Joannis Genesii Sepulvedae ... Opera, cum edita tum inedita, accurante Regia Historiae Academia ...

발행: 1780년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

LIBER PRIMUS.

L QUID meditas, , Alsonse ' numquid novi ab Hispania l

Nam publicum vobis tabellarium pervenisse, indubitato argumento sunt frequentes epistolarum indices ad fores argentariorum propositi , et magnus Hispanorum concursus ad fasciculos redimendos . Ahr. Ab Hispania, Leopolde, nihil novi, quod quidem tibi scire sit cordi: omnes, qua solent, tranquilla pace fruuntur ; nisi quod prudentiorum animos ea cura solicitari conscribunt, quis eventus sit futurus hujus periculosissimi belli, quod Princeps Turcarum Solima- όόi se lnus Pannoniis atque Germanis infert. Ad quod propulsandum Carolus Caesar Rex noster satis firmum exercitum comparasse dicitur. Nemo enim paulo modo peritior rerum ignorat, discrimine belli

hujus maxima rerum verti momenta, deque summa propemodum asti reipublicae Christianae. Quamquam, si Vera Sunt, quae nuntian- Caroli Caesa-

se . . . . . . riS apparatus

tur , peditum centum millia, equΙtum Vero triginta in armiS eSSe, ad obsisten-

sapientia et auctoritate Caroli Caesaris, curaque et diligentia Fer- ,e diuqderinandi fratris ejus Pannoniae Regis coacta, magna me Spes habet, e6nficiendo victoriam , si dimicatum fuerit, penes nostros fore , quamvis hostium exercitum asseverent quingentorum millium armatorum numerum excedere. Nam licet nostri sint impares numero , tamen genere militum , virtute, peritia belli gerendi, armorumque apparatu sunt longe superiores. ΙΙ. LEop. An ista te modo solicitudo fatigabat, jam dudum m hoc pontificio coenaculo solum obstipo capite cornicum more deambulantemt Arp. Ea certe potissimum. Homini enim civili et liberaliter educato nulla , ut opinor , cura potior esse debet, quam earum rerum, quae rempublicam attingunt. Sed hanc ipsam solicitudinem auget meae prosectionis in hoc bellum cogitatio: quam profectionem id solum moratur , quod tres equi, quos electos Neapoli reliqueram , antequam in morbum incidissem , a quo vixdum satis convalui, nondum mihi sunt adducti. Neque enim statui, sortis atque officiosi militis esse ei bello , quod Imperator praesens afministret , non interesse , si per valetudinem ei liceat, aliasque magnas aut necessarias occupationes ; praesertim si quis illius absen-

242쪽

118 DEMOCRATEstis legatis ac ducibus suam operam non ignave multis in bellis praestiterit: quod mihi arbitror accidisse, qui sub Gonsato Magno tyrocinium deposui, nec ab eo tempore bellum ullum ab Hispanis est in Italia gestum , cui ego non interfuerim , et meam virilem operam

III. LEop. Istum equidem animum , Alsonse , et laudo et amplector , qui nullam officii sustineat intermissionem facere , sed te ista cura solicitudineque libero . Heri enim vesperi a Pannonia Hip-τh e, uisu polyti Medicis legati litterae sunt Pontifici redditae, quibus hostis

nuntiatur, non exspectato praelio, perterritus aufugisse. ALF. Miran-m ' ςς ' in narras , et nullis ante saeculis audita , tam ingentem exercitum,

qui vel orbi universo formidandus esse videbatur, nullo praelio fortunam expertum , longe paucioribus cedentem confugisse. Cet rum quis tibi hujus nuntii auctor est i Vereor enim , ne quis aulicorum , ut sunt eorum plerique nasuti, tibi homini Germano , avidius sortasse de rebus novis perquirenti, quod magnopere te cupere intelligebat, id pro certo ludens affirmaverit. LEOΡ. Nosti Democratem, Graecum hominem , sed a pueritia educatum in Italia , propinquum , ut audio , Demetrii ejus, qui Peloponneso dominabatur Z A p. Ego vero ipsius consuetudine diu sum militiae pe libenterque usus. Est enim non solum philosophia ac litteris Graecis Latinisque perpolitus, sed etiam rei militaris, quam longo usu didicit , peritissimus. I sop. Is mihi modo in Pontificis , unde grediebatur, conclavi rei summam exposuit. Nam et nobis olim ex quo una in gymnasio Patavino adolescentes philosophabamur, familiaritas, nec ea vulgaris, intercedit. A1 p. An Democrates nobis advolavit a Pannonia, quo nuper ipsum ex Cisalpina Gallia pe Venisse , Hispanorum exercitum veteranum secutum, his paucis die bus factus sum litteris amicorum certior 8 LEop. Advolavit scilia et , per equos enim dispositos cum eo , qui, quas modo dixi, ii

teras attulit, celerrimo cursu delatus pervenit, Clementem Polat. MaX. adhortaturus, ut opem , qua in hoc apparatu Caesarianum exercitum liberaliter juvabat , transserat in bellum Peloponnesiacum. Illuc enim properat Democrates, si quam opem vel industria , vel auctoritate sua possit nostris asserre , qui lfugata Turcam; tu 'p. 6 rum maxima classe , et Corone oppido Peloponnesi maritimo expimbuehis ni glaato, duce Andrea Doria, multo majora moliuntur : quin ipsum Τ' δ' VR'βὴ Deniocratem aspice ad nos venientem , a quo poteris exactius cun

243쪽

LIBER L

cta perdiscere. Arr. Ipse haud dubie Democrates est. IV. O salve, Democrates: incolumem te a Pannonico bello red-Zsse gratulor. DEM. Tu quoque, Alsonse , salVus sis. Ar p. Estne verum , quod modo mihi reserebat Leopolitus, Turcarum exercitum,

nondum tuba nostrorum audita , se sugae mandasse i DEM. Est vero verius. A s. Agnosco Caroli Caesaris sortunam. DEM. Agnosce et industriam. Ea namque prudentia eXciVerat magnas Germanorum copias , quorum discordiae propter Lutheranos tumultus maxime fidebat hostis, eaque diligentia militem vestrae gentis vel

ranum ex Insubria , novamque Italorum manum ex reliqua Italia, hostium adventu nuntiato, deducendam ad se in Pannoniam curaverat , ut quem et infirmum et imparatum offensurum se cred, derat Solimanus, hunc tam instructum invenerit, ut sibi vires ejus non esse tolerandas intelligens , ne experiendam quidem praelio periculosissimo sortunam constituerit. ALF. Quid igitur nostri ' nonne fugientem hostem insequuntur Z DEM. Non Visum est opportimnum , nam multorum dierum itinere a castris nostris aberat, cum sugere cognitus est, quem ad munitiora loca, et bello extrahendo magis idonea sese recipere putabamus i ut consequi esset perquam difficile ; et alioquin nostri ad propulsandum bellum , quam

ad hostem extra Germaniae Pannoniaeque fines persequendum paratiores erant, praesertim hieme appropinquante, et quo futurum erat iter, cunctis per hostium maleficium atque injuriam ferro et igne devastatis: ut nihil reliqui facerent, unde commeatus possent properantibus nostris suppeditari. Te Vero, Alsonse , Veteranum mi, litem etiam atque etiam demiror , quae tam magna causa distinuerit in Italia , ut a tam necessario honestoque bello , cui Carolus Caesar ipse praeesset, sustineres abesse : te namque et sortem Virum, et ad munera bellica obeunda , si quemquam alium , promtum et impigrum perspexi : quo nomine tunc te magis ac magis puderet, si scires ex Hispana nob litate quot viros sortes, et quam frequentem iuventutem fama belli hujus exciverit, qui nec vocati, nec ullum

tus, et Franciscus Solomaior Stunica, Albanorum BejarensiumQue spaniae nobi-

244쪽

Hispanis 'n'

2II DEMOCRATES sortissime dimicans, ac egregie sese ultus occubuit) factus modo heres aviti principatus nihil habuit potius, quam ut cum frequenti electoque comitatu ad Regem suum proficisceretur, et nihil suis opibus parcens, se quoque pro Christianorum publica causa discrimini belli hujus exponeret. Hic vero , magna vi pecuniarum ad militem conducendum praemissa , ipse cum paucis per dispositos equos, magno tamen equitum comitatu subsequente, ne certamini non interesset, magno constantique animo properavit: qui ut claro documento doceret, sibi nullam aliam causam fuisse peregrinationem illam suscipiendi, quam ut pro Christiana libertate pugnando Caesari suum praestaret officium , sublata per hostium fugam pugnandi facultate , missione impetrata statim domum , quemadmodum Ve

V. A s. An me aliud putas, quam de illuc proficiscendo jam

dudum cogitasse Z sed adversa valetudine prohibitus sum, a qua ne nunc quidem satis Vires pristinas recepi. Neque enim ignoro, quantus nobilium et summae indolis adolescentium sortiumque virorum ultro ab Hispania ad istud bellum factus fuerit concursus, et illorum, quos nominasti, principum adventus officii magnitudinisque animi plenus , multorum nobis litteris est perscriptus, et aliorum praeterea principum virorum nec enim ipsos attinet nominatim recensere, quos pari animi magnitudine, eadem in Regem suum remque publicam Christianam pietas ad bellum sacrosanctum concitavit: est enim , si nescis, hominum nostrorum animis insitus quidam egregius religionis respectus. DEM. Ego vero id habeo multis exemplis exploratum. Nam cum rara sit pietas iis, qui ca-' Stra sequuntur , ne poetae prorsus astipulemur , qui nullam eis neque fidem neque pietatem esse prodidit: animadverti tamen post urbis Romae direptionem in ea peste , quae ingens paulo post eXer' citum Caesarianum ex variis gentibus conflatum invasit , plerosque milites Hispanos, cum in morbum incidissent, praedam percupi' de partam, ne vos Videar ab omni crimine vindicare , religione tamen ductos spoliatis civibus restituisse : quod aliarum nationum cuipiam fortasse militi accidit: ego tamen, qui toto eo tempore in castris fui, multaque diligenter observavi, neminem nec vidi, nec

ab aliis audivi, qui hoc officium Christianae religioni tribuisset: quam de vobis existimationem auxit mihi vel plurimum in Pannonia superioribus diebus honestissima eademque jucundissima eorum jum

245쪽

LIBERI. 23 Ivenum ex Hispana nobilitate, quos modo memorabam , conSuetudo : qui, cum promti et alacres essent ad pugnam , ut omnes opinabamur , impendentem ineundam , et mortem pro Christiana religione , si fortuna tulisset, oppetendam , illud se modo subvereri dictabant , ne justissima ira Dei propter Lutheranam impietatem Germaniam affligere , et hoste vindice hostem ulcisci statuisset. Itaque plurimus eis erat sermo de religione , et item de officio nobilis et Christiani militis: cujus conditionem complures ipsorum non sine dolore accusabant, in quibusdam dictitantes, nobilis militis, quem ipsi equitem , sed patrio vocabulo nuncupabant, professionem cum praeceptis Christianae philosophiae parum cohaerere. VI. Arr. Vetus scilicet querela , sed quae dudum, nescio quo pacto , coeperit inter Hispanam nobilitatem magis ac magis invalescere. I op. Quid mirum ' cum ne illud quidem satis constet, num bellum cum quovis hoste gerere, quod est militis officium, liceat per religionem homini Christiano. DEM. Scio, Leopol de ,

tuorum Germanorum quosdam non obscuri nominis id ipsum nu- ρό bbi, per disserere coepisse. Atque equidem metuo , ne illa , de qua modo dicebamus, querela ex istorum commercio nata sit, aut aliunde fortasse pertenui capite orta, hinc Vires etiam atque etiam adquisiverit. Ahr. Tu vero , Democrates, quid Sentis' num sortis nobilisque militis professionem a Christiana doctrina putas abhorrere t Nam et mihi accidit, quorumdam meorum contubernalium hujusmodi querelis interesse , et in eam opinionem Sum , ut verum

fatear , jam pridem delapsus, non quod putem, Christianis bella suscipere habendum esse religioni, tam saepe justis, aut etiam necessariis , ut mihi quidem videtur , suscipiendi causis incidentibus; sed quoniam multa accidunt in vita , quibus intervenientibus viro forti sit necesse, aut famam , cujus ipsi debet esse maxima cura, deserere, aut praecepta religionis negligere. LEOP. Mihi quidem

et ob istas et ob alias causas sic prorsus videtur , nolo tamen quidquam temere asseverare : Sed tu quid, Democrates, arrides, et non potius rationem contra, si quam habes, exponis i DLM. Gaudeo te, Leopolde , cautiorem, quam solebas, esse factum , qui, cum plane tuam sententiam a dogmatis Lutheranis non alienam paucis protulisses, memor tamen te non Saxoniae , sed Romae, et in aedibus pontificiis verba facere , dictum notissima cautione et tuorum quibusdam familiari temperasti. LEOP. Omitte , Democrates,

246쪽

DEMOCRATES mentionem facere Lutheri, et culpam ejus, si qua est, nobis e probrare , qui vim rationum in omni quaestione, aut sacrarum litterarum testimonia , non cujusquam hominis auctoritatem sequimur. DEM. Praeclare vero nobiscum actum est, si non licet, ut quisquam vir fortis sit, et idem Christianus: sed haec quaestio major, ut video, facta est quorumdam ingeniis, quam ut paucis queat explicari. Ai p. Obsecro te, Democrates, quando in hunc sermonem incidimus , et mihi videris non imparatus aut immeditatus his de rebus disserturus, ut nobis explices tuam sententiam , et Leo-poldo viro in philosophia et sacris litteris exercitato , quem ad comtradicendum paratum video, satisfacias: sic enim mihi satisfactum fuerit horriini indocto , et vix qui Latinas litteras didicerim , sed tua et doctrina , et rerum peritia , quid res haec habeat veritatis, edoceri percupido. LEOP. Mihi vero , Democrates, rem seceris per inde gratam , qui huic opinioni non tam pertinaciter adhaesi, ut ratione convictus non sim libenter ipsam depositurus , te praesertim auctore , qui ad studia doctrinae rei quoque militaris periti am , divinum illum Socratem imitatus , sic adjunxisti, ut mihi videaris inter hujus memoriae magnos Viros excellere. DEM. Opus quidem erat majore otio et animo vacuo: ceterum difficile est stindio veterum amicorum abnuere , praesertim colloquium postulam lium ad indagandam in re controversa et ad plurimos pertinente

veritatem , cujus inquisitioni nullum negotium esse praeferendum principes philosophorum putaVerunt. VII. Age igitur , Leopol le , ut morem disputandi Platonicum

teneamus, causam expone , cur tibi militia cum religione Christiana tantopere pugnare Videatur. Ego quae mihi contra videbuntur, nam te in magno errore versari certum habeo, jam conabor explicare. LEop. Primum omnium quia, ut paulo ante dicebam , bellum omnino gerere, Christianis institutis jureque divino vetamur. DEM. Contra jus ergo divinum gessit bellum Josue, et praeter legem divinam bello persecutus est tot reges et civitates, dum novas sedes populo Israelitico pararet. At raro , atque haud scio , an numquam praelium inivit in usu Dei, a quo etiam , ut solem lunamque SiSteret , dum suos hostes ulcisceretur , pugnans cum Amorrhaeis impetravit : ut pleraque alia bella , quae a Davide , quae a Machabaeis, quae a ceteris electi populi praesectis jussu et ope Dei gesta sunt, taceantur. LEOP. Quem Josue, quem Davidem , quos tu mihi Ma-

247쪽

LIBER L 233 chabaeos narras ' Judaeos homines, et memoriae pervetustae: de Christianis quaerimus, et lege utentibus evangelica, non de Hebrae- is , quos scimus sanguinolentos fuisse, et quibus cum Christianis nihil est in hac parte commune. DEM. Christianorum igitur Deus

alter est ac Judaeorum. LEOP. Deum quidem unum esse, atque eumdem omnium gentium rerumque omnium conditorem et gubernatorem profitemur, nam idem dominuS omnium , ut inquit Paulus, et dioes in omnes , qui invocant illum: sed praecepta et leges alias aliis datas esse nemo ignorat. Itaque Judaeis per legem belligerare licebat, Christianis non item licet. Quid est enim, quamobrem pugnare debeat, qui violento non resistere , sed dexteragena colapho accepto , alteram caedendam exponere , et tunicam s. spoliare conanti pallium etiam dedere, ab ipso Christo jubetur ' a quo cum Petrus reprehensus sit, quod adversus impios et sceleratos pro innocentissimo Domino strinxit serrum: quae poterit esse causa posthac , ut homo Christianus injuriam injuria repellat, qui, ne pluribus agam, suos hostes etiam diligere praecipitur' DEM. Chri- Testamen-stus igitur veterem Judaeorum legem abolevisse , et praecepta illis qua

quatenus a Christo fue-cata penitus antinuasse tibi Videtur ' LEOP. Non mihi uuidem So- xit abroga-L A . . . A tu Iu

lum, sed cum aliis plerisque, tum etiam Paulo, qui in epistola, quae est ad Galatas, nihil aliud propemodum agit, quam ut veteris legis observationem perniciosam etiam, non solum inutilem esse doceat Christiano : Ex operibus , inquit, legiS non juotificatur omniS caro: GaI. a. et paulo post: Si per legem juatilia , ergo gratis Christus mortuus eSt: et item: sulcumque ex operibus legis sunt, Sub maledicto Sunt. Tota denique epistola huc pertinet, ut lex illa, qua utebatur populus Judaeorum, abolita esse intelligatur. VIII. DEM. Tu vero , Leopol le , utri potius credendum censes, Christi ipsius evangelicae professioni, an Pauli, si quidquam ab eo discrepare videatur , epistolari doctrinae ' LEOP. Christi potius verbis : Deus enim est, in quem nec error potest nec vanitas cadere, si Paulus a Christo dissentiat: sed dissentire non potest, idem est enim Spiritus sanctus, qui loquitur in utroque immo et ipse Paulus Christum in se loqui profitetur his verbis: An experimentum quae-o Or. it. ritis ejus, qui in me loquitur Christus ' DEM. At Christus in evangelio : Non Ueni, inquit, legem Solvere aut prophetaS, Sed afimplere. I sop. At ista professio Christi non tantum non discrepata doctrina Pauli, sed cum ipsa congruit etiam ad amussim . In

248쪽

veteri enim testamento , quod legem et prophetas appellamus, ploraque omnia erant Velut imagines et figurae seu vaticinia rerum futurarum , quibus rebus per Christum persectis, ac in ipso evenientibus , datoque novo restamento, vetus cum suis legibus antiquatum esse non potest dubitari. Nam rebus ipsis praesentibus, quis potest umbris ac imaginibus esse locus DEM. Certe nullus: sed in veteri testamento nullam rem expressam et solidam, sed adumbrata cuncta, et meras imagines aut praedictiones esse putas ' LEOP. Fortasse cuncta. DEM. Etiamne leges illas, de quibus est in Exo- Exod. αo. do : Non occides , non adulteraberis , non furtum facies , et cetera id genus praecepta, quibus tamen observandis parari vitam aeternam , non uno loco docet Christus in evangelio ' LEop. Praecepta Decalogi omnino sunt excipienda , vigent enim in utroque te

stamento.

IX. DEM. Non igitur omnia in vetere figurae sunt, aut Vaticinia. LEop. Quasi vero simpliciter ipse suerim locutus, et omnia dixerim , non pleraque omnia , et cuncta fortasse. DEM. Laudo cautionem , ac unde didiceris, intelligo : sed cur ea potissimum Vigent, ceteris abrogatis ' An quia pertinent ad mores instituendos , et sunt natura prosecta Hoc enim et Augustino placet et Hieronymo , ut ceteros taceam doctissimos theologos. LEOP. Certe,

non quod Hieronymus ita senserit, aut Augustinus, qui homines fuerunt, et potuerunt errare , sed quoniam id cum ratione congruit et evangelica doctrina. DEM. Non postulo, Leopol de , cum Hieronymi utor vel Augustini testimoniis, ut ipsorum scripta pari fide ac libros, qui canonici nominantur , prosequaris: id enim facere , Vel ipso in primis Augustino auctore in epistola, quae est ad Hieronymum , Vetamur : sed magnorum virorum , quorum cum Sanctitate doctrina et sacrarum litterarum peritia nobilitata est, et ecclesiae auctoritate probata , dictis absque summa et manifesta ratione refragari , vide ne non sit hominis non modo pervicacis , sed etiam impudentis. Verum haec alias : redeo ad praecepta Decalogi , quae si vim suam idcirco in lege quoque evangelica retinere fateris, quo niam ut sunt , sic etiam habentur leges naturae, si qua lex alia a

jure itidem naturae prosecta esse reperiatur , qua sanctos patres usos fuisse constet in vetere testamento , hanc a Christo abrogatam esse nonne per te nefas erit existimare ' Leges enim naturae ad Omnes homines omneque tempus pertinere, eruditissimorum est consensus.

249쪽

LIBER L 23sCerte Paulus, ut turpe viris esse doceret comam gestare , nihil aliud c . . itiquam naturae legem ad Corinthios scribens allegavit: et in epistola, quae est ad Romanos, tantum tribuit naturae legibus , ut in eis ad bene sancteque vivendum gentibus lege vacantibus satis dicat esse praesidii, ut appareat naturae leges absque temporis discrimine divinis esse annumerandas: leges enim naturae tamquam ab immortali capite sonteque perenni manare constat ab aeterna lege, quam Augustinus Dei voluntatem esse desinit, quae ordinem naturalem Lib. i. D Li conservari jubeat, contraque vetet perturbari. I gop. Naturaeges, Democrates, nullis neque divinis neque humanis institutis abrogari posse , satis est a te , me nihil refragante , declaratum . Sed video nos a proposito jam dudum aberrare : utrum bellum gerere, quod mihi non videtur , Christianis sit permissum, quaerebamus , tu nescio quo pacto sermonem ad naturae leges avertisti. X. DEM. Age igitur, Leopolde, explica nobis, utrum bellum aliquod duce natura suscipi putes, an secus: et jam videbis, nihil nos a scopo declinasse: si enim illud dederis, et constare nobis voluerimus , qua ratione Judaeis, eadem etiam Christianis bellare permissum esse confitebimur: sin aliter , aliqua tamen fundamenta superiore sermone jacta fuerint, ad propositam quaestionem dijudicandam . LEop. Mihi vero longe aliter videtur, bella initio praeter naturam ab immanibus hominibus, et certe ab iis, qui naturam optimam regnandi habendique cupiditate et ambitione corrupissent , orta esse sic enim traditum est nobis a majoribus, eademque post non alia ratione suscipi. Egone , quod est humanae vitae maxime perniciosum , et praeclaras saepe civitates ac optime insti, tutas regnaque evertit, hoc putem duce natura administrari ' id ad summam , in quo vincimus belluarum immanitatem l Quando enim leones cum leonibus bella gessere ' quando cum tigribus tigres ' DEM. Bellum igitur ad alterius injuriam suscipere , contra naturae legem esse dicis, ob eam opinor causam, quod est injustum natura. LEop. Sic prorsus existimo . DEM. Bella ergo natura usta nonne jure naturae suscipi confitebimur Z LEop. Certe, si ju- Sta sint, ego tamen nullum bellum natura justum esse contendo:

nam quod a lege divina dissentit, id quomodo potest cum lege naturae consentire ' DEM. Quam vere , mox videro , certe constanter

respondes. Sed jam quid sit natura justum constituamus, et quid vicissim injustum : ut haec in bello considerantibus, planius, quod Gg α quae'

250쪽

136 DEMOCRATEsquaerimus, appareat: et, si placet , Aristotelem summum philoso- iustiti phum auctorem adhibeamus, quis natura id , definit , iis ijd ubique habet eamdem Tim , non quia Sic placuerit, aut secus :vides , ut verba illius ex quinto Ethicorum Nicomachiorum libro ad Verbum expresserim , ne , quod auctore Cicerone in quibusdam reprehendo , verba Graeca , dum Latine loquor, inculcarem . Id porro ubique vim eamdem habere , docti viri interpretantur , quod est tale sponte sua , non quia sic placuerit legislatori cuipiam, aut alicui civitati: exempli causa , legatos comiter tractare , justum est

Sponte sua : eosdem pulsare , vicissim injustum reddere et negare depositum, eodem modo. Quod quia hominum consensu et usu

Rh,. dijudicatur , idcirco jus gentium a jure peritis appellatur eodem philosopho auctore, qui alio in loco legem civilem Vocat propriam , utpote unius gentis aut civitatis: naturae Vero , communem , qua scilicet utantur omnes nationes: id commune justum , aut vicissim

injustum esse declarans, quod esse tale omnes homines velut divi, natione quadam naturali interpretantur. Numquid tibi videor recte quid justum natura , quid injustum sit, statuisse 'EihIc. 10. XL LEOP. Non habeo, quid contra dicam. Nam quod omnibus videtur , hoc verum esse facile philosophis assensior, idque judicium esse naturae , certum habeo : Sed isto modo , Vereor , ne nihil nobis justum natura relinquatur. Quid enim tam justum est, de quo in judiciorum tam infinita varietate idem omnes homines non dico mundi, sed unius civitatis eodem modo judicent, cum etiam in rebus, quarum judicium est in sensu , interdum sit magna dissensio , eumdem cibum alio dulcem , alio diversum judicante t*iς- 3- DEM. Esto bono animo , Leopol de , nam te isto scrupulo facile , dem Aristoteles explicabit: ut enim res dulcis, vel calida sit, an secus, credimus Sensui recte valentium, nec movemur , siquid contra videatur aegrotantibus: sic , inquit ille , in bonis malisque rebus discernendis, hoc est in virtutibus statuendis ac vitiis, bonorum j

Tibic. io. dicio standum eSt, quorum mens sana et animus habetur non improborum , in quibus aegrotat utrumque : virtus enim et Virtute praeditus recte judicat singula, est enim quasi mensura, et eXpe-Quorium ju- tendarum fugiendarumque rerum certissima norma. Cum aliquid i-

dum sit de pitur hominum communi Sententia honestum vel turpe , iustum aut is rebus. UlcisS1m injuStum CSSe dicimuS, prudentium studiosorumque ludicia

volumus intelligi, non etiam perditorum et pravis tum opinionibustum

SEARCH

MENU NAVIGATION