Joannis Genesii Sepulvedae ... Opera, cum edita tum inedita, accurante Regia Historiae Academia ...

발행: 1780년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

sEU DE APPETENDA GLORIA. 217 Constat enim , nihil umquam a toto orbe cum majore consensu receptum fuisse , quam illustribus viris, qui patriam magno aliquo beneficio demeruissent, statuas publice cum titulis recte factorum erigere . Quod Atheniensium sapientissimae civitatis, ut fere constat , inventum fuit. Hi namque primi omnium Armodio et Aribstogitoni tyrannicidis statuas publice posuerunt. Cujus rei, si veram causam quaerimus, non ea tantum fuit, ut bene merentibus maXimo munere gratiam referrent, Sed multo etiam magis, ut immortalis gloriae proposito praemio , quo nullum neque majus noque honestius excogitare mortalitas potuit, ingenuos et eXcelsos animos ad res magnas eXcitarent, cohortarentur , allicerent. Et

quidem constat plerosque , conspectis illustrium virorum imaginibus,

recte factorum admonitos studiose captaSSe maXimarum rerum ocicasiones , ut C. Caesarem conspecta Gadibus Alexandri Macedonis

effigie, ad quam intuens sertur ingemuisse, quasi pertaesus ignaviam

suam , quod nihil tum a se memorabile actum esset in ea aetate, qua totum paene orbem Alexander subjecisset. Fuerunt et alia per gentes non dissimilia ad colendum virtutem irritamenta , cuncta pro recte factis solam gloriam promittentia : ut apud Carthaginenses annulorum ornatus. Nam pro expeditionum numero , in quibus quisque militasset, annulos gestabant. Et in nostra regione tot Obeliscos ante cujusque sepulcrum erigere mos erat, quot hostium

occidisset. A quo non longe abhorrebat Lacedaemoniorum Scytharumque institutum . Nam qui nullum hostium interemisset, apud illos capistro cingi lege cogebatur, apud hos in solemnibus epulis pateram circumlatam prohibebatur accipere. Nunc ego libenter ab istis perquirerem, qui gloriam appetere fas esse negant , quid ad

haec mortalium instituta respondeant i An velint omne genus humanum inanitatis ac stultitiae damnare, quod tam variis invitamentis concordi sententia erectos hominum animos ad quaerendam

gloriam incitarent ' Quae si res est inanis, si futilis, si pro nihilo habenda , et excelsis animis spernenda , quid hoc esset aliud , quam

homines fallere , et obtenta falsa honestatis specie , per magnum errorem deludere ' quod facere cum nemini bono viro licet, tum iis est turpissimum , qui serendi leges et optimis institutis civitates informandi munus susceperunt . An potius illorum prudentiam admiratione dignissimam esse credant, et cunctis laudibus efferendam ,

qui optimis quibusque ac ingenuis animis appetitum gloriae insitum

232쪽

GONSALUS innatumque esse intelligentes, honestissimorum ac illustrium factorum id praemium proposuerunt, quod maXime honestum esset,

et sua pulchritudine hujusmodi animos in primis alliceret 8 Quo fit, ut in bello optimi ac prudentissimi quique Imperatores, dum

instante pugna milites ad sortiter et strenue dimicandum oratione cohortantur, non ignari animos pro cujuSque natura esse tractandos , cupidis spem lucri, si vicerint: timidis majus, si victi fuerint , fugientibus periculum proponant : delitiosis , quod ipsorum fert libido , ex victoria polliceantur : honestis autem et liberaliter educatis ignominiam et indignitatem , si victi fuerint, Ostentent: gloriam , decus, honestatem , si victores eVaserint. Quippe quibus

non est factu difficile persuadere , satius esse honeStam mortem oppetere , quam pugnae vel cum levi nota superesse : et gloria ipsa tanti est, ut pro hac nullum sit periculum recusandum, nullus deprecandus labor. XXXVI. Quo in loco plurimum valet majorum, si qua exstat, virtus et gloria commemorata. Mirum est enim qua mortalium animi alacritate sic admoniti ad aemulandam majorum suorum gloriam incendantur. Nonne videtis in bello , cum hujus regni singularum civ tatum veXilla conveniunt, quos animos, quos spiritus, quam ad dimicandum alacritatem sumant nostri cives, cum vexilium Xereciensis civitatis nostro Velut assurgere ac Se subjicere conspiciunt ' Memores videlicet illius gloriosae victoriae, quam olim majores nostri retulerunt, fuso largatoque ingenti Maurorum exercitu , qui civitatem illam longa obsidione afflictam , et armis et inedia eo necessitatis compulerat, ut jam oppidani, viri alioquin sortissimi , et bellica gloria nullis, ut scitis, nostrae nationis Secundi, praesertim si res agitur equitatu , de se dedendo cogitarent. Quod factum esset, nisi nostra civitas, cujus fidem implorarunt, his propere ac libenter auxilium tulisset: suscepta ea provincia , quam, ut accepimus, aliae non minus opulentae , ut nimis difficilem recusarant . Cujus praestiti beneficii gratiam immortalem , qua ratione videtis , viri gratissimi referre statuerunt. Neque vero populi tantum et universae civitates hujusmodi exhortatione ac commemoratione commoventur incitanturque , sed singulorum animi multo etiam magis. Hoc enim fere claris parentibus orti iis, qui humili loco nati sunt, promtiores eXsistunt ad virtutes capessendas , quod illi, nisi plane degeneri et abjecto animo sunt, non se sua

233쪽

sEU DE APPETENDA GLORIA. 219 familia si loque nomine dignos arbitrantur , nisi paternam claritatem, quam maxime possint, paribus virtutibus sustineant, vel si possint, etiam adaugeant. Hi vero nullo tali ad res magnas irritamento excitati, jacent plerumque, non sibi turpe putantes in paterna obscuritate delitescere. Nisi si quis, quae extra se sunt, ad se nihil pertinere ratus, ita fuerit affectus , ut nobilitatem in sola virtute positam esse putet: Seque ita comparaVerit, ut claritatem , quam a majoribus non acceperit, sibi parere posterisque tradere summa sit ope conaturus. Constat enim hujusmodi animis nihil esse generosius , nihil excelsius, nihil ad praeclara in omni virtute facinora patranda , neque promtius , neque accomodatius. Citantur in

hujus rei testimonium Tullus Hostilius, Tarquinius Priscus, Tullius Servius, quos ex humili conditione ad fastigium Romani regni magnae suae virtutes eveXere. Cato item Major, qui Tusculi natus ignobilis , summis virtutibus optimi oratoris , optimi senatoris, optimi imperatoris nomen est inter Romanos assecutus. Nec duo illi Arpinates silentio praetereuntur , C. Marius et M. Cicero. Atque hos quidem et alios Romani hoc in loco commemorant, Graeci suos, Galli suos, suos Germani, suos natio quaeque solet fama celebrare. Verum nescio, an ulla tot possit , quot nostra in testimonium adducere : quos sigillatim referre nihil est necesse , cum constet, fere clarissimam quamque similiam, quae maxima in regno copia est, ab hujusmodi fonte dimanasse. Quae a me idcirco dicta sunt, ne quis vestrum putet , cum appetitionem gloriae ingenuis animis insitam esse dico, hos me tantum intelligere , qui claro aut summo loco nati sunt. Nam licet hi magna ex parte id magno studio contendant, ut modo dixi, ne quid majoribus suis indignum efficiant; tamen plerosque videas adeo dissolutos, ignavos , degeneres, ut nobilitatem licentiam peccandi esse putent, quique Opes majorum virtutibus partas, et quae debent esse ad fungendas virtutes instrumenta , in luxu , ganea ceterisque libidinibus Sardanapali more profundant: denique in socordia et ignavia et turpi otio vitam Omnem traducunt. Et quod est odio majore dignum , hi sunt , qui claritatem nobilitatemque majorum , quam ipsi suis flagitiis obscurant foedantque , maxime omnium jactare Solent. Unde manavit tritum illud vetustate proverbium: GutS patrem laudabit, nisi mali fili ' Hos ego animos numquam committam , ut ingenuos et nobiles appellem. Nam quis me ferat pru- Ee a den-

234쪽

G O N S A L II S. dentium virorum , si animum illum sustineam generosum appellare qui nonnullis hominibus, ut de porcis est in proverbio, pro sale datus est ' Ergo generosos appello optima indole praeditos, liberaliter institutos, turpia et indignitatem respuentes, et qui ad officium Omne promti sunt, ad omnem Virtutem parati. XXXVII. Si ergo, ut redeat eo, unde deflexit oratio , communi mortalium judicio atque testimonio ingenui et generosi animinutu quodam naturali ad gloriam in primis seruntur : quis dubitare queat, quin gloriae appetitus, maxime naturalis, sit pulcher,

honestus, et cum ipsius virtutis atque honestatis amore suapte natura conjunctus et colligatus ' prorsus ut si Virtutes amare , amplecti , desiderare , ut est, sic honestum , pium et ex officio esse dicatur , gloriam , quae Virtutum est consectatriX , appetere , contra ve religionem, vel officium esse dicere irreligiosum et contra officium esse videatur. Habui haec de gloria quae dicerem , quam vos hortor sic cum virtute colatis, sicque ad eam liberos vestros optimis institutis formatos incitetis, ut haec civitas, cui per se clarissimae nonnulla tamen majorum nostrorum virtutibus claritatis accessio facta est, aliquo familiae nostrae lumine semper illustretur.

235쪽

IO. GENESII SE PULVEDAE

CORDUBEN SIS,

ARTIUM ET THEOLOGIAE DOCTORIS,

DE CONVENIENTIA MILITARIS DISCIPLINAE

CUM cHRISTIANA RELIGIONE DIALOGUS,

QUI INSCRIBITUR

DEMOCRATES.

237쪽

IO. GENESIUS SE PULVEDA

ILLUSTRI ET ORNATISSIMO VIRO

FRANCISCO TOLETO

S. P. LIBRUM De convenientia disciplinae militaris cum Christiana Religione , quem ad patruelis tui filium Fernandum Toletum Albanorum Ducem elucubraveram , mihi erat animus non ante in manus hominum emittere, quam diu sancitum, velut alienum perpendissem , lateque et accurate more veterum recognoviSSem . Tu tamen vixdum peractum ut jam edere moliar , adhortaris, rem asseverans nec sine eXemplo futuram , nec sine ratione . Nam quosdam veterum summos viros, et in his Marcum Tullium , nihil minus secutos fuisse doces , quam id consilium de longo tempore protrahendo librorum editioni, quod Horatius in Arte Poetica pro bavit , et ego tuis postulatis objiciebam. Et simul eum libellum , qui utinam dignus esset opinione tua, a multis affirmas desiderari ejus ordinis hominibus, ut ipsorum honesta desideria commodit, tesque differre contra officium esse videatur . Ego vero ut tibi as- Sentior, fuisse viros praestantes, qui consectos libros paulisper intra domesticos parietes continuerint: sic me ab illorum ingenii doctrinaeque magnitudine , cui jure poterat licentia properandi concedi , longissime abesse non ignoro : certumque habeo nemini lenta in hoc genere consilia, atque moram editionis nocuisse . Sed tu

nullam excusationem admittens urges etiam nunc recentioribus hominum doctorum , sed tamen vel morae impatientium , vel ambitiosorum exemplis, huc adjiciens id , quod me vel in primis commo-Vit , non esse rem jam omnino integram , cum idem manu scriptus libellus velut humilitatem scrinii nostri pertaesus, et ambitioSe cupiens sublimiora et augustiora loca videre, me propemodum invi

Desumta est haec Epistola ex editione Romana anni M.D xxxv. In reliquis de Sideratur , uti et Index rerum , quae in tribus hujus Dialogi libris continentur , quem nos suis locis ad oram cujusque paginae aptavimus.

238쪽

to , privatim quidem exierit, sed paulo inconsultius , non exspectata postrema lima. Obsequendum est igitur voluntati tuae vel cum jactura meae existimationis: nec enim tam durus sum , aut peribnax propositi, ut obsistere possim studio tuo atque rogatui, quem tum propter humanissimos tuos suavissimosque mores unice diligo, quod mutuo me facere sentio , tum colo familiariter, ac diliget ter observo propter canam in aetate juvenili prudentiam, et cum singulari virtutum omnium studio convenientem splendori familiae, eamdemque comitate conditam gravitatem. Vale.

239쪽

AD OPTIMUM ET CLARIssIMUM VIRUM

D. FERNANDUM TOLETUM ALBANORUM DUCEM

DE MOCRATES,

SIVE

DE CONVENIENTIA DISCIPLINAE MILITARIS

CUM CHRISTIANA RELIGIONE DIALOGUS. P RAEFATIO. CUM Bononiam venissem Clementem Pontificem maximum Secutus , quo tempore hic Roma prosectus, et Carolus Caesar ex Pannonico bello reversus, de summis videlicet rebus colloquendi gratia in eam urbem convenerunt, gratissimum mihi fuit post longam meam decem et octo annorum in Italia peregrinationem multos ex Hispana nobilitate summae spei adolescentes videre, et aliquorum jucundissima consuetudine colloquioque frui. Sed me omnium maxime delectavit, quod ipsorum quosdam animadverti, non ad arma solum , sed ad litteras etiam praeter morem nostrae gentis factos esse procliviores. Prius enim rarissimum erat Hispanum homi nem illustri loco natum videre , qui vel litteras Latinas didicisset: credo propter bella , quae jam olim a nostris intra Hispaniam ipsam cum Christianae religionis hostibus paene continenter gerebantur. Nam studia doctrinarum pacis otia sere persequuntur : sed postquam haec optimorum religiosorumque Principum Fernandi et Isubellae virtute et sapientia data nobis est et confirmata, hostibus partim subjugatis, partim etiam deletis, in dies, ut video , frequentiores adolescentes ex nobilitate exsistunt, qui conentur bellicam majorum gloriam laude quoque doctrinae more veterum Romanorum cumulare. Sed illud fuit permolestum , quod ipsorum non pamcos perspexi scrupulis quibusdam religionem attingentibus solicitari, Tom. IV. Ff quos

In editione Coloniensi inscribitur hic Dialogus :De honestate disciplinae militaris.

240쪽

116 PRAEFATIO. quos mihi traxisse videbantur ex quorumdam commercio , qui stidio rerum novarum inflammati magnos hac memoria tumultus in. Dei Ecclesia concitarunt, conUerSi, ut Ρaulus ait, ad Vaniloquium, et Volentes esse legis doctores, nec tamen intelligenteS , quae loquuntur , neque de quibus af irmant. Sed nulla erat major illorum juvenum solicitudo, quam quod se vereri profitebantur, ne non posset miles generosus simul officio militari, simul praeceptis Christianae religionis satisfacere. Quam opinionem , Vel errorem potius ut minuerem, praesens voce , quatenus licuit, in familiaribus congressibus elaboravi. Postquam vero in urbem reversi sumus, quaestionem scripto accuratius disserere constitui, ac de bellorum j stitia et honestate, de sortitudine, de magnitudine animi, ceterisque rebus, quae propius hanc quaestionem attingunt, disput, re : quam pro ipsius multiplicitate et varietate paulo latius expli catam hoc libello complexus sum : quem ut ad te potissimum mi terem , Fernande Tolete, Dux Albanorum inclite, adduxerunt me tuae singulares et excellentes virtutes, atque eaedem hereditariae ut enim Albanum principatum, sic eas tamquam jure hereditarioa majoribus tuis traditas accepisti, ac diligentissime tueris. Dum in hostes sortem et magnum animum , in tuos humanitatem et justitiam praestas, in omnes praesertim egenos ac tenuiores liberalitatem et magnificentiam . Et quod est omnium virtutum fundamentum , Deum singulari quadam pietate veneraris. Itaque virtutem bellicam et simul Christianam religionem tam Strenue sancteque colis, ut ad errorem, quem hic libellus insectatur , convincendum claritas exempli tui per se satis fore videatur. Ceterum ut sermo velut disceptando commodius explicaretur, placuit nobis ipsum more Socraticorum in dialogi sormam redigere , verisque parum commode suppetentibus, tres fictas a nobis personas, quasi Romae loquentes inducere, Leopoldum Germanum hominem , nonnihil de Luthero referentem , Alfonsum Guevaram nostrae gentiS, veteranum militem , et Democratem Graecum, cui primas in disputatione partes , ut jam legens ipse cognosces, attribuimus. Oritur autem sermo a Leopoldo Aliansum alloquente , quem solum

ostendit ad montem Vaticanum in coenaculo palatii pontificii de

SEARCH

MENU NAVIGATION