Joannis Genesii Sepulvedae ... Opera, cum edita tum inedita, accurante Regia Historiae Academia ...

발행: 1780년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

LIBER IL 267 videris a sortium virorum consortio sejungere. Ahr. Non eoS tantum , sed omnes etiam alios philosophorum similes, quibus numquam , aut vix accidit hostem videre , aut in castris pernoctare. Non enim sine causa dictum Annibalis celebratur , qui, ut est apud M. Tullium , cum Phormionem philosophum aliquot horaS Ephe- D, ο istatue.1. si de imperatoris officio deque omni re militari ambitiose cum ceterorum admiratione disserentem audisset, quaesitumque fuisset ab

eo , quidnam ipse de illo philosopho judicaret, respondisse fertur :Multos se deliros Senes Saepe Sidisse ; Sed qui magis , quam Phormio deliraret, vidisse neminem. Non tulit videlicet Annibal arrogantiam vetuli philosophi, qui, cum castra ipse numquam vidisset, tanto imperatori sustineret de re militari praecepta dare. XVIII. Dsu. Te igitur auctore milites dumtaxat sortes et magnanimos viros appellabimus, et eos putabimus optime omnium de his virtutibus judicare Acr. Mihi quidem sic prorsus videtur. DEM. Qui vero rebus urbanis obeundis robustum animum praestiterint, et tum publicas, tum etiam privatas importunorum civium injurias constanter repulerint, et reipublicae praesidentes impotentium audaciam nullo timore retardati cohibuerint, ne hos quidem per te nobis licebit sortes viros appellare t AI p. Ego vero tales tantosque

viros sortes et magnanimos esse dico , et in numerum militum reponendos . Neque enim abhorret a militia, turbulentorum civium conatibus etiam sine armis Obsistere , et nocentium crimina meritis

legitimisque poenis vindicare . DEM. Quid philosophos ' si qui virtutes has non solum scholis et meditatione, sed rebus publicis administrandis , et bellicis muneribus obeundis coluere ; qualis fuisse

memoratur apud Athenienses Socrates in primis, a quo Velut fon- 0us phi1616- te doctrina morum emanavit, et Timotheus IsocratiS diScipulus , milites . et

ex Romanis P. Africanus, L. Lucullus, et qui libros etiam de phi- 26hum 'db losophia scripserunt, Varro , Cicero , Brutus , et plerique alii: hos inquam metuemus, propterea quod fuerint philosophi, fortibus viris aggregare ' aut in causa sortitudinis tamquam ineptos judices rejiciemus t judicioque stabimus turbae militaris, quae magna ex parte robustis quidem et ad pugnandum manu accommodatis, temerariis tamen et hebetibus hominibus consistit ' An hoc ponderis et auctoritatis plus habere debet talium philosophorum sententia , quod ad rerum usum , observandi diligentiam, ingenii perspicacitatem , et doctrinae cognitionem adhibuerunt ut robustus agricola melius et

282쪽

2 68 DEMOCRATES

diei, et arabit, quam vir consularis , aut senatorius delicatus: prudentius tamen de agricultura et singulis ejus partibus edisserent, certioraque praecepta dabunt Marcus Cato , Plinius Secundus, vel Columella , et his aetate superior Theophrastus, qui hanc philosophiae partem coluere, et elegantissimis libris sunt complexi, quam quivis

rusticus arator , cujus pedes et manus colendo terram diuturnis laboribus obcalluerint. XlX. Ut enim ceterae disciplinae prudentium et ingeniosorum hominum diligenti variarum rerum Observatione factae Sunt, non aliter debes hominibus existimare morum philosophiam contigisse. Ars enim bene dicendi, quae facultas Oratoria nominatur , eX multorum orationibus collecta est, qui natura fuerunt eloquentes: nemo enim tanta ingenii felicitate donatus est a natura, ut cum multa recte diceret, non interdum in aliquod orationis vitium laberetur ; sed multorum praestantibus ingeniis collatis, quae magna ex parte natura ducuntur ad potiora, facile fuit prudentibus hominibus virtutes sermonis atque vitia dijudicare. Nec secus tum de virtutum aliarum , tum de fortitudinis et magnitudinis animi praeceptis accidisse putare convenit. Non enim quidquid unus aut alter vir fio tis et magnanimus factitaverit, id pro lege et quasi regula habendum est, ut recte de his virtutibus statuatur, Alam vitiis nemo S ne nascitur , ut inquit poeta: ceterum ex multorum talium virorum

factis et consiliis eadem ratione facta est disciplina , qua de fortis et magni animi virtutibus, et contrariis rebus optime judicetur : quam quia philosophi partim etiam observatione et usu rerum , ut Socrates et ceteri , qui bellicis quoque muneribus functi sunt, partim ratione prudentiaque pepererunt et retinent, efficitur , ut philosophorum prudentia , non vulgi militaris temeritate harum virtutum causa sit dijudicanda. Nam quod ais, Phormionem ab Annibale contumeliose fuisse dimissum , quod de re militari, quam numquam ipse expertus erat, coram se magno imperatore arroganter disputasset, poteram dictum Annibalis, et jure fortasse , nec sine bonis auctoribus rejicere , ut inhumanum et plane barbarum. Sed faciamus eum juste senis damnasse levitatem : num eadem causa fuerit ejus, qui artem , quam ipse numquam Sit eXpertus, Velit Summum artificem edocere , quod fieri nisi stultissime non potest ', et eorum , qui de virtutibus judicant, quarum scientiam profitentur, ab iis acceptam , qui eam et usu rerum et summis ingeniis pepererunt , et aqui-

283쪽

LIBER II. 269 quibus ipsi non abhorrent ' Nam qui mortem perhorrescit, et res externas longe virtute inferiores pluris facit, quam pro ipsarum di gnitate , is non re tantum , sed etiam nomine philosophi indignus est , in quarum rerum despicientia fortitudo et magnitudo animi nitescit . Ars. Quid igitur causae philosophi afferunt, cur injurias persequi , gloriam expetere vitiosum putent, quando aperte nobis non licet ab ipsorum tribunali provocare ' quod mihi non magis rationibbus , quam auctoritate tua persuasisti, cum te et strenuum militem

et virum eruditissimum tam magnifice videam de philosophis sentibre. DEM. Quid aliud esse causae putas, nisi quod id longe abhorret ab ea , quam toties nominamus, magnitudine animi ' Ars. Quid

ais, Democrates ' nonne hoc inauditum est, et praeter omnium hominum sententiam ' DEM. Imperitorum fortasse , et qui rerum veritatem vulgi erroribus metiuntur. Nam qui sapientium philosophorum praecepta didicerit, et magnanimorum virorum facta et instis tuta meminerit, is multo secus existimabit. Ne temere igitur aut

arroganter causam sine auctoribus et testibus agere Videamur, ope

rae pretium fuerit, si tibi videtur, quid maximi viri de sortitudine

ac magnitudine animi praeceperint, paucis verbis explicare. A1 p. Mihi vero commodissimum videtur. XX. DEM. Ut summam igitur rei paulo altius repetamus, sortitudinem , Alsonse , et magnitudinem animi multi non duas virtutes esse putaverunt, sed unam dumtaxat duobus nominibus appellatam , quae latissime pateat, pertineatque non solum ad malorum perpessionem , et ad mortis propter honestatem oppetendae contemtum, sed ad omnium rerum externarum despicientiam quorum Sententia neque improbanda est, nec Si rationiS summam spectes, multum dissidet a Ρeripateticis nos tamen sequemur Aristotelem,

qui fortitudinem a magnanimitate distinguens, utriusque praecepta dat separatim, ac prudentissime, ut cetera, diligenterque persequitur. Hoc igitur auctore fortitudinem intelligimus virtutem , audacias et timores in adeundis sustinendisque honestatis gratia mortis periculis

ratione moderantem. Licet enim timor et audacia latissime pateant cuncta enim mala metuuntur , ut paupertas , infamia , morbus) non tamen in harum rerum timoribus temperandis sortitudo cernitur :nam quaedam mala timere non modo non turpe, sed honestum etiam habetur infamiam namque metuere probitatis est et verecundiae , non timere , vicissim impudentiae : alia vero, ut paupertas et

De ratione fortitudiniS ,

284쪽

DEMOCRATES morbus, timeri quidem non debent, nihil enim metuere oportet, quod non sit a culpa nostra prosectum: qui tamen harum rerum timore non frangitur, hunc liberalem et tolerantem , aut talem quemdam non sine laude nuncupamus: sortem certe nec dicere solemus, nec sentire , praeterquam per translationem , et tolerantiae similitudinem : sortis enim tolerantissimus est malorum , quae crimine Vacant , quorum quia mors est terribilissima , efficitur , ut qui in mortis honestae periculis infractum interritumque animum praebet, hic

solus nomine suo vir sortis consuetudine consensuque prudentium hominum appelletur: est autem mors honesta, quae propter honest,tem et justitiam oppetitur , ut in bellis justa de causa susceptis, ubi viribus est locus, licetque fortiter et viriliter agere. Quamquam enim in morbo, aut naufragio , vel ruentibus sulminibus vir fortis non succumbit timori , nam paulo vehementius non commoveri majus est humana firmitate ; in hujus tamen generis mortibus talibusque periculis sortitudinis splendor parum elucescit. XXI. Ac fortitudinem quidem talem quamdam virtutem intelligimus, qua cognita haud sane fuerit difficile, de contrariis vitiis

constituere : quae duplici genere excessus et defectus , ut pleraque omnia, continentur: excedendo porro duobus omnino modis peccatur aut enim confidendo quis in adeundis periculis exsuperat, audaxque vocatur ; aut sustinendis nihil timet, ne ea quidem , quae

vires humanas excedunt, ut terrae motus et maris tempestateS et

fulmina: quod vitium neque apud Graecos, neque apud Latinos nomen invenit, credo , quia raro cadit in homines paulo modo humaniores : sed quia parum abesse videntur a dementia, idcirco in quem cadit , hunc modo dementem , interdum appellare solemus stupidum. At qui infirmo animo est ad pericula subeunda , timidus is atque ignavus appellatur , sive plus metuat, Seu minuS con fidat , quam oportet: sic enim dupliciter hoc quoque in extremo delinquitur. In quibus omnibus discernendis una est certissima regula a sapientibus tradita , et a nobis tenenda diligenterque adhibenda , ut qui in iis, quae supra diximus, mortis periculis sustinet

atque audet, aut vicissim metuit quae et gratia, cujus oportet, et quemadmodum Oportet, et quo tempore , quarum rerum judicium est a prudentia petendum , hunc fortiter facere dicamus: cui, au- tem horum quidquam abest, eum in alterutro vitio esse putemus. Haec est enim natura virtutis, ut nisi teneat Omnes suas partes, sta

285쪽

LIBER II. 2 Itim sit honestatis nomen amissura. Sed ratio finis plurimum habet et virium et auctoritatis in rebus agendis , ut efficiens causa in operibus naturae, cum utrumque sit suo modo principium , quod principium veteri Graecorum proverbio dimidium totius esse dicitur : finis autem cujusque virtutis proximus, est ipsius honestas. XXII. Sublato igitur honestatis respectu, tota corruit substantia sortitudinis, licet interdum species quaedam commentitia relinquatur , quod quinque modis accidere notavit Aristoteles: quidam enim facta virorum sortium imitantes, honores dumtaxat et gloriam sequuntur , aut increpationes fugiunt et ignominiam , quae civilis fomtitudo nuncupatur , quaeque idcirco proxime ad veram sortitudinem accedere dicitur, quoniam qui gloriam sequitur et honorem , quod est praemium virtutis maxime proprium , is virtutem ipsam et honestatem secutus esse videri potest. His quoque annumerantur, qui necessitate aut timore praesentis poenae a magistratibus propositae bellorum pericula subeunt: hoc tamen prioribus deteriores, quod non pudore continentur in officio, sed metu, quo solent etiam mancipia contineri. Alii propter rei militaris scientiam et armorum peritiam, cum non sint, sortes interdum esse videntur : quoniam specie vana periculorum, quae plerumque tyronibus in bello metum ob imperitiam incutiunt, ipsi minime deterrentur , vel quia vanitatem dignoscunt ceteros fallentem , vel quoniam armorum usu tutius hostem offendere, seseque tutari valentes, quasi armati cum

inermibus , vel athletae exercitati cum infirmis aut rudioribus pugnaturi sibi esse videntur quae fortitudo militaris idcirco vocatur, quoniam mercenarii milites hac potissimum valent , qui cognito certo periculo primi saepe fugam capessunt, civilibus copiis moditem turpi fugae praeserentibus. Ad haec ira concitati multi pericula subeunt interriti, quos idcirco sortes interdum appellamus , quoniam et ipsis fortibus ira res videlicet impetuosissima vires, ut ait Homerus, subministrat: quo fit, ut in concionibus militaribus, quibus acie instructa imperatores ad pugnam milites adhortari solent , illud vel in primis usurpetur, si quid contumeliose factum commemorari valet, quo militum animi possint ad indignationem concitari: interest tamen , quod fortes honestatem sequuntur, ira spiritus suggerente ; isti studio vindictae agitante dolore praecipites in pericula feruntur more ferarum , quae nisi irritentur , etiam in silvis fugiunt potius hominem , quam invadant, sed accepto vuls

286쪽

Non esse Pericula militi

nere in percussores irruunt nullo periculo aut timore retardatae. XXIII. Sed ne eorum quidem vera sortitudo putari debet, qui, quod saepe multosque vicerint , ea spe confirmati, res formidabiles confidenter aggrediuntur fortes enim honestatis, quam saepe dico , causa res periculosas suscipiunt, isti ob alias causas , dum se superiores esse confidunt , quod iis fere solet usu venire , qui saepe hostes non tam sua virtute superaverint, quam illorum igni via , qui ex multis victoriis, quemadmodum ebrii ex multo vino, magnos spiritus et fiduciam sumunt. Nam hoste mutato, si so tuna reflare coeperit, perspecto periculo , ubi timor fiduciae successerit , non persistunt. A quibus non multum abhorrent, qui pro pter periculorum ignorationem facta sortium virorum aliquatenus

imitantur , hoc tamen deteriores, quod illi res periculosas, sed quasi explorata victoria prudentes aggrediuntur, quod habet aliquid dignitatis : hi vero, dum putant nihil in re subesse periculi, quod procul abest ab omni laude . Unde factum est, ut quidam utile

fore existimarent, militibus, de quorum virtute dubitaretur , aut occultare pericula , aut verbis, quoad fieri posset, extenuare : quo rum error perniciosus primum aperta ratione convincitur , quoniam ad provisa pericula complures se cogitatione meditationeque muniunt , qui repentinis deterrerentur , in quibus insita virtus et inveteratus habitus plurimum elucescit: deinde magnis exemplis, et sui morum imperatorum auctoritate refellitur , ac in primis Julii Caesaris , quem solitum esse constat, timentibus suis periculi magnitu dinem ac hostium numerum exaggerare , ut in Jubae adventus terribili exspectatione convocatis ad concionem militibus: Scitote, inquit , paucis bis diebus regem astuturum cum decem lsgionibus , equitum triginta, levis armaturae centum millibus, elephantisque CCC.

XXIV. At s. O factu igitur difficile , Democrates, virum sortem invenire , si in tot hominum generibus nihil solidae virtutis habetur,

sed inanis dumtaxat species fortitudinis vitio cuidam obtenta: nec tamen dubito, quin ista verissime tradantur , non solum ob tantiphilosophi auctoritatem , sed quia te disserente , multa mihi exempla

in mentem venerunt hominum mihi notissimorum , quae cum ista doctrina valde mihi congruere videntur. Sed non oportet quemquam nominatim in invidiam vocare. Reliqua igitur oratione tua non

mediocriter sum delectatus sed illud mihi fuit submolestum , quod nostri ordinis, hoc est militarem fortitudinem ad inanem quamdam

287쪽

LIBER ΙΙ. z7ue virtutis speciem retulisti, oblitus fortasse , te militem esse , dum partes agis philosophorum. Ego enim sic statuo, aut nullum omnino jure posse virum sortem appellari, aut hunc esse de militum ordine petendum . Nam si, ut ceterae virtutes , quod heri cum Leo-poldo disserebas, sic sortitudo non inest a natura, sed consuetudine

periculorum ingeneratur : quis pluribus quotidie aut majoribus periculis exercetur , quam miles ' quis aestum , frigus, famem , sitim

vigiliasque tolerando , pars tum corpori, tum etiam animo ad laboriosa discrimina subeunda callos obduxit ' DEM. Nemo certe neque umquam ego committam , ut more quorumdam judicum stulte ambitiosorum , injuste faciam in meos, ne injuste fecisse videar: veram igitur sortitudinem in multis militibus et fuisse , et esse dico, nec aliter umquam existimavi: sed neque in milites tantum foribtudinem cadere , ut quidam ipsorum levissime jactant, et complures eorum videri magis, quam esse tales certum habeo. Nec vero i.

mirari debes, quod nec facile nec valde multis vera sortitudo contingat , nam virtus omnis in re difficili versatur , et cum ad vitium innumeris viis aberretur , una dumtaxat via est, quae ducit ad vidi tutem , et ea quidem , ut Hesiodus ait, longa et ardua , asperisque

difficultatibus impedita. Sed ratione fortitudinis explicata, parumper , si videtur , de magnitudine animi disseramus, ut his virtutibus cognitis, quas optimo militi tribuimus, propositae quaestioni finem aliquando faciamuS. XXV. Intelligendum est igitur , ut pecuniis collocandis duplex

virtus accommodatur, liberalitas , qua parvorum ac mediocrium sum- tuum; magnificentia, qua magnorum moderamentum et quaSi men- De virtute .

Sura continetur sic honorum appetentias duabus Virtutibus tempe- h, tarari: quarum quae in parvis honoribus aut mediocribus cernitur, vocabulo quidem , ut multi affectus animi, Vacat, sed interdum no- b. ti: men ab extremis mutuatur quorum alterum ambitio dicitur , cum parvi honores plus quam communiter solent, expetuntur : quod est magnae levitatis, et qui hoc malo laborat, ambitiosus: alterum nec Graece nec Latine nomen invenit, sed qui hoc vitio deficit, ὰφιλοτιμιος dicitur a Graecis, quasi negligens in honore , nam hoc quoque vitiosum est, ut sit necesse medium ipsorum a virtute qua-d in possideri: qua qui praeditus est, tunc ambitiosi vocabulum s init , cum alterius extremi comparatione laudatur: tunc in honore

negligentis, id est , , cum in ambitiosi invidiam com-

288쪽

mendatur , extremis de medio innominato , quasi de regione nondum occupata decernentibus: PRe Vero Virtus magnorum honorum cupiditates moderatur , magnitudo animi et mZgnanimitas appella tu ζο . . . mdgnanimus enim intelligitur , qui ut est, sic magnis atque ad- maximis rebus sibi dignus esse videtur. Quo fit , ut magnitudi-

virtutis di ne Quidem extremus Sit magnanimus, ratione Vero medius non e-

genii m- nim pluS, nec rurSUS minuS appetit, quam pro ipsius dignitate , quae cum maXima sit, rebus maXimis est muneranda. Quo in genere in primis est honor , quem bonorum eXternorum maXimum esse declarat religiosorum ac prudentium hominum vetustissima consuetudo

Deum immortalem honorandi, et hac potissimum ratione colendi, a que honore praeclara facinora munerandi, summis viris id praemium

omnium maxime cupientibus. Hinc enim statuarum usus emanavit,

quas primi mortalium Athenienses Harmodio et Aristogitoni tyrannicidis publice posuisse creduntur : hinc coronarum multa genera, civicae, navales, murales, Vallares , et obsidionales nuncupatae, quibus Romani donabantur, si quis civem serVasset, murum primus aut vallum conscendisset, obsidionem a suis depulisset: hinc denique triumphus natus est, qui Romanis eisdem immortalitatis instar erat: ne Carthaginensium , tuorumque Hispanorum , Alisense , morem Ve-7- iustissimum reseram ; quorum illi, ut testatur Aristoteles, tot annulorum ornatum cuique permittebant, quot eXpeditionibus miles interfuisset ; Hispani vero tot obeliscos circa sepulturam erigere , quot quisque hostes in bello sustulisset. Cum igitur honor in rebus e ternis haud dubie principatum teneat, efficitur , ut magnanimus honore , et quidem magno, sit dignus, et eo sese dignum existimet, utque in hoc sibi sumendo maxime cernatur.

XXVI. Qua in re dupliciter, ut fere assolet, peccatur : quidam enim , cum honoribus digni sint, ipsi tamen sibi tales esse non vibdentur, et oblatos non admittunt, tamquam sua dignitate superiores, pusillanimi nuncupati: quod nomen licet pateat latius, ad omnesque pertineat, qui se minoris faciant, quam sint, sive parva mereantur, Sive magna iis tamen proprie tribuitur , qui magnam suam dignitatem non agnoscunt: quo vitio spes infringitur res praeclaras efficiendi , et industria languescit. Alii sunt in contrario Vitio , Seque, magnis honoribus cum sint indigni, dignos tamen arbitrantur , qui Graece quidem , Latine vero, nisi filior , arroganteS, et iidem

289쪽

LIBER II. z7signoratione sui res magnas aggrediuntur irrita opera , et interdum laudem petunt, unde ferunt etiam vituperium , Optime namque pra cipitur , ut qui ad rem gerendam accedit, caveat, ne id modo consideret , quam sit illa res honesta , sed etiam ut habeat efficiendi facultatem . Itaque arrogantes vestitum quoque, Vultum , gestum , coterumque corporis ornatum studiose quaerunt atque componunt,

et quidquid inest opis passim ostentantes, de se quoque multa jactant importune, dum temere honorem hoc magis fugientem insequuntur : quibus vitiis seu verius errores dicendi sunt, nec enim his homines mali esse , sed aberrare potius existimantur) inter se comparatis, pusillanimitas magis vituperatur . Nam primum repellit et tollit ea bona , in quibus magna sunt illustrium rerum gerendarum adjumenta, deinde pigros homines cunctantioresque reddit ad praeclara facinora, vitium vel in primis damnatum a Pamlo : ab hoc enim nos in Corinthios dehortatur , cum ait: Alu- , Tantes exhortamur, ne in Vacuum gratiam Dei recipiatis . Una igitur et perbrevis cautio tradita est, qua commode utrumque vitibum evitabimus, si in eo genere neque temere desperabimus propter ignaviam , nec rursus nimis confidemus propter cupiditatem. Est igitur magnanimus, ut diximus, qui magnis rebus et dignus est, et se ipse dignatur. Nam qui parva meretur , et parvis sese dignum cen-Set , non caret is quidem Virtute , sed quasi modestiae nomine laudabitur, non magnanimitatis, quae sine magnitudine non consistit; ut pulchritudo corporis nulla est sine proceritate, quamquam interdum in brevi statura corporis habitudo membris veluti ad meim

Suram congruentibus commendetur : quo fit, ut Sine cumulata omnis generis virtute magnanimus esse non possit. Nam cum honor praemium sit virtutis maxime proprium , et quo quisque melior est, hoc majores honores mereatur , satis intelligitur , qui maximis honoribus est dignus, eum oportere in omni genere virtutis excellere ; ut merito quidam a viris prudentibus rideantur, qui, cum absint ab omni virtute , et sint monstra pravitatis, tamen ob generis nobilitatem et opes, quibus ad magnas tenuiorum injurias abutuntur , se in magnanimis viris et honore dignissimis haberi volunt : quod eis accidit, dum timores imbecilliorum , et levissimorum assentationes sic interpretantur , ut eas putent ad suam laudem , et

Suorum meritorum testimonium pertinere : qui tunc se etiam atque etiam errare cum suo magno malo cognoscunt, cum eos co-

290쪽

De justitia,

et ejus discrimine et con-Venientia Cum magna' nimitate.

1 6 D E M O C R A T E sgit gravis aliquis casus de se vera judicia hominum experiri: honor

enim virtutibus emerendus est, non Vi aut timoribus extorquendus.

XXVII. Itaque non facile virum invenias , qui jure magnan, mus appelletur. Α s. Mihi vero factu difficillimum videtur , consideranti sic te de magnitudine animi disserere, quasi nominis hujus

intellectum non una quaedam , sed prorsus omnes Virtutes contineantur quemadmodum de justitia video a nonnullis disputari, ejus vocabulo virtutes omnes complectentibus. DEM. Non est ita,

AliOnse , nec animi magnitudo eodem atque justitia modo in ceteris virtutibus spectatur. Nam cum sit duplex justitia ; altera quae proprie intelligitur , quaeque constans et perpetua voluntas juS Suum cuique tribuens definitur 1, altera , quae legitima dicitur , patetque latissime : in hac omnem virtutem idcirco intelligimus, quoniam sic justum vocamus eum, qui nihil agit contra legum praescripta , qui bus legibus omnium virtutum praecepta continentur, et contraria vitia vindicantur ut siquis signa deserat in acie , quod timidi est, aut se polluat adulterio, furtove constringat, quod est contra temperantiam et liberalitatem. Itaque quocumque officio fungaris, mnibus id justitiae continetur , ut legitima justitia hoc esse re intelligatur , quod virtus in universum, licet sit ratione diversa , nimirum quatenus justitia ad alterum refertur , bonumque publicumspectat, cum virtus simpliciter talis habitus intelligatur. Magnanimitatis longe alia ratio est: quamquam enim haec choro Vir

tutum omnium stipata esse debet, non tamen Virtus Omnis podi

est ut justitia, sic magnanimitas appellari. Ceterum illud est praeclarum hujus virtutis admirandumque munus, quod ceteras Omnes reddit multo augustiores, cum maxima quaeque et ardua officia in omni genere persequatur : empli causa, fortitudinis est sortiter facere, magnanimitatis vero id ipsum excellenter praestare, qualefactum accepimus Horatii Coclitis Romani, qui ceteris etiam sortibus viris cedentibus, in ponte sublicio hostium aciem unus tamdiu sustinuit, donec a tergo pons interrumperetur quo facto se armatus in Tiberim dejecit, ad suosque tranavit. Ad hunc itaque modum magnanimus in virtute quaque magna semper Spemctat , quae ratio ipsum a cςteris virtutibus secernit, species e nim virtutum vitiorumque vicissim finibus potissimum suis discer

nuntur.

XXVIII. Sed quamquam animi magnitudo in honoribus, ut

SEARCH

MENU NAVIGATION