Joannis Genesii Sepulvedae ... Opera, cum edita tum inedita, accurante Regia Historiae Academia ...

발행: 1780년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

LIBER Ι. 23 Ttum etiam moribus corruptorum: nec si qua gens est adeo barbara et inhumana , ut a sensu communi hominum abhorreat: quamobrem jure consulti in definitione juris gentium non id simpliciter

esse ajunt , quo gentes omnes utuntur , sed addunt etiam hu

manae .

XII. His igitur explicatis, ut quod quaerimus, appareat, jam

mihi responde , utrum injuriam in alios inserre non lacessitum , sed suis cupiditatibus servientem , atque alios bonis suis spoliare, injustum putes sponte sua ' LEop. Certe, si quid aliud: et quoniam id scelus bellis potissimum patratur , idcirco bella contra naturae legem esse dico. DEM. Quid injuriam propulsare , et immerito laborantibus opem ferre ' nonne eadem ratione sponte Sua , hoc est, natura justum esse confitebimur ' ut enim magnus orator , et idem philosophus egregius scriptum reliquit, et postea est a divino Ambrosio repetitum in eo libro , quem ipse quoque de re iis psit : sui non defendit, nec obsistit, Si poteSi, injuriae , tam est

in Titio , quam Si parentes , aut amicoS, aut patriam deSerat: unde duorum magnorum Imperatorum populi Romani in bello civili voces plurimorum sermone et approbatione celebratae proruperunt, quorum, qui patriae libertatem cum senatu contra sceleratos cives tutabatur , verba , quibus utitur in evangelio Christus, usurpasse traditur : sui non est mecum, contra me eSt: alter , qui eidem pa- Maii. 1et. triae servitutem flagitiosissime moliebatur, sui sceleris conscius vicissim dictitasse fertur, pro se esse , qui non esset contra Se . Injuriam igitur vel in socios vel in nos, quibus nihil ipsis carius esse potest, illatam propulsare, eodem modo justum esse dicemus sponte sua. LEop. Mea quidem sententia. DEM. Cum igitur bello le- . Quaed ingem naturae violari, si ad alterius injuriam susceptum fuerit, fa- re naturae. teamur: nonne idem justum esse naturae lege confiteri necesse est, si ad violentorum injuriam propulsandam , et innocentes defendendum suscipiatur ' LEop. Ista quidem ratione sic videtur , ego tamen

quid praeceperit Christus, et evangelicae doctrinae , de qua initio dixi , meminero : nec Pauli monita huc pertinentia contemsero, qui non dico bella , sed lites, quae sunt multo tolerabiliora mala , Christianis ad Corinthios scribens, his verbis interdicit: Jam , inquit, omnino delictum est in Ῥobis , quod judicia habetis inter NOS , quare non magiS injuriam accipitis , quare non magis fraudem patimini 'Christus et Paulus injurias inimicis nos condonare jubet, tu nos

252쪽

Philosophorum et theologorum Placita ne Summo bono , Seu felicitate. Lib. IO

138 DE MOC RATE shortaris ad injurias persequendas ' quae vera sunt, non possunt dissidere . Aut igitur doce , haec cum illis non pugnare; aut cum Christi et Pauli dictis refragari nefas sit, desine me tuis argutiis ad istas naturae leges revocare. DEM. Aequissima vero conditio , et quam sane lubens accipio. Ut summa igitur paulo altius repetatur , utar, si tibi videtur, paulisper oratione perpetua : tu interim , si quid displicuerit, memoriae mandabis, et postea tuo jure et arbitratu contradices. LEop. Mihi vero videtur, nec te , quoad voles, interpellabo . XIII. DEM. Non te latet, Leopol de , multas maximasque fuisse inter philosophorum principes de finibus bonorum et malorum dis

sensiones , aliis alio summum bonum summumque malum metien

tibus: legisti enim, opinor , quinque illos libros , quibus hanc quae,

stionem Cicero , nescio doctius, an elegantius, est complexus. Et quid scripserit ejus aequalis Marcus Varro doctissimus Romanorum, et quo processerit hujus ratio Veterum sententias enumerando, non

ignoras. Quamquam enim omnes hujus de Philosophia libri injuria temporum interciderint, multas tamen ejus sententias, et eas inprimis, quae hunc locum attingunt, diligenter persequitur Augustinus in libris, qui sunt de civitate Dei. Sed ceteris opinionibus magno doctorum hominum consensu olim explosis, nemo sere jampridem est, quin Peripateticorum et Aristotelis in Stoicis et veteri Academia vocabulis magis, quam rebus dissentientium di Sciplinam, ut in reliqua philosophia , sic in hac quaestione , ceteris philosophis

peripatetico- anteponat. Peripateticorum porro de summo bono sententia notis-

sima tibi est, et cunctis, qui Aristotelis libros de Moribus legerunt, in usu virtutis positum esse finem bonorum, quem ipse jam summum bonum , interdum selicitatem appellat: a quo virtutis usu , quoniam interdum adversa valetudine, alias excludimur egestate, idcirco et corporis et externa bona suppetere ajunt oportere , quibus utimur , partim ut instrumentis ad fungendas virtutes , partim ut Eq. rebus necessariis ad vitam liberaliter degendam. Sed cum sit duplex virtuS, altera διανοητικη, altera Graece nuncupata, L 1tine autem , ut Video , intellectualis , et moralis consuevit app ellari: in alterutrius usu satis esse praesidii putant Peripatetici ad bene beateque vivendum : sed eos tamen beatiores esse, qui cognitioni veritatis vacant, et optimarum rerum contemplationi, quan

to scilicet intellectus ceteris animi partibus, ac res divinae humanis

mri et I 0. Eth. runt de Samo bono sententias

253쪽

LIBER T. 239 habentur praestantiores. Disserit autem Aristoteles de ea felicitate, quae potest in hominem mortalem cadere , non de illa , quae ut

est, Sic vocatur a theologis aeterna vita, quam efficit clara ape laque Dei contemplatio : sic enim Christus patrem alloquitur : Haec ir.eSt Sita aeterna, ut cognoscant te Solum Deum Uerum quod nemini datum esse constat in corpore mortali , praeter Christum , de Mose et Paulo quaerentibus eruditiS. Nunc enim VidemuS , ut te Laac. .is. statur Paulus, per Speculum in aenigmate , tunc autem facie ad faciem . Cumque apparuerit, SimiPS ei erimuS , et Uidebimus eum simati est. Quamquam ne hanc quidem felicitatem philosophus min-Eibis. 10.ctam reliquit, nisi quod ipsam non hominibus tribuit, sed diis immortalibus , quos semper tradit esse beatos. XIV. Ut igitur summorum philosophorum ratio vitam sapientium , qui Dei vitam , quatenus mortalibuS est datum , aemulantur, cunctis praesert longo intervallo , eos tamen , qui in reipublicae aut ejus partium administratione cum virtute Sunt occupati, a se

licitate non excludit: sic Christianis intelligere oportet, duplicem

esse vivendi rationem, utramque honestam et religioni conSentane' ne os , ,eis

am , sed quarum altera longe alteri praeseratur. Hanc duplicem ζbribs, i . vitam , ne longius abieris, Christus ipse non obscure in duabuS SO' p ..bbi 'roribus Martha et Maria significavit, ejusque discrimen aperuit. In LM. 16. Martha enim , quae hospitem Christum liberaliter excepit, et sedula in eam curam incumbebat, ut benigne ipsum ac civiliter tractaret , quid aliud intelligimus, quam eorum vitam , qui colendis morum Virtutibus se dedunt, et rebus agendis accommodantur ' Nam in Maria, quae sedens ad pedes Christi, verbis ejus erat intenta, philosophantium contemplantiumque vita haud dubie significatur.

Cui quoniam Martha multorum errorem secuta, Vitam civilem praeferebat , dum sororis otium apud Christum incusaret, sic ejus expostulationi Christus occurrit, ut utramque vitam honestam esse doceret, sed contemplantium multo praestaniforem. Nam Martha, Mariba , inquit, Solicita es, et turbaris erga plurima. Porro unumeSt necessarium, Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ob ea : quasi diceret : qui in re gerenda versantur, ac student honestarum rerum administrationi ut Martha , hos , quamquam ipso rum vita laudanda est nam cum virtute humanis tum necessitatibbus SerVit, tum etiam commodis) tamen multis saepe solicitudinibuS implicari, et turbulentis curis angi necesse est. Qui Vero 'dariam

254쪽

DEMOCRATES

Rug. de verb. Domini.

riam imitantes investigandae veritati et divinarum rerum contem .plationi vacant, horum vita tranquilla et serena est, atque longe perfectior : quippe cum eam, quoad licet, aemuletur , quae justos et amicos Dei vere beatos , cum ex hac vita migraverint, efficiet. Sed unum est, inquit, necessarium , alterutrum enim, virtutem morum aut intellectus colere necesse est, ut recte Vivatur. Nam qui utraque neglecta, vecordiae se ac turpitudini dederit, is non dico a Christianorum, sed ab hominum consortio repelli exterminarique debet.

XV. Nam si quis sorte tam stupidus est , ut putet Marthae of scium ac liberale opus a Christo fuisse improbatum , legat Augusti, ni libellum , quem scripsit de Verbis Domini, ubi hunc Evangelii locum enarrat, et quantum sententia fallatur , intelliget. Guid ergo, inquit, putemus, reprebensum eSSe miniSterium Marthae quam cura hospitalitatis occupaῬerat, quae tanto hospite laetabatur I mosi Perum eSt, omittant homines egentibus miniStrare , vacent Terbo, occupentur circa Scientiam Salutarem , nibit eis Sit curae , quis peregrinus in Tico Sit, quis egeat pane , Ualeant opera misericordiae, instent uni scientiae. IVon ergo dominus opus reprehendit, Sed munus distinxit: sequitur enim , Maria optimam partem elegit , quae non auferetur ab ea ; non tu malam , Sed illa meliorem. Haec Augustinus . Sed apertius etiam Gregorius sese hujus sententiae gravissimum auctorem exhibuit, cujus verba ea sunt in Moralium sexto libro : Per Mariam , inquit, quae Uerba regidens audiebat, contemplativa Pita exprimitur . Per Martham exterioribus obsequiis occupatam activa Sita signiscatur : Sed Marthae cura non reprehenditur , Maria et ero laudatur: quia magna sunt actigiae Uitae mei L. ta , sed contemplativae potiora. Utraque igitur vita, non modo

doctissimorum hominum , sed Christi Dei judicio probanda est, et homine Christiano digna. Contemplatio tamen longe anteponitur

actioni. Neque vero solum probanda ea vita est, quae in rebus agendis versatur , sed ad hominum naturalem societatem tuendam necessaria ; et hic fortasse commodissimus et germanus est intellectus verborum Christi dicentis: Porro unum est neceSSarium. Nam cum duas inter se vivendi rationes compararet: unum , id est, earum alteram vitam , quae rei gerendae accomodatur , necessarium

esse dicit ad vitam degendam . Nam si ut Maria , item Martha, rerum ad convivium necessariarum omissa cura , nihil aliud, quam

255쪽

LIBER L et Iaudiendo Christo ejusque doctrinae vacasset, quis famulis et ancillis non suppetentibus cibos coxisset i quis mensam instruxisset ' quis cetera ad coenam necessaria parasset, Christoque et apostolis recumbentibus ministrasset ' Ut haec igitur munia, quibus nobis tota rerum agendarum ratio significatur, necessaria sunt ad privatos et paucorum usus, sic ad mortalium coetus, hoc est, civitates con- Servandum plurimos esse necesse est, qui reipublicae praesint, Reges , Consules, Praetores, Senatores, Aediles , et ceteros pro cujusque reipublicae forma magistratus: adde bellorum, si exstiterint, Imperatores, Legatos, Tribunos militum , Centuriones, et reliquos praefectOS. XVI. Sed quamquam haec vita honesta est, et ma me necessaria : illa tamen, quam elegerat Maria, dum vacaret contemplationi , persectior est et praestantior. Nam et artium ac disciplindrum, iiii Idi:

non ut quaeque maxime necessaria est ad vitam degendam , sic betur praestantior : isto enim modo pistorum , coquorum , teXtorum sutorumque artes primum sibi locum jure necessitatis vindicarent , sed contra sese res habet, et quanto minus doctrina qua que necessitatibus aut commodis humanis servit, tanto ceteris doctissimorum hominum judicio praestat. Prima enim philosophia ,

quae eadem Theologia nuncupatur, idcirco habetur omnium scien tiarum nobilissima , quoniam non in rebus necessariis aut utilibus humano generi versatur , sed majus quiddam et sublimius spectat incognitione veritatis , et contemplatione divinarum rerum occupata quapropter philosophus hanc esse nobilissimam scientiarum praefatus: Omnes igitur , inquit, Sunt hac magiS neceSSariae , praeStabilior Sero nulla. XVII. Cum ergo neutra vivendi ratio sit per leges Christianas interdicta , utriusque praecepta et a Christo in evangelio , et ab apostolis tradita sunt in epistolis: partim necessaria , eademque sufficientia ad recte et ex Christiana religione vivendum : haec autem sunt Decalogi praecepta, ad quae naturae leges omnes referuntur , et quibus vita civilis contenta est: partim commodissima ad vitam alteram perfectiorem degendam , ad quam Christus et apostoli non Verbis solum , sed multo etiam magis opere ac Gemplo nos

adhortabantur. Ejus generis ea sunt, quae tu , Leopol le , p ut ante ex evangelio et Pauli epistolis objiciebas , de contumeliarum et rapinarum tolerantia , et item de universa substantia distrahenda,

Tom. IV. Hli et

256쪽

2 2 D E M O C R A T E set pauperibus largienda , de coelibatu, de virginitate. Quam praeceptorum vim et discrimen , ne sine auctore locuti esse videamur, Christus ipse nobis, ut est in evangelio , apertissime declaravit, qui, cum in monte sedens his potissimum et talibus monitis discis pulos ad se Deumque, quatenus licet, imitandum adhortatus esset , ut se doceret non leges dare , quibus praetermissis, recte vivere non liceat, sed viam monstrare ad eam , de qua diximus, Molib. s. vitam perfectissimam , illud adjunxit: EStote ergo perfecti, sicut et Pater Uester coelestis perfectus eSt. Idemque rogatus a quodam , quid boni faciens, vitam aeternam consequeretur , reSpondit: μ - δ' -Ῥitam ingredi, serva mandata. Rursus de praeceptis

inquirenti, et num quid novi Decalogo adderet, addubitanti, illisi M. connumeratis: Non homicidium facies : Non adulterabis : Non facies furtum : Non falsum testimonium dices Honora patrem tuum /GMAs, et matrem tuam: praeceptum caritatis adjecit: DiligeS proximum risbis. 11. tuum Sicut te ipSum : in quo Sermons omnis lex , ut Paulus ait, impletur , et in quo omnia , ut idem alibi ait, instaurantur. Cum haec ergo necessaria, et in eis satis virium esse ad aeternam vitam obtinendam docuisset: Si et is autem , inquit, perfectuS ESSe , Vade, et vende omnia quae habeS , et da pauperibus , et Sequere me . PO-tuitne Christus necessaria praecepta, quae in Decalogo continentur , apertius distinguere ab aliis, quae, quia non habent vim legis obligantis, sed exhortationis ad meliorem persectioremque vitam, idcirco consilia magis , quam praecepta vulgo solent a theologis nuncupari, late patentem praecepti notionem ad legis dumtaxat intellectum angustius docendi causa revocantibus ' Itaque male merentem male accipere, justitiae est; injuriam non repugnanter serre,s h. s. perfectionis. Nam percussus dextra maxilla idcirco jubetur a Christo Aligustis. . ὸι Sininram praebere , teSte AuguStino , ut dum vicem non reddit ma- , perfectus sit: suoniam reddere Uicem , JuStum eSt, inquit, Sed non plenum. Si vero dissimulet ab injuria, plena justitia eat et

XVIII. Ut igitur in pauca conseramus, quae paulo latius, quominus in re dubitationis relinqueretur , explicuimus: Vides, ut bellum non modo non sit contra legem divinam , cum a fonte justimum argu- tiae , ut Saepe accidit, exoritur , sed auctore Deo suscipiatur. Quodvuntur. enim duce fit ac magistra natura , id auctore Deo fieri, satis, ut arbitror, est declaratum . Deus enim , ut prima causa est universae

257쪽

naturae, Sic ordinem vivendi a natura praescriptum semper in primisque teneri et observari vult: tantum abest, ut quidquam statuat naturae legibus adversum. Nullum est autem decretum nec justius , nec quod natura magis velit esse ratum , quam ut primum sese ac sua quisque deinde socios sociorumque libertatem et conmmoda tueatur . Nam qui Suorum , ut Paulus ait , curam non habet, I . dein negavit, et est in deli deterior ; ad quod praestandum et improborum injurias propulsandas quae bella suscipiuntur , haec magistra natura Deoque duce suscepta esse non putare , vide ne hominis esse videatur abjecto maximeque demisso animo , et prorsus in vi rerum cognoscenda caligantis. Nam culpare bella propterea C.αι a Mu- quod quidam in eis immatura morte delentur , dum pacem quaerunt, qui certe aliquando erant morituri , timidorum eSt, inquit Augustinus , non religioSorum : nocendi cupiditas , ulciscendi crudelitas , implacatus animus , feritas rebellandi, libido dominandi , et si qua S milia , haec Sunt , inquit , quae in bellis jure culpantur. Ad quae jure punienda adversus violentias resistentium , sive Deo sive aliquo legitimo imperio jubente , gerenda ipsa bella plerumque a bonis suscipiuntur . Unde Gregorius in epistola ad milites Neapolitanos : Summa , inquit , militiae laus inter alia bona merita haec est , obedientiam reipublicae utilitatibus exhibere , quidquid sibi utiliter imperatum fuerit, obtemperare . Ergo qua ratione Abrahamo , qui legibus naturae vivebat, et Judaeis , accepta lege , fas justumque fuit belligerare , eadem Christianis bellum gerere fas est. Noli, ait idem Augustinus, existimare , neminem Deo placere poS- M BumfSe , qui in armis bellicis ministrat: in his erat Sanctus David , cui Dominus tam magnum perhibuit testimonium ; in his etiam plurimi illius temporis justi ; in his erat Sanctus ille Centurio , qui

Domino dixit: Non sum dignus, ut intres sub tectum meum pa- Mattse. t. cem , inquit, babere Soluntatis est , bellum autem eras debet neceS- Sitatis , ut liberet Deus a necessitate, et conse Set in pace. Sub-

esse igitur debet justa causa ; quod ita demum fiet, si bello nihil aliud quaesitum fuerit , quam pax, maxima civitatum ac societatiS humanae conServatrix , et in qua tuenda vita civilis tota propemodum est occupata , nimirum in republica recte ac Sapienter inStituta . - .

v . . . . . . . . EXplicantur

mis propulsare conantis aroulmentum esse putas, non licere Christia- cliis pr0bare

nis aciVersus impiorum violentiam armis se defendere, et Vim VI bellum esse

m π fugiendum.

258쪽

α D E M O C R A T L srepellere ; videris mihi illum evangelii locum aut oblitus esse, aut non perlegisse . Castigato enim Petro , castigandi causa subjungitur : An putas , inquit , quia non poSSum TNare patrem meum , et exhibebit mibi modo plus quam duodecim legiones angelorum ' suomodo ergo implebuntur scripturae , quia Sic oportet seri l Itaque

non legem in eo sanxit omni naturae repugnantem , ne liceat improborum injuriam vi, si aliter non datur , propulsare : sed imprudentiam ejus castigat, qui Christum putaret invitum ad necem trahi, a qua esset humana ope , qui angelis imperare poterat , eripiendus , et non potius sponte sua , ut praedictum erat prophetarumn otii. Vaticiniis eX decreto Trinitatis. Si enim Christiana disciplina, ut ait GV - Augustinus, omnia bella culparet , hoc potius militibus consilium salutis petentibus diceretur , ut abjicerent arma , seque militiae omnino Subtraherent: nunc autem dictum eSt eis a Daptista Joanne, Neminem concusseritiS , nemini calumniam feceritis su Volat Sobis Stipendium Sestrum. Nam quod bellum tibi contra naturae legem videri dicebas , propterea quod nullae bestiae cum sui generis animantibus bellum gerere videantur: primum erras in eo, si putas nullum esse jus naturae , quod non sit idem hominibus cum ceteris animantibus commune. Quamquam enim jus naturale id esse, quod natura docuit animalia cuncta , jure consultus definierit : est tamen jus alterum , quod quia rationis hominum generi, seu Speciem mavis appellari, peculiariter tributae vim et judicium assectatur , idcirco jus naturae humanae scilicet, et idem jus gentium, de quo

paulo ante disserebamus, nuncupatur.

XX. Deinde animalia cetera non protinus a bellis aversa videri debent, si raro quae sunt in eodem genere, aut numquam pu gnant inter se . Habent enim pleraque omnia suos hostes, sed in specie diversa. Non gerunt bellum tigres cum tigribus, at gerunt canes cum lupis, his pecori injuriam et necem hostiliter molienti

bus, illis innata quadam amicitia et quasi justitia depellentibus. Quid

vaccae ' quid equae et mulae ' quid sues ' ut ceteras taceam id

genus animantes, nonne luporum ipsae , aliorumque maleficorum animalium catervas adesse sentientes, sese duce natura in orbem Vel

ut infestam aciem instruentes colligunt, et paratae ad pugnam in excubiis nonnumquam pernoctant, et irruentibus hostibus validissi, me repugnant, se suosque socius cornibus , dentibus, calcibus, prout quaeque armata est a natura , quoad vires suppetunt, com

A bestiis etiam hellum geri jure nin

259쪽

LIBERI. zqSmisso certamine defendunt ' Itaque non solum ratio, ac prudentium hominum consensus, mosque coaetaneus hominum memoriae,

bello injurias a se, et iis, qui suae cujusque curae fideique commissi sunt, propulsare justum natura esse docet , sed etiam vis innata , quae ceteras animanteS ad Se suaque tuendum ac defendendum impellit: ut non incommode homines injustos caedibus et rupinis statum reipublicae perturbantes, pacem bonorum solicitantes, tamquam lupos esse dicas et malefica animalia : civitates et populos quasi pecus et armenta : reges et principes, Velut pastores: Cur reges e praesidia militum, ceu canes pecuarios. Quam Similitudinem priscis de ui ico

etiam poetis et philosophis placuisse in primis animadverti. Home

rus enim , qui solet pater omnium doctrinarum appellari, non aliter fere principes vocat, quam pastores populorum et in veteribus sacrarum litterarum monumentis Esaias, Hieremias ceterique vates ad eas res significandas vix aliis nominibus utuntur. Sed quid profana, aut prisca testimonia commemoro , cum evangelicam doctrinam et Christum ipsum auctorem habeamus, qui se bonum pa-atorem , homines, pro quibus anim m pOSuit, o G et gregem, fraudulentos porro et nocentes ἐποδ rva S passim appellat in

Vangelio qXXL Ut igitur pastoris est officium gregem prudenter pascere , et, cum res poscit, lupis ceterisque feris insidiantibus aut os .ficientibus pecori, sese atque canes opponere : sic principis partes Sunt, non solum civitatis otio consulere, et populos suos in officio sine aliorum injuria aequabili jure continere; sed etiam improborum hominum injuriis, quae saepe exsistunt, vi et armis, si aliter non datur , resistere: sive privatim inter cives legibus neglectis , sive publice ab externis hostibus inserantur. Nam qui so-stibus ingruentibus per ignaviam cedit, nec strenue manu coacta Cai φ juixi cunctis opibus atque viribus vel cum vitae suae discrimine repugnat , nec res injuste ablatas repetit, poenasque sumit de sontibus

legitimas haec enim sere sunt justissimae causae belli gerendi in is nisis. ib. non principis officio fungitur , sed populos suae fidei commissos sceleratissime prodens, simillimus est mercenario , quem Christus maxime damnat in evangelio : Nam mercenarius , inquit, qui noueSt pastor , cujus non sunt oves propriae , Videt lupum Uenientem,

et dimittit oves , et fugit, et lupus rapit et dispergit OV S. Ego , inquit, Sum pa tor bovuS , et avimam meam polio pro ovibra meis.

260쪽

1 6 D E M O C R A T E sXXIL Episcopus ergo , qui Christum optimum et summum pa-h ih Storem, ac ejus apostolos hac in parte poscente officio voluerit, ut velle debet, imitari, quoniam ejus praefectura et quasi regnum spiritale est , contra improborum peccata , et haereticorum impietates M T. I primum , deinde suos quasi legatos et centuriones telis apostolicis armabit, innocentia , modestia , temperantia , sanctitate : ut exemplo, item egregia quadam doctrina, ut oratione possit crimina castigare, et praVa dogmata redarguere. Arma enim noStrae , apostolicae , militias non carnalia sunt , inquit Paulus, potentia Deo ad destructionsm munitionum , consilia destruentes , est

omnem altitudinem extollentem se a frsus solentiam Dei, et in captivitatem redigZntes omnem intellectum in obsequium Christi, est iu promtu habentes ulcisci omnem inobedientiam. Quae arma si apertinacibus negligentur, coercebit eos etiam vinculis; desperata porro sanitate , ultima praesidia petet a legibus ecclesiasticis et civilibus , quibus justissime haereticorum pertinacia vindicatur : quorum scelus tanto est reipublicae perniciosius et acrius vindicandum, quam praedonum et grassatorum , quanto pietas et religio externis bonis

antefertur.

XXIII. Princeps autem, quem maxime vellem non mΙnus Virtutibus , quam honoribus et dignitate ceteros excellere , primum dabit operam, ut cives aequabili jure contineat, et secundum religionem civilesque leges, deinde turbulentos et flagitiosos meritis poenis prosequetur, ne status reipublicae detrimentum patiatur. Hunc enim quasi scopum spectat doctrina civilis, ut civitas salva sit, ac Quibus ex dignitate et commodis augeatur. Deinde si qua vis ab hostibus iuri ''quge si in suam civitatem parabitur, aut inferetur, hanc ut sine armis depellat, omni ratione conabitur : sed si hostes nec honesti respectus retardaverit, nec justae dehortationes ac denuntiationes , quae feciali Romanorum jure continebantur, ab injuria deterrebunt; auctore Deo duce lue natura , coacta fortium virorum manu , SumtiSque a mis , ab injustorum hominum immanitate et maleficio libertatem as-

Seret , commodisque suis et suae civitatis ac sociorum prospiciet, o vii - μή utiliter enim vincitur is, teste Augustino , cui licentia iniquitatis eripitur ) nec res ablatas armis repetere aut sontes punire , turpe

aut religioni habendum esse putabit: non denique pigebit eum, Abrahamum virum justum et amicum Dei nuncupatum aemulari, qui legem naturae secutus, multis seculis ante scriptas leges He'

SEARCH

MENU NAVIGATION