Joannis Genesii Sepulvedae ... Opera, cum edita tum inedita, accurante Regia Historiae Academia ...

발행: 1780년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

LIBER I. braeorum bellum adversus quatuor reges exsultantes victoria sus

cepit , et praeda onustos fudit ad Damascum, et spoliavit: a quo bello redeunti benedixit Melchisedechus sacerdos Dei altissimi, eumdemque Deo benedictum appellavit, quippe cum munere functus esset, quod Deo sciebat esse pergratum. XXIV. Qui ergo bella cupit a mentibus hominum aboleri,

rem cupit optimam , et omnium maxime humano generi salutarem sed tunc jubeat bonos justosque Viros arma in alios usus vitae humanae necessarios conflare, cum injustitiam et scelus penitus a facinorosorum animis exstirpaverit. Nisi enim lupos sustuleris et malefica animalia , numquam pastori persuadebis, ne utatur praesidio canum. Hoc enim esse principis officium , et civilis vitae rationi convenire , Christi evangelica verba declarant apertissime , qui licet ipse persectiorem spiritalemque vitam delegisset, et propterea rogatus , an Rex esset, suum regnum non eSSe bujuS mundi respon- Τομ. 18.disset, illud tamen adjecit, Si ex hoc mundo ESSet regnum meum, ministri mei utique decertarent. Nisi forte tam stupidi et in rerum in telligentia tam plumbei sumus , ut putemus a Christo damnata suis se regna et principatus civiles, ab hominibus duce natura, vel a Deo potius constitutos. Non eSi enim poteStas , ut testificatur Pau lus, nisi a Deo, et quae Sunt, a Deo ordinatae Sunt: at Christus: Deo , quae Dei, CaeSari , hoc est regibus et principibuS, quas Cae- Matib. 1asaris sunt, reddi jussit: nec jussit tantum , sed etiam tributum , statere dato , pro se solvit atque Petro , quamvis ipse liber esset ac

immunis: ne si tribuere postulatus recusasset, ceteriS eXemplo noceret , qui factum Christi, quem fas est, quoad licet, imitari , secuti nihilo fortasse magis sibi, quam ei pendendum esse tributum stulte existimassent. Cur porro principibus tributa penduntur Num , ut mare praedonibus infestantibus, aut dum hostes agros rapinis et maleficio devastant, ipsi desides in umbra fruantur Voluptatibus, et otia pacis pereunte republica supini et ignavi specie religionis praetenta consectentur' Ludebat igitur Paulus cum principem negaret sine causa portare gladium, hoc est, armatorum habere praesidia, quem tamen Dei ministrum appellat, et vindicem irae ad malorum conatus, non magis opinor intra, quam extra civitatem reprimendos . Nam ideo, ait, tributa praestatis, ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes. Quibus cum nos parere , ipsorumque duecto tum ad Romanos, tum etiam ad Titum scribens audientes esse Maprae.

262쪽

: 8 DEMOCRATES praeceperit: putabimusne, qui nos ad omne ossicium principibus

praestandum adhortatur, hunc operam militarem, saepe necessariam, et pro libertate patriae , pro liberis et uxoribus, pro aris demum et focis suscipiendam exclusisse ' aut aliter sensisse, quam Petrum * postolorum principem , qui nos Subditos esse omni creaturae

propter Deum , Sive regi quasi praecellenti, Sive ducibus tamquam ab eo missis, ad Pindictam malefactorum , laudem Uero bonorum, quia Sic est loluntas Dei tXXV. Nec enim bellum justum esse putatur, quod non sit

principum aut magistratuum auctoritate susceptum , nec si quod su- erit causis nἡque necessariis, neque honestissimis, quales supra momoravimus, quaesitum. Itaque non sine magno crimine bellum geri puto ab iis, qui contra Christianos operam suam militarem locant principibus externis, cum quibus nullam habent societatem :eoque magis, si de causae ipsorum honestate , quod plerumque accidit, ambigatur tales enim tantum abest, ut bellum gerant pacem spectantes, qui animus adesse debet juste bellantibus, ut hanc exosi cupiant etiam gentium dissensiones et turbas: quod est omnino contra Virtutem et religionem. Bello autem legitime sus Aur. sis yo cepto , ad gloriam sortitudinis aliquid , ad justitiam , teste Augustino , nihil interest, aperte pugnetur , an ex insidiis : ut enim ait:. poeta : DoLS , au Virtus , quiS in hoste requirat ' quando id non

modo ab optimis etiam viris omni memoria factitatum esse constat cum approbatione gentium , sed in sacrarum litterarum mo-ybiti, s. numentis legimus, fuisse a Deo imperatum Josue bellum gerenti Db dolo et clura civitate Hai, ut insidias tenderet oppidanis. Itaque licet ho-d ebdiuid stes fallere , insidiari, strategematis circumvenire : loquor enim de his artificiis, quae more hominum ac jure gentium permittuntur, non de perfidia et dolo malo. Nam fides data etiam hostibus est

servanda , et pactis ac pollicitis standum . XXVl. Neque vero solum cum externis legi timisque hostibus ob hesi j ei. juSta bella gerere conceditur Christianis ; sed etiam cum scelere improborum hominum tyrannideria aflectantium , aut aliud reipublicae magnum malum vel perniciem molientium , bella civilia exsistunt , optimi et religiosi civis est, sumtis armis, si aliter non datur, impiis sceleratorum civium conatibus obsistere : inertis enim atque

adeo vix hominis esset, domestico malo reipublicae laboranti non cunctis opibus subvenire , sed ceteris de statu rerum dimicantibus,

263쪽

LIBERI. 249 socordem esse et otio languere, Cynico vetulo concedentem , ut

plus quam ipse pudoris habere videatur. Nam cum Philippus M,

cedonum rex Corinthum hostili manu appropinquare nuntiatus esset , et Corinthii omnes pro periculi magnitudine commoti, alii arma pararent, alii collabentes muros reficerent, aut lapides reficientibus ministrarent, alii aliis rebus parandis incumberent ad propugnandum necessariis . Diogenes traditur , cum illius opera nullus imteretur , dolium, quod inhabitabat , coepisse in Cranio urbis ejusdem nobili loco diligenter sursum deorsumque volutare. Interrogatus porro, quae causa esset illius inusitati laboris, respondisse , ne ceteris operantibus ipse solus otio torpere videretur. Neque Vero Solum Diogenis hoc ridicule factum nos potest officii severioris haud mediocriter admonere , sed summi etiam viri et gravissimi Stoici Porcii Catonis, qui virtutem magistra natura studiose percoluit, consilium , quo est usus in bellis civilibus Pompejanis, quid talibus reipublicae temporibus bonum civem facere oporteat, declaravit: qui, cum a principibus factionum multis in rebus causa reipublicaedissentiret, et neutrius mentem plane probaret; bello tamen exorto non sibi quiescendum existimavit, sed eas partes fovendum , quae plus justitiae atque honestatis habere videbantur, Bruto etiam dehortante : ad quem exstat prudentissimum de hac re Catonis responsum ζSummum. Bruto . nefas civilia bella fatemur Lib. 2. Phamo ea quo fata vocant, virtuS Secura Sequetur,

et cetera , quae carmine vobis noto persecutus est Lucanus. Nec mirum est Catonem integris viribus arma pro republica contra impiorum conatus sumsisse , cum Sestius aetate decrepita , cui alterum crus fuerat in Macedonia mutilatum, deserri se jusserit in castra Pompejana , cui ceteris ridentibus Pompejus assurrexisse occurriSSoqile traditur , magnum testimonium et utilissimum exemplum ratus,

si viri aetate atque viribus exhaustis secum pro libertate publica commune periculum subire cernerentur. Qua de re Solonem Ath niensium legislatorem cavisse refert Aristoteles, ut qui, exorta seditione populari, et scissa in duas partes civitate, neutri se adjunxisset, hic bonis omnibus publicatis, mitteretur etiam in exsilium : cujus logis hanc causam reddebat Favorinus philosophus, ut bonorum Virorum semper ad pacem spectantium auctoritas, quae initio non

Tom. IV. Ii sus

264쪽

2 so DEMOCRI TEssuffecisset ad nascentem seditionem coercendam , valeret sedatis animis ad dirimendam : cum in consiliis capiendis multo magis credatur sociis de re communi consulentibus, quam alienis, quorum fides plerumque oratioque SuSpecta eSt. XXVII. Sed hujusmodi leges et praecepta in eas potissimum civitates conveniunt, quae suis legibus vivunt, et populari aut optimatum consilio gubernantur. In regia vero republica optimus et prudentissimus quisque principis auctoritatem semper Sequetur comtra seditiosos populos, ac cives potentiores et turbulentos. Reges enim ac principes, si boni sunt, summa pietate coli debent, quasi 1. P t. z. praeeXcellenteS a Deoque missi, ut Petrus ait: Ad Ῥindictam malorum , laudem Sero bonorum sin mali, omni patientia tolerari, nisi forte ipsorum perversitas et pravitas tanta sit, ut in apertam ac indubitatam regni aut religionis perniciem et eversionem Spectet tunc enim publica salus et verus Dei cultus unius hominis furori ac ,. iiinpietati praeferri debet, potiorque et sanctior haberi: Obedire enim oportet, ut Petrus ajebat, Deo magis quam hominibuS cetera Vero principum ac regum peccata patienter ferenda sunt, et ad Dei judicium rejicienda : cui placet interdum populos ob ipsorum crimi-nhri. 11. na iniquitate principum affligi: Nulla est enim potestas nisi a Deo, ut Paulus testatur , qui nos principibus obedire jubet, Petro Apo-Ρarendum Stolo duscolis etiam dominis parere praecipiente , hoc est, dissicilibus

et principi, et inluviS culuS rei clariSSlmum habemus eXemplum Uavidis, uuia

cum esset rex Eleoraeorum divina auctoritate designatus, tamen

Saulem genti eidem praeter legem dicinam , qua jam erat jure regni privatus, imperitantem , sibique infensum semper est regia Veneratione prosecutus: tantum abest, ut vi aut dolo tentaverit ipsum de regno dejicere: et potuit parvo negotio eumdem, cum Speluncam , in qua ipse latebat , successisset, solum et securum adortus

obtruncare .

XXVllL Num tibi, videor, Leopolde, dissicultates, quibus im

pediebaris , commode satis esse demolitus ' an adhuc haeres in S, lebra , et superest etiamnum , quod tibi velis expediri, longioremque orationem desideras ad quorumdam bellorum honestatem asserendam ' LEop. Ego vero , Democrates, profiteor , me oratione tua non mediocriter fuisse delectatum habet enim tamquam nerVOS , nec sine lepore adhibet quasi tormenta quaedam ad extorquendam Veritatem. Itaque tibi prorsus assentior, juste suscipi nonnulla bella,

esse et

265쪽

eademque a legibus evangelicis non abhorrere , nisi si quid contra xidetur Alfi,nso . A p. Mihi vero numquam fuit dubitabile, quin

multa bella justissime et Christianae religioni convenienter gererentur, non solum ad repellendas injurias , aut res ablatas repetendas, sumendasque de sontibus poenas, sed ad subjugandos impios, qui pacem nostram solicitant, et Christianae religionis hostes, qui piis excidium aut servitutem moliuntur, debellandos: qualia multa gessisse memorantur optimi et in primis religiosi principes, Constanti

nus et Theodosius Romanorum Imperatores, et cum alii multi Re- Qui re esses Hispaniae , tum in primis Fernandus et Al nsus: quorum alter ri principes Donus , alter o anctuS eX argumento ruerunt cognominati: ac ut ceteros principes viros omittam , Rodericus Cidus, cujus nescio gloria bellica , an sanctimonia magis sit nostrarum historiarum monumentis nobilitata : quibus traditum est, his cum impiis Saracenis depugnantibus , multa etiam edita fuisse miracula, piam honestatem talium bellorum significantia. Sed tu mihi, Democrates , quae numquam dubitaveram, magnis rationibus confirmasti, ut Leopoldo bellum omne studiose , ut videri poterat, Christianis interdicenti, aut in hoc certe nimis scrupulose disserenti satisfaceres: quod scire cupiebam de rebus privatim intervenientibus, quae militarem Vivendi rationem a Christiana disciplina videntur excludere , nihil hactenus, cum jam deambulando defessi simus, explicasti. DEM. Quaestio haec, Alsonse , quam de consensu militiae cum Christiana religione tuo rogatu disserendam suscepimus, tam multiplex est et Varia , ut

nec paucis verbis possit, nec uno colloquio definiri. Hodie igitur de bello , quae pars primum erat expedienda, disputavimus; cras hic , aut in hortis pontificiis cetera , si videbitur, et otium erit, persequemur. Ii 2

266쪽

DE CONVENIENTIA MILITARIS DISCIPLINAE

CUM CHRISTIANA RELIGIONE LIBER SECUNDUS.1. Ρ OsTERA igitur die, quam illa suerant disputata , mane

cum Pontifex maximus, ut saepe solebat, in eos hortos, quibus est nomen ab amoeno conspectu , secessisSet, primus omnium Democrates venit, ut quemadmodum pridie conVenerat, Sermonem repeteret , cum Pontifice de rebus bellicis institutum , nec multo post Leopol lus adest. Alsonsus enim postremus omnium advenit, simul ut, valetudine nondum confirmata , vitaret matutinam Vaticani aeris intemperiem , simul ut comitatum augeret Maji oratoris Caesarei , quo interveniente Democratis cum Pontifice colloquium est solutum- Cum igitur illi a turba recessissent, seque amice de more conSalutaS-sem , brevi primum de rebus novis sermone collato, jam enim rumor increbescebat, Pontificem ac Caesarem colloquendi gratia Bononiam iterum conventuros: Missa , inquit Alfonsus, ista faciamus, redeamusque ad hesternam disputationem , sedentes tamen , si videtur , in his, quae opportune adsunt, subselliis: sic enim sermo facilius explicabitur , et audietur commodius, a me praesertim , cui nondum satis in pristinam valetudinem restituto obfuit nimia hesterni colloqxiii deambulatio: tuque, Democrates, qui heri Leopoldum pernicioso errore liberasti, ne graveris hodie tua sapientia scrupulum mihi, quo subinde jam pridem solicitor , eXimere. DEM. Sedeamus, Alsonse , quoniam sic tibi commodum est, et omnino ad colloquendum magis, ut ais, opportunum : sed quo tandem scrupulo te dicis solicitari lΙΙ. Ai p. Virtus et gloria militaris saepe in rebus extra bellum publica auctoritate susceptum incidentibus, non posse mihi videntur angustiis Christianarum legum contineri. DEM. Quae te , mamlum , ratio , aut quis potius error detrusit in tam vanam perSuaSiO- Argumenta nem ' Arp. Lex Chris fana jubet, injurias patientissime serre , et hu-

cur s0rtitud0 manam seloriam pro nihilo ducere militaris animus tunc maXime provideatur

versa Chri- bari videtur, cum ne minimae quidem contumeliae patiens, inimi

stianae reli- . . . . . - . . . .

praeserens, nullum recusat periculum, ne quam gloriae laudisve ja-

267쪽

LIBER IL 2 3cturam patiatur. Haec mihi non videntur inter sese cohaerere, nec mihi solum , sed plerisque etiam aliis, ut video. Hoc est enim , nisi fallor , caput illius querelae militaris, de qua hesterno sermone meministi: qua solicitudine si meum animum explicueris, magnas tibi immortalesque habebo gratias, credo item et Leopoldo rem

sore pergratam , qui mihi heri videbatur his quoque rebus nonnihil

commoveri . LCop. Mihi vero gratius nihil posset contingere. DEM. Dabo equidem operam , ut Vobis morem geram. Sed antequam ad argumenta per vos allata respondeo , ut via et ratione philo sophemur , necessarium esse puto , aliqua de virtutibus eis disserere,

quibus potissimum miles prudentium judicio commendatur : ut his contrariisque vitiis perspectis, quod sit officium boni militis, quid

ab eo discrepet, intelligatur. Laus enim Virtutis est, et quo effici- Ari. 1. Eibicitur res quaeque bona , id virtus a philosophis nuncupatur , in hominibus quidem suo nomine , in ceteris rebus per similitudinem ac translationem . Nam bonus magnes dicitur , et bonus equus, cum hic bene currit, ille ferrum bene allicit; et hae virtutes ipsorum appellantur : bene namque sua Virtute , ut tradidit AristoteleS, reS quae-1. Eihia.

que perficitur. Cum igitur bonum gubernatorem dicamus, si quis bene et ex arte dirigat navigium, bonum patrem familias, qui recte curam gerit rei familiaris, et ceteros eodem modo: quam demum virtutem ab eo postulabimus, qui se velit et esse , et bonum

militem appellari tIII. At r. Homines prudentissimi, qui rei militaris praecepta litterarum monumentis tradidere, multa praecipiunt observari in milite deligendo. Qua enim regione ortus quisque Sit, intereSSe pu- Signa soriis

tant , temperatas ceteris omnibuS anteferentes , qualeS CSSe alunt, litis.

quae quarto et quinto climate continentur. Nam quae ad Septentrionem propius accedunt, in his robustiores quidem animos, et magis intrepidos, sed tardiora ingenia provenire ad meridiem contra intelligentia praestantes homines, sed infirmiores animis ad subeunda pericula generari: ad medium autem homines nasci utraquere, quantum Satis est, Valentes qui nec in consiliis capiendis intelligentia, nec in subeundis periculis animo deficiant: quorum alter sine altero plane infirmus est ad bella gerenda. Praeterea in cor poris habitudine magna esse momenta conscribunt. Nam Staturae proceritatem , latitudinem pectoris, membrorum agilitatem plurimum spei dare roboris et virtutis confirmant. DEM. Ista , Alson

268쪽

Exempla vetera et recentia Signorum fortis militis. Gonsali Ma

gni , Jacobi

DEMOCR AT Esse, signa sunt hominis bellicis muneribus accommodat et quidem

nec vana , nec contemnenda. Nam quae civitates rerum potitae sunt, has fere uti caelo temperato nemo ignorat, ut Athenas ac Lacedaemonem in Graecia, et in Italia Romam , quae Omnium maxime longe lateque terrarum imperium tenuit. Item quorum virorum bellica virtus maxime nobilitata est , horum plerique et procero corpore , et lato pectore fuisse traduntur , ut Homero aucto

re , cum alii proceres in bello Trojano , tum maxime Aeneas et Hector ex Ilojanis, ex Graecis Telamonius Ajax et Achilles: quales ex Romanorum principibus Julius Caesar et Trajanus Latinis histo

riis suisse memorantur.

IV. A s. His ego addam non vetera , nec aliena , sed meae memoriae meaeqtie gentis exempla clarissimorum virorum , qui bellis Italicis claruere. Tales enim fuere Gonsalus Magnus, Jacobus Men, doZa , Joannes Urbinas, ac ut ceteros taceam , Jacobus Garsias cognomento Paredes, cui si corporis et animi robori par ingenium et mentis Valetudo contigisset, nemo sub Gonsato Magno meruit stipendium quamquam ex ea militia multi praestantissimi viri vel ut ex equo Trojano prodierunt) qui justius hominum consensu tali imperatori successisset: nunc autem , ut audio , paene miles sequi tur Carolum Caesarem , ab ipso in militiam ex Hispania revocatus, nec senex desinit magna documenta vigentis adhuc virtutis cum ad 'miratione omnium exhibere . DEM. Opportune tu quidem et theorito tales tantosque et duces et milites in exemplum attulisti; poteras et summos Viros ex Italis gentibusque aliis commemorare , quin rum bellica virtus his quoque et bellis et temporibus enituit. Sed quamquam tales regiones et viri aptiores esse putentur ad bella gestrenda, tamen eXtra illam etiam , de qua loquimur , quaeque majXime probatur, locorum temperaturam populos eSse certum eSt, fortes simul, et in obeundis administrandisque bellicis muneribus prudentes. Carthaginenses enim tertio climate continentur, Astu res et Cantabri sexto constat tamen , minus negotii suisse Romanis in cetero orbe subjugando , quam in his populis pacandis, quippe a quibus multa maximaqhie damna retulerunt, iniquis sub inde foederibus adacti , saepe de summa rerum periclitantes: et a Germanis videmus bella magno non solum animo , sed etiam comsilio geri. Nec secus de singulis hominibus censeo brevis staturae

multos et esse et suisse praestanti animi magnitudine, qualis Ty

269쪽

LIBER IL et sdeus heroicis temporibus fuit, carmine quoque Homerico celebra

tus . Et quoniam tibi exempla nostrae memoriae placent, Bartholomaeus Albianus, Petrus Pacius, Ugo Moncada , et ne singulos memorem , Fernandus Avalus, Marchio Piscarius, in quo duce praestanti magnam nuper jacturam fecit exercitus Caesarianus. Non enim tauri robur aut elephantis ad obeunda facinora desideratur , sed virtute animi res praeclarae geruntur , adsint modo Vires ingenuae, quibus brevis staturae homines plerique non destituuntur . Loquor amtem de militaribus muneribus, quae manu et armis obeuntur , non de officio imperatoris, quod nullas interdum vires corporis requirere, ne longius abieris, testis est hac aetate locupletissimus Antonius Leiva: quo duce tenui ac nulla potius valetudine inclitas victorias

in Cisalpina Gallia propter animi ejus et consilii magnitudinem Hi

spanorum parva manus de multo majoribus copiis reportavit.

U. Ceterum aliud est de indole et bellicosi viri signis, quae a

regione et corporis habitudine sumuntur , aliud de virtute disser re , qua censetur b us miles , quae cum habitus quidem animi sit, non in spe quadam posita est, sed ex multis studiosis actionibus ingeneratur. Hanc ego quam demum esse putares, interrogabam; tu de indiciis militaris animi respondisti . ALF. De virtute nemio dubitat. Nam quem fortem et magnanimum putant, hunc bonum militem et dicere omnes, et sentire solent. DEM. Fortitudo igitur et magnitudo animi est, qua bonus miles efficitur . A p. flai id dubie . DEM. Qui negat ergo , bonum militem posse Christianorum lagibus satisfacere , is fortitudinem et magnitudinem animi a Christiana religione dicit abhorrere. Ahr. Mihi quidem ita videtur ; sed mallem te ista cum Leopoldo disputare , ne ipse vel inepte respondendo retardem Orationem tuam , vel bona causa videar ob inscitiam cecidisse. Age igitur , Leopol le , jam tu pro utroque responde nonne tibi sic videtur ' LEop. Qui potest non videri ' cum priore dato , posterius sit necesse confiteri. DEM. O miseram igitur coim ditionem Christianorum , si quatenus religioni serviunt, nullum est

eis cum Virtutibus commercium. LEOP. Commercium est vel maximum cum justitia , prudentia , liberalitate, continentia, et ceteris Omnibus virtutibus, quae homines inter ipsos benevolentia quadam et humanitate conciliant: sortitudinem vero et magnitudinem animi , ut tumidiores scilicet et intractabiliores virtutes refugiunt. DEM. Qualia officia ducantur a fortitudine et magnanimitate , postea , si

tium Virorum brevis

centiora. Antonii Lei-Vae animi robur in infirmo corPQre. Quae VIrtutes bonum militem em-ciant , et de virtutum conneXione.

270쪽

D EM OC RA TE svidebitur, disseremus: nunc autem positum sit, nec enim arbitror inficiaberis, has et esse , et in moralium virtutum numero a philosophis reponi, praesertim ab Aristotele , qui animi magnitudinem coeteris omnibus anteponit. LEOΡ. Quid tum postea ' hoc enim nemo est qui inficias eat . DEM. Ρhilosophorum consensus est, et idem Christianorum, sic omnes virtutes esSe inter se connexas et consociatas, ut una sublata , omnes tolli Sit necesse quam veterum philosophorum sententiam Hieronymus in primis et Augustinus principes theologorum confirmarunt: quorum alterius ea verba sunt in Esaiae expositione : Omnes , inquit, Sirtutes Sibi cobaerent, ut qui tina caret, omnibus careat: alter in libro de Trinitate sic scri pium reliquit: Virtutes, ait, quae Sunt tu animo humano , quamdis alio et alio modo singulae intelligantur , nullo tamen modo Separantur abinvicem . Qua ratione igitur Christianis nec fortibus esse ibcet , nec magno animo, eadem ceteras Virtutes negatas eis esse , Oportet confiteri. VI. LEOP. Scimus , Democrates, ab eruditis sic solere de connexione Virtutum pronuntiari, nec tamen ea vox quam vim habeat, bgnoramus. Nemo enim hoc sentit, non posse esse quemquam libe

ratem , ut non sit idem fortitudine praeditus. Cum passim videre liceat quosdam multis benigne factis virtutem , quae liberalitas dicitur,

esse consecutos: quibus tamen citra ipsorum ullam culpam num quam usu venit, ut pericula subirent, quibus adeundis fortitudo in- generatur . Quae ratio eadem est in ceteris virtutibus. Non enim vel natura vel nostra voluntate solum virtutes morum contingunt,

sed assuetudine quadam officiorum ingignuntur . Ceterum quoniam qui rite et ex praeceptis philosophiae ipsarum aliquam colit, hoc est, propter honestatem , et ut rationi pareat recte praecipienti huic persuasum et insitum sit, necesse est, nullo loco sibi ab officio es se discedendum : idcirco quas re nondum nactus est, sed electione tantum ac Voluntate praecepit, eas nihilo secius habere dicitur, participatione videlicet, ut Hieronymus ait, non proprietate : si quis

enim non Sic animatus est, ut quocumque natura rectaque ratio virtutum optima magistra duXerit, eo sit haud invitus secuturus 3 hic adumbratam quamdam virtutis imaginem ostentare poteSt, Ve' ram et expressam effigiem habere omnino nullam potest. Non e nim honestatem is sequitur, et rationis praecepta , in cujus animo

haec non idem ponderis habent, et ubique paria momenta . Ad

hunc

SEARCH

MENU NAVIGATION