Joannis Genesii Sepulvedae ... Opera, cum edita tum inedita, accurante Regia Historiae Academia ...

발행: 1780년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

LIBER II. 27T diximus, et rebus contrariis versetur , magnanimus tamen honores

etiam magnos sibi a probis viris delatos non magni facit, sed ipsis moderate delectatur intelligit enim majora etiam praemia suis virtutibus deberi, cum virtus cumulata nullis honoribus possit pro dignitate munerari, sed boni consulit, quoniam majora praestari nequeunt eos enim honores, qui a vulgo ob res parvas tribuuntur, ut se indignos penitus contemnit, nec popularibus sinistris rumoribus vel repulsis commovetur , virtutiS et meritorum Suorum conscientia adversus levitatem et injustitiam hominum confirmatus. Itaque Porcium Catonem repulsis, tamquam honoribus gaudere solitum Plinius Secundus est auctor. Cum igitur praeter virtutem nihil magni pendat, efficitur , ut neque pericula fugiat propter timorem, nec injuriam in alterum interre inducat animum. Qui enim parva ducit, quae ceteri demirantur , et in maximis rebus habent, cujus demum rei gratia hunc turpiter facere conveniet licet autem in honoribus potissimum magnitudo animi cernatur, persequitur tamen Omnes partes utriusque fortunae : ita quidquid in divitias aut potestates prospere , aut secus acciderit, seret moderate , nec gestiet in his secundo fortunae flatu, nec frangetur adverso cum in honore , quod multo majus bonum est, conStantem Se atque Superiorem exhibeat: divitiae namque et potestates Ob honorem eXpetuntur quo fit, ut magnanimi contemtores esse videantur , cum neque opes, nec imperia , nec magistratus, ac ne ipsum quidem hΟ--bbi I norem magnifaciant: videtur tamen fortunae favore ipsa quoque magnanimitas augescere : pauperes enim ac ignobiles a plerisque con Q6 ssus'. . temnuntur , et his malis oppressa virtus manca interdum est ad offficia fungenda. Itaque nonnumquam vel frustra nititur instrumentis destituta, vel ne conatur quidem , ne cum auctoritaS absit, Opera nequidquam suscipiatur: Plurima enim Sunt , ut inquit poeta, Iuven. ,sti. s. quae non audent homines pertusa dicere lena ; contra vero nobiles,

et qui cum imperio sunt, ac opulenti , honore digni existimantur ob excellentiam , quidquid enim bono aliquo praestat, honoratius

habetur. Itaque talibus etiam bonis magnanimitas invalescit. Nam licet viris dumtaxat probis honor jure debeatur , idem tamen externis bonis a quibusdam exhibetur , ut dubium non sit, quin Virtus his cumulata tanto magis honore digna cenSeatur. XXlX. At sine virtute nulla neque nobilitas, nec opulentia magnitudinem animi praestabit, nec rebus magnis dignum quemquam

292쪽

Ovid. lib. I 3Metam. f. I.

quam efficiet : talis enim fructus maxime proprius est virtutis exactae . Quo mpinus serenda est quorumdam importuna superbia , qui rebus dumtaxat externis intumescentes , sibi magnopere placent, et

prae se ceteros etiam Virtute superiores spernendos putant, contem

tu solum magnanimos imitantes, quippe suis bonis dignitas cuique metienda est, non alienis: scitum est enim illud poetae : Nam genuS et proaUOS , et quae non fecimus ipsi, Vix ea nostra Soco. At externa quae dicuntur bona , cuncta esse aliena , hoc ipsum nomen declarat, et quod eadem fortunae bona nuncupantur. Magnanimus igitur merito contemnit virtute inferiores, quoniam suis bonis, hoc est, virtutibus excellit, et recte judicat: unde fit, ut raro se periculis eXponat, praesertim ob leves causas et res exiguas: pericula enim non suscipiuntur nisi ab iis, quibus proposita praemia videntur esse magna: cum nemo nisi stultus, hamo aureo quod usurpasse traditur Augustus Caesar) piscetur , praesertim pisces, quos parVi facit magnanimus autem , perpauca sunt, quae magni pendat, ut merito rideantur a prudentibus leviculi quidam homines, qui laudem fortis et magni animi stulte in primis aucupantes , OccaSiOnes periculorum pro levissimis etiam causis arripiunt: quos saepe Videas, aut mortem oppetere cum recte judicantium vituperatione , aut plagas turpissimas et damnosissimas accipere pro rebus vel turpibus , vel ejusmodi , ut eas vir magno animo ne disceptatione quidem dignas esse duceret, quod est non solum stulti , sed angusti etiam animi documentum , qui rumores imperitae multitudinis tanti faciat, ut eos vel cum discrimine vitae colligendos esse putet . Nam cum dignitas magnitudoque rei officium poscit, ut si patriae laboranti subveniendum sit, aut pro tenuiorum tutela contra impotentium injurias decertandum , vel pro religione adversus impios contendendum , nemo nec libentius, nec pari constantia , Vel capitis adit pericula, vel justitiae ac omnis virtutis patrocinium eXSequitur , nemo suae vitae minus parcit . Mori enim huic potius est, quam ut a talibus officiis per socordiam aut ignaviam discedat.

XXX. Illud quoque magni animi est, beneficiis alios libenter

demereri: Se Vero eis astringi, non aequo animo , nec sine pudO- re ferre. Nam beneficia conferre praestantis est, accipere vicis'

sim inferioris. Quamobrem magnanimus, siquando fuerit benignitate proVocatus, gratiam refert majoribus officiis muneribusve cumulatam , ut hac ratione , qui prior tribuerat, liberalitate supere'

293쪽

L I B E R II. 279tur : quae res facit , ut quos beneficiis affecerit, hos magis, quam bene de se meritos meminisse videatur. Nam qui patitur, quatenus patitur, minor est efficiente , magnanimus autem ceteris praestare vult. Itaque sua in alios, quam aliorum in se merita libentius audit. Unde mihi consuetudo , quae apud Hispanos plurimum invaluit, nata esse videri solet, quibus, dum principes viros aliquid de se bene meritos alloquuntur , ipsorumque captant benevolentiam , illud in promtu est et quasi legitimum, ut se profiteantur , illis esse obligatos, et ab eisdem majora etiam sperare . Est itidem magnanimi, aut nullo modo , aut graVate precari quemquam , rogatum vero facile honestis precibus adquiescere . Ad haec cum iblustribus et opulentis viris suam dignitatem retinere velle, mediocribus comem se et perhumanum exhibere , et quod Virgilius Sci- Aen. m. o. te vereque cecinit de populo Romano : Parcere Subjectis , et δε-- heliare superboS : hos enim superare magni negotii est et gloriosum , illos insolenter tractare ac inhumane, levitatis et importunum . Observatum quoque est, magnanimum otii esse Sectatorem, nec in negotiis properare , praeterquam cum res adhortatur , in qua Versantur magna momenta , aut de maximis honoribus agitur. Itidem paucis negotiis implicari, et his magnis et illustribus , et si, quid detrimenti in re familiari aut in parvis rebus aliis acceptum fuerit, vel immineat, nec querulum esse, nec ad deprecandum proclivem ; id enim hominis est talibus rebus studentis . Ac ut tenuiora signa , sed quae ne Aristoteles quidem praetermisit , persequamur , res quae sola pulchritudine commendantur, quam utiles sibi et fructuosas, magis quaerere , hoc enim hominis est opulenti:

ad haec incessum ejus esse tardum , vocem graVem , orationem non concitatam, nec enim properat, cui pauca sunt curae , nec Vehemens est, qui nihil magnum putat, ac perinde nihil magnopere

demiratur.

XXXI. Illud vero necessarium est adesse magnanimo, ut palam et oderit, et amet: occultare namque timoris est, qui non cadit in magnanimum , ac ut rem longe antiquiorem habeat, quam opinionem , magno exemplo Quinti Fabii Maximi, qui non ponebat rumores ante Salutem , ut ait Ennius. Item ut aperte et loquatur et agat, quod est confidentiae, libertatem illi contemtu rerum Suggerente. Itaque et liber est et veritatis amator , nisi cum ad Vulgus utendum esse putat ironia, hoc est, suarum Virtutum

294쪽

. de Orae.

c. 25.

18o DEMOCRATE sextenuatione, item ut vivere nequeat ad alterius voluntatem , praeterquam amicorum , illud enim est servile. Itaque omnes adulatores servili animo sunt, et abjecti homines assentatores habentur : ac ne malorum quidem meminisse , magnanimi est, sed connivere potius in commissis aliorum , et ipsorum oblivisci. Nam cum sua in alios officiose facta memorare alienum est ab hac summa virtute, tum aliorum in se commissa exprobrare , multo etiam magis Nihil enim laudabilius , ut Cicero testatur , nihil magno et praeclaro Siro dignius placabilitates atque clementia : in quo genere Julium Caesarem excelluisse legimus in Romanorum monumentis . Ad extremum magnanimo perquam rarus sermo est de hominibus tum in laudem , tum etiam in vituperium. Nam cum aliorum de se laudationes parvi faciat, multo minus ipse sua facta praedicare gaudet, hoc enim levitatis est et deforme. Nec rursus aliorum vituperationibus delectatur , suis enim magnis virtutibus princeps esse vult et superior , non aliorum infirmitate vel ignavia ; prorsus ut ne de inimicis quidem male loquatur , nisi forte provocatus, ut referat male merenti contumeliam.

XXXII. Atque haec equidem praecepta de sortitudine magnitudineque animi a maximis philosophis, praesertim ab Aristotele tradita sunt, sic a viris prudentibus de utraque virtute disseritur. A quibus virtutibus tantum abest, ut religio Christiana dissideat, 2biij b hi .a his potis imum fundata et latissime propagata mihi fuisse videm x ἰς)- atur per sanctissimos heroas, quos , quia in testimonium verae religionis , mortem forti magnoque animo pertulerunt, Latini quoque Graeco vocabulo Martyres solent appellare. Nam quis umquam periculis adeundis, contemnendisque rebus, quas ceteri demirantur , fortiorem aut majorem animum praestitit, quam apostoli gQuis Graecorum aut Romanorum ob salutem patriae seu libertatem , aut humanam gloriam tam intrepide mortem subivit, quam ipsi ceterique martyres, spretis impiorum minis, tyrannorumque Sae vitia propter Christi religionem I quam non tam loquendo , quam fortiter moriendo ceteris hominibus probaverunt. XXXIlI. I sop. De his quidem virtutibus, DemocrateS, recte mihi videris, et ex praeceptis philosophiae Peripateticorumque decretis disseruisse. Ceterum si quid habent certi signa ista magnanimitatis, et quae supra de notis boni militis reserebat Alfonsus, vereor ne sortitudo magnitudoque animi, et proinde ceterae moram virtutes,

295쪽

LIBER II. 281 non in nostra voluntate et meditatione positae sint , sed a natura petendae et eXOptandae. Nam quae natura vel contingunt hominibus , vel negantur, ut proceritas corporis, latitudo pectoris vocis gravitas , tarditas incessus, et his opposita , haec ego non video , quomodo possint voluntarios habitus significare, cum opera naturae auferri meditando semel edita non possint, voluntariis virtutum ac vitiorum actionibus nostro arbitratu moderemur. DEM. Nae istud , Leopol le , non sine magna ratione suspicaris. Nam quae nobis nec cupientibus adsunt, nec aspernantibus discedunt, haec non possunt esse certa Signa eorum, quae sunt in cujusque voluntate , cum ne effectus quidem naturales semper eVadant, suave antegressa vel praetenta signa consequantur. Sed meminisse debes,

id quod te legisse arbitror in theorematis philosophorum, duplex

esse morum virtutis genus, alterum naturale , rationis alterum. Est

autem virtus naturalis nam de priore genere jam satis multa disseruimus ) innata quaedam pronitas absque ratione ad sortitudinis, exempli gratia , munera , vel liberalitatis obeunda . Itaque nobiscum nascitur , et paulatim , nisi contraria consuetudine cohibeatur , adolescit , ut in pueris licet contemplari: hos enim videas variis a natura praeditos habitibus, aliosque ad alias virtutes, aut vicissim ad contraria vitia proclives, qui habitus nec laudandi materiam praebent , nec vituperandi, non magis quam velocitas, aut bona latera , vel his oppositae debilitates. Tales enim virtutes cum intellectu

velut oculo careant, saepe notantur homines in magna sua, vel etiam aliorum incommoda transversos agere : similesque sunt vat, dis caecorum animalium corporibus, quae temere concitata Vehementer impingunt. XXXIV. Ceterum si ad naturalem accedat cum recta ratione ea , quae proprie virtus intelligitur, tunc vero studiosus habitus facile paritur , altius excipitur , pertinacius inhaerescit, exsistitque Virtus persectissima magnos viros efficiens et summa laude dignissimos . Nam cum Virtus naturalis abest, vel Opposito malo est natura depravata , quod utinam in paucis eveniret, difficile factu est

Veram virtutem ingenerari: nec ea fere nisi tenuis, et per summam curam assiduamque exercitationem contingit, quae exercitatio diu permolesta est, repugnante natura ζ et, si curam remittas, virtuS aegre parta paulatim effluit, sensimque dilabitur , ut recte hominum naturas agrorum ingenio persimiles esse dicas: qui agri si seraces

296쪽

et 81 DEMOCRATEssunt et uberes, coli tamen debent et eXerceri, et sic fruges large serent atque fructus commodissimos: aliter enim fructificare solent inutiliter , ac spinas et herbas quandoque mortiferas procreare: sinsteriles et .abulosi, cura ingenti opus est assiduoqiue labore , ut aliquid inde proveniat, quod satis sit ad usum aliquem humanae

vitae necessarium. Tunc igitur optimus et firmissimus virtutis habitus generatur, cum ratio et studium cum natura congruit: et ossicium ab eo manans, constantius editur et persectiuS , non Solum ob adjumenta naturae , quae ad aliquas virtutes sic natis hominbbus plerumque suppetunt, sed etiam propter majorem voluptatem, quam suggerit rationis cum natura consensus: Voluptas enim , ut philosophis placet, actionem reddit persectiorem. Itaque similis est ratio virtutis naturalis, si cum vera in eodem genere conseratur, atque solertiae nam sic interpretor quam Graeci δ'εινοτη α vocant)cum prudentia collatae . Est enim solertia vis quaedam mentis valens tum ad indagandum , tum ad agendum ea , quae ducunt ad finem , qualiscumque is fuerit propositus: qui si honestus sit, ea vistin ha)hii, laudabilis habetur: sin turpis, calliditas et versutia nuncupatur. Pru- iis, . . - dentia Vero habitus esse definitur cum ratione verus eorum, quae homini bona sunt, efficiens. Quia tamen sine solertia prudentia non consistit, efficitur , ut prudentes tum solertes, alias versutos Seu callidos apellemus, et contra. Itaque solers homo , et bonus esse podi est , et malus: prudens ut quisquam sit, qui non sit idem vir bonus , non licet ', eodemque modo virtute naturali et bene possumus, et male uti, et rebus contrariis accommodare : vera virtute ut quiS- quam abutatur, fieri non potest, quemadmodum Augustinus et Aristoteles testantur , qui ipso abusu vim amittit nomenque virtutis.

XXXV. Non est igitur mirandum , si philosophi atque viri

Sapientes notas quasdam naturae persequantur, quae virtutes indicent innatas: tales enim commode signis naturalibus indicantur propter magnam , quam corpus habet cum animo , societatem . Nam praeter intellectionem , nullam in nobis actionem edi putat Aristo-gih .. io 1 quae non sit corpori cum animo communis. Itaque virtu- Moen. is or. 1. tes morales , quae proprie dicuntur , quoniam cum affectibus comnexae sunt, non hominis parti, sed toti composito tribuendas e se docet, atque omnes, etiam justitiam , in ea parte animae generari et inesse , quae rationis est expers, apta tamen parere rationi , quamquam sine hac et intellectu , qui prudentia perficitur , nec

297쪽

LIBER II. 283 generari queant, nec suis muneribus generatae iungi. Aliud est enim studiosum esse, aliud studiose facere. Nam hoc est sortem esse , temperantemque et justum , sic appetitum habere domitum et assectum virtutis habitu , ut in periculis obeundis, in capiendis voluptatibus , in commerciis et distributionibus paratus sit, velitque parere rectae rationi. Nam licet voluntas proprie cum ratione intelligatur , velle tamen interdum quocumque appetitu dicimur pervulgata translatione ; ut velle coenare , velle dormire : qua translatione usus mihi esse videtur Aristoteles, cum justitiae disputationem i.

exordiens diceret, justitiam esse , qua qui aflectus est, juste agit, et

justa vult, nisi sorte verbum retulit ad rationem cunctis virtutibus moderantem , et cujus appetitus, quae voluntas dicitur, congruit cum appetitu sensus in actionibus cujusque virtutis morum, praeter continentiam , quae videtur esse in alio genere. XXXVI. Sic igitur aflectus appetitus rationi Obtemperat non Ole. r. gravate : nimirum haud aliter , quam equus tractabilis effectus, et scienter assuefactus prudenti aurigae seu Vectori paret: qui equus etiam in stabulo eadem quasi virtute censetur. Sed ut hic tractari flectique sine rectoris scientia et virtute , quae potior est, non potest , sic appetitus ratione vacans, quamvis magnis virtutibus sit munitus , tamen sine voluntate et prudentia principe Virtute , quae pertinet ad partem rationis , nec fortiter agere , nec temperanter, nec juste denique potest . Quae ratio eadem est ceterarum studiosarum actionum , quibus actionibus consistit activa vita : haec a

tem idcirco parti rationis compoti prudentia praeditae tribuitur, quoniam recta ratio velut quidam architectus est in actionibus humanis , et civili vitae moderatur : habitus autem studiosi haud dubie retinentur in ea parte animae , quae concitatur assectibus, quorum mediocritates vocant virtutes, hoc est, in rationis experte , cui cum corpore plurimum constat esse commercii : quamquam prudentia,

ut tradit Aristoteles, cum virtute morum copulata Sit, et haec Vi- EiMe. io.

cis in cum prudentia. XXXVII. Ad naturales igitur virtutes quantum faciat corporis

rum filiis sit

volente natura filios parentibus similes generari, interdum etiam

constitutio et habitudo , vel ex eo licet intelligere , quod in generatione traduntur , et fiunt plerumque , ut in ceteris animantibus, perinde in hominibus hereditariae : quo fit, ut qui bonis cujusque ordinis parentibus orti sunt, de iis bonam spem concipiamus,

298쪽

D, Bisio. Λὴἰ- majoribus, ut de Aethiope Siciliensi refert Aristoteles: ex cujus ad . 6 ' dulierio natam filiam colorem matris albae imitatam esse , sed quinatus est ex ea puerum, Aethiopis avi colorem retulisse memorat: quae ratio cum similis sit in naturae ceteris operibus , dubitari non debet, quin ad spem virtutum naturalium intersit, non solum qualibus quisque parentibus sit ortus, sed etiam qualibus majoribus , spe tamen quandoque fallente . Quamquam enim , ut ex hominibus homo , ex bellitis bellua , sic ex bonis viris nasci boni viri

censeantur, eisdem philosophis auctoribus ; saepe tamen natura hoc, cum velit, efficere non potest: ita fit nonnumquam, ut eX praestantibus et optimis viris filii degeneres et mali procreentur , quemadmodum contra ex malis et ignavis praeter spem boni strenui

que nascuntur ac Virtute praestantes, de quibus scitum est illud satirici:

Malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis Aeacidae similis , Vulcaniaque arma capeSSaS, Quam te Thersitae similem producat Achilles.

cla imam esse vim ad bonos mores in studiosa et honesta educatione. Plat. in I. de DL. et 2.

Neque vero si natura tanta sunt ad virtutem , quanta diximus, ad-jumenta , protinus vera virtus cuiquam natura vel contingit, vel est funditus negata , adsit modo rationis usus. Nemo enim aut nascitur , aut volens efficitur tam vitiosus, ut penitus lumen rationiis

et quod theologi vocant liberum arbitrium , amittat: cujus ea Vis est, ut cogere possit appetitum quamlibet pertinaciter repugnata tem , et habitum oppositum multis officiis obeundis ac repetendis ingenerare , magno illustrium philosophorum exemplo Stilponis Megarii, et Socratis Atheniensis, qui studio et honestarum rerum evercitatione vitiosam naturam non solum domuisse , sed magnis etiam virtutibus affecisse , et tamquam insevisse memorantur.

XXXVIII. Ceterum nihil tam efficax est ad vitia naturalia corrigenda , quam bonorum prudentiumque parentum cura teneros filios

sic educandi, ut amare honesta , turpia vicissim odio habere assuescant. Nam cum Virtutes omnes morales , ut supra diximus , in Vinluptatibus et doloribus versentur , magni reseri, quibus quisque rebus oblectetur a puero, aut vicissim doleat. Itaque serviliterne pueri, ut sere egenorum , an liberaliter, ut filii locupletum nobiliumque solent, educentur , multum interest ad sortitudinem ac magnanimb

i tem , de quibus, ut arbitror, satis jam multa disseruimus. Audistis

299쪽

LIBER II. 28sdistis autem non a nobis excogitata, aut ingeniosa vanitate ficta, sed quae summi tum veteres, tum etiam juniores, et Christiani philosophi magno consensu tradidere . Quibus virtutibus cognitis, quoniam his potissimum constat optimum non modo militem , sed ducem etiam censeri, facilis, ut arbitror , erit propositae quaestionis definitio et argumentorum , si quibus occurratur , consutatio. Sed

hanc partem , quoniam dies jam multum processit, in postmeridianum , si vobis videtur , differamus: Pontifex enim in his hortis mea ridiabitur , ac nobis licebit, sumto cibo , in hunc ipsum locum , qui

commodissimus est ad congrediendum , convenire. Id cum omnibus placuisset, discesserunt.

300쪽

DE CONVENIENTIA DISCIPLINAE MILITARIS

CV Μ CHRISTIANA RELIGIONE LIBER TERTIUS.

I. ONA igitur diei hora omnibus, ut placuerat, reversis, non statim licuit in locum eumdem convenire , quippe in quo Pontis ex valetudinis vel animi causa inambulabat, donec cum Franc, sco Quignonio et Inacho MendoZa Cardinalibus Hispani generis, et illustrium familiarum viris, qui sorte intervenerunt, in conclaVe prae

torii recessit. Tunc vero cum in eum locum succedentes consedissent , conversus ad Alsonsum Leopolitus: Cur , inquit, Alsonse, Genesium , si sorte in comitatu adest Quignonii Cardinalis, non vocamus , ut intersit nostrae disputationi, et quid de his rebus sentiat, intelligamus ' ut enim nosti, nec abhorret ab his studiis , et solet talia munera libenter obire . Arr. Ille vero libentissime : quapropter heri cum a vobis discessissem, hominem adivi nec enim a me longe in campo Martio diversatur ) ut ei colloquium hoc disputationemque Vestram denuntiarem : molesteque tuli, quod ipsum offendi paulo gravius aegrotantem : qui tamen , audita ex me propositae quaestionis Summa , praefatus se vehementer dolere, quod sibi per valetudinem huic disputationi adesse non liceret, brevi sermone usus est , sed quo facile indicaret, se Democrati, si adesset, e

iam atque etiam fuisse assensum . DEM. Gratum erit, Si nostra sententia hominum doctorum, eorumque non imprudentium judicio probabitur. II. Lgop. Redeamus igitur, Democrates, ad sermonem hodie nobis de militaribus virtutibus institutum , quo recte tu quidem et copiose visus es mihi tum de sortitudine, tum de magnitudine ani-Ahrumhhi, mi diSSeruiSSe '. sed Si haec virtus, in qua laudanda tam multus fuisti, do iii et merito me judice fuisti, homines facit sibi magnopere placentes heitiis achis magnanimum enim magnis sibi rebus dignum videri confirmasti, .h. ' et item aliorum hominum contemtores) eademque virtus divitiis et externis bonis augescit l, qui potest haec cum disciplina Christiana cohaerere , humilitatem in primis et paupertatem commendante i sibi namque placere , et alios vicissim despicere , superbi hominis esse videtur et arrogantis: hoc autem vitium idcirco maxime omnium

SEARCH

MENU NAVIGATION