Joannis Genesii Sepulvedae ... Opera, cum edita tum inedita, accurante Regia Historiae Academia ...

발행: 1780년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

LIBER II. a Thunc igitur modum philosophis placet indiscretas esse virtutes: et quoniam sunt in rebus agendis ratae quaedam sententiae s Graeci axiomata dicunt) omnibus virtutibus communes; quae ad fungen

dam unam virtutem cognitae , ad ceteras accommodantur eodem modo , continenturque prudentia , Sine qua nulla morum virtus consistit , et quae una si adsit, omnes simul adesse Aristoteles est auctor. At unam virtutem non quidem omnibus suis numeris absolutam , sed tamen jam adultam per se posse consistere , ceteris adhuc in illis quasi seminibus residentibus, negare , nec rationi congruit, et usui manifestarum rerum adversatur. Non igitur Christianus, si fio tis et magni animi officia negligit, ut praeceptis serviat religionis, protinus aliarum virtutum inops et expers videri debet. VII. DEM. Recte tu quidem , Leopol de , philosophorum sententiam de connexione virtutum explicasti, sed vide ne sorte eisdem etiam nunc angustiis urgeamur. Cur enim Christianus ceteras virtutes colit ' nonne propter honestatem ipsarum, ac ut imperio rectae rationis obtemperet ' LEop. Non ob id tantum , sed multo etiam magis, ut Dei longe gravioribus praeceptis Obsequatur. Cuncta enim Christianorum officia in Deum debent quasi in summum bo- num atque ultimum finem contendere. DEM. An id proprium esse putas Christianae doctrinae , ut virtutes referat ad ultimum finem gquis hoc non facit philosophorum quibus summa dissensio est de finibus bonorum et malorum , de his enim qui dissentiunt, eos in

tota philosophia dissentire , idcirco necesse est, quoniam cuncta praecepta Omniaque officia debent extremum finem quasi scopum intueri. Contra vero quibus de summo bono convenit, horum disciplina parum potest in tradendis officiis, hoc est, morum praeceptis discrepare . Quo fit, ut Christianorum praecepta , quae mores attingunt, aut nihil aut minimum distent a dogmatis Peripateticorum , quemadmodum heri disserebamus. Nam idem propemodum

est utriusque summum bonum , eadem proposita felicitas . Ut enim Peripatetici, sic et Christiani felicitatem sibi in summae Virtutis USU Db eon.enl-

C . . . elitia Perii a-

erga rem perIectiSSimam Statuunt: Summam autem Virtutem, et rem teticorum et

perfectissimam intellectum , et Deum , ut necesse est, interpretan' si , tur , ut in contemplatione Dei selicitatem esse positam , dogma sit elidi, os utrisque commune , nisi quod Peripatetici naturam ducem , ejusdemque tenue ac subobscurum lumen sequentes, et confusam quamdam

ac subobscuram hujus rei cognitionem nacti, ut solent , inUiSibilia cia L

272쪽

218 DEMOCRA TEs Dei a creatura mundi per ea , quae facta Sunt, intesiecta con Di, satis habebant, seque felices fore arbitrabantur , si modo Deum sibi vel in aenigmate , et quasi speculo Videre ac contemplari contigisset . Christiani autem beneficio religionis, ac summa praesentis Dei in humana forma benignitate, et oraculis edocti, clarissimoque lumine collustrati, quoniam in longe majorem clarioremque notitiam rerum divinarum provecti sunt: in vitae mortalis peregrinatione selicitatem nullam agnoscunt, exclamante Paulo : Si in hac et ita tantum in Christo sperantes sumus , miserabiliores Sumus omnibuS hominibus : sed eos tantum felices ac vere beatos et credunt et VO-cant , qui coram praesentem Deum intuentur in patria sic enim ipsi beatorum vitam alteram appellant) et ipsum vident sicuti est. Quamquam enim felicitatem illam , quam justis et sapientibus hominibus philosophi tribuunt, non aspernentur , et beatos appellent,

quicumque virtutum aliarum muneribus funguntur, eos tamen non re felices putant, sed spe futurae beatitudinis . Beati mundo corde,

dixit Christus, sed quomodo beati Z suoniam , inquit, ipsi Deum videbunt: et beati pacimi, quoniam nlii Dei vocabuntur . Vide

quam valde Peripateticorum ratio cum Christianorum doctrina is moribus dirigendis conveniat ' Utrisque Deum contemplari summum bonum esse placet, utrique virtutis via ad selicitatem grad, untur . Quibus illud itidem est commune, ut non solum Virtutes , sed omnia facta et cogitata, res denique Omnes, quae in actionem humanam cadunt, ad extremum finem referri dicant oportere . Nam, ut clamat Paulus: Side manducatis , SiUe bibitis, vel

aliud quid facitis , omnia in gloriam Dei facile , sic Aristoteles :Omnia , inquit, Sunt propter felicitatem appetenda. Quod cum ita

sit, aliqua nimirum esse debet praerogativa virtutum praeter ult, mi finis respectum : aliquid insigne , quo praestent, et a ceteris humanis actionibus discernantur : de quo nisi convenerit inter nos, de militaribus virtutibus, et ipsarum cum aliis convenientia , vel disseimsione disputantes, in incerto necesse est vagetur oratio nostra , nec de his licebit nobis quidquam certi definire. VIII. Lsop. Consilium laudo , et hoc in primis statuendum cem Seo . DEM. Responde igitur ad interrogata : sublato finis ultimi re- Spectu , qui communis est, ut docuimus, cunctis actionibus humanis , quid tandem est praecipuum in virtutibus, quo a ceteris rebus discernantur Z An quia , quemadmodum idem Aristoteles testatur , et

273쪽

LIBER II. asstiamsi nihil esset praeterea , quo virtutes referrentur, ipsae tamen per se , propter suamque honestatem essent expetendae 8 I sop. Sic videtur ' DLM. Ratio igitur interna colendi expetendique VirtuteS Quae sit inposita est in ipsarum honestate, qua sublata , perit VirtutiS et no- e6sendi armen et natura. I ΕΟΡ. Meo quidem judicio. DEM. Qui honestatem ergo contemnit in una, neglecto rectae rationis imperio, a quo viro studioso numquam est discedendum , is eamdem in ceteris virtutibus nonne videbitur eodem modo aspernaturus ' LEop. Videbitur omnino . DEM. At Christianus, si te audiet, in sortitudine ac animi magnitudine honestatem spernet: per te igitur eadem ratione asper nabitur in omnibus: ita fraudatus una, cunctis virtutibus spoliabitur : si enim cui insitum est honestatem ubique sequi, et imperio parere rectae rationis, is omnes virtutes habere putatur : qui honestatem uno in loco , ac propterea ubique negligit, et rectae rationis imperium , in hoc quis tandem locus potest virtuti cuipiam esse

relictus t Nisi sorte tam caeci sumus et pertinaces, ut non Simus recusaturi, quo minus cum fortitudine magnitudinem quoque animi, quae summa maximaque officia in omni virtute persequitur , longe a virtutum choro submoveamus, reclamantibus non modo philosophis , sed theologis etiam religiosissimis : quorum nemo est hactenus repertus, qui has vel esse virtutes inficiaretur, vel a Christianorum consortio submoveret, scilicet quia nemo ignorat, compl. res hoc nomine in sacris litteris commendari. Scribo , inquit Joan-- .nes , vobis , adoleScenteS , quoniam forteS eStu : et Paulus: PST A Mati,s . 4.dem , ait, fortes facti Sunt in bello : et ne singulos persequar, de Stephano legimus in actu Apostolorum , quod plenuS gratia et for- cap. titudine faciebat prodigia et signa magna in populo. LEOP. Non

ego, Democrates, sortitudinem ac magnanimitatem virtutes esse nego , neque quod eas dixerim a Christianis institutis abhorrere, velim sic mea verba interpreteris, quasi nullam nobis societatem cum illis virtutibus relinquam : non istuc valet oratio mea : sed ut intelligatur alia ratione sortes et magnanimos a Christianis, alia ceteris gentibus ac philosophis et probari et definiri. JuStorum , inquit Gre- ό. - .gorius , fortitudo est carnem Sincere, propriis Soluptatibus contraire , delectationem bitas praesentis exstinguere. Philosophi virtutem hanc in bellicis maxime periculis cerni atque versari docent, nec secus de magnitudine animi, quae appetitum honoris et gloriae

moderatur , videntur mihi dissentire : philosophi enim de honore et

274쪽

DEMOCRATES

I. ad Cor. I. Ad Rom. 2. Quanti ponderis esse debeat , et quibus in rebus philosopho-

Rom. I.

gloria disserunt, quae ab hominibus contingit: Christianis gloriari non licet, nisi in cruce domini noStri Jesu Cbristi. Nam quiriatur , idem Paulus ait, in domino glorietur , a quo gloria et bo

nor et pax omni operanti bonum citra delectum personarum. IX. Non igitur probo istam rationem disputandi, ut cum agitur de legibus ac institutis Christianis, et quaestio est sacrarum litterarum testimoniis dijudicanda, tu locum urgeas decretis philosophorum , Aristotelis passim , tamquam Pauli nomen inculcando cui philosopho tantum tribuis in omni sermone , ut dicta ejus non hominis cujusdam decreta esse, sed dei alicujus oracula , cui refragari nefas sit, statuere videaris: et quod maxime indignum est homine Christiano , praecepta quoque religionis nostrae conaris ad Aristotelis normam dirigere: cujus tamen doctrinam constat cum plerisque articulorum , quibus quasi fundamentis nostra fides religioque nititur , pugnare . Hoc est illud , quod multi jam ferre non possunt in Aquinate Thoma , viro alioquin egregiae doctrinae et sanctitatis, qui Christianum ubique nititur Aristotelem efficere, Christianas leges Peripateticorum dogmatis confirmans praeter morem et Sententiam veterum theologorum : ex quibus Hieronymus clamanti cuidam , ignoras hanc philosophorum esse sententiam ' respondit: Sed non Ἀ-poStolorum. Neque enim , inquit, inibi curae eSi quid Aristoteles, sed quid Paulus doceat: et alio in loco pulchre philosophos a quibusdam patriarchas haereticorum appellatos asseverat, qui ecclesiae puritatem perversa doctrina maculaverint. Sed quid ego Hieronymi sententiam dictaque memoro ' cum Paulus ipse nos hortetur moneatque, ne temere philosophorum decretis assentiamus: Videte , inquit, ne quis vos decipiat per pbilosophiam et inanem fallaciam : et Esaias clamet: Perdam Sapientiam Sapientum , et prudentiam prudentium reprobabo. Unde idem Paulus: Sapientia , inquit, hujus mundi, Stultitia est apud Deum : quod est haud dubie de philosophis dictum : qui dicentes se eSse sapientes , stulti facti sunt. X. DEM. Invitus facto , ut a questione initio nobis proposita digrediar. Sed quoniam tu me quasi de via ad impedita diverticula detrudis, quae nisi expediantur, difficillima sit futura ratio de virtutibus disputandi, rejecta per te philosophorum auctoritate : quid hac in parte verissimum esse putem , jam paucis explicabo. Pro nunciata illa , Leopol le , quae Articulos Fidei propterea nuncupamus , quod his velut artubus fidei catholicae membra distincta, in

275쪽

LIBER IL

sed captum etiam , et intelligentiam humanae mentis. Quo factum est , ut neque indagari potuerint ciuiuspiam hominis ingenio, nec humano intellectu investigari, ad summam nulla ratione alia in aliquam mortalium notitiam , quam divinis oraculis pervenire. Quamobrem qui quorumdam articulorum ut altissimam, sic mortalibus inaccessam , et soli Deo eXploratam Veritatem volunt ratione naturali metiri , ac ipsorum mysteria ad dogmata philosophorum revocare , horum stulta sapientia est, et prudentia non probanda : hanc philosophiam Hieronymus contemnit, hanc damnat ubique Paulus, hanc vocat hujus mundi sapientiam , stultam videlicet et verita tis inanem. In his enim rebus, quae rationem naturalem eXcedunt, non est libere caeca mentis agitatione vagandum ; sed intellectum oportet in captivitatem redigere in obSequium Christi, ejus doctrinae et sacrarum litterarum testimoniis, quemadmodum ceteris in rebus, fidem adhibentes, sic in his etiam incunctanter , ad quas intenta Dcies ingenii nostri caligat, quaeque normam excludunt humanarum

doctrinarum.

XI. Cum vero de moribus agitur , deque virtutibus et contrariis rebus disseritur , prima est scripturae sacrae , proXima tamen philosophorum auctoritas, non quidem Omnium , sed maxime probatorum : quales Platonici sunt et Peripatetici, qui summum bonum virtutis actione metiuntur. Licet Augustinus Ρlatonem ceteris omnibus anteponat, quia non solum recte sentit de bonorum et malorum finibus, sed etiam mundo tribuit initium , a quo asserit ipsum Aristoteles, et humanos animos ab interitu et mortalitate sortiter et perspicue vindicat, in quo ille alter balbutire nutasseque videtur, modo huc , modo illuc inclinans, prout rationibus a sensu ductis impellebatur ; sed quamquam Ρlatonem idem Augustinus verissime tradat proxime omnium philosophorum ad Christianos accedere propter aliqua , quae non tam ratione naturali investigasse , quam in Aegyptiaca peregrinatione ex sacris Hebraeorum libris sumsisse creditur ; tamen posteriores tum philosophi, tum theologi , ut supra testatus sum , non dubitavere principatum Aristoteli in omni philosophia dare , sive quaeratur de natura earum rerum , quarum cognitio parari potest ratione naturali , Sive de moribus et recte vi Vendi praeceptis disseratur cum propter divinum ejus ingenium , et

incredibilem doctrinam mirabili solertia ab eo multis libris explica

I. ad cor. Io, In Isb. de relῖ. Platonis et Aristotelis comparatio. De eivst. Dei lib. 8. c. 9.

276쪽

DEMOCRATEstam , tum vel maxime quoniam Socrates et Plato , qui poterant in contentionem venire , nihil tam certum esse rati, quod non posset in diversum paribus paene rationum momentis inclinari, omnia propemodum in medio reliquere , in utramque partem disputantes. Aristoteles autem ut arbiter honorarius a natura datus, tam scienter diremit priorum philosophorum controversias, tamque prudenter statuit de vi rerum naturalium , et bene ac beate vivendi ratione , ut ejus dicta , non praecepta philosophi, sed naturae leges atque decreta rectae rationis esse , doctorum sere consensu videantur.

XII. Neque enim alios video pace tua , Leopol de , dixerim)nimiae , ut ipsi garriunt, auctoritati philosophi hujus obmurmurare, nisi eos, quibus ille paulo notior est, quam Empedocles aut Anaxagoras, quos olim fuisse nobiles philosophos audierunt. Quales sunt hoc tempore impietatis Lutheranae magistri, qui omnis philosophiae ac theologiae reconditioris expertes, inani quadam garrulitate , quam solam Graecarum Latinarumque litterarum studio sunt consecuti, intumescentes , de maximis viris, quos vix de facie , ut Quibus invi- dicitur , noverunt, stulte et arrogantissime judicant: Aristotelem ut

telis doctri- proranum et ab omni parte religionis aversum rejicientes, et cum quinate Tho- alios scholasticos theologos damnantes, ut valde Peripateticos, tum

Uyiμψ-- μφ' primis Thomam Aquinatem : cui me judice si rerum divinarum et humanarum scientiae par iacultas orationis contigisset ad ea disponenda et illustranda, quae summo ingenio et incredibili doctrina fuerat consecutus , erat fortasse aliquis ex veteribus theologis, qui cum ipso conserri posset: quem autem anteferremus eidem , ha- veteres the- beremuS certe neminem. Quoniam igitur isti nugari paulo ornati- .alde puerint us didicere , idcirco, his neglectis, veteribus illis Hieronymo et Au-phi16,bbhb ' gustino , aut ex Graecis Origeni vel Clementi se similes esse , ac, si placet Deo , pares etiam Videri volunt: quos non modo eloquentia et altissima cognitione praestitisse constat sacrarum litterarum, sed etiam in studio philosophiae multum aetatis consumsisse . Quis

enim , qui modo praestans illud Augustini opus legerit de civitate Dei, potest ipsum Platonis fuisse studiosissimum ignorare ' Nam Hieronymum, quem tu mihi paulo ante objiciebas, cum aliis philo

sophis Graece et Latine multam operam praebuisse , tum in primis Aristoteli et ejus Graece enarratori Alexandro, non solum Rufinlusvpii ) Aquilegiensis testatur, sed ipse quoque de se non uno loco pro

fitetur : nec illud tacet, se Aristotelicos Alexandri commentarios e

277쪽

LIBER II. 263

Graeco in Latinum vertisse, nisi vertere dicit frequenter lectitare. XIII. Quid , ut ad Graecos transeamus, Aristidem , quid Justinum , Christianos philosophos commemorem ' quorum ille Adriano principi Apologeticum pro Gristianis librum misit sententiis philosophorum conflatum , hic Antonino Pio doctissimum contra gentes volumen ex media philosophia depromtum. Nam Clementem preS- Ad magnum byterum ecclesiae Alexandrinae , Omnium , ut Hieronymus testatur, eruditissimum multos variosque libros conscripsisse certum est, altissima doctrina resertos, quam hauserat magna ex parte ex sontibus philosophorum. Quem aemulatus Origenes ejus auditor , decem stro. matum scripsit libros, omnem religionis nostrae doctrinam dogmatis philosophorum confirmans. Non igitur recentiorum theologorum , quos SchoDSticoS appellant, inventum est decretis uti philosophorum idem veteres summa auctoritate et gravitate viri factit,

runt , non modo ad Christianorum mores instituendos, in quo vel plurimum valet quid naturae aptum sit, quid diversum, dignoscere , sed etiam dum aliqua tractarent, quae pertinerent ad fundamenta Christianae fidei, et possent ex parte ingeniis hominum et natura duce investigari: ut de natura Dei, de virtute ejus et simplicitate , de infinita tum potestate , tum etiam scientia , de rerum omnium supernarum et infernarum procuratione atque justitia, et siquid aliud de Deo per ea , quae facta sunt, conspicit humanus intellectus , cui sic indaganti Sempiterna quoque Dei Sirtus et Due x vinitas, ut Paulus testatur , innotescit. XIV. Sed quoniam infinito rerum divinarum splendore perstringitur caligatque acies humanae mentis, non secus ac vespertilionum oculi, ut ait Aristoteles, ad lumen solis , idcirco hac in parte M tWpist. a. ponderis haud multum habet auctoritas philosophorum . Nec admodum ea utendum est Christianis, praeterquam in eos, qui sibi familiarium et probatorum hominum testimoniis adducendi sunt, ut ex quibusdam vel demonstratis vel persuasis rebus, ceteris, quarum est fides difficilior, assentiri paulatim assuescant. Cum autem de moribus agitur , quos ita demum optime institui ac honestissime putamus, si ad naturae regulam adsormentur , tunc prudentium et doctissimorum virorum , quos philosophos appellamus , auctoritas non modo aspernanda non est, sed plurimum debet habere ponderis ad controversias, quae incidunt de virtutibus et vitiis, dijudicandas . Philosophi enim munus id maxime proprium est, quid a-

278쪽

motu animalium

26 D E M O C R A T E ssciscat natura , quid vicissim aspernetur , commode ac scienter explicare. In quo praestando quoniam doctorum hominum consensu

primae , ut video, Aristoteli suo jure reseruntur i cum hujus nomen usurpo , non id debes, Leopol le , vel suspectum habere vel invi diosum , sed putare potius, tunc me quasi naturae legem, cujus ille optimus fuit interpres , allegare. XV, LEOP. Scite tu quidem et percommode rem inter Christianos et philosophos composuisse in universum videri poteras : ceterum sermones de toto genere habitos veros non putat idem tuus in m. De Aristoteles, nisi congruant in partibus, et singulis rebus accommo-

dentur. Redeamus igitur unde digresSI Sumus, et iam doce , si po

tes , de sortitudine, cujus pars a quibusdam magnanimitas esse dicitur , Christianos ipsam suo quodam modo definientes, a philosophis non dissentire. DEM. Tergiversari istud quidem est, non camsam ratione defendere. Ceterum res est in expedito. Non enim quaerimus de sortitudinis ac magnanimitatis definitione, quam qui aliam afferunt, hos aliam quoque rem sentire necesse eSt, cum rei unius una dumtaxat sit definitio : sed de habitu animi, qui timores et audacias in periculis praesertim capitalibus ratione modera tur : qui cum sit perspicue virtus, ut indicat virtutis definitio , si a Christianis institutis abhorrere statuatur , quae ratio hanc excludita Christianorum consuetudine , eadem , si quid superiore disputatione confectum CSt, ceteras omnes virtutes submovebit: eodemque

modo de magnitudine animi judico , quae temperat magnorum hΟ-norum appetentias. Erras igitur , et quidem toto , ut dicitur , caelo , Leopol de , si putas , Christianam philosophiam has virtutes re pudiare , vel in ipsarum definitionibus a Peripateticis dissidere Christianos , qui in sanctis martyribus praeter virtutes theologicas dictas, nil aeque vel admirantur vel laudant, ac sortitudinem et ingens

invictissimorum animorum robur qui ne a fidei veritate et pio religionis cultu discederent, cruciatus ac mortem subire nec metuerunt nec recuSarunt: unde martores cum ab aliis, tum in primis a sanctissimis doctissimisque viris Maximo et Cypriano milites sortissimi nuncupantur. Nam quod Gregorius ait: fortitudinem eSSe carnem Uincere , a propriis Voluptatibus obsiStere , et exStinguere bustus Sitae delectationem , abusus in eo est fortitudinis vocabulo . Animi enim constantiam , quae latissime patet, serpitque ad omne ge

nus officii , alieno nomine sortitudinem appellavit: propterea quod

279쪽

LIBER II. 263

ex omnibus virtutibus firmitas animi in hac potissimum elucescat. Quod mihi videtur Gregorius, ne novum inVentum esse putes, ut pleraque alia in quaestione morum a Cicerone mutuatus. CujuS ea verba sunt in primo de Osriciis volumine : Omnino fortis animus et

magnus duabuS rebus maxime cernitur quarum una in rctrum externarum deSpicientia ponitur , cum persuasum Sit , nibit homini, nisi quod honestum decorumqus Sit, aut optare , aut expetere oportere : nulli nsque homini , neques p rturbationi, neque fortunae Succumbere . Quam deinde partem ita persequitur Cicero , ut eum dicas non de una quadam parte , sed de toto genere virtutis

disserere .XUL Nam quod pertinet ad gloriam humanam , de cujus despicientia Christiani multa praecipiunt, si rem altius et diligentius m- Spicias, eadem prosecto reperias, aut quam minimum discrepantia praecepta philosophorum , cum de magnitudine animi disserunt , quae appetitum gloriae ac honorum moderatur. Nefas enim puto eo nomine Christianorum disciplinam infamare , ut quidquam in moribus natura honestum justumque viderit aliorum hominum solertia , quod ipsi non perspiciant, aut perspectum per stultitiam aut

superstitionem repellant. Maneat igitur constitutumque sit, theologis etiam consentientibus, Christianos in tractandis morum virtutibus et vitiis, quae ratione naturali dijudicantur , a Peripateticis non dissidere , crimen utrisque existimantibus in vita, ab statu naturae rectaque ratione discedere . LEop. Sit ita sane, et jam ad reliqua pergamus . AI p. Audite vero, Democrates et Leopol de , ego si me hodierna disputatione vestra delectatum esse negem, Sane mentiar nam de natura virtutum , deque ipsarum et consociatione et distinctione , tum de summo bono , ac philosophorum auctoritate, et Aristotelis praestantia, deque Peripateticorum cum Christianis in morum Virtutumque doctrina convenientia , multa scite , ut mihi Vib

dentur , et copiose sunt a vobis disputata. Sed quod mihi a vobis expediri maxime cupiebam , id hactenus paene intactum reliqui-Stis , quomodo invicta vis animi, quocumque nomine virtutis licet eam appellare , quae in milite probatur, cum injurias constanti SSime persequitur , aut gloriam bellicam avidissime consectatur, a Christiana religione non dissentiat: hac enim virtute per religionem Christianam repudiata , efficitur plane , ut bonus miles esse nemo possit,

et idem bonus Christianus , quod erat caput institutae disputatio' Tom. IV. Ll nis,

280쪽

dicio Stan dum sit, cum de fortitudine agitur,militum, an Philosophorumyae de Phormione philosopho male dimisso ab Annibale.

166 DEMOCRATEsnis, et proinde Vobis tam longe producto sermone non negligendum. DEM. Quasi vero quae hactenus dicta sunt, ad hanc rem non maxime pertineant , cum declaratum Sit, multisque rationibus effectum , nullam esse omnino virtutem , quam religio Christiana non

amplectatur . Sic igitur existimare debes, Alfonse , nihil neque in re militari neque in aliqua vitae parte a Christiana doctrina repudiari , quod virtutis nomine censeatur , nihil, quod non sit etiam philosophorum, non modo religiosorum judicio vitiosum . XVII. ALr. Injuriam igitur persequi, et hostes pertinaciter ulcisci , avidiusque gloriam appetere vitiosum putas ' DEM. Ego Vero certum habeo, sic enim judicant viri sapientes. A s. At non viri sortes, quorum famae et gloriae prima est et maxima cura. Quis enim mediocris miles injuria paulo graviore lacessitus non vi tam putat sibi esse peracerbam , quamdiu non datur inimicum pocinis meritis ulcisci ' Itaque multos videas, desperata vindictae tutioris occasione , vel irae ac morae impatientes, ad certamen singulare suum quemque inimicum provocare, ut eo vel sublato , vel impulso ad deditionem , gloria deleant ignominiam , aut si sortuna tulerit, fortiter occumbendo doceant, sese turpitudini ac dedecori longe mortem anteferre. Nec alios videas Ore pleniore a plerisque omnibus laudari, quam qui inimicorum superbam petulantiam ad hunc modum represserunt: quod utique non fieret, si injurias aut inimicos ulcisci haberetur vitiosum. DEM. Si sic statuis, Alsonse , numquam hominum vitiis approbationes et plausus imperitae multitudinis , sed virtutibus semper excitari, legem inducis in vitam mortalium omni peste , mihi crede , perniciosiorem. Quod enim venenum vel ad veritatis splendorem obfuscandum , vel ad deturpandam morum honestatem tetrius eXcogitari possit, quam si fuerit hominibus persuasum, ut spreto judicio sapientium pravas stultorum Opiniones et vulgi errores consectentur ' A p. Non ego vel opificum sententiae , vel agricolarum judicio standum esse dico , cum de virtute militari disputatur ; sed de fortitudine et magnitudine animi fortes viros et magnanimos optime judicare certum habeo. DEM. Recte tu quidem existimas, modo virtutes has a prudentia ne disjungas , quae omnium Virtutum est quasi magistra. Sed tu quos tandem fortes viros et magnanimos appellas ' Ars. Haud equidem

eos , qui aetatem in otio et umbra transegerunt, quique tubam num

quam , nisi in ludorum spectaculis audierunt. DEM. Philosophos mihi

SEARCH

MENU NAVIGATION