Joannis Genesii Sepulvedae ... Opera, cum edita tum inedita, accurante Regia Historiae Academia ...

발행: 1780년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

srU DE APPETENDA GLORIA. to deserere , detrectare praelium : aut commisso , de fuga magis, quam de victoria cogitare: quae vobis notiora sunt, quam ut debeant a me exemplis confirmari. Quid ergo i Gloriososne milites optabimus , et de iis Summae virtutiS Spem Concipiemus ' nam et hoc ajitis quosdam sententiam nostram Oppugnare. Minime vero. Sed qui hujusmodi gloriam appetit, numquam erit gloriosus. Nam quid aliud est gloriosum esse, nisi jactabundum esse , inanes gloriolas flare , et quae non fecit, sibi Verbis arrogare: aut si qua secit, saepe accersita etiam Occasione in majus extollere: qua dementia tantum abest, ut quisquam gloriam assequatur , ut si quid egerit laude non indignum, id totum importuna jactatione perdat , dum ab odientibus partim invidiam , partim etiam contemtum meretur initque. Fit enim , nescio quo pacto , ut homines aliena vitia libenter audiant, laudes utcumque non aequis auribus accipiant: de se vero importune praedicantem ferre neutiquam possint. Neque enim ibo inficias, incidere nonnumquam tempora , cum Sua facta citra reprehensionem citraque invidiam liceat praedicare. Et tunc maxime,

ut mihi quidem videtur , cum tibi vitium id objicitur , cujus oppositae virtutis conscius es, et potes aliqua documenta producere, ut Turnus ille Virgilianus:

Haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens , Et quos mille die victor sub tartara misi. Inter ignotos quoque concessum est, qui se justa ratione ignorari non vult, suas virtutes citra arrogantiam commemorare : quod Ulyssem et Aeneam divinos viros fecisse maximi auctores tradidere. Licet et magno natu viris suis exemplis commemorandis juvenes ad

virtutem cohortari : quam licentiam Nestorem , nemine refragante, sibi olim permisisse accepimuS. XXV. Denique nisi res ipsa tempusque poscere videatur, seipsum laudare summae dementiae et invidiosae inanitatis esse semper putavi. Ita qui gloriosos homines damnant, magnum illi quidem vitium insectantur: sed quantum hoc ab illa animi generos, tale abhorreat, quam appetitionem gloriae nuncupamus, satiS arbitror explicatum . Quamquam vitium illud constat plerumque cau-Sam fuisse virtutis. Pudet enim modo magna professos, si res officium poscat, factis non aliqua ex parte dictis respondere . At bella illata saepe initium habent ab appetitione gloriae. Credo, si

222쪽

ro8 GONSAL Us justa sunt , si legitima ratione inseruntur : qualia multa majores no stri Mauris intulere : qualia plura, quam quisquam memoria nostra, Rex optimus Fernandus felicibus auspiciis gessit: mortalium Romani plurima, praesertim cum Carthaginensibus , ob imperii aemulationem . Quae vero per injuriam inseruntur , vetera novaque exempla animo complectimini, et Veras causas investigate , nulla reperietis, quae non fuerint ab avaritia prosecta: nisi si quos furor iraque ad arma concitavit. Ninus Assyriorum Rex primus bellum movisse memoriae proditus est. Cujus causam qui reddunt, omnes ad avaritiam cupiditatemque regnandi referunt. Quae cupiditas quantum distet a gloriae cupiditate , hinc licet existimare , quod multi maximis populis dominantes, non modo inglorii vixerunt, sed turpissima e iam ignominia pleni. Ut inter Assyrios Sardanapalus, Nero inter Romanos. Nam quod quidam scripsere , multos bella saepe quaesisse propter gloriae cupiditatem , idque magnis animis ingeniisque contingere, non est de injustis bellis accipiendum. Haec enim g rentibus seu victis, seu victoribus ignominiam potius, quam gloriam parere solent; sed de iis, quae justis de causis suscepta sunt, ut pro religione contra impios, pro patria , pro imperio contra Violentos, ut denique pro dignitate contra contumeliosos: hujusmodi enim bella

quaerere, hoc est, sponte suscipere , nec exspectare, dum se Vel principes vel magistratus ad id munus invitum destinaverint, summae indolis est et spe maxima plenae. XXVI. Nam quid hoc aliud est, quam Optimam OccaSionem amplecti magnitudinem animi ceterasque virtutes suas cum bono publico declarandi 8 Saepe enim magnarum virtutum indoles latuit, drivata rerum gerendarum facultate . Virtutum namque igniculi, quos hominibus a natura datos philosophi docent, non modo non lucent, nisi excitentur exerceanturque , sed etiam languescunt, et interdum exstinguuntur : quae causa facit, ut mihi nonnumquam Voniat in mentem subdubitare, an optabilius fuerit nostris, Grana-tense imperium stare , quam penitus corruisse . Nam etsi regnum nostrum propagavimus, hostem ultra mare submovimus , magna tamen nostrorum virtutis eXercitamenta sustulimus, uberem triumphorum materiam delevimus. Itaque subvereor , ne in tanto otio et securitate multorum virtus languescat: quod metuens Romanis olim vir spectatissimus Scipio Nasica, ne Carthago prorsus exscinderetur , adversus Catonis severitatem persuadebat .

223쪽

sEU DE ADPETENDA GLORIA. ao9XXVII. Non igitur gloriae cupiditas injusta bella excitare solet , sed juste suscepta, victis difficultatibus, sortissime ac strenue

conficere . An putamus Alexandrum Macedonem , cujus post hominum memoriam in gerendis bellis excepto Caesare prima sine controversia laus est, ad illam Claritatem fuisse perventurum , nisi gloriae inexplebili cupiditate ductus fuisset ' Qui cum in oppidi Oxydracarum oppugnatione , edito incredibili militari facinore , anceps vulnus accepisset, a suis admonitus , uti suae magis saluti consuleret, nec tam securus mortis in ea pericula irrueret, quid respondeat attendite : se Ego , inquit, me metior non aetatis spatio , sed glo- ,, riae. Licuit paternis opibus contento intra Macedoniae terminos ,, per Otium corporis exspectare obscuram et ignobilem senectutem.

,, Quamquam ne pigri quidem sibi fata disponunt, sed unicum bo-

,, num diuturnam vitam aestimantes saepe acerba mors occupat. Ve- ,, rum ego , qui non annos meos, sed Victorias numero , si munera

,, fortunae bene computo , diu vixi. Orsus a Macedonia imperium, ,, Graeciam teneo: Thraciam et Illyrios subegi: Triballis Medisqueri imperito : Asiam , qua Hellesponto, qua rubro mari alluitur, possib,, deo . Jamque haud procul absum a fine mundi. Quem egressus,

,, aliam naturam , alium orbem aperire mihi statui. Ex Asia in Etrum ropae terminos momento unius horae transivi. Victor utriusque ,, regionis , post nonum regni mei, post vigesimum atque octa- Vum aetatis annum , videorne vobis in excolenda gloria , cui meis uni devovi, posse cessare ' Ego vero non deero , et ubicumque ,, pugnabo , in theatro terrarum orbis esse me credam . Dabo no-

se bilitatem ignobilibus locis: aperiam cunctis gentibus terras, quas,, natura longe submoverat. In his operibus exstingui me, si sors es ita fieret, pulchrum est. Ea stirpe sum genitus, ut multam prius, ,, quam longam vitam debeam optare. Obsecro vos, cogitate , nos,, pervenisse in terras , quibus seminae ob virtutem celeberrimum is nomen est . Quas urbes Semiramis condidit ' quas gentes rede- ,, git in potestatem t quanta opera molita est i Nondum seminam ,, aequavimus gloria , et jam nos laudis satietas cepit Z Dii faveant,

,, majora adhuc restant. Sed ita nostra erunt, quae nondum ait,

mus, si nihil parvum duxerimus, in quo magnae gloriae locus,, est. Et cetera , quae Curtius auctor egregius elegantisSime per' Lib.

bequitur , et ita persequitur , ut plane ostendat, virtutis documemtZ , qude maxime in Alexandro posteritas demiratur, in gloriae Tom. IV. Dd tam

224쪽

tantum incredibili ejus appetitu fuisse nata. Nam quod isti de Callicratida et Cleombroto addunt, non ego sic gloria appeti Volo, ut temere in certa pericula irruamus. Praesertim si in ejus pugnae discrimine salus reipublicae vertitur. Recte enim praecipiunt, qui docent promtiores nos esse debere ad nostra pericula , quam

ad communia.

XXVIII. Ad summam ne ambiguitate sermonis erremus, cum gloriae intellestus latissime patere videatur, ad omnemque laudem pertinere, illam gloriam magnis viris expetendam essς dico, quae

Virtutem sequitur, et recte factorum est comes. Ea Vero est, ut

doctissimi viri definierunt, consentiens laus bonorum , incorrupta vox bene judicantium de excellente virtute. Res videlicet solida et eXpressa , non adumbrata , non inanis , et quae nec ab stultorum errore pendet, nec per temeritatem, aut simile aliud vitium exquir, tur : modo nequis eum , qui sertis sit, temerarium dicat: aut prodigum , qui liberalis. Hae namque timidis avarisque familiares suorum vitiorum rejectiones praetextusque sunt, et aliorum similes. Nam cum in omni opere judicio opus est, tum in iis maxime , quae ad honestatem aut turpitudinem reseruntur. Multi enim dum vitia imprudenter vitarent , inciderunt in contraria: ut de Pausania memoriae proditum est: qui cum nomen suum celebre fieri assectaret, Philippum Regem Macedonum virum illustrem interemit, responsum Hermoclis stulte interpretatus: qui roganti quomodo posset claritatem celeriter adipisci, respondit si virum aliquem praeci, rum occidisset: fore namque ut illius gloria ad ipsum redundaret. Ita dum nominis obscuritatem effugere temere cupit, parricidae tuo

pissimam nobilitatem adeptus est: dementia haud illi dissimilis, qui pulcherrimum Dianae Ephesiae templum incendit. Non igitur per vitia ad claritatem pervenitur : virtutis via est, quae ad veram glinriam perducit. XXIX. Hanc igitur qui cupiunt, virtutem in primis amplecitam

tur , necesse est, et saepe Sinistros vulgi rumores, sed VanOS contemnant . Neque enim Fabius Maximus, de quo paulo ante mentionem , Jacobe , secisti, dum rumores eorum sperneret, qui Se timidum et cunctatorem vocitabant, gloriam non appetebat. Sed vir prudens et magnanimus praesentem vulgaris aurae reflatum Vincens , cunctando ad veram gloriam properabat. Nam illud excelsi

magnique animi est, ut Aristoteli quoque magno in primis philo-

225쪽

2 I I

SEU DE APPETENDA GLOBLIA.sopho audio placuisse , res magnas gerere parum laborantem , quid de se vulgus interim opinetur, cum tamen idem hujus virtutis praemium maxime proprium gloriam esse, et hanc in primis a magna nimis viris peti dictitaverit. Sed hic locus anceps est et lubricus. Nam ut hi, qui paulo ante commemorati sunt, Callicratidas et Cloeombrotus , timentes invidiam metuentis animi, temere praelium commisere , dum indecorae vitae pulchram mortem praeponendam esse jactarent, sic plerosque videas, qui, cum timore periculi hosti parum decore cesserint, ita e usant ignaviam suam , ut prudenter se, non timide fecisse contendant: non illud audendi fuisse tempus, exspectandam fuisse aliam rei bene gerendae occasionem : indubitata pericula effugere prudentis non solum, sed sortis etiam animi esse. Et cunectationem Fabii Maximi laudant, Cleombroti invidiam

commemorant. Sunt in utramque partem rationes, quae, cum Vere citantur, magnum debent habere pondus. Sed cavendum est, ne illa oratio non explicatio prudentis consilii, sed vitii praetextus sit per speciosam Vanitatem. XXX. Ceterum quoniam in hujusmodi rebus plerumque non sponte peccatur, sed fallente specie recti, is mihi semper potiorem sui dabit spem , qui ad audendum promtior erit quam ad cedem dum . Cedendo enim pauci magnam laudem meruere , audendo multi res clasissimas gesserunt. Erit autem ad audendum promtior, ut quisque gloriae cupiditate maxime ducetur. Ad eumdem modum licet de ceteris virtutibus judicare . Nam quod , Petre, multis videri dixisti, religionem Christianam obesse, quominus pietatem Deumque colentibus fas sit studiose hujusmodi gloriam aflectare, vos sic habetote: Religionem ipsam tanti esse, semperque fuisse apud me , ut si mihi umquam persuasum fuerit, hanc, cum appetitur , gloriae non posse cohaerere, protinus sim de sententia discessurus . Nam quid stultius esse potest, quam mediocre bonum Summo et extremo anteferre ' Gloria enim , de qua tam multa dico , est illa quidem cunctis rebus humanis longo intervallo anteponenda ; sed illi praemio comparata , quod religio Christiana Se colentibus pollicetur, res est caduca, brevis et pro nihilo habenda . Ceterum tantum abest, ut cum religione nostra ejus ap petitus pugnare mihi videatur , ut qui religionem contemnat, hunc Veram gloriam assequi non posse , certum habeam. Et quidem con tist, ut quisque optimus praestantissimusque fuerit in omni me

226쪽

212 GO FISAI Us moria, ita suae religionis observantissimum exstitisse. In cujus rei evemplum quid vobis Marcum Regulum afferam , qui ne jusjurandum

falleret, ad certam mortem redire , ut paulo ante dicebam , nihil est cunctatus t Aut L. Metellum , qui, ut Palladium eriperet ex fano

Vestae conflagranti, non modo se amburi passus est, sed etiam luminibus orbari ' cum sint veterum monumenta eorum exemplis reserta , qui tam studiose religionem deosque colebant, ut nullam rem neque bellicam , neque urbanam , nisi diis consultis, captatis auspiciis, saepe etiam conceptis votis nec publice, nec privatim inchoarent. Quod si illi, qui tanto in deorum errore versabantur , tam diligentes se deorum cultores exhibebant quanto nobis Christianis pietas est studiosius colenda ' quibus omni tali errore explicitis, munere divino unius Dei cultus, ac vera religio a Christo Deo tradita est ' XXXI. Sic igitur gloriam expetamus oportet, ut prima sit cura religionis. Sed si vera gloria , ut saepe dico , per virtutes exquiritur, et religio Christiana per virtutes maxime colitur : quid obsecro potest obesse , quo minus religionem simul colere , et gloriam appetere honeste valeamus ' At omnia nostra et consilia et facta ad solum Deum reserre pietatis ac religionis est: certe ut ad finem ultimum, ut ad summum bonum . Sed quid vetat alia diligere, cupere, desiderare, quae si non ultimi finis, certe mediocris boni honestique rationem habeant , cum bonarum rerum, ut docent philosophi, bonus sit appetitus seu desiderium t Age vero qui sapientia et sanctitate clari praecepta nobis pietatis tradidere, ii si virtutes ipsas per se et propter se expeti minime vetant, cur nobis appetitum solidae gloriae inte dixisse putari debent i qui cum sola virtutum via ingrediatur, vix, immo ne vix quidem ab amore virtutis sejungitur : quam ab iis, qui gloriae ac honoris cupiditate maxime ducuntur, his quoque rebus, ut debet, virtutem anteponi, hoc argumento audio a philosophis concludi, quod iidem non a quibusvis hominibus : nec quascumque ob causas honorem atque laudem quaerunt, sed a prudentibus, et iis , quibus cogniti sunt, atque virtutis causa. Post summum igitur bonum , quo reserti debent cetera bona , prima dignitas virtutis est, sed proxima honoris et gloriae. Quae idcirco est a nobis in primis expetenda, ut hoc quasi invitamento excitati promtiores simus ad virtutes citra laboris sensum colendas. Et sic via , quae brevissima est, ingressi, gradum ad summum bonum faciamus. Quid igitur sibi vult religiosorum hominum et eorum prudentium censura, qui tam

227쪽

sEU DE APPETENDA GLORIA. 213 constanter appetitionem gloriae insectantur ' An hos volumus levitatis et stultitiae damnare ' Minime vero : sed quid illi accusent,

est etiam atque etiam considerandum. Nam cum nullus sit animi motus tam honestus, tam sua sponte laudandus, quin nisi consilio et recta ratione regatur, possit in turpitudinem dilabi, appetitio, nem gloriae praeposteram , stultam et nihil habentem cum virtute

cet plerosque tam perverse rebus uti, ut dum ab hominibus parum recte judicantibus aliquam laudem mereantur , quid contra Christiana religio jubeat, parum laborent. Sic affecti, ut nihil dignum putent, in quod vel mediocre studium , aut operam conserant, ex

quo velut mercedem laboris certam laudem non exspectent, petantque: et quae virtutes alias videri possent, iis non ob ipsarum honestatem funguntur , sed ob hoc tantum, ut inde laudem india piscantur , dum scilicet boni videri, quam esse malunt. Quo errore stulto simul et pernicioso imbuti, dici vix potest, in quos flagitiorum velut scopulos interdum impingant. Vidi ego nonnubios , qui, dum stulte sortis et maximi animi laudem assectarent, vim inserre non lacessiti gauderent: rapinas exercerent, nihil indigentes: homicidia frequenter , nulla vel minima ostensa irritati patrarent. Ad summam omnia fana et profana ita violarent, ut sibi gloriosum putarent, si nomen consequerentur non hominum modo, sed Dei etiam contemtorum. Nec mirum. Huic enim tanto sceleri lam

latores , et ii quidem non pauci, contingunt. Ex turba videlicet flagitiosorum , et eorum, qui factionibus servientes tyrannidem evercere in tenuiores, id demum felicitatem esse putant. XXXII. Longum esset singula vitia commemorare, ex quibus stulti ac perditi homines laudem nonnumquam aucupantur , et quod est indignissimum , applausores inveniunt, cum non desint , qui adulteria , stupra, fraudes et dolos velut victorias de sorti hoste commemorent. Quam gloriae appetitionem , si gloria est appellanda , et non potius detestanda perversitas, non dico viri Christiani et religiosi, sed omnes mortales, qui modo aliqua modestiae prudentiaeque particula valent, odisse in primis debent, et cunctis

exsecrationibus detestari: quae re vera stulta est, turpis est, flamgitiosa est, et falsa persuasione corruptis moribus appetitur. Est et alia, quae gloria a nonnullis appellatur, de qua paulo ante mentionem seci, honoribus fungi , magistratum gerere , et cetera, in qui

228쪽

ri GONSALUsbus versatur ambitio : quae saepe indignis nullo suo merito , aut praestantia, sed largitione vel favore principum, aut aliquo non laudabili artificio , nonnumquam etiam sortuna contingunt. Quorum

appetitus in quibusdam ad tyrannidem spectat, qui per eos ad regnum gradum facere moliuntur. Et quo alii patriae saluti prospiciunt , hoc ipsi, libertati ejusdem insidiantur . In aliis ab arrogantia et superbia initium habet: qui tunc sibi maxime placent, et beati esse videntur , cum aliis imperitant, et facienda praescribunt, eaque gloria , si gloria vocari debet, turgent et pueriliter intumescunt. Hinjusmodi gloriae appetitum damnat Christiana religio : hanc caducam et merito inanem appellat, quae ignavis interdum, sed ambitiosis

non minus, quam Optimis viris patere solet: non illam , quae cum virtutibus implicitam habet societatem . Nam qui honores bonis aditibus hac mente petunt, ut reipublicae consulant, miseris injuriam inferri ne patiantur, patriae suum' praestent officium , et ex tantis

virtutibus gloriam petunt; ii quidem in maximis et divinis viris hobendi sunt: tantum abest, ut tamquam irreligiosi vituperari debeant. Quamquam gloria non cunctis una eademque Via quaerenda est. Neque enim omnibus eadem vel turpia vel honesta sunt. Eogo quam sibi quisque personam induerit, hanc cum honestate et constantia sustineat: sic veram gloriam adipiscetur : sic divinis simul ac humanis legibus serviet. Aliud enim militem decet, aliud monachum : perseret hic ignominias patientissime : injuriam sibi facientes ne verbo quidem ulciscetur vulnera intentantem fugiet solum , non armis contra pugnabit: hoc monacho honestum erit,

hoc gloriosum , hoc laudabile . Idem in milite sorti, quis bonus laudet Imperator ' Immo vero quis non vituperet, et contra militis officium et decus esse proclamet i At pium est et evangelicum non resistere malo fateor , atque id optimum esse dico et persectae pietatis sed haec persectio in nullo minus desiderari videtur, quam in milite : in quo ferox in primis, excelsus invictusque contra omnem violentiam animus eXposcitur. Itaque boni consulendum est, si communibus legibus Christianae religioni satisfaciat. XXXIII. Certe Joannes Baptista , rogantibus militibus, quid sibi ad recte vivendum esset opus facto , nihil aliud respondit, aut

praecepit, quam ne cui Vim aut calumniam inferrent, essentque contenti suis stipendiis. Joannem Belaicagaris Comitem virum praeclarum , et cujus sanctimonia merito celebratur, postquam imperio

229쪽

sEU DE APPETENDA GLORIA. 21sse ultro abdicavit , et magnis opibus fastiditis , se totum religioni devovit, Sancti Hieronymi prius, deinde Francisci sacris institutis

initiatus , quam multa credimus in eo squallore et spontanea vilitate suisse perpessum , quae , dum personam principis sustinebat , perferre idem turpe sibi et ignominiosum putasset ' Ut intelligatur

id demum esse veram gloriam , pietatem et Virtutes colere . Has porro tum maxime coli, cum Officia colimus , quae suo cujusque ordini et dignitati maxime conveniunt. Nequis eos tantum religionem colere putet, qui beatorum Francisci, Dominici, Benedicti, et ceterorum , quorum sanctitas est nobilitata , vestigiis insistunt, facta et vitam velut ad praescriptum aemulantur. Qui etiamsi jure laudantur , et merito Vocantur religiosi: nescio tamen , an melius

de Christiana religione mereantur , quam qui liberiore in vita rempublicam sapienter ac juste moderantur , aut qui justa bella pro patria, pro regno, proque ipsa religione gerunt strenue. Nisi forte Moses, David , Machabaei, et ceteri , qui Judaeorum regnum propagabant , libertatem stabiliebant, minus religionem et pietatem colebant , quam aut Samuel, aut Helias , ac ceteri sacerdotes vel prophetae , qui templo et sacris olim inserviebant. Quorsum haec tam multa ' Nempe ut appareat , religionis cultum non angustiis quibusdam iniquioribus contineri, a quibus qui latum , ut ajunt, unguem discesserit, continuo violet religionem , aut se obstringat crimine: sed patere latissime , et aliam alii colendi Deum honestam viam ostendere , et multa huic concedere , quae illi sortasse negantur. Nam quod alterum non decet sorsitan , id in altero jure laudatur . Itaque appetitus gloriae siquis monachorum , et Omnino eorum ordini , qui se huic saeculo , ut ipsi loquuntur , renuntiasse profitentur , parum convenire contendat , haud equidem ponam in magno discrimine : quamquam solidam gloriam , quae, ut exposuimus, Virtute nititur , appetere nulli bono viro non permittitur . Illis autem, qui se ad litterarum studia excolenda, vel ad rempublicam pace aut bello administrandam contulere , qui non solum ceterarum rerum cupiditatem adimit, sed etiam sine spe gloriae et appetitione res praeclaras agere praecipit, is mihi jubere videtur , onerariam navim remis tantum impellere , et in alto sine ventis navigare. Praeceptum me hercule durum , imperiosum atque difficile. XXXIV. At gloria sequi debet virtutem , non appeti. QuaSi Vero nos gloriam ante virtutem ponamus, et virtutes propter gloriam

230쪽

116 GON SAL scolendas esse praecipiamus. Nihil est, Petre, quod nobis ista per versitas objiciatur , quibus hoc primum est, ut justitiam , ut pietatem , ut ceteras Virtutes Studiose colamus. Illud tamen proximum, ut gloriam ante vitam ipsam, nedum ante cetera omnia et corporis et externa bona complectamur , amemus, cupiamus: quae gloria adeo cum Virtute conjuncta mihi esse videtur, ut qui virtutem amet, is gloriam amare: et qui gloriam cupit, virtutem idem cupere videatur. Quod si res sua sponte conjunctissimas distrahere, et cogitatione ac mente contentionem inter ipsas excitare libeat, gloria sit potius vel me judice deserenda , quam Virtus. Atque eo magis, quod vera gloria nulla potest exsistere , quae ab ipsa viri te non proficiscatur . Ut enim ad scelus patrandum nulla occultandi opinione, nulla celandi spe adduci debemus, non si nobis vel Gygis illius annulus concedatur: sic ad virtutes colendas numquam nos is timor retardare debebit, ne optimum et sua sponte laudabile factum gloria non sequatur . At hoc ipsum optare , ut gloria sequatur honestatem , id est, qui bonus vir sit, ut bonus idem haberi velit, vituperare , nonne ambitiosae cujusdam severitatis est, et imperiosae morositatis ' An illum ego reprehendendum putem, et non potius summa laude dignum , et spe maxima plenum , qui justus et esse et haberi vult, qui sortis, qui temperans, qui liberalis tEgo vero , si detur optio , virtutum cultor esse , quam haberi malim . Sed si utrumque possim, et esse velim, et haberi cupiam. Nam quae tam iniquae possunt esse angustiae, quam quibus nos intercludere moliuntur , qui virtutem appetere permittunt, gloriam Vetant, quae virtutis est indiscreta comes ' Simile facientes, ut siquis esurientibus cibos salubres appetere concedat , palato etiam

jucundos neget. Quod quid aliud est, quam pugnam nobis indi,

cere cum natura ' Ego cibos jucundi saporis in gulae irritamentum non exquiram, sed ad satisfaciendum naturae et salubres et gratos mihi dari pervelim . Isti officiorum tetrici magistri, pietatis ac virtutum severi doctores, qui tam jejunos et aridos fines appetitioni nostrae praescribunt, quid cupiant, ignoro. XXXV. Age vero , si licet ex omnium gentium factis insistutisque commune hominum judicium aucupari, qua in re magis omnium mortalium sententiae consensere , quam in proponendo honore , qui a nobis ponitur in parte gloriae , pro honestissimo praemio iis , qui magnae cujuspiam virtutis aliquod exemplum edidissent

SEARCH

MENU NAVIGATION