in Judaicis anti uitatibus huic levitati apertissime refragante i Fuerunt et aliae nostrorum hominum de hac

annorum ratione sententiae , quas tum propter auctorum ObScuritutem missas facto , tum quia tam sine fundamento , ne quid gravius dicam, sunt fabricatae , ut ipsae per se corruant , si quis modo paulo intentius ipsarum ruditatem et inconstantiam intueatur. XXV. Quod vero superiores illi ajunt aeram a tributo , quacumque id ratione asserant, initium sumsisse ; quis, qui modo ii teras attigerit, tam caecus est, et omnis doctrinae ac humanitatis eXpers, ut hoc esse praeter omnem et fidem et morem hominum non videat ' Viros graves et ingeniosos, qualis natio Hispana semper est habita , publico consilio statuisse , ut ab initio molesto gravique, et cujus recordatio sit ingratissima, quale tributum est iis, quibus imperatur , annorum ratio quotidiana et frequentissima consuetudine repeteretur ' Praesertim illis temporibus cum res Hispana non solum indigenum, sed multo etiam magis Romanorum humanissimae nationis, qui plurimi deductis coloniis Hispaniam incol bant , consilio et auctoritate administraretur t Rem enim gratissimam et populis selicem , et cujus memoria et recordatio jucundissima sit, homines annorum temporumque caput ac initium consti

193쪽

MENSIUM QUE ROMANORUM. 179 tuere solent; ut Romani conditam urbem , Judaei libertatem , cum se ab Aegyptiorum servitute vindicarunt, Christiani Christi vel conceptionem , quam incarnationem quoque vulgari consuetudine dicimus , vel natalem diem : rem Vero gravem et molestam , quaeque infausta videri possit, nulla umquam natio initium , unde temporis ratio duceretur, constituit. Quid autem aut gravius aut molestius solet hominibus accidere , quam tributum, quod multarum saepe civitatum atque etiam nationum magnum odium in reges ac principes suos, nonnullarum etiam desectionem concitavit lXXVI. Age vero ut ab his, qui tributum illud velut rem indubitatam ponunt, et pro suae sententiae fundamento jaciunt, pamlo severius rationem reposcamus; quem tandem auctorem habent edictum illud de censendo terrarum orbe ad tributum imperandum pertinuisse, ac eodem tempore fuisse in orbe Romano universale tributum imperatum ' Hoc enim veterum scriptorum nemo, ut equidem arbitror, memoriae tradidit: ego vero testem habeo locupletissimum Josephum, nullum id temporis imperatum fuisse trib. tum , calui Judaicarum antiquitatum lib. 18. Judaeos quosdam tradit , qui se vindices libertatis esse profitebantur, propter suspicionem imperandi tributi ex eo censu temere conceptam tumultuari Coepisse , atque eum motum causam fuisse multorum malorum. Ι-taque censum hunc, quo de mortalium Romano imperio subjectorum numero , et cujusque patrimonio et ordine constaret, ob alias causas factum fuisse pro comperto habeo. Quemadmodum in urbe Roma quinto quoque anno capita et patrimonia civium Romunorum , etiam cum nulla esset tributi nec mentio nec suspicio , cen-

Sebantur . Non solum igitur opinionem afferunt futilem et nihil habentem probabilitatis, sed quod sumunt pro comperto, dubium

est, atque adeo commentitium. Non enim tributi causa factus est

ille census, sed ob alias, ut dixi, causas : nec si quis nulla necessitate , sed curiosa quadam diligentia factum suspicari se diceret, sententiam assert improbabilem , vel ab Augusti Caesaris ingenio et moribus abhorrentem , docti ac omnis humanitatis studiosi principis , cui et cordi et curae fuisse scimus, adhibito etiam Agrippa , ut opus et tabulae de situ orbis cum exactissima mundi partium , regionum, urbium, fluviorum atque montium ratione ad hominum studiosorum cognitionem conficerentur: quam rationem Pli-Z a nius

194쪽

18o DE CORRECTIONE ANNInius Secundus interdum in geographia secutum se fulse testatur. Quid igitur mirum, si eadem curiositate in magna et altissima pace, ut de civium Romanorum , sic de sibi subjectorum mortalium numero et opibus princeps curiosus et eruditus per censum universalem constare voluit ' Quibus plane intelligitur, esse mera somnia quaecumque de aera tradita sunt ab iis, qui temporis eam rationem ad tributum imperatum ab Augusto quacumque via reserrivolunt. Illud quoque non parum obest istorum figmentis, quod Romani non aurum aliudve metallum victis gentibus imperare so- Lib. ss. e. z. lebant in tributiS, sed argentum Semper , ut Plinius est auctor. XXVII. Hermolaus Barbarus, vir alioquin doctissimus, in eo ibbro , cui titulum fecit Castigationes Plinianae , aeram veteres idem signare tradit, quod numerum , auctore Lucilio , cujus haec verba citantur a Nonio Marcello Haec, inquit, eSi ratio : perver- Sa aera summa et Subducta improbe : atque in eo intellectu Hermolaus id vocabulum ab astrologis tum Latinis, tum etiam Graecis usurpari solitum esse , falso confirmat; ignarus videlicet hunc bauebarum morem ad ceteros astrologos non pridem ab Hispanis , quorum multi in ea doctrina claruerunt, emanasse. Nam postquam hinjus vocis aera, qua ratio temporis ab Augusti principatu ducta

notabatur , vis coepit ignorari, eadem , ut solent ex uno multi errores interdum exsistere , ad quamVis annorum rationem , undecumque duceretur , a nostris astrologis est translata, ut in Alsonsi Regis Tabulis nam hic est titulus libelli) factum esse videmus , unde

potissimum in ceteros libros astrologicos manavit error, cum nec Ρtolemaeus, ut Barbarus falso putavit, nec alius, ut arbitror, Graecorum quisquam ea voce ad annorum rationem declarandam sit usus: sed nec veterum quidem Latinorum aliquis, cujus quidem to cus exstet, praeter Lucilium , qui tamen non proprie , sed figurate, atque plurali numero clera, id est, nummos, qui accepti aut e pensi reserantur , pro nummorum ratione sive numero dixit, nec eo verbo ad veterem morem et intelligenitiam Hispanorum est usus. Nec si vel maXime fuisset, gravioribus hominibus probari posset, vetustos illos et prudentissimos viros Hispanos, tunc cum Romanam linguam incorruptam retinerent, ac sincere loquerentur, aeram usurpasse pro numero , et pro rei vulgatissimae nota insolens

et obsoletum verbum, omiSSO proprio et notissimo , in quotidianam

195쪽

MENSIUMQUE ROMANORUM. 18r consuetudinem revocasse praeter morem Romanorum, qui poterant eodem modo temporis rationem ab urbe condita ductam aeram, quod est inauditum , nominare. Ceterum Hermolaus cum aeram ad omnem temporis rationem hujusmodi recte posse accommodari falso

putaret, de initio tamen et capite ejus nihil disseruit. XXVIII. Priorum igitur commenta et opiniones in hac quaestione refellere nec diffiicile est , nec magni ingenii aut eruditionis . Sed rectam veramque rationem tum rei, tum etiam vocis invenire , difficillimum. Constat enim concessu omnium , primum hanc temporis rationem, quam aeram nostri dicunt, ab Augusto Caesare deduci, in cujus seculi gratiam fuit hoc a veteribus Hispanis constitutum : ut sic Augusti nomen sibi gratissimum esse ostenderent , cujus memoriam vellent in omnibus suis scripturis in perpetuum quotidiana mentione celebrari: quemadmodum urbes non paucas Hispaniae ab eodem nominarunt, ut CaeSarauguStann , Emeritam Augustam , Pacem AuguStam , et AuguStobrigam, et si quae sunt aliae : et item quemadmodum Romani Sextilem mensem

ob eamdem causam AuguStum vocaverunt: deinde rationem eamdem ab anno ante Christum natum trigesimo Octavo cepisse initium,

atque idem repeti solere. Sed nec illud dubitatur , Christum natum esse anno principatus Augusti Caesaris quadragesimo primo peracto, quem adnotare magis placuit Tertulliano , et cum quadragesimus

secundus ageretur , quem Eusebius ceterique tradunt et observant. Quorum annorum ratio cum non congruat cum ea, de qua loquimur , aera, sive ipsius initio, sed intersint quatuor anni, non sine magna ratione dubitatum a plerisque quaesitumque est de hujus aerae capite, et quomodo id reserri possit ad ineuntem Augusti principatum , sive initium spectes triumViratus, ut solent auctores annos ejus imperii sex et quinquaginta numerantes , sive temporis hujus rationem habeas, cum, devicto ad Actium Antonio , summa totius imperii ad Augustum est delata , post annum scilicet quartumdecimum, quae major esset discrepantia.

XXIX. Hanc igitur difficultatem quidam expedire conantes

nam huc omnes incurrisse necesse est) cum nullum exitum invenirent , rei per se obscurae per Vana commenta , uti memora 'imuS,

majores tenebras offuderunt. Quas ego difficultatibus eisdem affectuS discutere cupiens, cum veterum scriptorum de temporibus illis

196쪽

181 DE CORRECTIONE ANNI monumenta revolverem , tandem commodissimam rationem investigasse mihi visus sum , qua negotium expediri, totaque res illustrari posse videretur : quam paucis verbis explicabo. Sic enim existimo, et res ipsa docet, veteres Hispanos in hac ratione constituenda ejusque principio jaciendo, non ipsum Triumviratus initium spectasse , cum Augustus, Antonius et Lepidus communi consilio et auctoritate aut alia facta divisione coeperunt rem Romanam a Lministrare ; sed initium ab eo tempore sumsisse , cum orbe partito, Hispania et Italia et reliquae occiduae citra Jonium mare regiones in Augusti solius imperium concessere , ut reliquus orbis ad orientem Antonio permissus est, Africa vero attributa Lepido : quam partitionem post bellum Perusinum s atim post L. Antonii consulatum , hoc est, quarto triumviratus a'no Cn. Domitio et C. Asinio Coss. factam esse, Plutarchus in Antonio testificatur, et Dion in Augusto. Nam prius illud triumvir.rum foedus initum fuisse anno , qui fuit Hirtio et Pansa consulibus, et tertio post anno cum Publio Servilio Lucium Antonium fuisse consulem , quarto Vero . Domitium Calvinum et C. Asinium Pollionem , Aurelius Cassiodorus est auctor . Placuit igitur veteribus illis Hispanis, et quidem rectissime , ut temporibus notandis nomen Augusti celebraturi , rationem ab eo potissimum anno, Velut a capite , suae nationi felice et salutari repeterent , cum Hispaniarum imperium ad Augustum nominatim solumque delatum fuerat : quemadmodum Aegyptii, ut auctor est Censorinus, rationem temporum ab anno , quo venerant in potestatem ac ditionem populi Romani et Augusti Caesaris, repetebant, qui fuit ejusdem principatus, ut docet Eusebius , decimus quartuS. XXX. Diximus de initio et capite supputationis hujus, quae barbare , ut mox docebimus, Aera per quorumdam hominum ignorantiam vocari coepit. Sequitur ut vim ejusdem vocis explicemus; quae ignorata, nemine prope dixerim nostrorum aeram aliunde quam ab aere dictam suspicante , multis, ut memoravimus, occasionem praebuit errandi. Qui tamen, si rem diligentius advertissent, ex ipsa veterum temporis adscribendi consuetudine quiddam aliud in

ea voce latere admoneri poterant. Veteres enim, ut ex eorum libris apparet, cum rem gestam actamVe commemorassem , sic Scripturam

claudentes tempus ascribebant: Aera CC. exempli gratia , vel CCL.

197쪽

MENSIUM Q U E ROMANORUM. 183 nulla alia nec anni nec Augusti facta mentione , ut sit necesse utrumque in litteris Aera contineri. Nam licet in privatis epistolis, quas saepe nullo adscripto tempore olim missas videmus, quaedam interdum a recentioribus religiosius in epistolis quoque temporis an notandi morem tenentibus supprimantur , tamen Stultum esset putare more publico et in publice consectis scripturis annum ab aliquo insigni principio ductum ascribi, nulla nec anni nec ipsius capitis , unde repetatur, mentione facta , praesertim ab iis, qui vellent in omnibus scripturis principis cujuspiam nomen atque memoriam, ducta ab ejus ineunte principatu temporis ratione , celebrari.

XXXI. Hanc istitur necessariam prope dixerim rationem Secu- Unde du-

tus ita mihi perSuasI, Aera non SimpleX eSSe Vocabulum , sed tria, Abra. quae prius abbreviata , et punctis, ut solet, more Veterum distincta, per tabellionum librariorum que negligentiam et temeritatem cons sa in unam vocem coaluerint veteres Scilicet gestarum actarumve rerum tempus sic initio in scripturis adscribebant: Acta sunt

haec Cordubae s exempli gratia) pridie kalendarum Aprilis . Annus

erat AuguSti SeptuageSimra, ut Romani tum annum ab urbe comita , tum annum urbiS dicere solebant. Plinius qui , inquit , Lib. l. e. 8.tirbis Romae annus cXLIL Et Aegyptii annos, quos ab eo tempore , uti diximus , cum venerant in populi Romani et Augusti Caesaris ditionem , deducebant, annos AuguSti sive AuguStanos nominabant ;ut alios Nabonnagarii, quos a primo regni ejus anno repetebant, s. Nabonas-

alios Philippi eodem modo. Primum igitur Hispani, quemadmodum

dictum est, annum adnotabant . Deinde brevitatis gratia principia dumtaxat trium verborum scribebant, sed punctis sejuncta in hunc modum : A. ER. A. LXX. quemadmodum in cetera verba, quae frequenter usurpabantur , factitatum a veteribus fuisse in tabulis aeneis ac lapidibus inscriptis notamus ', in quibus A pro anno, et ER pro erat seu erit vel erunt, et item A pro AuguSto interdum posita esse videre licet: et Valerius Ρrobus, qui libellum de hujusmodi notis conscripsit, testificatur. Adjuvat conjecturam sententiamque nostram , quod haec temporum ratio non aera Augusti dici solet, sed Aera Caesaris. Qui autem Caesarem dumtaxat dicit , non adjuncto Tiberii, exempli gratia, vel Trajani nomine , nec ejus mentione facta, hunc velle constat Julium Caesarem , a quo

ceteri principes id nomen acceperunt , intelligi. Cur igitur cum

198쪽

18 DE CORRECTIONE ANNI Aera Caesaris dicimus, non alium , quam Augustum intelligimus, nisi quoniam Augusti nomen in aera continetur ' Scilicet qua tempus interdum hoc modo notin tur , A. ER. A. CAES. quod est:

Annus erat Augusti Caesaris : frequentius tamen brevitatis gratia sic A. ER. A. Sed posteriorum , uti diximus, socordia et temeritate factum est, ut omissis punctis eaedem litterae Velut in unum verbum, cujus prima syllaba AE. diphthongus esset, confusae conscriberentur , non aliter quam cum Aera scribentes eo vocabulo volumus nummos aereos intelligi , unde nata est errorum, de quibus memoravimu3, occasio.

199쪽

IO. GENESII SE PULVEDAE

SACR. THEOL. DOCT.

DE APPETENDA GLORIA DIALOGUS,

QUI INSCRIBITUR GONS ALUS.

LUDOVICUM CORDUBAM

EJUSQUE CONJUGEM ELVIRAM

PRAEFATIO,

nuper inducias, dum se calores aestivi remittunt, cum studiis severioribus pactus, quae convertendis e Graeco in Latinum evponendisque Aristotelis quibusdam de naturali philosophia scriptis impendebam , inquietem animum , ac nihil agere nescium ad aliquid levioris , hoc est, jucundioris operae meditandum traduXiSSem P coepi mecum sermonem de gloria altius repetere , quem fere multis in ore esse animadverteram , et in quo paucis ante diebus a quibusdam meis familiaribus neque imprudentibus, neque ineruditis hominbbus nonnumquam dissenseram , dum admoniti Hispanorum ingenio, qui prae ceteris mortalibus, ut sunt, sic esse gloriae studiosissimi creduntur , eam mentionem frequenter usurparemus. Qua quaestione in Dialogi formam redacta , libellum non sine jucunda Hispanorum gloriae recordatione , quem , Ludovice Dux magnanime , ac Elvira Sexus seminei decus, ad vos mitterem , confeci. Nam cui dignius justiusque liber de gloria dicari posset, quam vobis, qui gloriam in Suo quisque ordine studiosissime colitis , et majorum VeStrorum prae clara et gloriosissima gesta per summas virtutes imitamini t A me praesertim ejusdem urbis, quae vobis civibus merito gloriatur , alumno , quique Semper vestrarum et virtutum admirator et laudum fui indefessus praedicator. Quare , cum genus hoc sermonum quod Cicero doctissime, ut cetera, dixit) positum in hominum veterum aucto ritate , et eorum illustrium , plus nescio quo pacto habeat gravit tis tres Summos et clarissimos viros ex vestra potissimum familia quasi loquentes induxi G0NSAEUM MAGNUM , JACOBUMPeGROUBAEM , Tom. Aa V

200쪽

186 ΡRAEFATIO. vestros patres atque soceros, et PETRUM utriusque gentilem et propinquum : non modo quia de gloria ii commodissime loqui videri

possunt, qui gloria duce ad summam claritatem pervenerunt; sed e

iam ut eOS , et eorum occasione alios nonnullos noStrae nationis sui

mOS Viros, quantum esset in me, commemorandis exemplis illustrarem . Quod officium si majoribus nostris in singulis aetatibus curae fuisset , parum fortasse in explicandis virtutibus externa exempla requireremus. Nunc enim praeclara a nostris olim edita facinora tanta oblivione obruta sunt scriptorum inopia, ut tamquam nulla fuerint, ignorata sileantur praeter admodum pauca, quae vix cum fide ad nostram notitiam transmissa sunt: quod non facile dixerim , scriptorumne incuria factum sit, an principum culpa , qui gloriam bellicam affectantes, litteras litterarumque studiosos negligebant. At vero id quam longe abhorreat a Summorum imperatorum institutis, nemo valeat dubitare , qui meminerit, Alexander Macedo , cum in Sigaeum venisset ad Achillis sepulcrum, quibus verbis honorem habuerit Homero : Ρyrrhus Epirotarum Rex Cuneam , Scipio Africanus Polybium suorum gestorum Scriptorem quanta familiaritate coluerit, Julius Caesar quanto studio ipse sua gesta in elegantissimos commentarios digesserit. Sed ne longior sim in re apertissima, nonne per Deum immortalem furor est et insignis inconstantia, ut bonam quispiam existimationem inter homines indipiscatur, nullum laborem recusare, nulli sumtui parcere, ancipitia discrimina ultro etiam adire , eumdem quomodo sua gloria quam maxime dilatetur , et ad posteritatem perveniat . ne igore t Quae a me non idcirco dicta sunt, ut obiter mei ordinis communem causam agerem , quam alioquin tibi, Ludovice, probare non esset factu difficile , qui sic armorum studium colis, ut litterarum minime spernas , prorsus ut utriusque gloriam simul expetere videaris: sed ut jam nunc illorum reprehensionibus occurram, si quibus in hoc opere visus fuero , pauciora per singulas Virtutes Hispanorum virorum exempla contulisse , quam sermo ab his , quos

loquentes induxi, susceptus desiderabat. Sed jam sermo unde habuerit initium , attendite.

SEARCH

MENU NAVIGATION