Joannis Genesii Sepulvedae ... Opera, cum edita tum inedita, accurante Regia Historiae Academia ...

발행: 1780년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

LIBER III. 287

detestatur Christiana philosophia , quoniam humilitati contrarium habetur , virtuti a Christo maxime omnium nobis ad imitandum pro positae , non solum verbis, cum ait, DiScite a me , fui mitiS Sum Mis ih. ii. et humilis corde, sed opere multo etiam magis. Nam primum , cum Deus esset, homo factus est, infirmaque et contemtibilia mundi elegit: deinde , cum omni virtute ceteros omnes homines excelleret, eo tamen se demisit, ut pedes etiam suorum discipulorum lavaret : ac ne persequar singula , tota vita Christi in terris per homi- 1a.

nem , quem suscipere dignatus est, disciplina morum fuit, humili

tatem praecipue commendans, ut ait Augustinus, qui alio in loco De so a , binad capessendam et obtinendam veritatem primam Viam humilita- In epist. ad

tem esse testatur , et Secundam , et item tertiam ut inter partes eloquentiae de pronuntiatione traditur respondisse Demosthenes. Et Paulus Colossensibus scribens, Induite, inquit, UOS , Sicut electi Dei, cap. s sancti et dilecti , benignitatem et humilitatem . Itidem ad Ephesios, Cap. 4. Obsecro et os, ut digne ambuletis Vocatione , tua Vocati eStiS , cum omni humilitate et mansuetudine , cum patientia supportanteS inet i-cem in caritate . Romanos autem , quos efferri sciebat ex imperii magnitudine atque gloria rerum gestarum , Velut exprobrans eis hoc, quod ipse tribuis magnis animis, magna cogitare atque efferri vetat : Ne sitis , inquit, alta sapientes , Sed humilibuS ConSentienteS . Rom. De paupertate vero quid dicam ' cum Christum constet ex paupere Virgine viro pauperi desponsata natum , damnatis ubique divitiis pauperem vitam perduxisse , eumdemque Apostolos nullos nisi pauperes habuisse ' Ad haec evangelium epistolasque Pauli paupertatem in primis commendare , insectari divitias tamquam maxima virtutis et religionis impedimenta ' Beati pauperes, ajebat Christus, Φuoniam

TeStrum eSt regnum Dei. Idem : Facilius est, inquit, camelum perforamen acus transire , guam divitem intrare in regnum Dei: et alio loco: Omnis ex Sobis , qui non renuntiat omnibuS, guae poSSi- LG, I4det , non potest meus esse discipulus. Quam doctrinam Christi explicans Paulus in ea , quae est ad Timotheum epistola , clamat: Ha-1.- m 6. benteS alimenta , et φuibus tegamur , his contenti simus. Nam si ui Tolunt divites Ari, incidunt in tentationem , et in laqueum diaboli , et desideria multa inutilia et nociva, suae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum eSt cupiditaS . Cum igitur tota paene Christiana disciplina , ut testatur etiam

Augustinus, sit humilitas, et perinde paupertas, haud equidem Video

302쪽

De humilitate, quae cum esse videatur adversa magnanimitati , est tamen ejus Pars.

Lib. 4

288 . DEMOCRATES

deo , quomodo recte possit ei cum ista elatione animi, quae magnanimitas dicitur , et divitiis tantopere gaudet, convenire. III. DLM. De divitiarum , Leopol de , paupertatisque ratione dicemus paulo post: nunc , si videtur , de humilitate disseramus : ci jus me peropportune admonuisti. Nam de magnitudine animi disputantes , nullam facere mentionem humilitatis, vitiosum fortasse videatur , utique si res agatur inter homines Christianos, a quibus maxime virtutem hanc nominatam , in primisque celebratam esse certum est, vocabulo veteribus philosophis tum Graecis, tum etiam Latinis propemodum ignoto . Hebraeos enim video neque vim hujus virtutis, neque nomen ignorasse . Itaque ceteri his modo rebus

proprie tribuebant humilitatem, Graece ταπεινωσιν υ ταπεινο τοι

nuncupatam, quae depressae humi parum sese in sublime tollerent, Ut myricas, arbustaque cetera , et pastorum casas humiles solent Latini poetae nuncupare : tum per translationem homines eos vocabant humiles , qui essent vel animIo vel fortuna dejecti: quod ad vibtuperium potius et infirmitatem , quam ad laudem et virtutem reserebant . Christiani vero divinis sacrarum scripturarum oraculis edocti gravissimum peccatorum esse superbiam , atque hoc scelere et luci- serum cum suis angelis corruisse , et primum hominem se suamque posteritatem corrupisse nullam aeque virtutem demirati amplexique Sunt, ac eam, quae maxime cum hoc crimine pugnaret, et quam

in Christo ac ejus Apostolis clarissimo lumine fulsisse intelligebant; humilitatem idcirco vocatam , quoniam ut superbi, quidquid in ipsis

est facultatis, tum verbis et ostentatione, tum etiam opinione ein aggerantes efferuntur , non homines tantum , sed divinas saepe leges contemnentes; sic humiles appellati suarum imbecillitatum magis, quam virium memores cohibent animi tumores, Deumque primum summa pietate colunt reverenturque ut omnis virtutis et cunctorum bonorum auctorem deinde angelos et cives caelestis Jerosolymae, tum homines ceteros, quo se putant virtute munereque Dei praestantiores , hoc sibi praeserunt majore intervallo : humilitas enim quamvis serpat etiam ad humanam societatem, primum tamen ac praecipue versatur in divino cultu , et ea reverentia , qua supplices Deum veneramur , exiguitatem nostram et illius majestatem agnoscentes . Quo factum est, ut modo dicebam, ne tam praeclara

virtus fuerit a veteribus philosophis celebrata , praeter Platonem, cujus ea verba sunt in opere de LegibuS : Deum , inquit, Semper

303쪽

LIBER III. 289 assectatur judicium vindex eorum , qui a lege divina desciscunt: cui judicio adbaerens , qui beatus esse debet, eumdem sequitur humilis atque modestus qui vero superbia ejertur , vel opibus aut honoribus formaυρ corporis intumescit, juvenili et stulto nagrans an mo , quasi nullo praefecto duceυρ indigeat, Sed ipse potius Ualeat

aliorum esse dux et moderator, bio deseritur a Dro, relictusque et alios sui similes nactus , exsultat, uso Sine Vulgo laude contur-hat omnia.

IV. Atque haec quidem Plato de humilitate et superbia di-Vinitus , ut pleraque, memoravit: ceteri autem antiqui philosophi

de virtutibus morum disserentes, eas potissimum et paene solas persecuti sunt, quae communitatem hominum vitamque civilem a

tingunt , humilitas enim pars est, et quidem praecipua religionis, quae ut a junioribus theologis definitur , homines facit supplices esse Deo , et propter Deum ceteris hominibus concedentes: hortante nos Ρetro apostolo , ac dicente : Subjecti eStote omni humanae i. Pal. r.

creaturae propter Deum. Quamquam si placeat priscorum theologorum , qui philosophiam involucris fabularum tradiderunt , praecepta repetere, ab illis quoque humilitatem vel in primis commendatam esse haud dubie reperiemus. Quid enim aliud egerunt Homerus et Hesiodus, quos veteres theologos Aristoteles appellat, gigantum

cum diis pugnam casumque memorantes, nisi homines admonuerunt , ut Deum supplices colerent, cujus potentiae hominum vel robustissimorum Vires comparatae umbra quaedam inanis, gigantum exemplo videri possunt aut certe simia , quemadmodum testatur Plato , de homine etiam sapientissimo verba faciens, quae recorda- Plato intio propria est humilitatis ' Sophocles quoque prudentissimus poeta Ajacem facit per superbiam perire , cum viribus humanis fretus Opem divinam contemsisset, spreto patris consilio , qui proficiscenti ad bellum nihil aliud quam Dei reverentiam, hoc est, humilitatem commendasset. Sed quoniam humilitati in humana etiam commimnitate suum esse locum paulo ante dicebam, erras, Leopolde, si hanc forte putas, ut nomine, re itidem fuisse ab antiquis philosophis ignoratam. Non igitur fuit humilitas ab illis ex moralium virtutum choro rejecta , sed potius in honoratissimo loco collocata: est enim nisi prorsus ego caecutio) pars ejus virtutis, quam tu Videris ipsi contrariam esse existimare , magnanimitatem dico tanto pere a nobis paulo ante veterum testimonio laudatam.

304쪽

29o DEMOCRATrs V. I top. Quid ais , Democrates, humilitatem putas partem esse magnanimitatis ' quid hoc aliud est, quam ignem cum aqua copulare ' Nonne magnanimitatis est animum attollere, et quasi inflammare ad res magnas concipiendas' humilitatis contra dejicere, et velut exstinguere ardorem concitatum t Atqui contrarios esse habitus , quorum actus sunt oppositi, ipse tuus AriStoteles est auctor. DEM. Speciosum argumentum , sed enerve . Nam tu mihi vicissim responde : Animum impellere ad magna pericula subeunda, eumdemque a magnis periculis ratione deterrere , nonne opera contraria esse , eodem modo confitebimur LΕop. Fortasse . DEM. At utrumque opus esse sortitudinis, consensus est philosophorum , n,

mirum , quoniam quae inter sese pugnare videntur in rebus agendis , haec in eumdem finem relata , societatem quamdam habere existimantur. Intelligendum est igitur in rerum difficilium et arduarum cogitatione ancipitem esse et quasi lubricum motum animorum : nam quo Voluptas ob rei praestantiam impellit, honestasque vocat, inde dolor retrahit propter laborem , difficultasque

deterret, in quorum utroque saepe modus exceditur, diversaque ratione peccatur. His autem vitiis ut occurratur , non duabus vi

tutibus est opus, ut quidam falso putavere , sed una satis est, quae

medium extremorum tenens, ratione , velut calcaribus et freno motus animi a dolore et voluptate profectos , quatenus licet, impellendo , vicissimque revocando moderetur. Ut igitur liberalitas una Virtus motus animi temperat in pecuniis dandis et accipiendis, fio titudo in timore et audacia: sic magnanimitas in magnis honoribus petendis, aut vicissim fugiendis , et quemadmodum liberalitas, ut oportet, dando , quam accipiendo , sortitudo audendo , quam timendo magis cernitur : sic magnanimitas in egregio magnarum rerum conatu et honorum appetitu suum et splendorem et nomen

magis ostendit, quam in talium rerum modesta fuga, quae cum pars magnanimitatis sit , tamen humilitatis nomine plurimum esta religiosis hominibus celebrata. Nam ut in periculis capitalibus una ratio impellendi et revocandi unam efficit virtutem : sic item in magnis honoribus, quoniam utrobique hoc agitur , ut motus animi rationi pareat, ne ultra quam decet illecebra rei progrediatur , neve rursus officium deserat difficultate deterritus. Quod moderamentum in periculis sortitudo , in honoribus magnanimitas veteri vocabulo nuncupatur. Sed quemadmodum virum sortem , quatenus

305쪽

LIBER ΙΙL 291 pericula ratione vitat, cautum possis appellare , sic magnanimus vocatur humilis, quatenus ratione cohibet magnorum honorum appotentiaS .

VI. Non igitur audiendi sunt, qui humilitatem docent ad temperantiam esse reserendam , Aristotelis testimonium parum videli- E ecet apposite doctrinae suae praetendentes , propterea quod Arisstoteles temperatum eum appellet , qui ut est , sic se parvis honoribus dignum esse censet : quos miror non advertisSe temperantiae nomine non humilitatem illo in loco , sed aliam longe diversam virtutem fuisse a philosopho nuncupatam : humilitas enim non tenui virtute hominibus suam exiguitatem agnoscentibus tribuitur , sed iis dumtaxat, qui , cum sint magna virtutis dignitate , convertentes tamen cogitationem ad ea, quibus deficiunt , inserioresque sunt his, cum quibus conseruntur , cohibent animi tumores , et non solum Deum spiritalesque substantias reverentur , sed hominibus etiam quacumque ratione praestantioribus concedunt:

qualis Christus fuit , Virgoque mater , quales item Apostoli , viri omni genere virtutis decorati. Non igitur humilitati , sed ei virtuti

nomen tribuit temperantiae , quam paulo ante nomine vacare, sed ab extremis modo ambitionis, tum contrarii vitii vocabulum mutuari dixerat: hac enim censentur, qui ratione temperant parvorum et ordini virtutique suae convenientium honorum appetentiam.

Quo intelligitur haud dubie, eadem non suo , sed alieno nomine temperantia per similitudinem , ut pleraque , et translationem nuncupari , de qua tamen virtute idem Aristoteles in libris Eudemiis de in. imoribus ad hunc modum edisserit: Tali, inquit , habitu praeditus

videtur quidem , non tamen est magnanimo contrarius, neque enim opponitur ei in boo , quod sit vitupgrandus , cum Sese habeat , que madmodum ratio Iubet, et est natura idem algus magnanimuS : nam uterque quo dignus est, hoc sese dignatur bonore , et hio neret di gnitate Suppetente magnanimus , nam Se pro meritis honore dignaretur . Ad haec temperantia eodem auctore in eis modo volupta- Ethla.

tibus temperandis haud dubie versatur , quae sensibus , nec his omnibus, sed tactu et gustatu capiuntur , honoris jucunditate nullo tali corporis sensu fruimur, sed mente potius, ut docet Aristot les tertio Ethicorum. VIL Ceterum nulla virtus est ex iis quidem , quae tempe rant humanos affectus , quin commode valeat per similitudinem ac

306쪽

291 DEMOCRATrs translationem temperantia nuncupari, quatenus ut temperantia in corporeis voluptatibus, sic ceterae Virtutes in sua quaeque materia concitato animo praescribit et modum imponit, ne ultra quam decet , illecebra voluptatis progrediatur : sic sortem, Sic etiam liberalem temperanter agere saepe dicimus: in quo ille spreta morte, ab aud, cia , hic pecunias contemnens, temperat tamen a prodigalitate . Ergo Cum latissime pateat voluptas pertinet enim ad omnem illecebram,

qua capitur animus vel concitatur : et prudens voluptatis moder, tio cunctis moralibus virtutibus sit communis : nihil mirum est, si earum quaeque continentia et temperantia receptissima translatione interdum nuncupatur , teste Aristotele , qui continentiam testatus in eodem genere rerum versari, quo temperantiam , tamen intemperantes irae , honoris et lucri eos appellari tradit, qui sunt harum rerum studiosiores , quas nemo dubitat velut materiam esse

sortitudinis, magnitudinis animi ac liberalitatis, contrariorumque vitiorum . Qua ratione haud equidem inficior , humilitatem posse ten perantiam appellari, alieno tamen Vocabulo , proprio enim et suo magnitudo animi nuncupatur. VIII. Non enim si magnanimus, quem , ut diximus, omni virtute praeditum esse oportet, et dignus est, et dignum se juste pin lat honoribus , qui maxime conveniunt ordini suo , protinus quos cumque honores suo jure postulabit. Achilles enim apud Homerum , exceptis Atridis, procerum Graecorum sine controversia erat honoratissimus: sed cum se voluit Agamemnoni aequare , nec putavit regi concedendum, Nestoris sapientissimi senis oratione taXatus est , et omnium prudentium judicio superbiae crimine damnatus . Romanorum vero Q. Fabius Maximus, Marcus Marcellus, ut ceteros taceam viros magnanimos, consulares honores , qui maximi erant in sua republica , poterant sibi jure delatos esse putare: eosdem quis tulisset , siquis eorum in sua civitate honores regios affectasset ' Certe Africanus Scipio ad urbem Hispaniae Betulam Avdrubale devicto , cum circumfusa omnis multitudo Hispanorum et ante deditorum , et pridie captorum , ac sine pretio dimissorum ingenti consensu regem eum appellasset, silentio per praeconem facto , sibi maximum esse nomen imperatoris dixisse traditur , quo se milites sui appellassent; regium nomen alibi magnum, Romae intolerabile esse. Itaque Vir summus per unam magnanimitatis partem honores imperatorios suis virtutibus convenientes ascivit: per

307쪽

LIBER III. 29 alteram, quae humilitas vocatur, regios velut superbos et invidio sos repudiavit. Age vero fingamus aliquem choro virtutum omnium stipatum , eumdesnque in rerum fastigio positum , fac esse Romanorum principem , multo etiam Trajano meliorem , universo quoque orbi dominantem : permittemusne huic , ut arroget sibi divinos honores , quibus stulti quidam reges ac imperatores affectatis, magnam ridendi materiam prudentibus viris praebuere ' Nullus igitur homo tantus est, aut tantopere praestans meritorum magnitudine, in quo non sit humilitati locus , dum vel se cum potioribus, vel tenuitatem humanam comparat cum infinitate divina . Ut magnanimus is esse intelligatur , qui magnis quidem honoribus est dignus, et his sese dignum existimat, non tamen sua dignitate majoribus. Hoc est enim quod Aristoteles ait, magnanimum eSSe quidem ma- 4.gnitudine extremum , medium tamen tenere , si rationem spectes :quod idem alio in loco apertissime docet, magnanimum definis qui se honore dignatur nec minore suis meritis, nec majore . Itaque ejusdem virtutis est, summis viris , a quibus virtute, quae Dei munus est ut omne datum optimum et donum perscctum) non su--riperatur , se parem ducere, sua merita Deique munera existimatione recta metientem , et qua inserior est, potioribus concedere , magno et illustri Aristidis exemplo , qui in bello Marathonio , cum inter Atheniensium imperatores, quos ea civitas more suo complures cum aequa potestate eidem bello praesecerat, excepto Miltiade, dignitate , gloria , potentia primus haberetur , Miltiadi tamen , cujus

prudentiam in bello gerendo anteponebat suae , conceSSit, Ut SO-lus imperaret. Nam cum inter ipsos duces convenisset, ut vicissim per dies singuli summam rei administrarent: Aristides suae diei jus imperandi transtulit in Miltiadem. Quam modestiam animique magnitudinem cum nemo collegarum sustinuisset non imitari, Sum-Wia auctoritas imperandi ducum omnium consensu delata est uni Miltiadi: atque id consilium constat, sublatis contentionibus , gloriosissimam de Medis victoriam Atheniensibus peperisse. IX. Poteram hoc in loco illustria magnanimorum Romanorum

reserre sed commodius eadem a monumentis sacris mutuabimur :Paulumque auctorem adhibebimus, virum divinum et re vera magia nimum , qui cum gratiam perpendit, qua fuerat donatus a Deo, ceteris apostolis nihilo se inferiorem profitetur: de primis enim loquebatur, cum diceret: Mibi enim , qui videbantur erόe asiluidni

308쪽

29 DEMOCRATEsnihil contulerunt: Sed contra cum UidiSSent, quod creditum est mihi ebangelium praeputii, Sicut et Petro circumcisionis squi enim operatus est Petro in apoStolatum circum iSioniS , operatus est mi. hi inter gentes ) et cum cognobissent gratiam, quae data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui Sidebantur columnae Se, dextras dederunt mihi et Barnabae societatis et paulo post Petro se Antiochiae in faciem restitisse profitetur , propterea quod reprehensibilis esset, nec dubitat multis in locis ceteros homines , ut suas

1. Gr. . VirtuteS aemulentur, adhortari. Volo, inquit ad Corinthios scribens, 1. Cor. . et U9S omneS eSSe , Sicut me ipSum : et alio in loco : Imitatores , ait,

estote mei, sicut et ego Christi: sed et Philippenses eisdem propemodum verbis adhortatur : idem e contrario cum sua delicta re- i. cies. 13. cordatur , humi se dejicit, nec apostolorum ordine dignatur. Ego, inquit, Sum minimuS apostolorum, qui non Sum dignus vocari a-

olus , quia pei Secutus sum ecclesiam Dei. Quo in loco ubi se per humilitatem depressit, protinus per alteram magnanimitatis partem extollit. Nam gratia , inquit, Dei Sum id, quod Sum : et gratia ejus in me Vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus labo-

,. .a c. . o. raUi ut alio in loco : Non Sum liber ' non sum apostolus t nonne Christum vidi i non id opus meum Sos estis in domino ' Vides, ut humilitas non modo a magnanimitate non dissidet, sed maximam etiam habet cum ipsa societatem: est enim Virtus eadem , quae motus animi in magnis honoribus moderatur. X. Nec te moveat, quod Christus praeter suam dignitatem

pedes lavit apostolorum: neque enim turpiter aliquid deliquit , gnavia vel ignoratione suae dignitatis: quod pusillanimis accidit: l I. . Sed, auctore Paulo , quae Stulta Sunt mundi elegit, ut confundat sapientes et infirma mundi , ut confundat fortia : et ignobilia mundi et contemtibilia , et ea quae non Sunt, ut ea quae Sunt, deStrueret ut non glorietur omniS caro in ConSpectu ejus. Ceterum, qui apostolorum pedes tum lavit, ut exemplo damnaret levitatem am-2ban. 13. bitiosorum ac Superborum : hic eisdem paulo post dixit: Vos me Socatis magister ac domine, et bene dicitis, sum etenim. Itaque id

officium optime poterat humilitate salva praeterire, sed cuique libcet a suo jure decedere, quod sine alterius injuria fiat, praesertim Christo , qui sponte sua criminum alienorum poenas dare voluit innocentissimus suppliciis affectus et morte cum ignominia ; ac ut Ad Pbi. a. verbis utar Pauli: Humiliavit SemetipSum factuS obediens usque ad

309쪽

LIBER III. 291 mortem, mortem autem crucis. Itaque a Christo et apostolis perfectissimis hominibus multa facta sunt, quae possunt a nobis sine crimine praeteriri: nam mediocribus hominibus, si morum teneant et affectuum mediocritatem , etiam citra apostolicam persectionem licebit justitiam , virtutes omnes amplectentem , colere : In qua qui Rom. 14. Servit Christo , ut ait Paulus, placet Deo , et probatuS est hominiabus . Hunc igitur recte humilem simul atque magnanimum et di, cemus et sentiemus, qui primum supplici pietate Deum colet, deinde recto judicio sua ceterorumque hominum merita virtute potissimum metitus , aliis se vel postponet, vel, quemadmodum ratio postulabit, antefieret. Deum enim colit, qui Virtutem , opus atque donum ejus, colit ; virtus autem non in aliis modo pro sua magnitudine colenda est, sed ubilibet etiam in se ipso cuique nihilo

Secius pro merito tum tacita existimatione , tum etiam verbis Veneranda : scitum est enim illud Augustini: Cum humilitatis causa August. δι

mentiriS, Si non eras peccator , antequam mentireriS, mentiendo ef ceris quod vitaras ; et alio in loco : Non ita cadeatur , inquit, 16 orrogantia , ut Seritas relinquatur. Quae omnia huc pertinent, ut de se quisque etiam humilis non secus, ac res est, Vel sentiat, vel loquatur. Nec enim aliter sentiendum est, aliter loquendum . quomodo , inquit, est humilitas, ubi regnat falsitaS ' Et prosecto dissimulatio , quae Graece dicitur ironia , vitium est non solum a religiosis viris, sed a philosophis etiam damnatum . Cavendum est tamen , ne nobis imponat amor studiumque nostri, ut saepe accidit in judicando . Quamquam non ignoro a quibusdam sanctis eisdemque perdoctis viris humilitatem intelligi, cum sua quiseque peccata cum aliorum virtutibus conserens, ea ratione Se cunctis inferiorem arbitratur : quo pertinere videtur illud Ρauli praeceptum Philippenses in hunc modum adhortantis: Nihil per con- et.

tentionem aut inanem gloriam , sed in humilitate superiores sibi invicem Arhitrantes , non quae sua Sunt Singuli conSiderantes , Sed ea , quae aliorum. Cujus sententiae atque praecepti summa est, ut qualemcumque virtutem alterius et recte factum laudemus et Ve- meremur , vitium et turpitudinem etiam in nobis aspernemur et contemnamus : quod nihil abhorret a magnitudine animi, quae virtutem ubique cunctis rebus anteponit.

XL LEop. De humilitate , Democrates, nulla nobis erit amplius concertatio, nam tibi equidem assentior ipsam neque cum militia,

310쪽

De ratione divitiarum ,

et quae necessariae sint

ad aliquas virtutes fungendas, et de commodis ac incommodis ipsarum.

DEMOCRATES 'neque cum magnitudine animi pugnare , sed probe potius eisdem convenire. Ceterum divitiae vereor , ut dixi, quibus animi magnitudinem augescere confirmasti, ne Vehementer praeceptis evange licis adverSentur.

XII. DEM. Magnarum virtutum et egregiae sanctitatis exempla, Leopolde, si verum quaerimus, et libeat temporum memoriam a vetustate repetere , multo frequentiora , et plerumque majora in o -mni aetate a tenui fortuna viris edita, quam ab opulentis et locupletibus reperiemus. Pauper erat Aristides, pauperior Phocio : cujus filiae post mortem patris, qui munus Alexandri centum auri talentorum magno animo repudiaverat, nubiles tamdiu propter egestatem maritis caruere, donec publica pecunia dotatae collocarentur.

Sed ut Atheniensium nemo his pauperior rempublicam attigit, sic nullus justitia , frugalitate , magnitudine animi major fuit, pares ve

ro quam rarissimi. Quorum Aristidem constat non ob aliam causam in exsilium scelere invidorum fuisse missum, nisi quod nimis justus esse videretur , ut Damon Periclis praeceptor , quod nimis supere. Romanorum respublica , ne singulos referam, tunc beatissima fuit et omni virtute praestans, cum consules et dictatores ab aratro accersebantur tunc corruit in omne flagitium delapsa , cum suas

opes et divitias ferre non potuit. Ergo quae Fabricii, Reguli, Atilii , Cincinnati, ac Cn. Scipionis summorum virorum frugali et mo

desta paupertate creverat cum maxima gloria , eadem Crassi, Pom- peji ac Caesaris ambitiosis opibus turpiter est labefactata. XIII. LEOΡ. Ouin tu , Democrates, profanas respublicas omi

tis et quod hujus loci proprium est, ecclesiastica initia , progressum , et hoc velut senium commemoras i Num tibi par sanctitas et religio sacerdotum esse videtur, postquam opes ecclesiasticae tam immense creverunt, et Episcopatus non modo Romanus, sed plerique etiam alii velut regna esse coeperunt, et tunc cum Petrus,

ceterique apostoli stipe religiosorum hominum alebantur , et Ρaulus dum praedicaret evangelium , nec dies, nec noctes operi parcens Victum suis manibus quaerebat ' aut cum Clemens, Ignatius , Marcellus , Polycarpus , Athanasius, et ceteri sanctissimi Pontifices et Episcopi parvo contenti sic sacerdotium suscipiebant, ut id non opulentiam , sed omnis virtutis exercitamentum , et occasionem martyrii esse existimarent ' DEM. Ista quidem, Leopolde , non abhorrent a ve

SEARCH

MENU NAVIGATION