장음표시 사용
201쪽
1. oNppCTo bello Neapolitano , cum Cordubam Urbem
patriam , duplicem de Gallis triumphum reportans Gonsalus Fernaim dus repetisset, is qui , ut Dux Magnus usurparetur, clarissimis ge-Stis adeptus est, et summo cum gaudio ac ingenti gratulatione ab universa civitate fuisset exceptus cum alii viri principes hunc salutandi gratia privatim adibant, tum Jacobus Corduba , Aegabriensis Comes, hujusque et gentilis et propinquus Petrus Marchio Priegensis, idemque Gonsali fratris filius, ad ipsum consuetudinis gratia ventitabant. Qui cum aliquando congressi in sermonem incidissent bellorum , quae illa memoria ab Hispanis gesta essent, et in Graiaatensis mentionem fuissent delapsi: Felicia , inquit Jacobus, tempora nostra , et nos ipsi fortunati, quibus ea videre contingit , quae
majores nostri ut viderent, summis votis eXpetivere , et Saepe coactis viribus frustra tentaverunt: effugimus tandem probrum illud,
quod nobis, id est Hispanis, a ceteris nationibus objiciebatur , quod nos gloria bellica pullis mortalium secundos esse jactare soliti, ho-
Stem tamen non modo nostrum , sed communem etiam Christiani nominis, nostris quotidie cervicibus imminentem , in optima Hispaniae parte regnare pateremur. II. GoNs. Est ut ais, Jacobe : nam et nos selicem hoc nomine aetatem sortiti sumus , et illud nostris merito dabatur probro. Sed ut tam tarde hostis ab Hispania prorsus repelleretur, non superioris memoriae nostrorum hominum ignavia, sed principum discordia factum est. Quidvis enim potius nostris, quam gloriam belli, cam adimam , quam si Hispani, ut modo dicebas, jactare soliti sunt, suo id jure faciunt, modo id modice faciant, neque ceteros con temnant , neve magnis verbis deprimant : id enim arrogans est et invidiosum. Equidem nostrorum virtutem siquis alius, ego in primis saepe demiratus et multis praeliis expertus sum. Sed numquam Gallos contemst: numquam Italos parvi feci: Germanorum Viri tem semper probavi. Nam Granatenses etsi Mahumetaeos) quod βpernamus, nihil est, nisi velimus Hispanos contemnere , praesertim Aa 2 tam
202쪽
188 GONSALUS tam egregia usos virtute , cum alias saepe , tum maxime in bello postremo propul Sando , cum tandem sunt a nobis subjugati, quod
contra universas vires nostras in decennium extraxere. Quare cum
bella gererem cum horum quibuspiam , ita eram animatus, ut nobis nostra industria et virtute , non hostium ignavia vincendum putarem . Ita Siqua nostra culpa est, hostem tam diu in Hispaniae parte regnasse, seditio, ut ante dixi, principum fuit in causa. Ab illo enim tempore , quo Petrus, qui ex factis Crudelis est cognom, natus , patri Alsonso Regi optimo dissimillimus successit, cum ille, victo Almohaceno Bellaniarini Rege , qui Maurorum infinitum exercitum in Baeticam trajecerat, et receptis AlgeZiris urbibus, Gibraltare Obsidens obiisset , tot intestinis principum seditionibus paene continenter Castella jactata est, ut externis bellis gerendis nullus longo
tempore locus fuerit. Nam cum est ab his discordiis vacatum , arma nostri in hunc hostem convertebant, ut regnante Joanne Secundo , cum coacto exercitu Octoginta millium armatorum, quod est a Mena cive nostro carmine proditum , bellum fuit Granatensibus illatum. Sed quid nostros re insecta ab illa expeditione revocaverit , non ignoratis.
III. JAc. Alvarum Lunam serunt, cujus consilio Rex maxima quae que administrabat, tantis conatibus obstitisse. Sed ille suae peri diae tandem meritas poenas capite luit. GoNs erunt et alia , sed ista fuit constantior hominum opinio , hostibus ingenti pecuniarum vi bellum deprecantibus Alvarum fuisse suffragatum. Sed ut memoria illa unius improbitas Regem Joannem a magnis inceptis re Vocavit , sic nostra Fernandum fortissimum et alta mente praeditum, et viraginem illam exemplumque pudicitiae Isabellam reginam , in cujus semineo corpore virilem animum , prudentiam prope divinam et plus quam regiam gravitatem amici venerati sunt, hostes mire reformidarunt , totus orbis est demiratus, multorum fides magnitudoque animi ad sacratissimum bellum persequendum invitasse , videri possunt. Sic enim mihi persuadeo , nulla post hominum memoriam aetate tot simul principes viros fortissimos , strenuos et ad bella gerenda natos, Hispaniam virorum alioquin seracissimam protulisse.
Etenim Roderici Gaditani Marchionis, qui Athamani in medio hostium expugnavit, virtus quem non fuit ad bellum persequendum incitatura Z Quem non Jo. Metinae Sidoniae Dux , qui capitalium odiorum oblitus, hunc laborantem maximi exercitus obsidione sol -
203쪽
spU DE APPETENDA GLORIA. 189vit, non sui animi magnitudine et fide provocasset ' Quid de Emanuele dicam hujus Roderici fratre , cui si Graecia patria contigisset,
id erat et maximo animo , et fidem non capientibus ausis factisque assecutus, ut facile decantatum Herculem gloria fuisset provocaturus ' Adeo ille non homines tantum , sed immanes feras edomabat . Oui non satis habuit eximiam saepe laudem de hostibus Gr, natensibus retulisse: nec ea gloria contentus fuit, quod immanissimi leones suae virtuti cessissent, cum nobilem Virginem , sed i mere imperiosam, incusso colapho , quomodo viris nullum discrimen recusaturis imperandum esset, admonuit: reddita videlicet chirotheca , quam elapsam illa e manibus in leonum caveam , non esse qui sibi restitueret, audiente ipso Emanuele et aliis summo loco natis juvenibus, quasi exprobrans illis ignaviam, ficto gemitu conquesta erat: sed trajecto mari novum hostem sibi quaerendum , alias magnarum rerum occasiones captandas putavit. Unde inter cetera invictae suae virtutis documenta septem sortiSSimorum Maurorum capita , quos sigillatim praelio devictos interfecerat, reportavit: quae nobis Hispali admirando spectaculo fuere. IV. Nam Bernardini Velasci Castellanorum Comestabilis, et Petri Matirici Ducis Najarensis , principum oppositarum Cantabriae factionum , tanta fuit eo bello in praeliis ciendis industria et animi
promtitudo , ut dum alter alteri Virtutem aemulatur , multas uter que de hoste victorias reportaverit : quorum Bernardinus in ceteris certaminibus hostem , in illo vero se ipsum vicisse mihi visus est, cum in obsidione Loxae commisso equestri praelio, lancea validissime ab hoste contorta , secundum femur confossus telum ipse
sua manu eduxit, nec solum non defecit animo largius manante famguine , sed accensus ira , ipsum , a quo Vulnus acceperat, eadem ipsius lancea retorta trucidavit. Longum esset Jacobi Luppi Pa-ciechi Villenae Marchionis documenta fidei ac virtutis, et ante illud bellum in seditionibus principalibus, et in ipso edita commemorare . Ubi tam graviter est vulneratus, ut brachium dextrum , quo vulnus accepit, ne nunc quidem satis officio suo fungi queat: quod ei a cidit , dum laboranti militi inter confertos hostes securus periculi sub-
Veniret . Ouid patres vestros, viros optimos et invictos reseram, Jacobum Cordubam Alsonsumque ' quorum alter Granatensium regem in praelio parva manu victum cepit, captivumque cum XXII. militaribus signis in triumphum duxit ; alter, praeclaris editis facinoribus
204쪽
19o GONSALII sin bello Granatensi honestissimam vitam gloriosissima morte pro patria oppetens obsignaVit' aut consanguineum et gentilem nostrum
Jacobum Comariensem Marchionem ' qui non contentus gloria sibi clarissimis gestis in hoc bello parta, et quod ejus victoriae particeps
fuerat , qua Rex Granatensis victus captusque fuit; ultra mare regnum nostrum propagaVit, eXpugnata arce Portus magni, cujus occasione utentes Mauri nostrum pelagus oramque maritimam pirat, cis reddebant infestam : quorum latrocinia non solum repressit, sed
tantum ipsis timorem incussit, ut finitimi populi pacem oratum ad
regem miSerint, annua tributa paciscentes. Arcem namque illam sibi ereptam esse Mauri, non aliter quam se armis nostris expositos , et omni injuriae opportunos factos fuisse interpretati sunt. Ut multos alios omittam , qui cum hoc hoste pugnantes, propriam Virtutem claris facinoribus ostentarunt. De vobis enim , qui paternam gloriam magnis virtutibus aemulamini, dicam absens libentius. Quamquam tua aetas, Petre , cum bellum Granatense gerebatur , infirmior erat, quam ut arma ferre posses, annum enim circiter vigesimum agebas, cum in eo praelio , quod patri tuo fuit ultimum mori, lium , secundum femur scorpione ictus es, et ore vulnus honestum accepisti, anno post receptam Granatam , nisi memoria fallor , decimo . Sed quid, Petre carissime , hoc rei est i Jam dudum enim manifesta in te moeroris signa videor animadvertere , altum silentium tibi in familiaribus congressibus inusitatum , demissum praeter naturam tuam vultum , postremo quod modo suspirium ab imo pectore traxisti 'U. Pgr. Silentii, patrue sanctifime, consilium suit, non moeror in causa : putavi enim Vos viros gravissimos et multo me majores natu de summis rebus colloquentes interpellare contra officium modestiamque fore. Cetera vero , quae dicis, moeroris indicta , dolor expressit, quem mihi afferre solet paternae mortis recordatio , quam modo mihi tuo sermone suggessisti. ViX enim queo a lacrymis temperare , cum mihi illius funestissimae noctis in mentem Venit, quae nOS montem subeunteS, qui occupatus magnam facultatem ad bellum gerendum facturus videbatur , in latere ipsius oppressit, et ingentibus tenebris offudit, quarum occasione hostes uSi Sunt, nΟStrorum despecta paucitate . Pauci enim , uti scis, hoc est, sui tantum patrem fueramus secuti, ceteris pertinaciter sub ipsas radices residentibus. Cum ille subire pergentem revocantibus clara Voce re
205쪽
sEU DE APPETENDA GLORIA. 391 spondit, numquam suos majores commisisse , ut pedem timore re- serrent . Itaque nunc ipsum videre videor telis hostium confixum, suos hortantem , et tela fortissime in hostes non perventura retorquentem . Illi enim , quibus mons erat familiaris, nos locorum et viarum ignaros, jaculis et saxis partim jactatis , partim evolutis, eminus incessebant. Itaque nos conScendentes contra tela temere tela jaciebamus . Ergo cum Omnia praesentem mortem intentarent, numquam tamen vir conStantissimus et invicti animi ulla ratione
adduci potuit, ut, quod satis licebat, se ad inferiora castra reciperet . Sed memor creJo posteritatis, me, qui jam semore sagitta confosso , duobusque dentibus amissis, ore non mediocre vulnus acceperam , ter aut quater praelio excedere jubet pertinaciter recusantem , eumdemque praelii eventum experiri cupientem tribus militibus invitum subtrahere imperat. VI. Go s. Ego vero , Petre, pro ista te in patrem tam insigni
pietate et laudo et amplector: tu tamen Vide, ne non Satis aeque
agere cum ipso videaris, qui ejus gloriosissimam mortem dolore, et non potius benevolentia prosequaris. Multa exstant patris tui domi militiaeque sapienter atque fortiter facta ab ipso edita cum Sua magna laude nescio tamen, an ullum sit, quod aeque invictis simi ejus animi perpetuam gloriam immortalitatemque meruerit, atque mors illa gloriosissima, quam cum hoste patriae et religionis Christianae fortissime dimicans oppetivit. PET. Intelligo, venerande patrue , quae dicis, esse verissima: sed cum memini illum non fato,
id est, ea morte , quam naturae necessitas affert, nobis fuisse sublatum , non item aequo Marte dimicantem trucidatum, sed rebus propemodum desperatis quasi Voluntariam mortem , cum Servari posset, oppetisse, non possum non vehementer illa recordatione commOVeri. GoNs. Ergo tu Romanorum historias non evolvisti,
quae Paulum Aemilium immortalibus laudibus esserendi nullum finem faciunt, quod in Cannensi pugna , cum se posset fuga subtrahere , pro patria pugnans pulcherrimam mortem oppetere maluit, quam suorum ignominiae superesse 'VIL PET. Immo vero legi, patrue , et quae dicis , saepe animo revolvi. Ceterum cum Varro consul alter , qui se desperata victoria ex praelio in tutum recepit, laude non caruerit, quasi de patriae salute non desperasset, etiamsi potiorem Aemilii causam semper reputaverim , mihi tamen , qui tali patre adolescens orbatus
206쪽
sum , Optabilius nescio quo pacto videbatur , ut Varronis ille lati ilibus fuisset contentus. JAC. Petrus , uti mihi videtur, Gonsale , sententia tibi suffragatur ; sed eximio amore , quo in patrem erat aflectus , eo revocatur , ut aliquid de illa tanta gloria fuerit
remissurus, ut patrem virum clarissimum ab immatura morte vindicaret . Quo cum suo magno incommodo in ea praesertim annorum infirmitate sese orbatum fuisse , non potest sine dolore meminisse. ΡΕΥ. Est ut ais, Jacobe : nam cum me ab hoc affectu recepi, soleo illa gloria paterna non mediocriter delectari. Go s. Neque me tuus, Petre , fallebat animus , sed pulcherrimam illam mortem cum dolore meminisse , etiam atque etiam vide , ne non patrem , sed seipsum amantis esse videatur. Siquid enim dolendum est, nostra causa dolendum est, quod virum maximis praeditum virtutibus familiae nostrae principem amisimus ; non illius, quem ad vitam cum beatis degendam credimus evolasse, quique inter homines illa morte immortalem gloriam est consecutus, qua gloria nihil potius, nihil optabilius esse debet homini liberaliter instituto. Nam quod ais, Varronem post fugam fuisse a Romanis laudatum, Deus faxit, ne mihi umquam ejusmodi laudatio contingat. Non quod Varro non potuerit jure laudari, si recta ratione consilium moderante salutis praesidium in fuga posuisset: quae ratio etiam in summa rerum- iniquitate despondere animum vetat, sed rei bene gerendae sublata facultate , se potius jubet meliori fortunae servare . Sed vereor,
ne, quemadmodum temere certamen instituit Varro , sic cetera pra ter rationem administraverit. Itaque illas Romanorum voces non virtutis testificationem, sed fugae potius turpis excusationem Semper judicavi. Nisi forte Demosthenem , maximum illum quidem oratorem Graeciae , sed nihil minus quam ad bella natum, laudibus esserendum putamus, qui, cum ei quidam in jurgio fugae turpitudinem objecisset, respondisse fertur: Vir fugiens iterum pugnabit: quam vocem qui laudant, quid ii aliud, quam ignaviae latebram quaerere videri debent 'VIIL JAc. Itane censes, Gonsale, gloriam excelso magnoque
animo viris ante cetera mortalia bona et vitam ipsam esse ponendam ' GoNs. Ego vero cur non ita existimem, nihil video , cum mihi, quoquo me vertam, nullum praeclarum facinus Occurrat, quod
non sit ab eo animo profectum , qui gloria potissimum duceretur. Jac. En nobis, Petre , Occasio , quam diu captavimus, oblata est,
207쪽
sEU DE APPETENDA GLORIA. 193 audiendi de gloria disserentem eum , qui sibi non solum et patriae, sed universae Hispaniae eam gloriam summis virtutibus peperit, qua nemo umquam majorem. Tu vero, Gonsale , quoniam in hanc mentionem incidimus, et ab aliis negotiis vacamus, rem gratissimam nobis pro hoc enim , qui minor me natu est, meo jure loqui vi deor ) effeceris, si, gloria sitne , et quatenus magniS Viris appeten- da, hodierno die nobis explicueris . GoNs. Noli, Obsecro, Jacobe, me tantis laudibus onerare . Nam neque ego quidquam in me agnosco ista tanta opinione dignum , neque si gloriam in primis esse appetendam profiteor , protinus tam immoderate ejus cupidus videri volo , ut non malim , si quid gessi laude dignum, id tacitis hominum mentibus probari, quam ejus praedicationem , falsam praesertim audire. Quod vero me de gloria disputantem audire cupitis, et a me hujusmodi operam postulatis, iniquum sane onus et insuetum meis humeris paratis imponere. Id enim munus eorum est, qui litterarum ac philosophiae studia profitentur : non ejus, qui vitam in castris transegerit . A me si vos ordinandae aciei, aut alicujus urbis oppugnandae rationem audire cuperetis, jure fortasse vestro id mihi negotium injungere videremini: et ego vobis rationem , si non satis commode, utcumque tamen eXplicarem. Ab illis ergo ista petatis censeo , qui sunt in philosophiae scholis exercitati , non a me, cui castra magis et sagum nota sunt. Ego vos hortari tantum habeo , ut in administranda hac civitate , cujus ambo estis Senatores, et in quocumque publico munere fungendo bellico vel urbano , nihil vobis gloria sit antiquius, nihil magis in re bus humanis putetis eXpetendum . IX. PET. A te potius, patrue sapientissime , haec audire cupimus , quem tum naturae praestantia , tum multarum rerum usu quid optimum sit recte statuisse credimus, quam a philosophis, qui talia solent ancipiti oratione versare , et in utramque partem disputare, verborum tanta subtilitate , ut non liceat, quid verum sit, dignoscere . GONs. Ego vero meae tarditatis conscius , negotium deprecabar. Sed si utrique vestrum tam gratum, quam dicitis, futurum est, - rem aggrediar : non quidem ea fiducia , posse me ex iis, quae vel usu rerum , qui mihi parce suppetit, vel ingenio meo , quod intelligo quam sit exiguum, fuerim consecutus , vestro desiderio satisfacere : sed quoniam saepe interfui eruditissimis eisdemque pruden- tissimis viris , cum alia , tum hanc ipsam quaestionem prudentissime Tom. IV. Bb dis-
208쪽
194 CONSAL Us disputantibus : quorum plerasque sententias memoriae mandavi, et eas in primis, quae a communi prudentium sensu , et ipso , quem
dicitis, usu rerum non videbantur alienae , quas, ut studio vestro satisfaciam , in mentem revocare , et vobis explicare tentabo. Vestrum autem erit, si sermonem militarem et plane castrensem a dietis , aequo animo esse contentos, bonique conSulere : agam
nim mea , id est, rudi et incesta Minerva. Quamquam res ita mihi saepe clara visa est, ut parum egeat disputatione . Qui cum praesentia et praeterita tempora animo complector , Optima quaeque regna , et clarissimas respublicas non aliorum opera vel initio com ditas , vel deinde auctas esse video , quam illorum, qui sibi suorum laborum praemium solam gloriam proponebant, contra Vero ab iis labefactatas et funditus eversas , quibus odium vel cupiditas aliave libido , quam gloria et existimatio fuit antiquior. LMcedaemoniorum respublica legibus institutisque Lycurgi condita a que formata , tunc maxime floruit, cum a Leonidae similibus , qui nulla praeterquam gloriae cupiditate ducti pro patria sese morti obtulere, administrabatur : tunc rursus funditus corruit, cum homines successere , qui pecuniam opesque ante gloriam posue runt . Ut Vere fuerit, quod serunt, ab Apolline Pythio praedictum , Spartam avaritia perituram. Quod idem licet de Athenie sium republica verissime dicere : quae Codri, Aristidis, Themistoclisque, et ceterorum , qui gloriam sequebantur , virtute Stetit: e dem labefactata est eorum improbitate, qui Philippi atque Alexandri Macedonum munera , famae suae ac existimationis obliti, patriae libertati praetulere . Quid Romanorum , ut ceterOS taceam , respinblica ' an non Bruti sun lata gloria, tunc imperium suum paucis viribus maxime dilatabat , cum Fabricii Curiique administrabatur vidi tutibus t ut Decios praeteream , Metellos, Scipiones , ceterosque, quorum animus solam gloriam in publicis muneribus fungendis spectabat . Eadem, cum Sylla primum et Marius, deinde Caesar gloriae , qua duce res praeclaras effecerant, sua odia et cupiditates praetulerunt , quibus tempestatibus jactata fuerit, quod demum nam fragium secerit, notum vobis est, qui temporum illorum mon menta perlegistis . Sed quid externa quaerimus exempla i Si Julia- nus Oppasqtie nobiles Hispaniae proditores ullam existimationis rationem habuissent, nec magis apud alterum ira , apud alterum ava-
ritia , quam gloria valuisset, numquam Hispania in illas calamitates
209쪽
sEU DE APPETENDA GLORIA. 19set luctus incidisset, quos invexere Mauri, cum evocati horum Scelere cum infinitis copiis ipsam invaserunt, et paene totam occupa runt. Vix enim nostri, ceteris amissis, Asturiam retinuerunt cum proximis montanis locis, quo se , qui stragibus superfuerant, recepere. Meministis enim, ut opinor , quae a nostris scriptoribus de temporibus illis memoriae prodita Sunt. X JAC. An nos earum calamitatum oblivisci possumus ' praesertim cum in illis malis, nostrae civitatis jactura singularis fuerit, et prae ceteris maxime deploranda : cujus ne unum quidem civem ex iis, qui arma ferre possent, stragi superfuisse constat. Quamquam pauci admodum illi triplici praelio superfuerant, quo pro legitimis regni heredibus sortissime constantissimeque depugnarant adversus tyrannidem Roderici, cujus libido eversione regni fuit expiata, cum ille civitatem nostram turpibus ejus conatibus obsistentem cum maximo exercitu obsidione cinxisset. GoNs. Recte admones, Jacobe. Nam et domesticis exemplis confirmare possumus, amorem gloriae maximum esse incitamentum ad res praeclaras gerendas. Sed prius illud bellum a te modo commemoratum omittamuS, quod nostri majores summa cum virtute gessere. Id enim magis pro fide et libertate regni, quam pro gloria, quamquam ea Virtutis est comes , susceptum esse videri potest: nempe ut regios pueros suae fidei commissos conservarent, nec paterno regno fraudari paterentur. Cum autem post, victo Roderico , rebusque desperatis, Mamri , nullo prohibente , omnia flamma ferroque vastantes interiorem Hispaniam invaderent, pauci illi superstites cum patriam tutari, aut cum ipsa vitam amittere statuissent: quid eos sibi, nisi gloriam tantae virtutis praemium proposuisse putamus ' Nam sortissimi viri
turpe putantes captae patriae superesse, quibus honestissima morte cum ipsa occidere licuisset, semineum sexum , et ineuntis atque desectae aetatis viros Toletum urbem manu et natura munitiSSimam misere , ut superessent, qui paternae Virtutis memores gloriaque e citati amissam patriam regnumque reciperent. Ita viri magnanimi, cum impetum multorum pauci per muros dispersi serre non potuissent , in templum se quoddam recipiunt: ubi coactis viribus tamdiu auxilium , sicunde fortasse submitteretur, exspectantes restitere, donec commeatus prorsus desecerunt. Tunc vero nullas pacis conditiones satis honestas patria cedentibus existimantes, et sibi, ut Opi nor , immortalem ex certa morte gloriam pollicentes, eruptione facta,
210쪽
hostem adoriuntur, nec ante generosos spiritus emiserunt , quam magna strage edita sese egregie ulciscerentur: quae licet vobis ex Hispanis historiis notissima sunt, juvat tamen VobiScum commemorare , non solum ut magno documento , quod quaerimus, appareat, sed etiam ut recordatione tantae majorum nostrorum gloriae obiter perfruamur, simulque ad aemulandam illam virtutem excitemur. Nam cum aliis ignavis esse non licet, tum illis est turpissimum , quos majorum suorum virtus gloriaque ad res magnaS cohortatur. Quamobrem noli, Jacobe , posthac committere , ut illorum pulcherrimam mortem , deplorandam calamitatem appelles. Calamitosam tu mortem appellas, quae a maximis miseriis , quae mox totam Hispaniam occuparunt, eripuit, et gloriam peperit immortalem iis, quibus, nisi tunc mortui forent, paulo post erat moriendum t nec enim erant immortales. Hac tu ratione Numantinorum Saguntinorumque exitum gloriosissimum , et propter gloriam susceptum , qui per totum orbem cum maxima Hispaniae nostrae gloria decantatur , deplorare poteris. Hac Enricum GuZmanum , Comitem Nie-blae, cujus pulcherrima mors carmine civis nostri Jo. Menae celebrata est, calamitosum vocabis. Miserum dices Jacobum Riberium, Baeticae praefectum , qui in obsidione Alorae scorpione ictus obiit. Nec saltem Rodericum Gironem magistrum militum Cisterciensium ab hac calamitate vindicabis, qui et ipse , sagitta vitalibus adacta, cum maximo totius exercitus dolore in obsidione Loxae desideratus est: multosque in clarissimis Cerdarum, GuZmanorum, Malaricorum , Velascorum , Mendoriorumque familiis pari damnabis inset, citate , nec pauciores ex Albor notiis, Toletanis, Cabreris, Carrilis , Paciechis, Carvajalibus, Astugnigis , Portocarreris, ceterisque Hispaniae illustribus familiis, quas sigillatim commemorare longum eSSet, qui pro patria oppetentes genti nostrae vel salutem vel dignitatem
pepererunt, sibi suisque immortalem claritatem. Quem errorem siquis Romanis persuasisset, numquam duo Decii ad consequendam
In Catone honesta morte immortalem gloriam curSum , ut ait Cicero, equo- rum incitassent. Numquam , ut ceteros taceam , Marcus Marcellus, qui hanc urbem a se conditam electis e patritia Romanorum gente viris habitandam initio tradidit, et ob id Patritiam coloniam appellavit , se serocissimi ejusdemque callidissimi hostis viribus et insidiis exposuisset, cum ei liceret post quintum consulatum in otio securam nec inhonoratam Vitam agere . At illi omnes, viri prae
