Joannis Genesii Sepulvedae ... Opera, cum edita tum inedita, accurante Regia Historiae Academia ...

발행: 1780년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

sEU DE APPETENDA GLORIA. 19 stantissimi magno excelsoque animo praediti, tantum abfuit, ut ejusmodi mortem calamitosam putarent, ut felicissimam potius judica- Verint , quippe quam ante vitam cunctasque res humanas libenti constantique animo posuerunt, idque , ne a proposito discedamus,

nihil sibi aliud , nisi gloriam aucupanteS. XI. JAc. Faciam vero quod praecipis, Gonsale , et divinos illos viros posthac gratulatione prosequar , non misericordia : quamquam ego cum deplorandam calamitatem dixi, multitudinis vocem secutus sum , quae videlicet affectu magis , quam ratione ducta , illiusmodi mortem solet miserandam appellare non quod a sententia tua discreparem, in qua semper fui, et nunc auctoritate tua gaudeo confirmari. XII. GoNs. Neque vero in castris tantum et re militari solet appetitus gloriae res maximas victis difficultatibus conficere , sed in omni virtutis studio , quod cum laude ingenuos animoS CXercere solet . Numquam ego eos, qui in studio litterarum maxime floruerunt, Homerum , Socratem, Platonem , Aristotelem , Demosthenem ex Graecis ad eam claritatem perventuros fuisse crediderim , non magis quam ex Romanis M. Varronem , Ciceronem , Virgilium, Plinium , aut nostrae nationis Quintilianum , Martialem , Melam , Silium , civesque nostros Galleones, Senecas, Lucanum , Averroem, nisi summos labores, continua pervigilia spe non periturae gloriae lenivissent. Quod multi scriptores testati sunt, et ille in primis, qui ita cecinit: Quid petitur sacris , nisi tantum fama , poetis

Hoc votum nostri Summa laboris habet.

Ovid. lib. g.

Quod de poetis dictum ad omne scriptorum genus transferri verissime potest. Aristotelem serunt , cum librum artis Rhetoricae a se lucubratum Theodecti discipulo , ut is tamquam suum emitteret, dono dedisset, laudis cupiditate victum re prodita munus revocasSC,

qui alio in opere dum summatim de quibusdam disseruisset: Sed de iis, inquit, accuratius in libris I beodectis Scripsi. Factum quidem nec tanto philosopho dignum , nec a magnitudine animi profectum , sed quod maxime declarat, qui hujusmodi gloria carere

non potuerit, eum , ut Veram et solidam gloriam consequeretur , nihil non fuisse conaturum. Empedocles enim maximus et philo- Ophus et poeta , ut divinos honores assequeretur, sese in Aetnae

212쪽

198 GONSALUS voragines praecipitasse fertur, ut nusquam inventus, ad caelum raptus fuisse crederetur. Nam Cicero Latinorum maximus orator adeo cunctis in rebus gloriam affectavit, vix ut ab eo vitio valeat vindicari, ne gloriosus luisse videatur.

XIII. Jam qui justitiam sanctifime coluisse memorantur , quid aliud quam gloriam secuti sunt i nisi sorte Junium Brutum gloriam

contemsisse putamus, cum filios virgis ad mortem caedi juberet, quod Tarquinios reducere tentassent: aut Torquatum , cum filium victorem securi percuti imperaret, quod is contra legem cum hoste pugnasset: aut denique Zaleucum Locrensem , cum filium in adulterio deprehensum altero oculo orbaret, sibi alterum effoderet, ut legi satisfaceret, quae adulterium utriusque oculi caecitate vindicabat: quos qui gloria ductos tam pulchra facinora patrasse i ficiatur , solem quoque meridie lucere negare poterit, et Aristidem affirmare nulla nominis habita ratione Themistoclis consilio restitisse , qui Lacedaemoniorum classem incendendam putabat , referentem Atheniensibus Themistoclis consilium utile quidem videri, sed m,nime justum esse: cui concio Atheniensium gloriae magis, quam utilitatis cupida , quod iniquum esset, id ne expedire quidem acclamavit .

XIV. Quid fides, quae justitiae sundamentum , ut est, sic esse videtur , nonne in iis semper maxime enituit, qui tendentibus sibi

ad gloriam nullum laborem recusandum , nullos cruciatus deprecandos censuerunt i Quae fides tanta tamque constans in ullo umquam fuit, quae Marci Reguli fidei ulla ex parte praeserri queat tqui cum in senatu sententiam de non permutandis captivis dixisset, nullis amicorum precibus revocari, nullis suorum lacrymis retineri potuit, quo minus ad certos cruciatus paratamque mortem reverteretur dum nullas calamitates, nullam tam aerumnosam mortem fore putat, quae comparatae illi turpitudini, si fidem vel hosti datam sesellisset, non possint videri leviores , vel optandae potius , praestitae fidei ea gloria proposita, quae non prius eX hOminum animis exolebit, quam Romani nominis memoria funditus deleatur. Tolle ab animo Reguli turpis auditionis impatientiam, tolle gloriae cupiditatem , sententiam ultro mutabit: aut si revoca re minus licet, nullis certe jam , ut permaneat, indigebit amicorum precibus, siccis suorum oculis ipse causas non redeundi haud optimas quidem, aliquas tamen excogitabit, aliquam stropham inve-

213쪽

sEU DE APpETENDA GLORIA. 199niet, et se ad respondendum , si quis hosti etiam datam fidem

praestandam esse dictaverit, multo ante comparabit. Idem ex nostris censeo de Garsia Gometio Carrillo , qui Rege Alsonso decimo,

cum Xerectum oppidum a Granatensibus est eXpugnatum , ejus arcem praeses custodiebat: cujus fides cur cum Marci Reguli fide non sit comparanda , nihil video. Qui cum , interemto omni arcis praesidio , solus superesset, eas hostium strages edebat, adeoque unus instar cohortis propugnabat, ut rex hostis in admirationem ipsius conversus, parcere ejus vitae diligentissime imperaverit. Ille vero cum serreis uncis traheretur, statuissetque suae fidei esse non ante arcem quam vitam amittere, quasi sensum amisisset, laniari se ac discerpi patiebatur, ne in hostium manus perveniret. Sed

cum vir unus magni eXercitus coactis Viribus Obsistere non potuisset , cum maXimo Vitae taedio consectus Vulneribus captus est ;et a Rege Granatensi non modo impunitatem, sed eximiam lamdem commeruit; et recepta per medicorum regiorum summam diligentiam valetudine, ad suum regem cum tantae fidei ac magnitudinis animi praecipua commendatione remiSSus est. XV. Nec temperantiae dubitari posse video, quin clarissima exempla ediderit appetitus gloriae. P. Scipio commemoratur, cum capta nova Carthagine, multos obsides a Carthaginensibus ibidem inclusos, in suam potestatem redegisset, inter quos virgo erat singularis pulchritudinis Celtibero Indibili desponsata ; non solum illius pudicitiae in sua quatuor et viginti annorum lubrica aetate pepercisse , verum etiam inviolatam accersitis parentibus et sponso illius gentis nobilissimis sine pretio tradidisse. Quid tunc nisi gloriam sperabat Scipio ' an eum religionis superstitio continebat i qui, si vel libido vel avaritia plus apud eum, quam fama valuisset, poterat suo facto jus belli, quod penes alios sacra etiam plerumque pro fanavit , praetendere. Quo in genere multa vobis poteram Christianorum Imperatorum non minora exempla reserre.

XVL JAc. Cujus , quam tua potius t quem scimus non semel aut iterum , sed saepe tali occasione oblata, oculos etiam a libid, nOSO aspectu in ea aetate , quae facile solet hujusmodi voluptatibus solicitari, continuisse. GoNs. Poterat sortasse quidquam , ut ais, de me quoque non absimile commemorari: sed quia nobis sacratissi,mae nostrae religionis, quae talia fieri arctissime prohibet, in primis est habenda ratio, eorum libentius facta hoc in loco resero,

214쪽

CONSALUsqui parum aut nihil religione tangebantur. Quamquam de metum affirmare queo , sic me semper fuisse affectum , ut vel nulla religione , quae certe apud me plurimum semper valuit valebitque, praecipiente , ipsa tamen nominis honestate facile fuerim ad edendum pulchrum facinus alliciendus. Nam quod de Xenocrate scriptum est, cujus ne poti quidem temperantiam Phryne nobile Athenarum scortum ullis illecebris in pervigilio valuit corrumpere, quam nec tactu ille aspernatus, nec sermone, irritam tamen incepti dimisit : unde nisi ab eo animo prosectum fuisse credimus, qui abstinentis opinione in primis delectabatur ' Nisi forte putamus duectum meretriculae non minus verum fuisse, quam facetum quae deridentibus se juvenibus, cum quibus pignus posuerat, quod tarn venusta et elegans Vino exhilaratum senem solicitare nequivisset, et pactum victoriae pretium postulantibus, non se de statua, sed de homine contendisse respondit. XVII. Neque de liberalitate dubitari posse video , cum constet neminem hac virtute excelluisse, qui non idem gloria maxime duceretur , ut ab Alexandro Macedone , Pyrrho , Scipione, Caesare exemplum peti potest. Cum interim videre liceat eos, qui in officio vel colendo vel negligendo, de se quid homines sentiant,

non laborant , commodis tantum suis servire, avaritia et sordibus squaltere , ac in eos solum beneficia conserre, a quibus plurimum sperant, et multa praeter suam dignitatem tum facere, tum etiam pati . Cujus turpitudinis exempla a me exspectare nolite . Nam mihi alienas laudes efferre, quam peccata insectari, et jucundius et us, latius est, scilicet ut hac indulgentia mitiores habeam vituperatores . XVIII. JAc. Facis tu quidem , Gonsale , pro cetera tui animi magnitudine, ut libentius aliorum bene , quam male facta commemores . Non quidem ut isto modo vituperationem effugias, qua quid magis est a virtutibus tuis alienum ' sed quoniam , ut sibi conscii aliena peccata minima quaque Occasione vituperant, ut Pes' simorum comparatione boni esse videantur sic vicissim, quorum exstant praeclara in singulis virtutibus gesta, iis grata est illustribum virorum, quorum Se similes esse cognoscunt, Virtutum commemoratio : quos cum laudant, se ipsos videntur laudare. Atque eduidem vellem hujusmodi sermo ab alio potius fuisset susceptus

nemo enim foret clarorum virorum nec eX noStra , neque eX priorum memoria, qui te frequentius justiusque in singularum virtu

215쪽

s EU DE APpETENDA GLORIA.

tum eXempla vocatus veniret. Nam neque magnitudine animi, neque magnificentia et liberalitate ullus umquam te suit praestantior , nec fide , justitia temperantiave major. Quae tuae Virtutes non tuorum tantum et voce et animis comprobatae sunt , sed hostis etiam Regis potentissimi, ejusdemque prudentissimi testimonio. Qui te cum

Rege Fernando in Hispaniam remeantem non tam gravium incommodorum ex te acceptorum, et bis erepti regni Neapolitani memor , quam tuarum excellentium virtutum admirator cum ipsarum clarissima testificatione Savonae regio apparatu accepit, et suis triclinariis vasis aureis argenteisque summae aestimationis donavit. Quae tu vicissim, ne ab eo , quem armis viceras , magnificentia saltem superatus fuisse videri posses, uno vasculo in memoriam honorificentissimi muneris tibi reservato , reliqua servis asseclisque illius dis tribuisti. Quo die cum omnes qui aderant Galli Hispanique nihil nisi de tuis virtutibus loquerentur, dici non potest, quanta cum

admiratione omnium et oculos et animos in te unum converteris,

accedente ad regiam corporis tui dignitatem torque illo aureo , quo fueras a Neapolitanis publice donatus, in quo quatuor praecipua de Gallis trophaea faberrime ex auro cum hujusmodi titulo expressa

erant : S. P. O. NEAPOLITANVS GΛLLIs DEVICTIs . Quod gestamen eo

quoque die tibi apud Reges coenaturo induendum putasti, prudentissimo et a magnitudine animi prosecto consilio. Ne quis putare posset in invidioso convivio , cum maximis et clarissimis Regibus te non tam tuis meritis, quam ipsorum indulgentia discumbere . Simul ne, si id deposuisses, assentatione , quae Semper a magnis animis longe fuit aliena, eorum, de quibus triumphaVeras, gratiam captasse videri posses. Nam cum illorum imperatorum, qui maxime laudantur, Alexandri, Annibalis, Caesaris virtutes insignium vitiorum labe fuerint obfuscatae , tu cum magnitudine animi prudentiam , fidem , magnificentiam, temperantiam justitiamque ita comiunxisti, ut in singulis excellere puteris. Prorsus ut hominibus probare velle videaris, id quod est a clarissimis philosophis proditum,

Omnes virtutes colligatas, adeoque implicitas esse , ut qui una ca reat, cunctis omnino sit cariturus. Quod si te cupiditas gloriae ad tantam excellentiam perduxit, nihil est, quod vel rationes vel externa exempla requiramus . Sed non capit hujus temporis angustia amplissimas tuas laudes , neque est hic locus eas commemorandi.

QMdmquam non id timeo, ne, dum sic loquor, auribus haec tuis de Tom. Cc dis-

216쪽

2or GONSAL Us disse videar. Majora sunt tua merita, quam ut adulationem patiantur.

XlX. GoΝs. Ego vero , Jacobe , quaecumque bello vel pace gessi, quae qualiacumque sunt, certe longe inseriora istis laudibus esse cognosco , ita equidem gessi, ut praeter honestatem et gloriam nihil ex rebus humanis mihi vel quaerendum vel optandum putarem. Opes enim et honores divitiaeque non sunt illa quidem, si sequantur , admodum repudianda , quippe quibus adjuti optimi viri res clarissimas gessere. At ubi vel honestas vel gloria praci ponderabit, magnis erectisque animis pro nihilo erunt habenda. JAc. Ego vero , Gonsale , quid in hac quaestione verum sit, jam

nihil ambigo. Nam tua mihi auctoritas pro summa ratione est. Qui tecum me hercule vel errare malim hoc in loco, quam cum aliis multis recte sentire. Nam si error est, qui tales tantosque fructus afferre solet, precandum esset, summisque votis optandum ab immortali Deo, ut hoc in primis errore omnes homines, praesertim qui publico aliquo funguntur munere, imbuerentur. Sed quoniam plerique sunt, qui dissentiant, adeo , ut ne auctores quidem defuerint , qui libros scripserint de contemnenda gloria : pergratum esset mihi , credo, et huic Petro , quicum saepe ante de hac re sum collocutus, ex te audire , quid iis respondeas, quae contra dici so-4hu I h6 H. Ajunt enim gloriam appetere ambitiosi hominis esse, ambitio-

,ri autem inter Vitiae numerari, non esse igitur gloriam appeten- QMdς-β-φ'- . Deinde gloriosum hominem appellare in probris esse , non

in laudibus: quid autem esse gloriosum hominem , nisi gloriae appetentem Gloriam igitur potius esse contemnendam. Tum appetitione gloriae bella omni peste humano generi perniciosiora exorta saepe fuisse contendunt. Ad haec multos commemorant, qui, dum ne minimam quidem gloriae jacturam facere voluissent, florentes respublicas evertere et Lacedaemoniorum ducem Callicratidem non caruisse justa reprehensione , qui consulentibus, ut classem ab Arginusis removeret, nec cum Atheniensibus praelio decerneret , respondit, Lacedaemonios , classe illa amissa , aliam parare posse , se fugere sine suo dedecore non posse. Sed hoc vulnus Lacedaemoniis haud ita magnum fuisse ; illud pestiferum , quo, cum Cleombrotus invidiam timens, temere cum Epaminonda conflixisset,ipSorum OpeS corruerunt. Contra vero , Q. Fab. Maximum laudibus efferri, qui nihil solicitus, quid de se homines loquerentur ex-iStimarentve, rempublicam amissam Romanis restituit. Atque haec

217쪽

sEU DE APPETENDA GLORIA. 2o 3

quidem sere sunt, ut opinor, quae iis objici possunt, qui gloriam

esse appetendam contendunt: nisi si quid Petro addendum esse

videtur.

XX. PET. Mihi vero videtur : nam qui religionem Christianam sanctius colunt, hanc ipsam religionem in primis opponunt,

qua jubemur omnes res humanas contemnere , et Omnia nostra tum

dicta , tum facta ad solum Deum reserre. Itaque gloriam istam , quam illi caducam inanemque vocant, appetere hominis esse irreligiosi et divinorum praeceptorum contemtoris . Addunt et qui subtilius ista rimantur, perverse rebus uti, qui gloriam tam intemperanter appetant. Nam cum honestis factis suis gloriam quasi finem proponant, ipsam Virtuti, quam sequi debet, anteponunt. GoNs. Ergo vos instructi hodie et quasi armati ad decertandum veneratis. At videte , ne parum gloriosa sit futura victoria de imparato et inermi . Quamquam ego ad hujusmodi pugnam paratus aut armatus esse , qui possum ' Vos equidem initio satis fore contentos putabam , si, quid hac in re sentirem, simplici oratione et domestico sermone declararem. Quid nunc malum ad istas me subtiles philosophorum argutias revocatis tardum et hebetem hominem tXXL JAc. Non ut certaremus, Gonsale , ea, quae objici posse videbantur , commemoravimus, sed ut contradicentibus quid respondere possimus, ingenio , usu sapientiaque tua edoceremur : quibus rebus tam egregie munitus es, ut nemo te magis in pace ad omnes virtutes vel fungendas vel explicandas, quam in bello ad dimicandum inermem aut imparatum valeat offendere. Quare noli ista virium extenuatione tam honestum et nobis peroptatum munus defugere . GON. Faciam, quia rogatis. Nefas enim duco me vobis, quorum alterum diligo ut fratrem , alterum ut filium amo , quidquam negare rogantibus. Modo memineritis negotium a me causa eStra , non sponte mea fuisse susceptum . Ut si qua erunt, ut certe multa erunt, a me inepte ac imprudenter dicta , eam culpam non meae temeritati, sed iniquiori rogatui vestro assignetis. Neque Vero vos illud moveat, quod quidam auctores de contemnenda gloria scripserunt: nam et quosdam audio quartanae , alios adulterae Helenae facetiores muscae laudes scripsisse . Ad summam nihil esta communi hominum sensu tantum abhorrens, quod isti suarum argutiarum praestigiis non persequantur. Sed qui de contemnenda

gloria libros scripserunt, iis eo minime credendum est , quoniam Cc a ib

rgumenta.

218쪽

eto G O N S A L II si idem assectatione gloriae illis ipsis libris sua nomina adscribentes ,

insigni inconstantia fidem sibi derogarunt. Nec tam interest, ut philosophos confirmare video , ad veritatem constituendam , quid homines loquantur, quam quid faciant. Sed eSt ambitionis , quae TitiiS annumeratur , gloriam appetere. Quaero , quid ambitionem isti appellant ' Nam si ambitio est, laudem quibuscumque artibus

affectare, auram popularem captare, adulationibus delectari, honores praefecturasque ambire, ut primo loco sedeas, ut primus di, cas sententiam , ambitio vitium est, et id quidem non mediocre, denique quod non potest nisi in levem et stultum hominem cadere . Sed hoc tantum abest ab appetitu illo gloriae , de quo loquor , ut sit ei penitus contrarium. Ego enim eam gloriam appeti volo, quae altis radicibus innitatur , quae per Solam virtutem contingit, immo quae sola , ut doctissimis viris placere video, Virtutis est praemium . Qualem gloriam appetebant Aristides et Themistocles inter Athenienses: qualem his similes Catones Scipionesqtie inter Romanos: quorum alteri cum moribus , ut ait Seneca , alteri cum hostibus bella gerebant : quaelem inter nostros

Cidus olim et Fernandus Gonsalus: post ipsos Ignigus Luppus Mendoctus, Rodericus Villandrandus et ceteri , de quibus legistis

apud Fernandum Pulgarium nostratem scriptorem . Qualem At fonsus Petrus Gugmanus, qui post semestrem Tarisae obsidionem hosti Joanni, qui cetera omnia frustra expertus fuerat, minitam ii , nisi oppidum dederet, filium se illius comitem suum intersecturum =1Se vero respondit filium patriae , neque eum immortalem genuisse : quo se orbari, si sors ita serret, quam a fide discedere sibi optabilius esse. Illud enim fieri vel cum sua gloria posse, hoc sine suo dedecore ac scelere non posse. Quin ut intelligas, inquit, quanto magis apud me valeat, ut Valere debet, virtutis fideique amor, quam pietas paterna , Vel meo gladio jam licebit scelus meditatum perficias ut uno facto m 1lio meo veram vitam , mihi gloriam immortalem, tibi turpissi-ν, mam ignominiam parias et dum loquitur , pugionem e muro dejicit, quo filius spectante patre continuo ab hoste nefario confossus ac interemtus est. Et proavorum memoria Aegidius Albor- notius, qui externis bellis aeternam gloriam sibi ac regioni nostrae

comparavit. Multi memoria nostra.

XXII. Quod si hujusmodi gloriam affectare ambitio est, nihil

219쪽

s ΕΠ DE AΡPETENDA GLORIA. et os ego recusem , quominus ambitiosus et habear et appeller. Et si quis me reprehendat philosophorum , hanc culpam eXcusabo omnium exemplo , qui tum in bellis gerendis, tum in rebuspublicis administrandis praestantissimi fuerunt. Quibus ego numquam committam ut philosophorum , quos equidem magnifacio , quemquam anteponam . Ego enim quod viris praestantissimis natisque ad juvandam mortalitatem, et ad civitates coetusque hominum conservandos in omni memoria placuit, id legem esse naturae certum habeo ; non si quid ingeniosi homines, sed parum valentes usu rerum

in scholis et otio contra communem hominum opinionem excogitarunt . An me magis mOVeant Socratis aut Ρlatonis artificiose et

subtiliter dicta, quam Fabricii aut Scipionis Marcellive fortiter et sapienter facta qua praesumta opinione , dum bella gererem haud

fateri erubescam) ita eram affectus , ut ex civibus nostris patrum vestrorum , sub quibus tyrocinium deposui, et consanguinei nostri Jacobi, Comariensis Marchionis, et aliorum praestantissimorum virorum praeclara gesta potius, quam Senecae praecepta eSSem aemis laturus. Nec mihi magnarum virtutum spem illa indoles dabit, quae non gloria excitetur , quae vinci se opinione ab aequalibus aequo animo patiatur. Malim, inquit Caesar , cum esset in Celtiberiae ignobili vico , bio esse primυς, Romao occura S. Qui spiritus in victusque animus , dum illam gloriam sequitur , videtis ad quantam rerum claritatem ipsum eVeXersti, nisi ad extremum illato patriae bello cuncta foedasset. Sed quantum in maximis rebus gloriae valeat appetitus, tum magis intelligetis, si idem in parvis contemplari libuerit. Fingendi pingendique arte maxime mortalium Graeci quondam valuerunt, iidem vocum fidiumque cantu ceteris longe praestitere. Cur tandem ' nempe quoniam his artibus excellere gloriosum inter ipsos putabatur : adeo ut Principes Graeciae, qui ista ignorarent, paulo rusticiores, ut Cicero testatur , habiti fuerint. Ut merito illud eruditissimi viri elogium laudetur: Honos alit ar-teS , omnesque incenduntur ad Studia gloria. Sed ne vetera repetamus , videre licet nostra tempestate in maximis civitatibus, in quibus mercatura et cura rei familiaris in primis curatur, militia et cinra armorum negligitur , plurimos divitiis affluere , et amplissima patrimonia possidere , ac vicissim viros sortes et strenuos adeo desiderari , ut bellum nisi externo mercenarioque milite , nec inferre

POSSint, nec illatum propulsare. Quod contra fit cum in plerisque

220쪽

aliis Hispaniae populis, tum vel in primis in nostra civitate , in qua

mercatura negligitur, armis excellere pulcherrimum putatur. Itaque non alia est major tuendae rei familiaris cura, quam agricultura honestissimum studium et maxime naturale, quodque solet hominum et animos et corpora ad labores bellaque durare : denique quod antiquitas adeo omni mercaturae praeferebat, ut Romani consules plerumque dictatoresque ab aratris excirent. Thebani legibus interdixerint, nequis ad publicum officium ascisceretur , qui decem annoS ante mercaturam eXercuisset. Ne nos interim pigeat in nostra civitate fortiores cives habere , quam opulentiores. XXllL Dixi de nostra civitate, ut domesticis exemplis et nobis notioribus uterer. Idem licet de tota fere Hispania dicere, in qua cum viri fortes in maximo semper honore fuerint, semper Viri sortissimi exstitere magna copia: inter quos cum est ad bella per Ventum , nulla est major contentio , quam quis primus murum con

scendat , quis plures interficiat hostium , quis majus periculum sponte subeat, quis impetum hostium sortissime sustineat. Vidi ego militem , qui vexillum serebat in eo praelio , quo ad Lirim amnem cum Gallis confliximus, amisso brachio , qui signum sustinebat, Si

nistra manu , ne pede quidem relato , signum recepisse , dum tur pe ducit loco cederC , qvcm ς mel Uucuparor qui paulo pOSt ingruentibus hostibus , qui signum maxime petebant, sinistram quoque manum amisit: tum vero gloria videlicet accendente animum, cum statuisset non ante signum, quam vitam amittere , id truncis brachiis complectitur , tamdiuque loco immotus consistit, donec hostis nostrorum virtute repulsus terga dedit: qui, cum parta victoria ad me Vocatus venisset, egoque ipsum pro tanto facinore collaudas- Sem , et esse macte Virtute jussissem , visus est mihi prae gaudio tantae gloriae partae maximorum vulnerum dolorem non sentire , nec membrorum orbitatem meminisse : quem ego vicissim non verbis tantum , sed etiam munere consolatus sum , et ad Regem cum testimonio et commendatione tantae virtutis quasi rude donata enae'

ritum misi. A quo et laudatus est, et non indigno praemio do

XXIV. Atque hos quidem et similes partus edere solet appetitus gloriae semel animo conceptus. Cum interim videre liceat mercenarios milites, quorum animus praedam tantum et mercedem,

non etiam gloriam sequitur, minimo quoque oblato periculo, signa

SEARCH

MENU NAVIGATION