장음표시 사용
311쪽
LIBER III. 297 Christianum nomen principibus erat vel invisum vel suspectum, cum ceteri Christiani sanctius viverent et religiosius , tum in primis sacerdotes , qui ceterorum quasi duces erant in certamine fidei, eorumdemque liberalitate in diem aut tenui admodum censu vivebant, quam post ecclesiae assertam libertatem, auctoritatemque confirmatam opibusque munitam . Sed hujus mali culpa , si aequi judices esse volumus, in moribus est, non in divitiis: nec enim umquam vitio datum est cuipiam , quod dives esset: at multis, quod divitias malis artibus quaererent, vel utcumque partis ad turpes Voluptates, aut injuriam et superbiam abuterentur: quod pertinet ad morum cor ruptelam . XIV. LEop. Quid si morum ista corruptela ex ipsis nascitur divitiis ' videmus enim non quidem omnes, sed tamen magna eX Pa te divites superbos esse et injuriosos in tenuiores, aut turpibus etiam voluptatibus serVientes: pauperes e contrario modestos, sine alterius injuria in officio contineri. DEM. At hoc ipsum argumentum est , neutrius causam esse vel divitias vel paupertatem , quod neque omnes divites mali sunt, nec omnes pauperes boni: quod tamen opo tuit , si aut in divitiis inesset vitium , aut in paupertate virtus: nec igitur divitiae malum sunt sponte sua, nec paupertas bonum : sed ut verissime tradidit Paulus: Omnia munda mundis Sunt, coinquinatis m. a. autem et infidelibus nihil est mundum , sed coinquinatae Sunt eorum et mens et conscientia. LEop. Cur igitur divitum , quam egenorum plures proportione in vitio sunt, et majore iniquitate ' DEM. Nempe quia Omnes homines proclives sunt ad malum, et divites majorem habent tum licentiam , tum etiam occasionem peccandi, quorum trumque pauperibus abest: sed si propterea divitiae vituperandae sunt et paupertas laudanda, nimirum eadem ratione perspicacia et solertia , robur , venustas dabitur vitio : inscitia , tarditas , infirmitas , se ditas erit in laudibus. Ingeniosi enim intelligentes, robusti ac pulchri plus fallere atque nocere possunt, quam hebetes imperiti, imbecilliet deformes. Morum igitur corruptio et pravitas, quibus malis Christus et Paulus ut mederentur, omnem licentiam peccatique occasionem subtractam esse volebant, facit, ut divitiae plerisque noceant, paupertas prosit, laboribus et rerum inopia viam ad voluptates et majores injurias intercludens. Quae tamen interdum ad rapinaS non- De pauper-
C a . . . . - . - . tale, ejuSque
nullos, et Iraudes ac periuria transVersos assit. Nec enim Sine cau- commodis et
Sa Nomanae leges, egenorum testimonia , quam locupletum minus
312쪽
niat Christianae religioni. Polit. I.
198 DEMOCRATE sponderis habere sanxerunt. Certe Plato nec opulentiam , nec pau pertatem vindicat a magnis incommodis, utriusque tradens comi,
tem esse Studium rerum novarum P praeterea ab illa turpes voluptates segnitiemque pari, hanc homines efficere maleficos et avaros. Sic Salomon Prov. go. Mendicitatem , inquit, et diditiaS ne dederis inibi , sed tantum tribue Uictui meo necessaria: ut mediocrit tem quamdam vir ille divinus, quemadmodum ceteris in rebus, sic etiam in opibus maxime probare Videatur. XV. LEOP. Obsecro te , Democrates, quoniam opportune ΡlatOnem nominasti, citato loco ex eo libro , ubi sic ille rempublicam constituit, ut nihil in ea suum quisque habeat, sed sint omnia omnibus communia : putabimusne Christo talem reipublicae rationem placuisse ' hoc enim mihi saepe venit in mentem existimare recolenti , et Christum maxime homines adhortari solitum , ut sua quisque bona relinqueret, et hoc initio a plerisque Christianis fuisse factitatum , qui possessionibus distractis pretium apostolis in commune conserebant. DLM. Noli hunc lapidem movere , Leopolde, non sunt O mnia ubique disserenda. Ceterum Platonica respublica non solum ab Aristotele summis rationibus confutata est in eis libris, quos de Republica conscripsit, unde sumere poteris, quae ad hunc locum pertinebunt , sed hominum etiam vita magnoque consensu rejecta: quod est indubitato argumento , Christum nullam talem reipublicae sormam voluisse in hominum vitam inducere. Nefas est enim existimare Christum irrito conatu id egisse , atque in universum praecepisse,
quod nulli civitati, nulli populo persuaserit. Nec sic Paulus ceteri que apostoli docebant, sed quemadmodum nuptiis coelibatum , sic divitiis paupertatem praeserebant propter vitae , quam ipsi elegerant, persectionem, non ignari et nuptias et divitias esse ad humanam ci Vilemque vitam necessarias. Est igitur magni et religiosi animi di
vitias in paupertate contemnere , in secundiore fortuna eisdem prudenter uti ad beneficentiam et liberalitatem, et in utraque conditione virtutem colere et libertatem retinere , cupiditatibus imperantem rhis enim longe turpius, quam hominibus servitur : quam alteri, ut Cicero ait, Se adipiSci poSSE arbitrant Ar , si opes magnas habeant; alteri, si contenti Sint et Suo et parDo: quorum neutrum abhorret
ab ea, de qua tam multa diximus, animi magnitudine. Nec divitias igitur, ut de gloria diximus , vel optare, vel habere turpe du
cendum est, nec rursus paupertatem fugere vitiosum : nam qualia
313쪽
LIBER III. 299 cumque sive bona expetere , quatenus modo bona sunt, sive mala vitare, qua talia sunt, nulla lege prohibemur: divitias autem nemo ignorat bonis sertunae annumerari, paupertatem malis. Ceterum sertunae non ea vis est, ut quemquam possit vel bonum secundo sa-
tu , Vel malum efficere , si reflaverit: qua ratione ducti Stoici nihil in bonis habebant aut malis praeter virtutes et vitia, quibus homines boni, et vicissim mali censentur, praeposita et rejectanea nuncupantes ea, quae ab Aristotele ceterisque Ρlatonis alumnis corporis vel externa bona et mala nominantur , bonum esse statuentibus , quidquid asciscit natura ; malum , quidquid vicissim aspernatur . Illud tamen dubium non est, quin virtus ad officiosa munera fungenda saepe bonis non solum corporis, quod est animi velut instrumentum, sed externis etiam juvetur: fieri enim non potest, inquit Aristoteles, aut non facile fit, ut is agat res praeclaras , cui gisii desunt facultates. Nam liberalitatem eXercere vel eodem tacente constat sine divitiis posse neminem , magnificentiam vero multo e iam minus: utraque enim virtus in pecuniis recte collocandis maxime cernitur : sed illa in parvis aut mediocribus, haec in sumtibus magnis intelligitur.
XVL Transi ad justitiam , quae tamquam lucifer dicitur inter
ceteras virtutes elucere : nonne opes illa quasi nervos desiderat ' quibus non suppetentibus, ne otium quidem suppetit ad gerendam rempublicam , magistratibus et principibus necessarium , nec vires ad impotentium cupiditates coercendas, ipsosque cum tenuioribus pari jure Continendos. Age ivero civilem vitam omittamus, quae haud dubie sine opibus non consistit: egone philosophantium quidem contemplantiumque vitae locum relinqui dico , si rem familiarem omnino subtraxeris ' Nam ut intellectus in homine sine vita et sensu , quae
res nobis sunt altera cum stirpibus, alter cum belluis communes, inesse non potest: sic in magna esuritione et nuditate, vel graviori morbo corporis, animus a pulcherrimarum divinarumque rerum contemplatione ad quaerendas res vitae ac valetudini necessarias solici
XVII. LEop. Tu igitur eorum consilium damnas, qui suis facultatibus , si quas habebant, rejectis, vivunt in otio aliorum liberalitate, tamquam horum vita violenta sit, et contemplationi ac naturae legibus inimica. I nunc et Lutherum lacera maledictis, qui ob hoc ipsum monachorum instituta non probat, quia Volunt in-Pp a vi-
314쪽
o. i. ἡ Leopolde , jube cum Sua inscitia , Vel nefaria potius impietate va-
vivendi m0 lere , ceteros monachos ex se ipso metientem . ego enim vitam apo
mendicitate. Stolicam Omni Vivendi rationi praefero : In qua ChrIStum ipsum imi
tantur , qui opere et sanctitatis exemplo juvantes plurimos, religi
ni vacant , et optimarum rerum doctrinarumque contemplationi: neque enim reseri, ad otium contemplationis ex suo , an ex alieno, necessaria ad vitam suggerantur , quamquam non ex alieno, sed
ex sibi debita mercede vivere dicendi sunt , qui eorum carnali-β m. is, huS , ut inquit Paulus, aluntur , quos ipsi Spiritalium suorum pariscipes effecerunt, docendo , admonendo , Deumque peccatis popinii succensentem precibus sacrificiisque placando . Non igitur vituperandum , sed summa laude horum institutum dignum esse dico: illud tamen contendo , ne horum quidem vitam sine opibus coimstare posse suis, vel alienis. Fac enim esse omnes Christianos egenos: quis alimenta esurientibus subministrabit ' quis nudos vestiet aegrotantes curabit ' quod si egenis Christianis licet in otio litterarum aut contemplatione alienis opibus vivere, cur non divitibus, suis, honestis artibus sine alterius injuria partis ' et cum labore ques E hei. 4. admodum Paulus praecipiebat. Nam qui furabatur , inquit, jam non furetur , magiS autem laboret operando manibus suis , quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. XVIII. LEop. Recte , Democrates, mihi quidem videris et imgeniose divitiarum causam perorasse ; sed dicat sortasse quispiam, neque ad liberalitatem , nec ad magnificentiam , ceterasque Virtutes colendas opus esse divitiis: primum quia natura , cujus legibus ibpse tantopere patrocinaris, parvo et parabili contenta est: deinde, quia ratio virtutem efficiens non in opere posita est, sed in ani-υtrum sola mo et Voluntate. Si quis enim sic animatus affectusque sit in sum- sciat ad 0ssi- ma paupertate , ut Si divitiae Sibi contingant, eis sit ad liberalita- Φ- Τ- μ Α' magnificentiam perlibenter usurus, hunc credo nemo ne
gabit , liberalem esse atque magnificum , eadem ac in criminibus ratione , quorum aliqua cogitata dumtaxat, civilibus quoque legibus Elas.. io. capitali Supplicio Vindicantur. Nam , quod ait Aristoteles, virtutes operibus indicari, cum voluntates lateant, et injusti quandoque juste
agendi voluntatem mentiantur; hoc ad virtutis declarationem pertinet honninumque notitiam , non ad rem aut ejusdem rationem,
cujus efficiens voluntas homines fallere potest, Deum non potest,
315쪽
LIBER III. 3oi corda humana perscrutantem , et apud quem gloria cujusque est suae
conscientiae testimonium : hominibus enim suademus, Deo autem manifesti sumus, ut ait Paulus. Et Christus: sui umque mulierem Siderit ad concupiscendum , jam moechatuS , inquit, eSt eam in corde suo : quod de libidine et adulterio dictum ad omnia peccata et contrarias virtutes consensu doctissimorum commodissime transfertur . Nam viduam pauperculam , quae misit aera duo minuta in gazophylacium, plus quam divites omnes misisse idem Christus testa- Loea, tus est , propter majorem videlicet animi ejus liberalitatem . Si enim Colansas promta eSt, ut inquit Paulus, Secundum id quod habet , i. ad C. . iaccepta eSt ; non Secundum id , quod non babet. Quid quod actiones eXternae per se nec honestae censentur esSe , nec turpes, ut internis accedentes ipsas honestiores reddant, aut turpiores. Nam cum ab invitis eduntur , aut per ignorantiam, breviter cum voluntas abest, nec laudi tribuuntur, nec vituperio, et minima sunt insitae virtutis aut vitii documenta. Adde quod , si quando videntur obiri voluntarie , tamen tunc necessitate quadam naturali parent imperio constantis ac certae voluntatis ut hac quoque ratione nec apud Deum , nec apud homines laudem et gloriam, aut res contrarias
XIX. DEM. Non ego, Leopolde , cum divitias a jejuna quorumdam , et, si verum fari licet, ambitiosa Severitate assero , Croesi, aut Midae thesauros ad vitam ducendam, praesertim privatam, desiderari dico . Nam ut ceteris in rebus, sic in divitiis modus est opti- Ethie. ita mo cuique tenendus: tantumque rei familiaris, auctore philosopho, desiderandum , quantum satis sit ad sumtus et necessarios et liberales , non solum nobis pro cujusque conditione, sed etiam iis, quibus tenemur ex nostris facultatibus impartiri, praesertim domesticis, qui nostrae fidei sunt lege naturae atque divina commissi. Nam qui
Suorum, et maxime domeSticorum, ut Paulus testatur, curam non ha--ξ-bet , is ridem negavit, et est in eli deterior. Itaque homo civilis, ut docet Aristoteles, et qui se rebus agendis tradidit, ut multis aliis rebus, sic opibus indiget ad res gerendas: et quo majores et clariores , hoc etiam pluribus: honorati enim nobilesque cives pluribus indigent , quam obscuri et ignoti. Nam Reges et Principes sine magnis opibus infirmi sunt, ab hostibusque despiciuntur. Qui vero philosophiae se contemplationique dedunt, hi divitiis parum indigent, quaeip is potius impedimento sunt ad contemplationem: parvo igitur
316쪽
3O2 D E M O C R A T E scontenti esse debent, praesertim suo : studia enim litterarum otium in primis requirunt et animi tranquillitatem , quorum utrumque cigestas excludit, nisi adsint necessaria ad victum reliquumque cultum , sine quibus negat Aristoteles naturam sufficere ad contemplandum . Est tamen genus quoddam philosophandi, quod non tam in doctrinis versatur, et studio litterarum , quam in commentatione mortis, et cohibitione humanae cupiditatis, superbiae ac pervicaciae: haec enim nisi cunctis rationibus coerceantur , nos ducunt, ut Paulus ait , in interitum et in laqueum diaboli: quibus malis ut occur
rant , qui ad hunc modum philosophantur, homines egregia in Deum
pietate ac religione, per omnem laborem , curam , solicitudinem , aLfligere sibi proposuerunt et quasi domare corpora sua, et affectus omnesque carnis, quae militat adversus spiritum , pravas appetentias refraenare : qui omnes paupertatem in primis suscipiunt et profitentur , sed ita ut ipsorum quidam divitias universi habeant in commune , unde alantur , singuli nihil omnino suum : alii tam publice, quam privatim egeni vivant in diem , stipe ab hominibus religiosis ac
liberalibus emendicata: utrique sanctitatem egregie pietatemque coqientes, utrique ex parte vitam apostolorum imitantes. XX. Horum igitur inuti lito paupertas, aut etiam mendicitas vel accersita conVenit, nuditasque, ac omnis vitae difficultas. Hi sunt
in primis, de quibus ait Christus: Beati pavprres , brati qui lugent,
beati qui esuriunt: ad talem quamdam , aut huic non multum absimilem vitam et Christus et Paulus homines adhortabantur , quos divitias ut abjicerent, commonebant : sed quamquam haec persectissima proximaque via est, et quasi compendiaria ad vitam aeternam, non tamen Sola, nec prorsus necessaria putari debet . Nam in domo Dei patris mansiongs multae sunt, ad quas, ut Paulus ait, non omnes una, sed alius alia via progreditur : divisiones enim gratiarum et operationum Suni, idem Sero Deus , qui operatur omnia Domnibus. Sicut enim in uno corpore multa membra babemus , omnia autem msmbra non eumdem actum habent: ita multi unum corpuS Si. mus in Christo , Singuli autem alter alterius membra , habenteS δε- nationes Secundum gratiam , quae data est nobis , dimerenteS : in quarum donationum commemoratione non praetermisit Paulus liberalitatis opus, quod est fructus divitiarum , cum ait, sui tribuit in Simplicitate. Porro Christus cum apostolos mitteret ad praedican dum evangelium, apud optimum quemque urbes ingressos diversa'
317쪽
LIBER III. 303ri , ejusque liberalitate , quae sine opibus non praestatur , uti praecipiebat : illud adjiciens: sui recipit Uos , me recipit: et qui me re- Many.cipit , recipit eum , qui me misit. sui recipit propbetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet: et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. Et quicumque dederit uni ex
minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amendico vobis , non perdet mercedem Suam. Non igitur pauperibus tantum aditus est ad regnum caelorum , sed iis etiam nihilo minus, qui pauperes et justos suis opibus liberaliter fovent: ut enim illos , sic
hos fore in die judicii ad dexteram Dei, pollicitus est Christus, et
audituros ab ipso summo judice : Vmite benedicti patriS mei , soS' Misith. 4s. Sidete paratum TobiS regnum a constitutione mundi esurivi enim, et dedistis mihi manducare sit ibi , et dedistis mihi hibere nudus eram , et co eruiStiS me : quidquid enim fecistis uni ex istis fratribus minimis , mihi feciStis. Itaque Paulus Timotheum jubet, ut Tmolo. 6.
divit bus hujus saeculi praecipiat, non divitias abjicere sciebat enim, ut Chrysostomus interpretatur, divitias non esse prohibitas sed
non esserri, non Sperare in incerto divitiarum, bene agere, facile tribuere, et communicare. Neque enim divitias expavit Paulus, ut inquit Augustinus, sed morbum divitiarum , hoc est, superbiam. Di- Atigiist. in
. . . . in . . . . . r ... . Verbo
vitiae igitur bonis et Christianis hominibus tantum abest, ut noceant, ut praebeant etiam multas ad virtutem et religionem colendam et eXornandam commoditates: sunt enim quasi caput et fons beneficentiae et liberalitatis, qua pauperes sublevantur , et magistrimorum ac religionis sacrorumque praesecti aluntur, templa surgunt et exornantur , ea magnificentia quaedam dotata, ut census non modo procurandis faciendisque sacris, et ipsorum ministris alendis sufficiant , sed etiam ad multorum pauperum indigentiam allevandam. Qui census si ab Episcopis quibusdam, aliisve sacerdotibus male administrantur , qui non domini, sed quasi quaestores et dispensatores Sunt ecclesiasticarum opum, haec culpa morum , ut ante dicebam, est, non divitiarum. Justi enim ac religiosi Episcopi et sacerdotes, quo ditiores, hoc sanctiores sunt, et reipublicae magis utiles, plurimis hominibus, pupillis , et viduis, egenisque ceteris ecclesiastica bona sedulo pro sibi commisso munere impartientes. XXI. Et prosecto , Leopol de , si aequi esse VolumuS, nec Studiose , ut quidam , sacerdotibus obtrectare , quamquam ipsorum qui' citri ' ob bii dam bonis ecclesiasticis abutantur, illud tamen confiteri neceSSe est, u irib ition .
318쪽
eorum bonorum maximam partem a sacerdotibus in usus pauperum distribui: ceteros enim cives etiam divitiis affluentes, timide et cum pudore quisquam sanguine proximorum rogare sustinet, ut alibquid sibi inopia laboranti impartiatur de magnis opibus, ad filiam
exempli gratia collocandam, aut alias vitae necessitates tolerandas,
ne quasi filiis aut nepotibus, quorum est jus hereditarium, injuriam facientes repellantur: a sacerdotibus autem non solum fratres
et sorores, sed horum etiam filii ceterique consanguinei tam incunctanter juvari se petunt, ut non precari, sed optimo suo jure postulare videantur. Itaque velis, nolis , dandum est, opportune , i portune flagitantibus, et rationem plerumque , si tuam indigentiam
excuses, accepti et expensi reposcentibus. Ita fit, ut maxima pars census ad pauperes praesertim consanguineos perveniat, salvo jure caritatis, quae rationem sequitur necessitudinum naturalium . XXII. Quod vero ajebas, virtutem etiam sine opere conStare , propterea quod virtutis ratio , quemadmodum vitiorum , tota in animo et voluntate posita sit , tibi vehementer assensior , si hoc dicis , hactenus quodque crimini verti, aut virtuti tribui, quatenus est voluntarium : aliter enim nullius factum neque vi, neque ignorantia excusaretur. Sed voluntatis est, non solum agenda velle , sed
ut fiant, ceteris potentiis imperare , quod plerumque simul fit, a que eodem motu , quem philosophi juniores, donec animo et voluntate continetur, actum elicitum appellant. Nam , si voluntatis imperio ceterae potentiae pareant, et munus exsequantur, harum quoque opus ad voluntatem refertur, quasi ad fontem et auctorem , Vocaturque actus Voluntatis imperatuS , et uterque uno nomine dicitur humanus actus , propterea quod homo , quatenus homo est particepsque rationis, per liberum arbitrium , quod voluntatem consuevimus appellare , utriusque principium exsistit. Ceterum talis actio non solum habet per se quidquam honestatis vel turpitudinis, sed utraque re vincit etiam electionem. Ut enim velle , sic etiam agere hominis esse finis statuitur, cum finis cujusque sit propria ipsius operatio: ut finis equi est currere , pecuarii canis pecus a maleficis animalibus custodire: et quot operationes, tot fines habeantur , quorum , philosopho teste , eo quisque potior est, quo persectior : est autem persectior ex duobus is, qui si contingat , alter non desideretur 3 impersectior contra, post quem ab
terum praeterea requirimus. Ut si adsit justitia sutar enim ejusdem
319쪽
LIBER IIL 30sAristotelis exemplo in alia tamen desideramus; si felicitas, hac una contenti sumus : quo perspicue intelligitur felicitas justitiae, cujus
nomine Virtutes omnes continentur, praestare. Cum igitur duae sint propriae hominis actiones et fines citra ultimum , bene velle, et bene agere , et bona Voluntate suppetente , actio quoque desideretur , post bonam actionem non item bona voluntas requiratur ,
quippe quae bona actione continetur , ut in felicitate justitia ; dubitari non debet , quin bene agere , quam bene velle persectior finis , ac proinde praestantior et honestior habeatur : quae ratio ex dem est in peccatiS. XXIII. Age vero , ut rem accuratius perquiramus, si finis cujusque rei est, quo fertur eadem ac intuetur , nonne actio , quo fungi vult quisque, voluntatis ejus proximus erit finis ' Nam verum M tas i. et falsum, quae spectat intellectus, ut philosophi docent, in mente sunt; bonum et malum , quae voluntas intuetur , in rebus habetur finem porro in rebus agendis principem esse, non est philosophi dubitare. Itaque , si verum quaerimus, idcirco voluntas bona est et honesta, quoniam opus ipsum, quod molitur , est bonum
et honestum . Huc enim valet, quod tradidit AriStoteleS , honeSta- Eittae. 16.rum rerum cupiditates laudandas esse , turpium vituperandas, ut dubium non sit, quin actiones Voluntati praeserantur . Nam propter quod unumquodque tale est, id magis esse tale , rata sententia est philosophorum. LEop. Voluntatem igitur bonam eSSe dicis, Pisi . t. quoniam opus, quod editur , est bonum Z DEM. Num miraris, Si ut 3. Ethio.
ciore philosopho , qui suo rem quamque fine decerni teStatur ' eum externo. LEOP. Actus externus, si voluntas absit, quae est appetitus cum ratione , nec honestus habetur , nec turpis . Nam idem AriStoteleS ne- a.dis ausis.
gat, ullam esse vel bonam, vel malam actionem sine intelligentia et more, quod pertinet ad electionem . Itaque nec turpia Vituperanda esse tradit, nec honesta laudanda , nisi fuerint voluntaria escilicet quia talia nomine tenus, non etiam re vel turpia , vel honesta esse intelliguntur. XXIV. DEM. Ego , Leopol de , cum hominem appello, non statuam dico marmoream , aut cadaver , sed corpus anima rationis participe formatum : sic cum actum externum cum interiore confero,
voluntarium actum intelligi volo , non vi expressum , aut ignoran tia naturave editum, quo in genere fateor nec turpitudinem inesse,
320쪽
5. Ethie. 3. Ethic. Ethie. IO. Matth. 15. 3. Ethici
3 os D E M O C R A T E snec honestatem . Nemo enim, nisi Volens, ut testatur philosophus, vel juste agit, vel injuste : nec est injuste timideve agere , cum uxore aliena concumbere , aut projectis armis terga dare , et similia facere , sed sic se habentem facere , hoc est, scientem et Volentem, praeterquam ex accidenti. Est igitur voluntas actionis quasi forma, et in judicio morum magis spectatur , quam opus: qualis enim quis
que moribus est, tales solet facere electiones, et in actiones similes voluntas ejus est proclivis. At Opera interdum venditationes sunt, et ficto etiam vultu , non solum verbis ostentantur. Itaque Voluntas quo largior est et promtior, eo magis vel sine opere , si iacultas abest, cum ab hominibus laudatur , tum Deo grata est, et majore caritate gratiaque suffunditur , sed par voluntas cum Opere sanctior habetur , et majore praemio , nescio an essentiali, ut theologi loquuntur , at certe accidentario remuneratur . Neque Vero nosva quaestio est, in virtute utra potior habeatur , electio , qua VO luntas intelligitur , an actio, sed a Socraticis usque temporibus ii ter philosophos agitata: quam sic Aristoteles expedivit, ut persectionem in utroque simul constituerit, hoc est, in actione voluntaria et ab electione prosecta . Nam quod ais, posita voluntate certa et constanti, Sive , ut nunc loquuntur , efficaci, necessitate naturali , si facultas adsit, actionem exsistere , levissimum argumentum est: cum eadem propemodum ratione affirmare liceat, ipsum velle non liberum esse, sed necessarium : propterea quod posito voluntatis motu , ipsam Velle necesse est l, quidquid enim est, quando est, necesse est esse , ut docent philosophi. Non est igitur ita, sed cum
homo voluntate operatur, tam actio externa voluntaria eSt, quam
ipsum velle voluntarium enim atque liberum esse intelligitur, quidquid a principio libere agente , hoc est, a voluntate proficiscitur *quod nihilo minus actioni externae convenit, quam electioni, Vel Christi ipsius testimonio , cujus ea verba sunt in evangelio : De corde exeunt inquit, cogitationeS malae homicidia, adulteria, fornicationes, furta , falsa igStimonia , blaspbemias. Neque vero solum tales actiones liberae sunt et voluntariae , sed si quis habitus ab ipsis fuerit ingeneratus, actiones etiam ab hoc jam natura prodeuntes provoluntariis et liberis a philosophis habentur propter libertatem voluntatis , unde quasi a fonte ipsorum initia per habitum et priores actiones ducuntur. Nam quorum principium est in ipso , ut tradit Aristoteles, haec et agere et non agere in ejusdem est potestate.
